Coelii Sedulii ... Opera omnia ad mss. codd. Vaticanos, aliosque, et ad veteres editiones recognita. Prolegomenis, scholiis, et appendicibus illustrata a Faustino Arevalo ..

발행: 1794년

분량: 484페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

tissimo Rege CAROLO IV. tibi commissa singulari

sapientia exples, studia etiam sacra, et labores addispalaestrae literariae, Ita qua immortalem nominis gloriam et multis iamdiu praeclaris operibus editis comparasti, et nuper tertio volumine Patrum T letanorum in publicam lucem, et utilitatem emisso mirum in modum auxisti. Enimuero neque immensa ista tua in subleuandis hominum aerumnis munificentia, neque n

uis ingentibus sumptibus, et subsidiis ad promouem dum pro patria, et religione susceptum bellum suta ministratis , deterritus es, quominus hac etiam in parte publicae utilitati prospiceres. Quippe persu sissimum tibi est, ut ad impios homines debellandos, qui arma contra iura omnia diuina, et hum n a sumpserunt, necessaria sunt arma, ita ad impietatis semina penitus euellenda, quae ubique terrarum , non dico, iacta sun t, sed insolenter luxuriant, euangelicae legis documenta, ex ore potissimum Veterum magistrorum exposita, passim esse non solum

offerenda , sed etiam inculcanda. Prudentissime vero abs te factum est, quod amtiqui

12쪽

liquioribus aliis Toletanis Patribus Rodericum Xi

mentum, Seculi XIII. Scriptorem , coniunxeris: CUius viri, sanctitate Vitae aeque ac doctrina insignis, inter ceteras Virtutes religiosum erga Sedem AP

stolicam Romanam obsequium licet admirari: quod tibi exemplum imitandum quodammodo propositum fuisse, ex iis literis colligo, quas tuae pariter erga eandem primam Sedem Petri venerationis testes, et obsides ad SS. D. N PIUM VL Pont. Max. mittendas cUrasti.

Quos igitur mihi animos addes, EMINENT IssIΜE

PRINcEm , Si me, ac meas commentatiunculas tueri

pergas λ Neque te pluribus distinebo : sed verbis tam tum Sedulii, exb epistola dedicatoria operis Paschalis ad Macedonium repetitis, deprecabor : Faue primum , νt alii fatieinit , et omnium mentibus sententia se proboetae iubiter auctoritatis infundat. h

13쪽

APPROBATIONES

Post PrudentIum se Dracontibna, Iuvencular, Caesium quoque sedulium emendandum, enarrandumque suscepit doctissimus Areualus er ingeniose adeo , adcurate , eruditeque , uti solet, praestitit , ut quamuis plures, iique ingenii, atque doctrinae laude illis res in eodem studio x renatis praesertim litteris versati sint; multa tamen vel corrupta adhuc , vel obscura , az perperam intellecta' , restituerit , explicaritque . Taceo , quae in Prol egomenis de Asterio, Liberio , et Belisario ; de Gelasiano,. vii sertur , Decreto dae libris recipiendis, vel non recipiendis ; dσ celeberis rimo odice S. Hilarit Pictaviensis in archi uo Rasilicae Vaticanae adseruato, aliis. que acute , ac eruditissime disputauit . Itaquσ eum mihi iussu Reuerendissimi P. Nag. Palatii Apostolici haeet omnia attente perpendentἰ nihil non' plane ea. tholicum occurrerit , immo, catholica Dogmata Poetarum etiam Christianorum auctoritate confirmata , et quasdam eorum peculiares opiniones ire bono lumine eollocatas animaduerterim ; e re christiana publica futurum arbitror, ut eximium adeo opus typis in publicum esseratur ; ac colafidenter adfirmo , doctos uniuersim viros ipsum , uti cetera praestaotissim, auctoris , vehementer Probaturos .

Romae Idibus Martii r79 Dsub Rergi , Uaricanar Bibliotb . Praefectus .

14쪽

Eam poetices antiquitus indolem fuisse, ut de Deo praecipue dissereret, eius laudes caneret, institueretque sacra apud gentes atque ideo primos poetas et theologos , et sacerdotes vocatos suis conceptis verbis , et cantibus ipsum placauisse s. rerum drumanarum curam gerere, benigne cum probis , seuere cum improbis agere , docuisse , atque homines ad virtutem excitasse , post tot alios suauissimus Aetius , Cl. Gyraldo in sua poetarum historia reserente , iamdiu obseruauit . Illos itaque poetas maximopere commendabiles esse nemo insciabitur , qui ab hoc sanctissimo poetices obiecto minime aberrantes , ut Neram Teligionem latius protenderent , acceptamque a patribus retinerent, confirmarentque , curam omnem suis carminibus impenderunt . Hos inter Caelius Sedulius praecipuum sane obtinet lota cum . Christianus siquadem poeta non ad protinas fabulas Graecorum commenta, verum ad Uerbi Dei miracula celebranda animum suum intendit. Id autem tanis . to praestitit mentis ardore, tanta styli puritate, et elegantia , tantaque carminis suau itate , ut a doctis omnibus non modo catholicus scriptor, et orator secundus sed et felicissimus poeta , et Virgilianus Imitator suerit appellatus . Quare merito laudandus est Cl. Faustinus Areualus , qui post tot initos labores in Prudentii , Dracontii, atque Iuuenci libris illustrandis, ad Sedusium riuoque ingenium operamque conuertit, atque tam insignem latem suo splendori restituit. Neque sane quisquam eo tutius poterat inter vetustatis tenebras veritatem elicere, vitam, gesta , scripta Sedulii reeensere , vera ab apocryphis secernere , sinceras teritones tot inter discrepantes codices eruere , et catholicae fidei doctririam a christiano poeta expositam seliciter demonstrare . Quae omnia mehercules tanta cum laude doctissimus Vir est executus, ut caeteros, qui ante ipsum omne Et udrum ad haec carmina contulerunt , longissime superauerit . Hinc cum , Reuerendissimo RThoma Vincentio Pani S. P. A. M. mandante, tale opus perlegerim , perquam utile fidelibus , Ecclesiaeque decorum fore iudico si in lucem prodeat , atque in horum

Dabam Romae ex Canonica S. Matiae Pacis XIV. Kalendas Aprilis

D. Gaspar Bretata ne Can. Reg. Lat. Abibas perpetuus , et Sae. Rom. Univere. Inquisit. Qualiscator .

h et

15쪽

Persecta Iam , et ad exitum ferme adducta Caelii Sedulii editione eum scholiis,

et Appendicibus viri ingenio , et doctrina praestantis Faustini Areuali , quum ni hil modo , quod quidem mearum partium esset , superesse intelligerem , nisi ut iudicium de illa qualecumque meum interponerem , iamque me ad seribendum Pararem, commodum in mentem venit illud Maronis, Vno auulso , non deficit alter Aureus , et simili frondescit virga metallo . Quod poetice quidem, hoc est, eleganter , et venuste , et, si quaerIs, ad rem , qua de

sermo erat, apposite, sed salso tamen a poeta dictum , vere omnino in rem no. stram conuenire nemo non intelliget , si modo meminerit , paucire norum anno. rum spatio virum doctissimum , planeque , quod de in dimo . opinor , dictum circun serebatur , χαλκεωρον , tot christianos poetas qua emendatos , qua emaculatos , qua explanationis luce illustratos proferre in lucem , atque in aspectum hominum

potuisse ; qui quidem primum Hymnodiae Hispanicae corrigendae , explendaeque cum Appendicibus, et Prolesomenis laboriosissimis manus admouit, quam et typis subi cit. Hymnodiam mox Prudentius excepit; Prudentium Dracontius maximam partem ad eam diem ineditus; Dracontium Iuvencus presbyter ; hunc denique Caelius Sedulius cum addita mentis , et corollariis quanti uis pretii . Quod autem de auro a poeta additum est, id quoque , si diligenter attenderimus , satis recte, atque ex mei ito ad scripta Areuali, eorumque excellentem praestantiam , ad iudicium acre, ac subtile ; ad interiores litteras; ad sacrae , profanaeque antiquitatis notitiam , ad rerum delectum , copiam , et Varietatem , ad omnia denique , quae in Scriptore, non uno ex multis , sed in multis praecipuo , planeque singulari commendari solent , licebit transferre. Sed quid ago λ quasi meo praeconio homo omni laudum genere cumulatissimus opus habeat, quem per Augustiniorum , Musarum, Cerdarum , popularium suorum, vestigia incedentem mirari equidem fortasse satis possum , laudare pro eo , quantum mereri spectata eius virtus videtur, non Possum . Ita sentio.

Romae VII. Hal. April. anni In ,

Visus Maria Gleaenaratus .

16쪽

I Μ PRIMATUR,

Si videbitur Reuerendissimo Patri Magistro S. P. Apostolies . F. Maerius Passari ANUN. LarisA VPegerens.

IMPRIMATUR, - - Fri Thomas Vincentius Pani Ord. Praed. S. P. Apost. Magisteri

17쪽

INDEX

Eorum, quae in hoc volumine continentur. PROLEGOMENA IN CAELIUM SEDULIUM .

Opera Sedulii recensentiar A 28.

Recensentur editiones Sedulii ,Interpretes , et Coniectumrr

in eum Giactores ........... 58.

De Asterio , qui carmina Sedidit collectit et de Liberio , et Belisario , qui Sedidium Nersibus are lictis Orna-

Elosia Sedulii: ae doctorum hominum de eo iudicia. . 94.

18쪽

De codictim Correctoribus, et corruptoribus. Excursus in codicem S. Hilarii , qui in archimo Busilicae

Qtiid in noua hac Sedulia editions praenitum sit is , I 29ω

oelii Sedulia De Patio Carminis Paschalis ad Mare

elii Sesilii Dedicatio operis Paschalis ad Macedonsum. I 48. Caelii Sedulii Carmin Paschale , subiecto spere Paschali .

Incipit prohostis metriως ad Lectorem . . . . ω . 151 Incipit Carmen Paschaleωμα I. ω . ω 55. Carminis Paschralis liber u. . . , . . . . . ae I97 Carminis Paschalis liber III. . . . ω . . . . . 237σCarminis Paschalis liber m. . . . . . . . . . 2 7 6. Carminis Paschalis liber Q. . . . . . . . . 3TO. Coelii Sedulii Elebis . . . . . . . . . . . 36 I. Caelii Seduliἱ mmΠUS . . . . . . . . . . . 372 Caelii Sedulis Epictramma . . ω ω . . . . . . 381

19쪽

APPENDI

Appendiae L Dedicatio ad Theodosium Avustum , et Cento Vir ilianus iae Incarnatione ' 383.

pendiae re Dircii Rufi Asterii , qui Sedulii Carmina

colleFit , misramma , sise dedicatis CG mram . . 39- .spendix III. Belisarii Scholastici Acrastichis de Sedit . pensae m. Uberii Acrastichis de Sessidio . . . . 397 Pendis V. Decretum de libris recipiendis , et non recipiendis , ex monumentis ineditis illustratum . Pars I. Concilium Drbis Romae sis Damciso Pa a celebratum . De explanatione Mei catholicae Apo. Pars II. Decreturn Gelasianum ex mo. Vaticanis . . . 4O8. Pura III. Parapbrasis Decreti De libris recipiendis , et Hora recipiendis ex opere medito codicis Naticani . . . 429. Ddex rerum , Hominum , et Derborum , quae in PrODFO-menis, Operibus Sedidit , Scholiis , et Appendicibus

nimentiar . . . . . . . . . 441.

Addenda, et corrictenda . . . . . . 459

20쪽

PRO LEGOMENA IN CAELIUM SEDULIUM.

Caelii Sedusii vita, et Festa

u niuenti milii in varias rerum humanarum vicissitudines, aediu, multummae consideranti calamitosa, in quae nunc incrudimus , tempora, ad coercendos impro rum hominum conatus utile in primis visum est veterum Patrum Scripta per omnes ubique partes, quoad eius fieri possit , Propagare, eorumque lectionem frequentiorein reddere . Graviter Cellarius , quamuis heterodoxus homo , ad suam Sedulii editionem in hunc fere modum praeloquebatur et La ea sane tempora incidimus , qui sima Summis , sacra pro nis commiscentur, arat haec illis anteferiantiar . De Gractustissimis enim mysteriis quam miasti fiant, qui si non noeent, nisi te tamen sentirant, quari Otiosae qua Stiones sint, et minorem fructum ad mores , et Osticium homi 3lis conferant 8 quae perniciosa opinio qtimn ex causis ciliis, turn maxime eae nectierea notitia priorum Ecclesiae temportim suborta est. Quam illustrior , ardentiomiae fides maiorum erat gQuam divine , distinctoque Miltilius tam Sabellitim , quam Arium sΗb primi libri ex Ore Sahlatoris repressit, con- is , pessumdedit 8 Quid 8 si Cellarius ad nostra Peruenisset tempora, quibus multi non iam Per occultos cuniculos , sed

SEARCH

MENU NAVIGATION