장음표시 사용
5쪽
REGII ORDINIS CH TQUES TORQUATUS ARCHIDIAC IBORENSIS
6쪽
8쪽
. EPTEMDECIΜ , & eo amplius, sunt anni, IOSEPHE I. rex invictissime , cum a non nullis condiscipulorum rogatus , ut con-sgnarem litteris ea, quae ego ad studia Philosophiae , & Theologiae necessaria esse praedica-h m p di quorum non quidem facultatem, sed
9쪽
intelligentiam , legendis doctorum hominum. libris, videbar consecutus ; quaedam lucubra- vi , potius ad usus meos , quam ut illis morem gererem, qui id a me requirebant. Intellige-ham enim fieri non posse, ut pueri aliis doctrinis occupati, atque ab omni judicandi praesidio inparati, aut mea pervolverent patienter , aut si ea per otium legerent, in re & nova, &nova ratione disputata quidquam proficerent. Cui enim, quaeso, persuaserim & puero , dc aequali. & eodem loco nato, ac eadem disciplina instituto , me praeter Ceteros verum , libris legendis, invenisse Θ esse me iis oculatiorem &, quod plus est, unius discipuli sententiam tot hominum, qui auctoritate vale-hant , sententiae anteponi debere Θ Itaque &
mihi scripsi quaecumque scripsi: & adsiduo ex
cerpendi usu ex libris, quos legeram , in Credibili studio exarsi tum Veterum , tum Recentiorum sententias cognoscendi , singulasquGexcutiendi: quo facilius intelligerem , pro qua parte veritas staret, & veris ac firmis opinionibus mentem imbuerem.
Postea vero quam patria egressus sum, a que in hac litteraria peregrinatione explendi desiderium fuit potestas; tum demum in ea spe confirmatus sum, fore aliquando ut ea perfice rem & perpolirem , quae quondam meditatus fueram: di in litterario pulvere rudia, & no
10쪽
dum persecta longum tompus delituerant. Stimulabant me etiam amici quidam , viri gravissimi . & gentis nothrae maximi fautores , ut ea in lucem proferrem, quae nostris tironibus excitandis , juvandisque idonea judicabam . Et
talibus undique aures meae vocibus circum δε- nabant: Bene mereri de gente sua , etiamsi utilitas praeterea consequatur nulla, praeclarum facinus esse: ex quo uberrimam utilitatem percipiunt homines . nimirum posteritatis memoriam : quod ipsum aequi aestimatores rerum
praestantissimum fructum esse, in omni aetate existimarunt . Addebant , facturum me non Poenitendum operae pretium , si ea in Lusitaniam inportarem , quae juventutem eXpolirent,& homines nostros excitarent, eoque tamdem adducerent, ut politioribus nationibus , a quibus nostrorum ingenia per summam injuriam exagitantur , palmam dubiam facerent erudi
tionis , & judicii . Profecto talia. doctiss1morum hominum
judicia vehementer movebant me: tum illud multo magis cum. mecum identidem reputabam , in hac luce litterarum, atque in tanta doctissimorum hominum multitudine , quibus Gallia, Italia , ceteraeque nationes florent: &, quod caput est, Parente tuo imperante , maximo illo bonarum artium , & litterarum fau- 'tore ac patrono ; solam Lusitaniam , honorum