Aloysii Antonii Verneii equitis Torquati archidiaconis Eborensis Apparatus ad philosophiam et theologiam ad usum Lusitanorum adolescentium libri sex

발행: 1751년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

a APPARATUI AB PHIL. ET THEOL. rum pleriqus non sapientis , sed deceptoris nomine digni erant . Deinde qui ea, quae de Deo, rebusque creatis per argumentationem naturae sunt nota , tractarunt, lapientes

sunt appellati. IJ Qui cum eodem nomine signifiearent instrumentum, quo hax nota aliis fiebant . sellieet eloquentiam , eloquentiae doctores sopbista seu sapientes vocati sunt. saJ Verum eum hi tempore procedente dieendi exercitationi , verius dicam ineptae loquacitati tantum vaca xent , ct sapientis nomen arroganter sibi sumerent , quasi soli ipsi sapientiae essent studiosi ; ici maximam invidiam &contemptum sophistae adducti sunt. Pythagoras , qui horum arrogantiam detestabatur , eum a Leonte Phliasiorum principe esset interrogatus , qua maxime arte confideret, respondit , artem se scire nullam , sed esse Pbilosophum , i. e. sudiosιm sapientiae . Ab eo tempore Sapientiae , dc Philosophiae nomen promi scuo usu sunt usurpatae nec modo divinarum , humanarumque rerum cognitio , sed etiam iurisprudentia , Ac Medicina, dc Grammatica , dc Critica, oc Historia, & Poesis s hoc amplius, Christianorum doctrina Philosophiae nomine continebantur , di doctores Ecclesiaitici, dc Aseetae Philosophi nomen habuere . Γ3J Verum hare late pateat, Philosopbiae vero vocabulum 1tricte est accipiendum . Itaque Pbilosophia est , cognitio veri, ct boni recta ratione adquisita , is ad veram hominis Diicitatem eo arata . Quare quidquid recta ratione, i. e. per argumentationem naturae consentaneam , veri , dc boni cognoscimus. dc ad .si J Sapientia, ut a Veteribus pbilosopbis definitum , es . rerum divinarum, O humanarum , coussorumque , quibus e continentur, scientia . Cicero de O ciis L. II. c. a

32쪽

& ad usum vitae, ac felicitatem hominum vel adquirendam, vel conservandam sIJ revocari potest, Pullosophia voeatur . Et quamquam cognitio veri, di boni ex duobus sontibus ratιone, & revelatione deducatur , tamen singulae eo-gnolcendi viae suo nomine donantur . Quae ratione constant , vel de Deo , vel de Homine , & rebus creatis , ad Philosophiam pertinent : quae declaratione divina manifesta fiunt, spectant ad Theologiam . Itaque non est Philosophia , cognitio veri, & boni , quam a majoribus accepimus , ut illa erat Barbarorum Traditionaria . Item non est Philosophia rerum Physicarum eo-gnitio, quam ex Sacris eodicibus hausimus, ceteraque quae in divinis libris habentur. Praeterea Philosophia non est doctrina , quam ex praeceptorum institutione arripuimus , ut Sectarii philosophi faciunt. Hae enim facultates majorum insitutis & auctoritate tantum continentur et Philosophi

vero argumentatione natura .

Hoc constituto , constitutae sunt partes Philosophia, .

Altera enim humanam mentem inlustrat, ut verum Cognoscat: altera adfectus moderatur, ut bonum persequamur .

Quae mentem inlustrat I vel eam talibus imbuit praeceptis, quibus in unaquaque disciplina verum intelligat, ea voca eatur Inser umentalis e vel res ipsas persequitur , ac primum naturam Dei, & proprietates investigat 3 ceterarumque, quae Deus hominis causis condidit, explorat vim & usum rid est op rerum naturam explorat, & exponit quo nata in corpus nostrum a malis servemus , & quo pacto res creatas

si J Felieitas boisinis vel est aeterna , vel temporalis . Ad illam Practica philosophia viam sternit: tametsi non nisi divinitus tradita doctrina adsequi psit. Hanc partim μπλtate corporis , quae Phalarim Medicina comparatur; partim tranquillitate hominis externa, quae ex jurisprudentiarai ali, is Palitica proficiscitur, obtinere possumus.

33쪽

ad utilitatem nostram flectere possimus 3 & haec vocatur Theoretica . Quae adfectus moderatur, viamque sternit, qua ad summum bonum accedamus , & in humana societate honeste ac tranquille vivamus 3 dicitur Practica. Instrumentalem Veteres philosophi vocabant Logicam : Theoreticam φ Prificam : Practicam vero κρικην Ethicam . IJ Theoretica si agit de Deo , nominatur Theologia Noturalis : si de mente creata , Pneumatologia . Verum utraque pars interdum Pneumarologiae, interdum Metapbasicae nomine significatur . Praclica vel generatim, quid bonum sit, docet, & ea vocatur Ethica et vel bonum persequitur , , ut justum , ut honesium , ut decorum est , &dicitur Iuri rudentia Naturalis et vel quid humanas societati utile sit ostendit, di est Iurisprudentia Civilis, Politica a Hucusque de Philosophiae partibus e nunc de Philosophiae historia dicendum esse videtur . Et quidem historia vel docet, quo tempore , & modo doctrinae inventae suerint , di ad nos usque pervenerint ; vel singularum sectarum fastemata exponit, i. e. demonstrat, quibus principiis nitantur, & quae inde ducantur conclusiones , ex quibus disciplinae corpus absc lvitur e prima Historia Doctrinarum e altera insoria Sammatum , vocari solet. Est etiam historia quaedam , quae Philosophorum vitam , & labores enar

rat g

si J Psthagorei Platonici Philosophiae duas faciebant

partes et alteram , quae de Deo, alteram , quae de Homine disputat . Aristoteles disciplinas in tres classes divisit: speculatrices, uti sunt Prifica, Mathematica, Theologia : practicas , ut Ethica, Tolitica , Oeconomicae opera tric Es, ut Medicina , Foetica , Grammatica Statuaria , Pictura . Stoici tres etiam Philosophiae notant partes , Moralem , ruralem , flationalem . Eodem modo Dicurei . At Carenai

ci sola mrali contenti sunt.

34쪽

PART. I. LIBER PRIMUs ym e quae ad eorumdem systemata inlustranda per quam accommodata esse videtur . Harum nos neutram pro rei ignitate scribemus . Quis enim haec tam multa , tamque intricata paucis pagellis comprehendi posse sibi persuadeat aut quis tironum, quorum gratia haec in praesentia lucubramus , tam copiosam historiam ferre posset Itaque ex singulis partibus ea excerpemus , quae ad id , quod constituimus, inlustrandum necessaria esse videbuntur. Quare Philosophiae ortum , dc viscissitudines demonstrabimus e tum praecipua sectarum, quae nobiles exstiterunt, dogmata adducemus: eaque ex Philosophorum vita , cum erit oceasio, dilucidabimus: digitumque ad sontes intendemus, ut inde procedente tempo Ie , abundantiorem eruditionem hauriant tirones .

CAp υτ II. De Philosopbia antiquissimorum hominum usque ad Mossen. ΑΝtiquos primaeque aetatis homines Philosophos non

fuisse, eo sensu quo nos Philosophum accepimus , eπSaeris litteris haud obscure colligitur . Et , ut a primo ordiamur, Deus hominem condens ad selieitatem , eum multis praesidiis ornatum fabricatus est. Cumque Adamo fami liariter uteretur , notitiam ipsus Dei, dc hominis , earumque rerum , quae ad eonsequendam veram felicitatem erant necessaria , eidem manifestavit. Haec enim non ratiocinatione & meditatione , sed beneficio divino habuit

explorata .

Paullo post eum ipse peceato suo in abyssum ignorantiae inciderit , & multis miseriis fuerit obnoxius , non in excogitandis, & poliendis gravioribus disciplinis, sed in rumnis depellendis, peccati sui poena. dc instauranda .

35쪽

quisus madis posset, selicitate occupatum fuisse , verisimillimum est. ΓεJ In quo adjutorem habuisse Deum , qui plurima illi clementer aperuit , Sacri codices nos docent. ad Omnino autem est verismile. Adamum, etsi propter peecatum ea sapientia , quam infusam appellant, suerit spoliatus , tamen memorem pristinae selicitatis , &in multis eruditum divinitus, filios suos docuisse Dei cognitionem, eosque ad honestatem & pietatem erudivisse. Haec tamen hominem pium dc sapientem iaciunt, Philosophum non faciunt. Neque enim id ratione comparavit: sed Deo indicante cognovit, & praedicavit r quod Philosophi, in acceptione data , non est. Quo itidem in censa viri omnes pii, qui ab Adamo progeniti sunt, poni debent : ut Abel, Sethus, Enochus,

Noachus , Semus, ceteri. Cum enim hi longaevam Vitam vixerint, & diuturnum eum majoribus usum habuerint , qui omni virtutum varietate florebant; vel nullo monente intelligitur, a majoribus eos & familiae suae historiam , dc pietatis praecepta omnia hausisse: quin ad haec cognoscenda ratiocinatione uterentur . Quaedam etiam a Deo ipso acceperunt , q*ae pertinent ad cultum Dei. Neque nos mos veni Judaeorum narrationes , qui apocryphis scriptis Adamis

i J De Auami philosopbia non nulli multa fabulati sunt ,

addirmantes , eum is omni disciplinarum varietate instructum a Deo conditum fuisse s is post I sum meditatione, ac e e rientia ad insignem doctrinae pr.estantiam pervenisse . Haec primum Iudaei , dein veteres Christiani aliqui, immo centiores docti . Nec id selum , sed etiam nominant artes ,

in quibus praeter ceIeros excelluit. Verum in tanta rerum vetvsate , filentibus Sacris scriptoribus , aliquid Grai adfirmari non posse, perolauum es . . Lad confer. Genes. C. III. praesertim versu a I.

36쪽

mi , En hi , Chami decepti, ineredibilia de veteribus

hominibus reserunt, idque eodem nomine, quo univer tum disciplinarum circulum Adamo concedunt. Quod conia tare & ipsa rei evidentia, dc operis vetat consilium .

Praeterea Abrahamus, Isaacus , Iaeobus , Iosephus , Iobis siJ ceteri, viri sapientissimi , & prudentiae ac pietatis hude nobiles , familiares cum Deo sermones miscuerunt; a qio plurima , quae non nisi labore & meditatione in praesenta consequimur , comperta habuisse eos, manifestum

est Qua de eaussa divino spiritu adflati, & Prophetae in

Scris codicibus praedicantur. Praeterea pastorii iam vitam asti qui illi homines habebant in deliciis e quae plerumquemgnam simplicitatem animi praeseri; & in hoc est tota , ut agendae , & moderandae familiae vacet , eruditioni & inediationi non vaeet. Ex quo perspieuum fit , sapientes illos 'idem & bonos, non tamen Philosophos fuisse. Neque vero inficiamur, sanctissimos homines, pia vita , quae ad vitam commode & jucunde transgendam , neessaria videbantur , casu, & ratione invenisse. Haec talen non magis eos Philosophos faciunt, quam quod ar tises nostri multa vel easu , vel necessitate utilia exeosi testi, cogunt nos ut dicamus, eos esse Philosophos. Ita

querullebant illi quidem veri, & boni notitia a majoribus Δ 4 tra- si Quis fuerit auctor libri Jobi incertum , ut ait Greg.

Muin sat. in Job. e. I. melius Moysi , Harduinus Salmmoni 'ribuit . Verisimilius es , multo potiriorem fuisse . deose nullum ex eo ad Iobi philoseopbiam ducitur argumen rum . 'bra tamen est historia , divina. Liber hie eontineratiquat Frificae, On Aproramiae notitiam , Logicae non item: fon omnes , qui recte ratiocinantur , anellandi fine Logici . Poponit sibi auctor astendere tantum , qua de ea a di mina D ntia interdum bonos exerceat, ἐν quibus praesidii eoI in ιι vita omnibus ornet vir utibβι .

37쪽

.8 APPARATUs AD PHIL. ET THEOL. tradita: & toti erant in eo, ut eadem filios imbuerent, eosque docerent tum historiam mundi , tum beneficia a Deo homini eollata , tum pacta inter Deum & hominem , hujus lapsum , illius clementiam , & promissionem resara toris: eamdemque doctrinam ad posteros puram dc intemeratam transmitterent e quin eos otiosis disputatiunculis, quae nec ad vitae usum , nec ad felicitatem , ad quam inice tendebant, erant idonea , inutiliter detinerent. ΓI

CAPUT I I I. De Pbilosopbia veterum Hebraeorum Iae veteribus Patriarchis prima fuit veri, & boni ci

gnitio a Deo accepta , & ad felicitatem comparata, eadem & Moysi fuit : qui cum Dei consuetudine diuti suteretur, singularem sapientiam eo docente accepit, rempublicam Judaeorum administraret, & saeili negotio dfelicitatem perduceret . IJ De Abrahami recondita eruditione di putant non ' Icis contendunt , ab eo Aegyptιos Aprovomiam , Arit, eri cam , ceterasque Mathematicas disciplinas edoctos fuisse i qui ante illius adventum nibit de iis cognovissent . Consuli unt

ipsi ad Iosephum , O Pbilonem Hebraeos , qui paulli post

christum sortierunt : miros illos quidem doctos, sed stero praeiudicata suae geutis excellentia occupato , altero ves ει- tbagoreorum dogmatum praejudieiis imbuto . Non esilecesseborum rationes ad odium lapidem revocare et cum sat con-

set , Pbilonem , is Iosephum Patriarcbarum sapienti modulo suo dimensos fuisse , On ad Graecorum eruditione, retu- Iisse . Nee enim bomines Iudaei sibi persuadere potera G να- cos , Ba3baros ceteros aliquid boni, nisi a Iudaeis doctos, excogitare potuisse. Quod responsione non eget.

38쪽

PART. I. LIBER PRIMus. sCum autem Moyses ingenio ac judicio valeret, &Mathemati eis riseiplinis in Aegypto esset eruditus , plurimaque virtute ornatus , omnino aptus erat , qui res magnas aggrederetur, & talem apud Iudaeos personam sustineret. nomenque suum commendaret inmortalitati . Quoacaussam dedit Clementi Alexandrino siJ Justino saJ ori-geni sua liis L J ut, ex Philonis sententia , talem in disciplinis gravioribus Mosen depinxerint, qualis apud mortales reliquus nullus suit. Haec tamen sine auctoritate dici, evidens et . Nam didicit ille quidem , sapientiam Aegyptiorum . Uerum cum talis sapientias Arithmetica , Geometria , Astronomiae rudimenta una eum litteris , dc sacrorum disciplina, encyclopediam Aegyptiorum constituebant I seu disciplinae non nisi rudes ila inpolitae apud Aegyptios obtinerent ; qui non in excogitandis theorematis, aut solvendis problematis , erant' occupati; sed iis tantum in constituendis oc dimetiendis agrorum limitibus , ab inundatione Nili deletis, utebantur et consequens est, id tantum scivisse Moysen, quod ipsi callebant, praeter ea quae divina inlustratione accepit e salsoque eidem abstrusioris Mathematicae , dc multo minus disciplinarum, quae nondum erant inventae , eruditionem adtribui . Quidquid dicant Iudaicarum nugarum lautores , qui longo post tempore ex praejudicatis opinionibus suis Mosen adumbrarunt, dc omni supellectile oruarunt recentioris eruditionis . n

si J Stromat. L. I. P. 3 saJ Quaest. xκν. ad orthodox. 33 Contra Celsum L. 1. P. I .s J Reeentiores alios dabit Fabricius Codie. PseudepIgr. V. T. Tomo I. p. 8as. sJ Philonem adtendendum non esse ostendunt viri aliqua docti, qui de Philosoph. Hebraeorum disputarunt ..

39쪽

Mosis sapientiam ad ludices , dc Propbetas, qui apud

Hebraeos suerunt , & rempublicam adminis rarunt, manasse , sacri codices nos docent . Deus enim quos ad rempublicam procurandam delegerat, prudentia menandi imbuit , & pietate munivit, qua gentem Hebraeam regerent, et in officio erga Deum continerent. Prophetae vero , quo-xum plura erant collegia , toti Deo vacabant: eoque docente , & imperante edocebant Iudaeos ea, quae Deus ab iisdem Postulabat. Neque tamen suppetunt argumenta ut judice mus , Prophetas disciplinis Philosophicis dedisse operam enec ad finem a Deo propositum accommodatae esse videban-

nis laude floruisse et sed quae a Philosophiae nostrae studio Ionge distabat. Qualis autem fuerit Salomonis regis sapientia ex ipso Salomone habemus e qui eum Deum rogaret, ut eam sibi elementer largiretur , unum petiit, nimirum sapientiam ad regendos populos accommodatam hoc modo e Dabis ergo servo tuo cor docile, ut populum tuum iudicare possis, is discernere inter bonum is malum . IJ Cui Deus respondithoe modo e Feci secundum sermoves tuos , , dedi tibi eorsapiens O, intelligens in tantum , ut nullus ante te similis tui fuerit, nee post te surrecturus sit: ut nemo fuerit similis tui in vgibus cunctis retro diebus . Salomon itaque excellebat sapientia inter ceteros Reges Orientis . saJ Ac primum ea scientia antecellebat, quaedi notitia boni, & mali, & prudentia regnandi contine tur . Deinde ea valebat scientia , quae in excogitandis , &explis id ii I. Regum. III. v. s. Sapientia-scientia data sunt tibi e divitias au- , , rem , O, si antiam , is gloriam dabo tibi s ita ut nu ,, Ius in vgibus nec ante te , nec sos te fuerit similis tui. II. Paralipom. IL Ia.

40쪽

PART. I. LIBER PRIMU . Is

explicandis aenigmatibus occupatur: quae praecipua pars Orientalis sapientiae reputabatur . si J Quod ipsum sapientissimi Regis seripta demonstrant . Describit enim in iis hominum mores, vanitatem, & selieitatem eorumdem et atque figurato dieendi genere , Orientalium more , cogitata tua ingeniosissime exponite sumens ex omnibus rebus tales Gmilitudines , & lectissimis metaphoris inde duictis morales sententias adornans. Id ex cantico Canticorum perspicue essieitur e idquo eonfirmat Siracides, qui Salomonis sapientiam exponens, ad hae e eapita sapientissimi Regis doctrinam revocati,, Quem i, admodum eruditus es in juventute tua, & impletus is es quasi flumen sapientia : & terram retexit anima tua .is Et replesti in comparationibus aenigmata et ad insulas lo ,, re divulgatum est nomen tuum, & dilectus es in paee . ,, tua . In cantilenis , & proverbiis, & comparationibus. ,, di interpretationibus miratae sunt terrae. ab Uerum eum haee divino spiritu adflatus suderit & seripserit, consequitur, non ex usu recte judicandi, sed ex nobilioribus sontibus illius sapientiam esse profectam . Praeterea Physica dc Λstrono ea rerum notitia ga visus est Salomon rex et quod Sacri codices aperte tradunt. 3J Sed unum rursum monemus , quod ipse Salomon d sertis verbii declarat, I talem sapientiam non ratione ac meditatione, quia nos Philosophiam vocamus, fuisse comis paratam s sed a Deo datam fuisse et quam Theologi voeant scieηaiam infusam .

Illud

LiJ ibid. c. v I III. IosaJ Ecclesiasticus e. xXXXV D. I y. I S. 17. IS. 3J Sapientiae e. v II. IIas J A Ipse enim dedit mibi borum , quae βην, meatis is veram e ut sciam disposirionem orbir ter νum .... Omniuma, eηim artifex doexit me sapientia. ibidem .

SEARCH

MENU NAVIGATION