Philosophiae naturalis disputationes quatuor, ubi post disputata, quae disputari solent ex libris de ortu, & interitu, seu de generatione, & corruptione ... authore Joanne de Ulloa Madritano Societatis Jesu theologo

발행: 1712년

분량: 617페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

19 et Disp. III Cap. L

ia. Demum non suit exceptio pro alio humano individuo. nisi pro Beatissima Virgine. quae carentia exceptionis est quartum constitutivum peccati originalis. Quid ergo mirum s. . qti Od omnes nascamur natura filii irae iuxta Paulum: De immundo, concepti semine , juxta Jobum t quid mirum , quod Da vid dicat in Iob 14. iniquitatibus conceptus sum, O in peccatis concepit me mater mea N. .so. Ε: go parvuli illi, qui mortui sunt absque Sacramento contra peccatum originale, ver) sunt peccatores coram Deo, non quidem peccato personali , sed originali; non peccato actionis , sed familiae t& peceatum Adae est proprium illorum proprietate originis . licet non actionis personalis, s si quidem non erant in rerum natura , quando ille peccavit,) ct unicuique illorum inest peccatum non inbaeis

rentiὰ phasica, ct materiali; sicut qualitates physich subjectis, sed

morali, ac aequivalente. sandata in quatuor dictis constitutivis: in quibus similiter stat physi e) ex parte rerum transfusio voluntatum Nepotum in voluntatem Adae: quia transfusio illarum in hanc nouest scut aquarum in utrem : Ergo lichi non puniantur paena sensus, ct quasi corporali, puniuntur justi paena damni, hoc est privationis gratiae, & gloriae , quae privatio est effectus. seu paena peccati originalis, quod physich ex parte rerum stat in illis quatuor, &ideo est meritum talis privationis. Rursus sicut Rex unis ex nep. tibus illius perduellis potest condonare in iam iam lain iliae , Si non alteris: Ita Deus unis ex hominibus condonat peccatum originale concedendo illis baptismum v. g. ut misericors Pater; Alteris non condonat, negando illis baptismum , ut severus γudex. Cur autem propter merita Jesu Christi ita Deus temperet causas naturales, aut liberas, aut utrasque, & uni moriantur post haptismum , alii ante; est areanum illud , quod eminus revereri debemus, comi Allaebis, Rus Rutem inqui ore prohibemur. Nam quis e*κοvit sensum Domini . aut quis Consiliqriar ejus fuit Z Et pariter quamvis per baptis muna, ut olim per Sacramentum illud. quod misericors Pater instituit, quodcumque fuerit 3 non sollim pro masculis , sed etiam pro sarmellis contra peccatum originale , hoc remittatur verum videat. tamen non condonat Deus omnes paenas . seu reliquias illius v. g. ρβ. s. concupiscentum , se mitem peccati , nempe pondus illud quasi ingenitum in malum . & sexcentas alias miserias ex peccato originali oriundas : ea verb concupiscentia clim ad aeonem rema sit, nocere non consentientibus. Θ viriliter per Christ yefu gratiam repugnant bus non valet, ut docet Tridentinum. Ecce obiter explicatam .

. . quan

222쪽

quantum Philosopho Christiano lassicit, causam propter quani includuntur tot infantium Myriades in hoc carcere, seu in hoc terso subterraneo eirculo sine ulla paena sensus . Ubi adverte i. Contingere in hoc mysterio, quod passim in aliis . Nempe rem . quoad substantiam esse de fide; quoad modum autem explicandi substantiam , solere esse rem opinabilem . Adverte a. Hactenus dicta intelligenda esse de peccato originali, uta ali in nobis: hoc est rut eontracto in primo insanti nostrae conceptionis . Ut habituale namque constituitur etiam per privationem gratiae, sicut peccata opersonalia habitnalia . Et hete privatio est constitutivum peccati originalis , quod excluditur per Baptismum . Quid autem de ipsis sa ciendum sit post ipsorum , & reliquorum hominum resurrectionem

non revelavit Deus.

β. III.

Uartum , quod occurrit considerandum in hoe Mundo subterraneo, est concavitas, quanta sit ignoramus , sen cireulus, seu carcer ille, in quo animae justae, id est quae eum gratia sanctificante diseesserunt i suis corporibus, di vireae justitiae dant paenas pro anteactae vitae culpis. & levibus , &gravibus quoad malitiam condonatis, sed non plend satisfactis ς non quia nequeat Deus exigere ab his sanctis animabus paenas in aliis locis adhuc in sensu composito hujus providentiae , t S sorsan aliquando id facit puniendo aliquem in eo loco , in quo peccavit, vel in rupi hus , vel in mari, vel in aere . vel in globo Lunae , vel alibi , in sed quia loeus ille subterraneus est generalis, ac proprius

carcer pro his animabus . Locus hic vocatur vulgb Purgatorium , ct non latuit prorsus Haganos, quorum quidam per quamdam febat . Iq. ---- -Facilis descensus Aterni cte. Sed revocare eradum supera que evadere ad auras, me opus, bio labor est: pauci , quos aequar amavit Iupiter. aut ardens evexie aa aethera virtus,

Diis geniti potuere: Ubi satis innuit aliquos, nun omnes ex descendentibus in viscera terrae ob prete lara sae in ora. pristinamque amicitiam cum JOVe, nec non propter semen divinitatis, quod nos dicemus gratiam

223쪽

hrosa regione in Caelum. Has vocamus animas Purgatorii. Et rursus et Ibin O supremo eum lumine vita reliquit,. ιιλ6. IVὸπ tamcn omno malum miseris, nec funditur οωnes Corporea excedunt psest pente qae necese est, Multa diu concreta modis inolescere ωiris .

Ergo exercentar panis, veterumque malorum

Supplicia expendust Asiae pandamur inanes Suspen ad ventos. aliis sub gurgite vasto Infectuis eluitur scelus. aut exuritur igni. Quisque suos patimur maneret exinde per amplam Mittimur Et tam . O pauci laeta arva tenemus, Donec longa dies, perfecto temporis Orbe ,

Concretam exemit labem, purumque reliquit thereum sensum, atque auraisimplicis ignem. Homo Poeta, & Ρaganus, quibus expressioribus potuit exinplicare phrasibus animarum justarum , ct quae non in aeternum perierunt , Purgatorium ρ Nempe voluit Deus etiam homines , qui ante secundam Nativitatem Solis Justitiae nati sunt, quique in tenebris, & in umbra mortis sedebant, tantilla nihilominus luce persundi poenarum aeternarum , & temporalium, quae post mortem mane haat, tum sceleratum , qui distulit in seram commissa piacula mortem , tum etiam hominem probum , nam quisque suos patimur manes, ut hoc saltem timore alteruter contineretur. Maori gis enim , aut minlis est tu X vera illuminans omnem hominem ve-δρο '' nisκtem in bune mundum . Nec umquam Deus ita odio habuit Adami sobolem , ut omni penitus sublidio ad pie vivendum con- dueente destitutam reliquerit, ut deprehendet quisquis attentd leget altos illos , S generosos super divinitate discursus. quos Iob. - & amiei sui concipie hant, licet non esIent ex familia Abrahae .is. Igitur esse a parte rei Purgatorium animarum Sandiarum , quae nondum plene satisfecerunt. definitum est in duobus Conci. liis Generalibus jam citatis. Illud esse per ignem materialem , aut esse in Mundo illo subterraneo, non est definitum . Eum tamen habet certitudinis gradum , ut nota temeritatis saltem . ac scan. dati non excusaretur, qui alterutrum negaret. Praeterea animas Sanctas ibi patientes juvari posse nostris suffragiis certum prorsus Sui.2s. est ex Ttidentino. Et lassiciebat eis, qui essent ex numero illo.

224쪽

De Mundo Iubterraneo 19s

sa euo . ω salubris est cogitatio pro defunctis exorare a st ὀ poccolis i. mis. flvantur : tametsi deiuncti illi, pro quibus Machabaeus jussit sacri- D. sicium offerri. olim graviter peccavissent, Inpenerunt autem sabtunicis interfectorum de donariis Idolorum. cte. Sed pid judicavit illos ante conflictum , vel tempore conflictus ex corde suisse conver. sos ad Deum . Non enim est idem peccavi , ct in peccato mortuos sui sse . I 6. Quintus sinus , seu locus subterraneus, crius etiam longitudo , latitudo, profunditas , ct situs praecisus ignoratur, est Priastorum Patriarcharum . & Prophetatum carcer , ubi Sanctae illae animae post satisfactionem plenam,aut semiplenam, s Deus hoc non revelavit,) culparum personalium in Ρurgatorio, adventum expectabant Redemptoris, cuius nomine voce imperiosa diceretur: Attollite portas principes vestras, ει elevamini portae aeternales, ct in. nai.aftroibit x Gloriae . Ex divino quippe decreto , t cujus motiva non est nostrum explorare,) clausae fuerunt hominibus etiam Sanctissimis donec ascenderet ille delens, quod a persus non erat, Chi- Ad Colos rographum decreti. quod erat contrarium nobis . G ipsum tulit de me- a.dio affigens illud Cruet , se expolians Principatus. O potestater traduxit confidenter palam triumpθans illos in femetipso . Henoch autem,Sc Elias non fuerunt in loeo illo e tum quia erat destinatus pro mortuis ; & illi erant vivit tum qui1 de Elia dieitur: Ascendit Elias Α

per turbinem in Caelum : ergo saltem tunc non descendit in locuta a illum subterraneum . Ad hune subterraneum locum . seu ad hune

in sernum descendisse animam Sacrosanctam Christi non instar nocentis, sed instar ludicis,) satemur in Symbolo illis verbis, Descendit ad inferos .i7. Descensum in ea caeca loca videtur assignasse Paulus promotivo Ascensionis in C lum. Quod autem ascendit quid es, .ns squia ct descendit prim in inferiores partes terrae. Ad hunc eumdem carcerem allusit Petrus inquiens de Christi D. Spiritu . Et his qui 1. Fet .r- in carcere erant spiritibus veniens praedicavit, qui increduli fueranto liquando . quando expectabant Dei patientiam in diebas me. Cuius textus satis dissicilis expositionem quaere ab interpretibus maXim ἡ . . a Bellar mino . Ad eumdem allusit Apostolus idem in prim con' hsino. Acione ad Hebraeos inquiens de Domino juxta pul. is. uem Deus Chr.-ies citavio Iolutis doloribus inferni , iuxta quod impossibile erat teneri πώς. 3- illum ab eo et & rursus: Neque dereliseus es in inferno , neqμο corocius vidit corruptionem. Ne autem ad illa verba haereas, solutis dο- '' B b a Bri-

225쪽

i 96 Disp. III. Cap. I.

loribus isserni, propter quae Calvinus contra Jesum Christum Dominum nostriam blasphaernavit, immemor Pauli sentis de illo et tentatum astem per omnia pro similio live absque peccaro. Ne.inquam, propter illa verba haereas, consule S. Thoinam , B est arminum . &Caietanum docentem, S explicantem dolores mortis d ii rasse in Christo usque ad Resurrectionem ratione trium penalitatum .

g. IV.

O naces . quarum frequentia indicia experimur in superfi. eie teriae, imb ct maris , supra quas se naces sem per ardentes conis ditae sunt nostrae Urbes οῦ ambulamus, navigamus , ridemus . Iudiis mus. & Deum offendimus nescientes quid sit sub pedibus nostris . ut nesciebant, Dathan , ct Abiron , quando disrupta est terra sub pedibus eorum, G aperient os suum devoravit illos cum tabernaculis suis, ει univiersa sub sitia eorum: descenderuntque vivi in infernam operti humo . 19. Tria in his pyrophilaciis consideranda sunt. Existentia. Confersatio. Utilitas, sive effectus. De existentia nequimus prudenter dubitare. tum propter serventes aquaS frequenter erumpen. tes a terra: tum propter balnea tepida , quae ambo vulgatia , &frequentia insere omnibus regionibus . satis indieant ignem sibi suppositum habere:tum propter montes igni vomos, quos tamquam caminos, ct spiracula illarum sornacivm sparsos per totum hunc globum terraqueum aut videmus, aut legimus apud Authores fide dignos . & inventi sunt sub ipla circulo Arctico : ad Antarcti eum nullus hactenus mortalium , quem stiamus , penetravit propter impetum maris ita e X illo polo irruentis in proras navium, ut etiam is si hae valido vento propellantur a puppi, nequeant tamen progredi. v. g. in Grounlandia, idest terra viridi, & aliis Septentrionaliis hus regionibus. Imo forid ibi sunt frequentiores hi montes ignivomi, halneaque serventia , aut tepida, ut in Iaponia, supplente nimirum Divina Providentia per subterraneos ignes majorem distantiam, seu obliquitatem ignis Solaris .eto. Hae subterraneae fornaces, incertum est, an iugi tenore S serie ei reumdent sine ulla parenthesi totum globum terraqueum instar zonae: quia non ubi libet, sed frequenter sollim deprehendimus in superficie hac superiore indicia illarum, quia non ubi libet, sediligod by Corale

226쪽

De Mundo Subterraneo ἰ i 9

sed frequenter dumtaxat experimur halnea tepida, aut serventia ἰscut nec montes ignivomos. Si occultum habeant commercium cum infernali igne magis profundo, ut non est in verisimile . speciali providentia Dei conservantur . ut videtur indicare Isaias in. ιγ

quiens: Praeparatas ab heri Tophet ange praeparata . profundo, dilatata. Nutrimenta ejus ignis, cs ligna multa. Hatus Domini sicut torrens sulpburis succendens eam. Ubi recurrens ad fatum Dei

innuere videtur, quod licht hi subterranei ignes non sint prorsus miraculosi, sed consentanei sabricae, seconomiae , ac combinationi rerum , quana Deus indidit huic globo et verumtamen speciali indigent providentia ad sui conservationem in tanta eXtensione ν , intensione, ac duratione. Neque illis fornacibus deest copiosumpahulum in caecis eis cavernis, nimirum immensa copia sulphuris, naphtae , bituminis , nitri , salsedinis . pinguedinis terrae, atque mapinae aquae , quorum circulationem ita ab initio temporavit , ae praescripssit Divina Providentia , ut numquam deliciae prosundis eis ignibus pabulum jam in unis cavernis , jam in aliis , ad quas serpendo transeunt consumpto pabulo priorum , ct interdum redeuntes, interdum non redeuntes ad priores , juxta seriem, catenam, atque tenorem effectuum naturalium, quos ab initio Deus praefinivit futuros in tali tempore, loco, & circumstantiis propter talia motiva , quae praevidit: ut potuit evenire in casu illo Dathan . S Abiron , sicut contigit multis Urbibus de repente subis

mersis intra viscera terrae, aut aquae ob actionem causarum natura.

lium , sed quarum tenorem, S coordinationem Deus ab initio temperavit cum praevisione de ei S , quae tunc in eo tempore sutura

erant in illis Urbibus. Et sicut contigit multis hominibus, qui

erant in eo loco , ubi, ex causarum naturalium com hinatione ab

initio disposita per Deum praevidentem sutura, ceciderunt ful

mina .

ai. Neque globus hic terraqueus consumptus , aut diminutus est de sua antiqua mole, eo qubd intra sua viscera contineat tam vorax elementum et tum quia nec consumptus, nec diminutus est ex eo, quod per tot saecula produxerit, & aluerit, & conserva verit tot arbores, tot sylvas, tot fructus, tot segetes . tot vineas, tot olera, tot animalia eκ putri sermata , tantam herbam eum copiam, Se. Tum sicut nec Mare minuitur per eiula Xun is neque redundat per influxum tot fluviorum , pluviarum , cte. Et

uni u cujusquo ratio est , quia totum, quod latentes hi ignes come dunt ,

227쪽

dunt, Sc absumunt ex terra , ct mari tandem tandem ad globum apsum terraqueum revertitur jam sub unis, jam sub aliis sermis

substantialibus : quoniam materia prima non corrumpitur eis ignibus . Quod etiam contingit mari ; tantumdem quippe humoris regreditur in ipsum per superficiem terrae, quantum egreditur per occultos canales viscerum , & tantumdem beneficio pluviarum , quantum fugit iugis ardor Solis, ac perpetua exhalatio oriunda ex ignibus suppositis etiam ipsi mari . Prosectb corpora omnia cunctoruin hominum paucissimis exceptis j qui fuerunt ab Orbe

condito, cunetarum bestiarum , cunctarum frugum , cunctorum viventium corporeorum redacta sunt in terram , unde eAierunt . Ita ut nos sub sorma panis , carnis , olerum alamur nunc , ct nutriamur materia prima , quae olim fuit aut sub helluina , aut sub alia juxta innumeras mutationes substantiales, quae ab initio tem poris scierunt in hac individua materia panis v. g. , quam hic , Scnunc comedimus. Idem continget nostris posteris , quorum multi . vel aliqui sub hac, vel illa serma substantiali nutrientur , &substantialiter crescent hac numero, ct individua materia prima , quae mod5 est corpus nostrum . Vel corporis pars, quin propterea non resurgat unusquisque nostrum in illo eodem corpore, quod habuit in hac vita , ut exponam in Physica disputans de materiae prima. Jugis haec pericyelosis, seu circumvolutio rerum harum corporearum in idem , est in causa, ut globus hic terraqueus non

minuatur per tot continuas novas generationeS compositorum ,

sive illae proveniant ex adtiuitate ignium sparsorum per viscera totius globi, sive ex aliis causis naturalibus .ga. Jam essectus seu utilitas horum ignium subterraneorum potest esse octu plex. r. Ad coquendum marinas, cruda S, gra ves, & indigestas aquas transcurrentes per caeca illa loca subterranea , detrahendumque illis salsedinem . & ingratam pinguedinem. quibus imbutae sunt, ut erumpentes postea in superficiem terrae , leves, pellucidae, ac potabiles sint; quia vero ex eis aquis, una: magis participes sunt, aliae miniis beneficii coctionis juxta maiorem , aut minorem distantiam canalium eorum occultorum , per quos transeunt secundiim fines divinae providentiae; idclicti unae sunt magis leves, Sc pota hiles, quam aliae: sicut sunt inaequali. ter salubres juxta inaequalitatem fodinarum , ct tractuum subteris raneorum, per quos transeunt. a. Ad calefaciendas aquam balneorum . 3. Ad transmutandum terram, S aquam perpetu b incubantes

228쪽

De Mando Subterroneo. 399

hantes illis fornacibus primum in sulphur . Mercurium, cum quo antiquum faedus habet Minium , laudatissimum pigmentum , &salem; deinde in tot, actam et herogenea metalla, quae juXta multiplicem com hinationem , ct sub combinationem , & directam, S reflexam aliarum qualitatum , quas in eis locis coordinavit divina Providentia, fiunt ex eis primis elementis Aqua, ει Terra Metal b. deinde ex tribus aliis . nempe Sale , Mercurio. Sulphure, supernὶ adjuvantibus Astiis , in sern d autem incessant et laborantibus eis ignis subterraneis. 23. Ad labricas rupium tum vulgarium . tum nobilium v. g. quae vocantur Marmor, Alabastrum , Porfidum. Di asper , cto.

Sicut enim humanum corpus compegit Deus non sollim ex carni hus mollibus, verum etiam ex ollibus duris, quae essent instar columnarum, ne illae mollitie sua diffluerent . ita globum hunc terraqueum innumeris firmavit rupibus, saxis. Iapidibus , quae instar ostium forent tantae molis; Unde non immerith dixit ille : Of-saque post tergum magnae jactate Parentis, alludens ad saxa. Igitur subtilissimi halitus, vapores , exhalationes . salinique spiri tus , &Mercuriales dili noctuqtie exeuntes ex illis sornacibus, lambentesque Superiores terras, ct aquas, mineralesque concameratione S, per qua S scandunt, indeque rapientes secum varios colores prςsertim ex Minio rubrum ex Vitabolo Viridem, ex Arsenico flavum,ex Arab ehae nigrum,e X lapide Geruleo caeruleum : corripientes item secum,

S novos, tenacesque vapores metallorum S aliorum mi X torum,quq

ihi inveniunt: lento, sed incessante labore iuvadunt terras viciniores superficiei, easque indurant nunc magis nunc minus:& denique im-huunt variis eis coloribus penetrantibus ad medullam usque rupium earum,& multorum annotum decursu sor mantur lapidicinae. En haud improbabilem causam tot specierum rupium pretiosarum, quarum causa materialis est mixtum quoddam ex elementis terrae,& aquae igni subterraneo superpositis . Causa essiciens remota. sal. 'tem quatenus praeparat, ct disponit materiam , videtur esse ignis ipse , adiutus spiritibus , vaporibus .& exhalationibus plaesertimis linis, s sal quippe aptus natus videtur ad coagulandum , & indu

randum magis, aut minus, ut experimur in potionibus aestivis . nec non in multitudine arenae Maris, & Fluviorum, quae sunt por tiunculae terrae, quibus salini spiritus aquae, vel aeris, vel terrM aspergitur in quos spiritus extrahit a tanta immensitate mixtorum squae supra se habet. Me meato alembici, ct non miraberis . Vulga

229쪽

res lapides , quos multiplicari experimur super terram, Sc ma Xim δin torrentibus, atque declivitate montium , fieri possunt per no a Vas , & novas accretiones portionum terrae, & aquae aliqua visco- state , glutine , ac salinis spiritibus resertarum s non percipiuntur sapore hi spiritus ob suam exilitatem , ac temperaturam eum aliiS; sed percipiuntur in tartaro illo,quod aqua continua relinquit adhaerens vasis , ) qui spiritus , si ve etiam vapores partim evadunt ex terra , partim inhaerent aquae pluviali, quin spiritus illi nobiliores misceantur, qui subserviunt fabricis marmoris , porfidi Sc. Hi ne etiam nascitur i. quod in corpore humano spiritibus salis abundan. te lapides gignantur, ubi transeo latur , vel stagnat urina, cujus sal

sedo est satis notoria . a. Quod in stagnis aliquibus ligna, imb Sccarnes, & cadavera convertantve in lapides decuria temporis.

Quies namque illarum aquarum , s qua marinae carent, j proportionataque copia halituum salis , & sulphuris . unit, coagulat, con glutinat. & tandem indurat illa corpora , formareque solet insulas natantes , uniendo scilicet non mediocri tenacitate terram , & pulverem , quem venti spargunt per superficiem lacunae illius . 24. Quinta utilitas fornacium illarum potest esse ad fabricas i m. mensas salis, S sulphuris, & mere urii, quae tria quasi elementatam necessaria sunt ad fabricam metallorum , & mixtorum aliorum pretii mpjoris. Etenim excoquens continuc ignis ille aquam subter. raneam recens ingredi cntem ex mari per occultos illos calles illam

exuunt salse dine . atque grave olente illa pinguedine. Ex sal sedi fiunt subterraneae fodinae, inad & montes etiam salis, sicut supcr. terraneus sal per influxum Solis , qui dici potest ignis superterra, neus . Ex grave olente illa crassitie . pinguedine, ac bitumine innata marinis aquis possunt fieri sodinae sulphuris, inhaerente scilicet utraque respecti vh , id est salse dine, ac ingrata illa pinguedine concavitatibus apertis per Deum supra profundos illos ignes, R

aquas.

2s. Sexta ad iaculandos ex profundissimis specubus vapores,

exhalationes. halitus, atque spiritus erutos ex multitudine rerum incubantium illis fornaci hus, in atmosphaeram hujus globi terraquei, e X quorum commixtione fiunt nubes , pluviae, venti per fulgura &c. ut dicam cap. 3. Septima ad concutiendam terram ubi,

quando ,& quandiu ab initio disposuit Deus ad supplicium unci. rum , terroremque aliorum , ad quod allusisse videtur David . PDI. i . quando immediate post terraemotus: Commota est, est contremula Terro ἔ

230쪽

Terra; subjungit tanquam naturalem eausam, aut concomitantem i

cendit fumus in ira dat, ει ignis is facie ejus exarsit, carbones fuciscensi sunt ab eo. Nimirum fornaces illae plus solito accensae , majoris pabuli irruptione s puta marinam aquam in faciunt, quod militares cuniculi, nempe excutere molem, quam su pra se habent , & concutere vicinam , sicut illi cuniculi abripere solent unam partem moenium, conquassare vicinam, & indemnem relinquere aliam . Experimur sanὶ obnoxias magis esse terrae motibus illas regiones, quae magis vicinae sunt Mari, ct simul maiorem ignem habene infra se, maxim si non sint frequentia spiracula, per quae .erumpat subterraneus ille aestus . Hinc subterranea animalia , v. g. mures , lacerti, colubri &c. solent ante motum Terrae, praesentire aestum illum , & bellum intestinum exaudire : atque id ed relinquunt lati. hula ante terret motum , sicut & gallinae tempore nocturno .

26. Octava ad excitandas procellas in Mari: scilicet quando subterranei ignes habentes Mare supra se sex perientia docet, ignes latere non sollim infra Terram ; sed etiam insta Mare in explodunt

magnam copiam halituum , spirituum , atque exhalationum , quae ab imo agitantes Maris gravissimam molem , immanes illos , ct deis cum a nos flumis causant. Ne autem putes, me agnoscere subterIaneos ignes unicam esse causam praedictorum effectuum; solum di- eo , esse posse causam proportionatam , qu cd stat cum eo, quod sydera , ct praesertim errantia concurrant etiam valide. 27. Explicatur non improportionato exemplo. Considera alembi cum , cuius rotunditas octu pet quatuor leucas, ct altitudo unam, vel duas. Nusquam deficiat ignis in lando. Appensae sint hinc inde cum proportione centum species herbarum , copia sulphuris , mercurii, salis. multa incialia , multum bitumen, ingentia vasa malinae aquae, & similium rerum suppellex copiose . Et deni. que in ultimo superiore quadrante hujus machinae sit capax multiplicis, ac et herogenei essectus . Rogo. Post annos , & annos hujus machinae nunquam cessantis a labore , quot, ct quam mira essecta fierent in illa praeparata materia collocata juxta superiorem regionem illius alem hici ρ Quam diversi halitus, vapores, spiritus, exhalationes erumperent supra alam bicum , huicque formarent at-

mot*hqram Z Puto , quod satis probabiliter apprehendere possumus globum hunc terraqueum , in quo degimus instar a lembici iningemis, in cujus fundo , & per cuius latera juge incendium sparsit ab initio Divina Providentia. Pabulum praeter marinas aquas ruen C c te S

SEARCH

MENU NAVIGATION