장음표시 사용
191쪽
r Universali, quam vocant, Historia tra-
denda, varii, varias nivere ratione S.
Mihi, adolescentum animis, ea semper convenientissima visa est, quae, rerum post cataclysmum gestarim, seriem , secundum Summa Orbis tinperia Quatuor, diducit. Hanc ergo, id,quod in usum Filii congesti, Systema servat, in quo ador-Dando ea praecipue ex Sacris Irofanis rebus selegi, quae illum notare par erat; ac, quod est, in docendo, imprimis quando teneram adhuc aetatem severa lege prQ- ficere volumus, optimum, omnia dispescui ordine convenienti. Quod enim La. de Orat ait Tullius, ordo est maxime, qui memoria lumen assert. Vt excitarem studium discentis, amoeniora subinde inspems, etsi de illorum veritate interdum dubitari poterat. Quem in censum imprimis
Hebraeorum Traditiones referendae, quas ut enarrarem, S Hieronymum habui autorem, qui, earum, quamvis paucarum, quae ad ejus notitiam pervenerant, On-
signandarum, specimen, nobis super G nesin
192쪽
nesin reliquit: nam eas, quae super libros Regum i Paralipomenon, sub illius nomine extant, ab aliena manu esse, pridem Viri Docti probarunt, optantes simul ita fata tulissent , ut ipsi Hieronymo , telam
quam coeperat, pertexere licuisset. Proinde, id negotii mihi credidi dari, ut Sancto Patri pernimium quidem dispar, suc- centuriatus tamen , opus absolverem nempe, quatenus ετ, dii illae, ad institu- tum hoc est, historiam illustrandam faci- tant. Quippe, Filio nihil profuturas, la east quoque, quarum cognitio Hebraicae Lini guae peritiam aliquam requirebat, consilio
i missas feci. Vsus in eam rem sum,tum Scria pioribus aliis, tum vehementer prae cae- e teris, praegrandi Iudaeorum in Scripturam, Commentario, qui Iallat inscribitur, quod semel hic monuisse sufficit. Loca ipsa,un- de quodque deprompsi, minime'annot vi,
nec enim is cui haec scribebantur, ea pere vestigare potuisset; aliis autem, postquam, nunc in manus hominum ista vetare conis actus patior, ubi quidque in Ialis quae-u rendum sit, res ipsa citra negotium indica- a. bit Chronologiam , praecipue in primas Monarchia, non ita subtiliter semper bia, ravia radicibus, synchoronismos praeter propter statuisse contentus et accuratam enim
193쪽
iso PRAEFATIO. enim annorum computationem non postulabant ista Rudimenta, nec dissimulo, me per Henrici Guibreleti Chronologia, qua olim usus fueram, plurimum incetiisse vestigia. Iustini, Flori, Valerii Maximi, aliorumq; bonae notae Autorum,uerba ipsa, cum res id ferebat, in historiis recensendis saepe servavi, ob elegantiam, Mit Filio haererent in memoria. Sicubi opus erat Genealogicas tabulas oculis spectandas subjeci, sed raro, nec nisi cum necessitas valde id effagitaret, ut discenti tanto magis consuleretur Ad haec ultima tempora delatus , abrupi sermonem, est enim periculosae plenum opus aleae, Miltra privati hominis conditionem positum,
de iis, qui vitam superstites agunt Principibus, judicium suum interponere tum
vero recentior ista Histori , non mollibra chi , sed cum cura tractari debet, ac peculiare studium depostit.
194쪽
MUNDI MILLE NARIVS PRIMvS. Myndum, sive, mare, o terras, ta quod tegit omnia
a Deo, hoc est, praestanti aliqua aeternaque natura, esse condita, si non divinarum literarum persuaderet autoritas, ipsa illorum pulchritudo, faterinos comis pelleret. Quae omnia, etsi summus Artifex, perfecta absoluta uno momento creare poterat, paulatim tamen sex dierum intervallo, quod Hexaemeroneommuniter appellant, elaborare,o exornare main Quid vero , quoque die, ab ipso peractum fuerit, memoriar suppeditant versus: Prima dies Lucem Coelum altera, tertia Ter.
Sex Animal quodvis, Hominemque
Protulit a Requiem; septima lux tenuit. Nimirum, PRIMA DIE, Deus terram, terraeinque circumfusam aquarum immensttatem, e quibus, velut materies, reliqua deinde formata sunt corpora, Produxit Lucem quoque primideniam, nondum Σωe: Sideribus existentibus , effulgere jussit quam,
195쪽
quidam corpus fuisse lucidum quod circuli, aut columnae specie, orbem illustrarit, Sideribusque deici de materiam praebuerit, conjecturant. Alii, indica ri volunt luminoiam qualitatem , in medio diapham, sparsam tenebrasque abyssi dissipantem quae quali tas, postea Soliin Astris fuerit impressa. Statuit autem Deus , ut dum lux illa, qualiscunque tandena fuerat, obtineret, si naturalis dies, reliquum vero temporis deputetur nocti. Amplius,prima hac die, una cum Coelo, quod Emp reum, Beatorum Se dem vocant, etiam Angelos creatos esse, plerique Scripturae Interpretes,una cum Concilio Lateranensi, sub innocentio II habito, conafirmant; quamvis Basilio, Hilario, Hieronymo, aliisque Patribus, aliud visum; quibus persuasum erat, Angelorum creatio- nem, ante Mundi initia contigisse. Caeterum , primam in Orbe diem, more Iudaico, a vester praece in dente coepisse, &adrationem anni nostri Iuliani,quo si in Octobris diem a6. aequinoctium autumnale ac plenilunium incidisse, Iosephus Scaliger censuit. Cui opinioni, maturitas frugum, Scripturae memorata, cluda'orum, ac caeterorum Orientalium, an ia
nos ab Autumno inclaoandi, consuetudo, favere videntur. Notandum autem, cum de Anni tempest a te, quae mundo coadiva, quaestio instituitur, de clima in te in quo Adamus egit, sermonem esse. Nam, Mundo condito, uno loco Ver, Ilio Autumnum, rursus
alio, Estatem, alioq; Hyemem fuisse figura ejus
orbicularis, siderum motus evincunt. SECvNDA DIE, Firmamentum a Deo paratum
est Corpus nimirum illud coeleste , in quo stellae fi- is postmodum collocatae, una cum aetherevi aere, est, toto eo, quod accelo, ad extremam usque
196쪽
terram Patet, , inane vulgo creditur. Firmamento
quoq; vis illa indita, ut superiores aquas ab infmis separet non, ut totum ipsum inter ambas medium intercederet, sed aliqua tantummodo sui parte, quae, ci-tima terris, regio aeris infima dicitur. Haec enim, ut Firmamenti pars existit, hoc est, inanis illius exporrecti , sic Firmamentum vel Expansum appellari potest. Superiores quae, nubes sunt, medio in aere suspensae, e quibus pluviae gignuntur Inferiores, maria, fluminaque quae sequenti die ortum habuerunt. TER Tio DIE, primum Deus quas in unum collegit locum, imo vero totidem in loca, quod maria. lacus extiterunt. Nam exaggeratis in immensum montibus,ri excavatis alveis aquarum ibi receptacula fecit. Deinde retectam humum, herbarum ac stirpium viriditate vestiri, arboreους jussit
educere. Hac etiam die Paradisum conditum esse, credere oportet, ne caeteroqui post sex dierum opus, nova creatio Deo tribuatur. QuARTA DIE, Solem, Lunam, Stellas innumerabiles efformavit Deus, Lucemque primigeniam, quae per triduum jam orbem illuminaverat, illis indidit. Voluit autem, ut triplex esset illorum Luminarium usus. Inus, distinctio lucis a tenebris, vel diei lucidi a nocte alter, ut praeberent certa- Ium rerum, mensium puta, annorumque significationem denique, ut de superiore loco , non solum tanquam lychnuchi ostenderent lucem , sed etiam demitterent in terras, communicarent inferioribus emcacitatem suam.
Qui NT DIE, Piscium Avium multiplices species fuere productie, animantes item stupenda vastitate, anguine specie monstra quae inveniun
197쪽
tur in utroque genere uti sunt dracones in volucri bus,in in aquaticis balaenae. SEx A DIE, primo quidem reliqua animantia, Quadrupedesin Vermes Dei verbo e terra prodierunt. Omnibus vero jam persectis , Magnifico hoc orbis domicilio constructo, Homino demum, Adamum nempe avam, qui tot bonis frui de herent, omnipotens Conditor effgiavit. Atque damum quidem, ex pulvere terrae effinxit, animavitque divini afflatu spiritus Evam, ex costa lateri dormientis detracta, formatam, illi comparem adiutricem dedit. SEPT MADIE, Deus ab opere hoc creationis, sive a productione novarum specierum , cessavit: non tamen quievit ab operatione illa, qua mundus gubernatur,unde Christus Ioli. v. I .Patrem suum unque adhuc operari testatur. Ab illa vero Dei quiete, septimus dies, divino cultui dicari coepit. Conditis Hominibus Deus ortum amoenissimum colendum dedit, os tum inter eos instituit, Dominiumque Orbis,in omnium animalium, quibus etiam Adamus, divino mandato, nomina imposuerat, illis concessit. Hortus ille, vulgo Paradis nomine venit in Scriptura, ab dem, regione, ceu Olunt, cognominatur, eumque in Babylonia, vel in hujus, Mesopotamiae confinio, situm fuisse, non inanis suspicio est. Haud enim alibi Tigris Euphrates, quos nominatim Moses recenset, alveosi
Isto in Horto,Deus, cum alias arbores,ad usum hominis ac voluptatem, tum insignes collocavit duassalteram Vitae, alteram Scientia bonil mali. Prior, ab effectu nomen invenit, quod ei vis inesset perpet e
198쪽
tuae, Cum vita fovendae, sanitatis Posterior, ab eventu ic appellata est, quod ejus degustato fructu, statim protoplasti cognituri erant, discrimen ejus boni, quo ante peccatum fruebantur, is ali, quo postea impliciti fueres sive, quod boni malissicientiam , illa ex arbore Serpens promitteret. Atque hujus quidem arboris esu, protoplasti penitus abstinere jussi sunt. Iam tum magna pars invisibilium Substantiarum, uno quodam malitiae magistro originis suae scede oblita, Conditori optimo Maximo rebellaverat. Dux nefarii agminis, ab inimicitiis in Deum, Sathanas a repetiis calumniis Diabolus appellatur. Is mox scelere scelus cumulans, dirum quiddam horribile machinatus est Etenim, conspicatus hominem inamoenissimis hortis versari, ac sapientia justitiaque
praeditum exacta, tot rerum naturae, una arbore,
subjectionis obedientiae erga Creatorem symbolo, demta, praeesse, in id consilium intendit, ut eum obsequio illius abstractum, suarum partium faceret. Quare, Serpentis habitu personatus, Mulierem aggreditur, eique persuadere laborat, non ita amari a Deo
homines, ut putabant sed odio illi esse quippe, quos es illius fructus prohibuisset, a quo pendebat maxima ipserum selicitas, cognitio videlicet bonii
mali, ac idcirco semen ingentis cincredibilis excellentiae, quam,hsmini Deus invideat. Mulier, stiliata credulitate accensa, paret seductori Diabolo eidemque mox crimini, Adamum, maritum involvit. Sic avulsi a Deo, in nequissimi insidiatoris casses pertrahuntur, quos illico perpetrati facinoris testes, pudorin ignominia subierunt. Quippe, cum antea
nil pudendum in se repetissent, tum continuo, propriae carnis intuitu, erubescentes, mortisin corru-
199쪽
ptionis praesentissima deprehenderunt indicia. Igi. tur, declinante jam die, Deum in horto ambulantem paventes arborum latebras quaerunt. E quibus, illius voce protracti, cum conscientia arguente, culpam negare non possent, eam excusare nituntur. Ibi Deus, majorem suae misericordiae, quam facinoris eorum, rationem habens, minime eos Diabolo inimico excruciandos tradidit, sed malorum autorem exsecratus, e Muliere semen oriturum praedixit, quod caput ejus contereret, hominemque interim, insulti. hus ejus obnoxium, perfectae libertati felicitatique vindicaret. Caeterum homines e Paradiso ejectos, multo sequioris conditionis fecit, quod bonorum suorum incuriosi, meliorem, moderatoin obedienti animo ferre non potuerant , cum prius tunicaου pelliceas, ut pudori illorum consuleret, ac ut adversus aestum, frigus deinceps se tueri possent, illis
Quam diu primi homines in felici suo statu ege
rint, quia Sacra Scriptura non exprimit, ideo quidam conjecturis indagare conati fuerunt. Ergo aliqui huc evadunt, tot annos protoplastos in Paradiso Commoratos, quo Christus vixerit, qui morte sualuit, iustulit hoc peccatum. Alii, tot duntaxat, quot ille jejunavit, dies, quo protoplastorum compensaret intemperantem edacitatem. Rursus alii, octavo aereatione die Sabbathi vespera, post hebdomadam, lapsos opinantur, ut sic, quo hebdomadis die inortem passus est, eodem, parentes primos peccatum, ejus mortis causam, admisisse, suspicentur. Nec
desunt, qui decimum septimi mens apud Hebraeos
diem, huic tribuant peccato , quem peccatorum exulationi, Moses, Dei jussu, dedicavit. Maxime verisimile
200쪽
verisimile est, tempore admodum exiguo, beatitate sua gavisos esse protoplastos. Nec enim videtur credibile, invidia flagrantem Sathanam, cunctatum esse, aut diu se continere potuisse, qui primo quoque tempore, hominem invaderet, suisque dolis oppugnaret. Erat enim homicida tendax a principio, Ioh. VIII. g. id est, a primo, quo conditus est Adamus, die. Duo praeterea sunt, quae moram non ferebant, e quitas neutrum est tactum in Paradiso Scilicet, liberis procreandis operam nondum Adamus ante lapsum dederat Gen. IV. . quamvis benedictione divina jam pridem instructiis nec de
Arbore vitae gustaverant prolaplasti, quanquam unus Omnium is fructus erat maxime optabilis. Horum ab alterutro , moin utroque , cur multis horis, nedum diebus abstinuerint , causam idoneam nemo facile excogitaverit. Quidam existimant, inde colligi posse, lapsum a creatione perparvo temporis intervallo abfuisse, quia Eva nondum experimento exploratum habebat , minime serpentibus conces.sam loquendi facultatem, fugitur caeteroqui, si, quod res est, edocta fuisset, miscentem secum sermones
Adamus, qui ab In κ terra, ndmen accepit, e paradiso ejectus, terram colere coepi in ex Conis juge, quam, quod viventium omnium mater futura erat, suavi appellatione Evam vocavit, liberos pro
Sunt inter Iudaeos, quos inter Abenesta quoque, qui ex mala intellectis verbis Gen. I. 7. in quibus Jam creatianis foeminae mentio, cum de Evae forma