Pera Librorum Iuvenilium Locvlamentvm Tertivm ; Pars 1 Insunt Adminicula Studii Historici. Scilicet Mythologia Veterum. Praecognita Historica. Mnemonica Historica. Synopsis Historiae Vniversalis. Nomenclator Regum, & Principum Europae

발행: 1695년

분량: 855페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

mortuum, quem in terra defodit coram oculis ipsis-rum. Tum dixit Adamus, ego quoq: faciam quod fecit corvus ille . sicque cadaver Abelis obruit terra. Deus vero Benedictus ob bene meritum, Corvis tribuit mercedem. Nam cum genuere pullos suos, ac eos albos deprehendunt, existimant esse ser-

Pentes, ipsosque deserunt. Ibi Deus illis de victu prospicit. Quin , cum ad Deum crocitant corvi, ut pluviam det super terram, exaudiuntur. Deus Caino, ne a quovis obvio trucidaretur amxit cornu in fronte, vel, quod aliis placet, Canem ei addidit tutorem omnium optime ii sentiunt, qui existimant, notatum illum fuisse in fronte, aut brachio litera aliqua e eiragrammato desumta

Postulant hic quot locum aliquem , abasarum

de Adamo fabula, prout eas in partems. c. 29. litari More Nevuchim retulit Maimonides Illis igitur siquis credit, fuit Adam vir, ex viroru scemina sicut reliqui homines , progenitus. Erat Apostolus Lunae, Vocabatque homines ad cultum Lunae. aerra Nischam, quae Indiae vicina, egressus, aerram Bahel intrans , multa mirabilia secum asportavit, α inter illa , Arborem , ores, folia, & ramos auri habentem : Arborem item talem lapideam folia insuper cujusdam Arboris , ejus indolis , ut ab igne

non consumerentur. Ipsa arbor sub se comprehendere poterat decem millia virorum staturae Adami, ejus unoquoque solio, duo homines contegere vel,

vestire se poterant. Amplius narrabant , scripsisse Adamum in libro suo . esse in India Arborem quandam, cujus ramus in terram proiectus, instar serpenti repat orborem item aliam, cujus radix habeat formam humanam,& vocem vehementem, ita ut di

stincta

222쪽

stincta verba edat, loquaturque. Item esse certam quandam Herbam, quae, si umatur, ac in collo suspendatur , Hominem reddat invisibilem, ut non videri possit, quonam ingreditur , vel unde exit; quod si vero de illa sussitus sub coelo conficiatur, auditi in vicino aere fragores ac tonitrua horrenda, quamdiu fumus ille ascendit. In Nicodem Evangelio legitur , quod cum Adam aegrotaret, filius ejus Seth, accesserit ad anuam Paradisi, petens ab Angelo oleum, quo patrem inungeret, ut ad sanitatem rediret. Huic Angelus plantam e ligno, in quo Adam peccaverat, tradidit, ut eam plantaret admonuit , dicens, simul ac fructum editura esset, patrem ejus convaliturum. Quia rediens,patrem mortuum reperit,& eum in Ebron sepelivit ii dicunt, illum in eo horto, patrem sepeli-visse , ubi Dominus crucifixuso sepultus est, ut cum illo resurgeret Seth interim plantam seruit super tumulum patris, quae, in arborem crescens, duravit usque ad tempora Salomonis , quam ille excidit, . in domo saltus, in aedificio posuit. Quod lignum Regina Sabae vidit, cum Salomonem visitavit, eique

per spiritum praedixit , quod in ligno illo quidam

fuerat suspendendus, per cujus mortem Regnum Iudaeorum fuerat destruendum. Salomo ergo lignum amovit, , in visceribus terrae prosundius inclusit, quod tamen passionis Christi tempore, supernatavit,

Jignum principalius fuit, quo Christus crucifixus

extitit.

Alcoranin tradit udamum, ex divina inspiratione, rebus omnibus imposuisse nomini, atque haec Angelos deinde ab illo avide didicisse. Idem , multis in locis asserit , Deum praecepisse Angelis, Adamum

ad vini

lar uitio u

223쪽

adorarent, idque fecisse omnes , Diabolo solo excepto. Hic vero , ut Adamum: Evam de felici ilia lorum statu in Paradiso deficeret, sancte illis jurabat. si comederent de fructu arboris prohibitae , angelissimiles, isternos futuros. Continuo ac morem ei gessere, vestium innocentiae acturam passi, agno vere nuditatem suam. Caeterum cum Cainus Abel fratre occiso , nesciret, quid cadaver faceret, a Deo missus Corvus est, qui foveam in terra fodit, atque sic mortuos condendi rationem Caino monstravit.

Sethus anno mundi ago procreavit Enosum, quo tempore , quod Scriptura Gen. IV. v. ult indicat, coeptum es invocari nomen Domini. Nimirum,Adam,& Seth, in cujus posteris mansura erat Ecclesia ubi

corruptos a Cainitis reliqui mundi mores, ex conversatione imbibi a suis posse animadverterunt. labefactari Dei cultum, cujus fuerunt administri, in de ab eo tempore, suos in corpus Ecclesie contraxerunt eodem, alios, praedicatione verbi provocantes, religiosaq; hac observatione, nomen sibi comparantes Mappellationem iliorum Dei. Est igitur locutio haec synecdochica, nam prius quidem invocavit Adam nomen Domini, sed in familia tunc vero invocarunt multi puta in Ecclesiam, velut in caulam recepti, mundi peccantisin seducentis consortio Iudari ceu Hieronymus in Traditionibus Hebraicis super Genetasin annotavit, aliter verba Scripturae accipiunt, voluntque, quod Enos tempore, primum in nomine Do.

mihi se in militudine ejus fabricatasint idola Tta a

dunt quoque Iudaei, Enosii tempore, magnam sceani

224쪽

MILLE NAR. I. a I

inandationem tertiam partem orbis perdidisse, tanquam praeludium universalis diluvii. Rest na ante Diluvium fuisse, a vero minime abluis dit, ita tamen ut ea potius apud Cainitas,in qui ad eorum mores inclinarunt, quam inter pios, qui paterna, familiari quadam potestate suos gubernare malebant,obtinuisse,arbitrandum sit.At nomina sannos Regum antediluvianorum tradere veste,fabulosum vides , etsi Autores veteres, in Fragmentis Eusebia xiis, a Scaligero productis, id egerunt. Similiter neu magni iacienda Benjaminis in Itinerario narratio, qua perhibet, se, cum Alexandriam venisset, non procul inde conspexisse marmoreum sepulchrum , cui omnia avium , aliorumque animalium genera insculpta erant, cum inscriptione veteri, quam legerenem poterat. Fuisse conjecturam 'egem quendam antediluvianum ibi sepultum Magis enim verisimile fit, fuisse Obeliscum aut Monumentum aliud

postdiluviani Regis , quod literasin hieroglyphicas

notas exhibebat.

Magis inepta sunt, quae de anne bicipiti animali,

Caetera pisce, cujus Cauda adnascebantur pedes h manis similes in cui vox humana erat, quod e mari Erythraeo emersit,in a quo varias artes, literas, agrim culturam , architecturam , leges quoque suas Babylonii didicerint, narrantur. Item, quod de cras,

Egypti Rege, magiae perito, qui duo idoli sures deprehendentia, in media civitate collocavit Me Nathra filio ejus, qui in regione Eluchat tres civitates in columnis positas condidit de Me Iram fratre, qui leo ne ita domuit, ut ei nequitaret, Talismatari imagines loquentes constituit, arcem in Oceano ex instruxi de Schabi uincitem: qui primus canales in

225쪽

AEgypto fodit,in pyramides erexit, in quibus Cum omnibus thesauris sepultus fuit, a nonnullis, inter historias antediluvianas, proditum est. Anno vitae o exacto, Enosus Kenanem genuit, de quo nihil in Scripturis divinis proditum est, praeter vitae illius annos, quodq; Mahaleelis pater fuerit. At apud Iosephum Gorionidem Hebraeum l. 2. C. LI. ωistola prolixa habetur, quam Alexander M. ad Aristotelem praeceptorem misisse dicitur in qua multus defienane hoc sermo; juvat proinde quae huc pertinent in Latinam linguam convertere luc afferre in medium, tali sententia. Scripsit Alexander epistolas complures ad Aristotelem, praeceptorem ac magistrum suum ciarissimi nominis, ii narravit quae sibi iuri India acciderant, in quarum una verbis usus est sequentibus . Cum venissem in regionem Persiahon, quae Indiae provincia est, ingrestas sum Insulas maris, in iis reperi viros foeminas referentes, qui vescuntur piscibus crudis in loquela Graeco idiomate utuntur. Hi mihi dixere: Ecce in medio Insulae hujus sepultus est Rex antiquus, cui nomen Kenaia, Enosi filius cis vixit ante diluvium,in imperavit orbi universo, fuitque vir sapiens, omnis doctrinae gnarus, in spiritus, daemonas, aenio potestatem exercens. tem, prae disset Deum Benedictum in diebus Noachi inducturum orbi diluvium , quae futura erant tabulis lapideis consignavit , atque ecce illas tibi Hebraico charactere notatas. In his amplius ab eo proditum est , sua aetate oceanum tertiam orbis

partem fluctibus obruisse, idemq factum aevo Enos,

praeditus erat, vaticinandi ar

226쪽

MILLE NAR. i. 22ssii Seth, nepotis Adami protoplasti. Idem condidit in Insula hac civitatem ingentem, muris cinctam, in eaque excitavit munimentum insigne marmoreum , in quod congessit gemmas, margaritas , utique largenti vim immensam. Turrim quoq; ibi sepulchro suo superstruxit , in duraturam sui memoriam , sed nulli mortalium licet eam adire , alunt enim aedificatores septem artifices , magicae artis gnaros , unde qui muro appropinquat, e vestigio moritur. Haec cum mihi narrassent, discesserunt, nasivesque suas mihi reliquere, duodecim numero.

De Mahaleel quoque , in Scriptura tantum nativitatis mortis tempora, illoque Iaredum genitum esse , legimus. Obiter hoc loeo monendum , Iudaeos, quos Genebrardus quoque sequitur , arbitrari, illos, quorun nomina in Scriptura, ab Adamo ad Noachum usque recensentur , omnes, solo Setho excepto, fuisse ii-mogenitos. At, si Salianum audimus , major meliori

pars Doctorum, in quibus Augustinus, non putat fui se

primogenitos.

Iared, Mahaleelem, ceu dainius, patrem habuit, genitor ipse Henochi , cujus aevo, asterente id Methodio , homines valde in libidinem profusi uere:

idemque vitium tam viris quam mulieribus commune erat, ut paene ad insaniam verterentur. AEqualis horum temporum fuit LA, E cm s.

thusaelis filius, Mahujaelis nepos, Iradis pronepos, Hanochi abnepos , atque sic Cain alnepos, neque P alios

227쪽

αΣ MILLE NAR. I.

alios, praeter istos, quosque Lamechus suscepit, ex Cain progenie sigillatim nobis Scriptura nominat cum Sethi posteritatis, quod ex ea Messas nasciturus erat, catalogum perpetuo texat. Fuit autem Lame chus impietatis avitae heres aemulus inde conjugium, humani generis fontem, temerare ausus est Cum enim divino instituto, uni viro , uni tantum

uxori jungi liceret, ipse duas Ada de Zilia dictas,

duxit, fortasse, ut hoc pacto piorum coetus supera. ret, sibique ac suis vindicaret mundi possessoneim

Ejus filii , auspicia patris sequuti, totos se rebus

mundanis manciparunt , vias ac rationes commenti, quibus populos terrarum, qua Marte, qua arte sibi obnoxios redderent. Horum primus I ABAL, rationem multiplicandorum pecorumin jumentorum monstravit mortali bus docuit enim pastores sua tuguriola in chiram a-xiis statuere,in distribuere pecora in greges. Alter vi Aa, a cornibus arietinis ducto nomine, cornibus animalium , aliisque musicis instrumentis, ad laetiatiam tella uti docuit Tertius T. A Let AI ex quo Gentilibus Dei Vulcani nomen ferramentoruia1 armorum faciendorum artem primus adinvenit:

cum de prioribus obtineret illud Virgilianum: me torre armatus obusto,

Stipitis hic gravidi nodis, quod cuil repertum

Rimanti telum trafacit. Quanquam, fieri potest , ut per inventionem, tan tum Scriptura intellectam velit culturam aliquam, expolitionem istarum artium , qua ad voluptatem majorem, aut usum quendam novum illas traduxerunt homines nequam, qui pus semper solent esse solertio

228쪽

lertiores. Caeteroqui Adamo potius haec laus debetur , quod ipse a Deo edoctus , artium principia posteris suis commonstraverit. Tubalcaini germana soror fuit Milma, quam, textoriam artem reperis existimant.

Extat Hebraeorum antiqua traditio, post Hieronymum . Rabano quoque, Strabo, Lyrano, Cajetano, aliisque probata, , quam sic eloquuntur: Lamech, cum esset venationi admodum deditus, prae accidentali quadam oculorum debilitate, aliquatenus car-cutire coepisset, nihilominus quadam dies, puero ductores, ut solebat, ad venandum exisset, non pro carnibus , quibus tunc liomines nondum ves ebaniatur, sed vel recreationis causa, vel pro quadrupedum pellibus, ad indumenta, tabernaculaque conficienda; accidit tum forte, ut Cain inter fruteta latitaret: quippe qui accusante intus conscientia semper esset pavidus, ac penumero timeret , etiam ubi nulla esset causa timendi. Cum itaque adolescens qui comitabatur Lamechum , de longe aspiciens , ex quadam umbra motuque ramorum , suspicatus esset ibi adesse feram, illico admonuit Lamechum, ut illuc a culum dirigeret. Quod cum ille fecisset, ac postea deprehendisset, se, praeter intentionem, occidisse Cainum, cujus occilionem Dominus sub gravi poena

prohibuerat, continuo ira percitus, usque adeo exarsit , ut puerum arcu diu graviterque percutiens , tandem sine ulla sanguinis effusione interimeret Mox tanti facinoris consideratione perterritus, quasi desperans,dixit,ut legimus Gen. lv. 23. Quoniam occidi

virum in vulnus meum; id est Cainum, sagitta in cor ejus adacta , es adolescentulum inbivorem meum, hoc est, comitem, livore mortali, percussionibus ac

229쪽

αas MILLE NAR. I. contusionibus in corpore ejus inducto. Septuplum viti dabitur de Cain, de Lamech vero septuagin septita. Quasi diceret: Audite uxores meae,& cunctis ad vos, pro rei novitate , concurrentibus, dicite: quod tametsi notum est graviter punitum iri interiectorem Caini, longe tamen gravius punietur, quicunque Lamechum occidere attentaverit.

Henochus, Iaredi filius, ab Adamo septimus, gno spiritu impiis ab oculos posuit Dei judicium Pac,

de beatiore seculo, piis praeparato , ultra Oo annos fidenter concionatus, tandem, non gustata morte a1 peros vivus transiit, universat posteritati pietatis specimen perennera praemiorumque ejus, anim2 immortalitatis, quasi sponsor futurus. Itaque cum A. M. 93o humani generis parens Adamas , diem extremum clausisset, ne ex communi mortis lege, somniare pergerent mali, nihil inter semelque filios

interesse, quod unum satum utrosque maneret per Enochi vitam, translationemque beatas patuit, nimium eos falli, qui in hujus mundi vanitatem penauniversim defigunt, arternitatis cogitatione ex animo deleta.

Quidam, subita morte extinctum volunt, quoruna opinioni propemodum accedit Drusius, ad loca difficiliora Pentateucili. Sed his obstat epistola ad Hebraeos c. XI, s. ubi clarissime legitur, de Hezυchavi translatum esse ne videret mortem , V non inventum

sugst, quia transtulit sirum Deus.

Iudaei, Henochum e niundo sublatum, Angelum inrelatron, seu Scribam magnum evasisse perhibent Mulianamedes a se in coelum rapto in Solis Sphaera repertum fuisse, mehdaciter confinxit.

Nimis

230쪽

Nimis a vero alienum est illorum auertum , qui Henochum primum Archimandritiam faciunt, eumque ante judicii diem rediturum contendunt, ab Antichristo occidendum. Num prophetiam con2ripserit, incertum est, etsi S. Iudas in Epistola, I . eum vaticinatum esse testatum reliquit. Potuit, quod ibi affertur vaticinium, Iudae divinitus, aut per traditionem innotuisse Libitat, qui sub nomine Henochi inter Iudaeosin Christianos tempore Origenis, Tertulliani, Hieronymi,in Augustini circumferebantur, sine dub1 conficti fuere, e quibus caliger, notis in Eusebium fragmenta inseruit. Mortuo Adamo sublato ad coelum Henocho,dςfuncto etiam Setho, insignis inter posteros ejus, Deislios dicto , depravatio invaluit. Nequaquam enim per Filios Dei AKgelos sive honos , sive Malos intelligere oportet , aut succubi statuendi , etsi praeter Rabbinos dosephum, Tertullianus, Cypria-Nus, Ambrosius, at noue huc inclinant. In iis etiam Iustinus Martyr, qui sine dubio ad id allusit, in Apologia prima, quae est ad Senatum Romanum, inquiens : Anetii, Dei di ostionem transgressi, mulierμbWg mixti , Ilios procrearuat, qui damones sunt

dicti Quemadmodum igitur in exordio rerum, ita nune quoque, labes a sexu muliebri Nempe Cainitarum foemin Armae elegantis cultuque corporis ad lasciviam cillecebras composito, Dei filiorum, sive Seth norum oculis insidiabantur, Wfacile incautos Lapiebant , ita ut ex illis, posthabita voluptati religione , uxores sibi adsciscerent, a quibus in m qnet neq uuam, morum pravitatem fuere e lecti. y Gigan-

SEARCH

MENU NAVIGATION