Pera Librorum Iuvenilium Locvlamentvm Tertivm ; Pars 1 Insunt Adminicula Studii Historici. Scilicet Mythologia Veterum. Praecognita Historica. Mnemonica Historica. Synopsis Historiae Vniversalis. Nomenclator Regum, & Principum Europae

발행: 1695년

분량: 855페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

426 MILLE NAR. III.

ctus fuit. Accidit hoc praecipue in torrente Uschon tu, qui sic fidejussione, qua odligatus suerat, est solutus Olim enim, cum Pharao, ejusque copiae in mari suffocarentur, praecepit Deus Angelo praefecturam maris gerenti, ut mare cadavera in litus ejiceret, quo Hebraei illa intueri atque hoc spectaculo delectare se possent. Respondebat Angelus otique fasin jura poscunt, ne id quod alicui semel donatum est, ei rursus auferatur. Ergo , cum pisces mei, sex entis curribus vectos figyptios tanquam

munus acceperint, iis privari non debent. Contra Deus, ut Angelus morem gereret, pollicebatur , se totidem numero currus cum vectoribus, quot mare restituturum esset, ac semis insuper, olim reddituritiam Cum vero, quod Deum promissi haud tenacem injus vocare non liceret, vadem expeteret Angeliis, torrent aisclion Deus stitit atque is nunc pro sexcentis AEgyptiis curribus, nongentos Cananaeos

in mare devolvit, quod pro Deo spoponder i plane

exsolvens.

Amplius tradunt Iudaei, Sidus coeli cui Maros nomen noluisse influxu suo concurrere ad aestu torrendos Cananaeos, idque diris ideo fuisse devotum. Denique junt, Iadlis pietatem singularem inde patere, quod ad trucidandum Siseram clavo magis αmalleo, quam gladio uti voluerit i secum perpendens, gladium ex iis esse armis quae viri tractant, illumque viros sibi praecingeres at prohibuisse Deum foeminasus ornatus virilis.

Pelops, Tantali filius, ex Phrygia in Graeciam venit, e Peloponneso, quaelii Argos dicebatur, nomen dediti Est autem Peloponnesus, nobilissima

432쪽

Graeciae regio Mari Ionio &4Egaeo interclusa, per isthmum adhaerens. Nunc Moream vocant.

Instituit Pelops Jovi Ol3mpi Ludos, quod idena

Hippodamia ejus uxor secit, Iunonis in gratiam , in quibus virgines cursu certabant. Victrices olea coronabantur,in victimae partem , quae Deae litabatur accipiebant. Praeerant Ludis matronae XVI. cum totidem ministris. Quinto quoque anno Ludi celebrabantur,4 tum peplum quoque Deae dicabant vir gines a se contextum Transiit ad postero Jceptrum Pelopis teleberrimum, etsi Regnum non transiit vulcani opus credebatur, ac primum Iovi datum , deinde Pelopi a Mercurio Divinitatis aliquid ei inesse homines persuasi erant, illique rem divinam quotidie faciebant.

LAMPARES.

Iste annos o summam rerum administravit.

CONTEMPORANE A.

Iudaeos adhuc Debora & Baracus imperio regebant, eosque matrimonio denique junctos fuisse Iudaei perhibent. Salmoneus, Eol1 filius, urbis cognominis in Eliis de Rex, pro Iove se gerebat pelves enim e curru suspensas, in quadriga cum aeneis lebetibus super Geneo ponte agitando, tonitrua faces ardentes in populum actando imitabatur fulgura, unde postulavit, ut victimae sibi immolarentur. Hunc Iupiter, vero istum fulmine confecit, ipsamq; urbem, extinctis civibus, devastavit. L clis, Boeotiae Rex , Antiopam , Nyctei Regis filiana, uxorem ducit quam postea cum a Iove in Satyrum

433쪽

tyrum converso, compressam cognovisset, repudiatavit, Dircem conjugem sibi adscivit. Haec verita, ne Antiope cum Lyco in gratiam rediret, arctissimis eam in vinculis asservavit lis , Iovis miseratione dissolutis , in Cithaeronem montem profugit , ubi Amphionem & Zethum peperit, quos pastores pro suis educarunt. Hi postea adulti, cognitis injuriis quibus matrem suam Dirce affecerat, tauri indomiti caudae eam alligarunt, qui illam per loca aspera raptando, diris cruciatibus laniavit. Postea Amphion

Zethus, Lycum quoque, cum exercitu ocCurrentem, praesto fundunt. Iidem regno potiti , Thebas amplificant, c7 portas in moenibus aperiunt, unde Thebae Heptap3ta sunt dictae. Saxa moenium, Amphionis lyram subsecuta esse poetae fingunt. Athamas , Eoli filius, Rex Thebarum, ex Nephele uxore Phryxum filium,in Hellen filiam sustulit, ac postea conjuge hac in nubem mutata, duxit Inomni

Cadmo genitam. a, cum more novercarum, privignos odisset,Boeoticis foeminis persuasit, semina terrae mandanda torrerent: terra autem, grana sementis tosta

suscipiens , infoecunda permansit, magna proinde penuria subsecuta fuit. Quamobrem, missi qui Apollinem sciscitarentur, quae hujus mali causa esset. Hi, ab inone muneribus corrupti, renunciant , Oraculum poscere , ut Phryxusin Helle mactarenturi Quω , etsi Athamas diu facere recusavit, necessitate ranae compellente, Phryxum mellen anteatam immolandos constituit. At Nephele materi nube sua ad eos devecta, ut fugerent praecepit, tra

diditque ipsis arietem lanam auream habentem, quo

pontuna, ea parie, quaailgustior est, transfretarent.

Sed Helle, muliebri pavore petculsi , in uiate decidit,

434쪽

at vi tandis submeria, Helles'onto nomen dedit Phr3xu , Col hos se contulit, atque mactato ariete, vetitus in Iovis templo, suasu Mercurii, suspendit, filiam autem Ogis Aretae, baiolopeo, connubio sibi junxit.

panyas annos s. rebus praesuit.

CONTEMPORANE A.

Baraco mortuo, reversis ad impietatis vomitum Israelitis dianitae insultarunt. Apud pseudophilonem in Antiquitatibus Biblicis legitur, quendam Midianitam, nomine Aod, traduxisse Israelem ad cultum eorum Midian , ostenso noctu Sol. per incantamenta, proptereaque Deum permisisse ut ab iis redigerentur in servitutem, quorum idolis abdicato vero Deo servire voluissent Nempe , maxima cum multitudine Midianitae, una cum Amalecitis, aliisque gentibus, ab Oriente, in Cananaeam quotannis estusi, ad Gazam usque va' stabant ac depopulabantur omnia. Frumentum, in semine segeteve corruptum boves etiam asinique ablati sunt, quo factum, ut inopia summa rerum

omnium laborarent Israelitae. Caeterum, cum per poenitentiam ad bonam frugem se converterent, re

primendis Midianitis divinitus electus est GIDEON. Ombi filius, Ophrae habitans, cui urbi pater prae-etat. Triturabat forte Gideon in torculari frumentum, ut praedatores hostes id lateret nec enim quis facile expectet triticum e torculari. Ad eum igitur Angelus accedit, illumque se parare jubet ad liberandum Israestem, miraculo ipsum confirmans dum ignis e rupe emicans, edulia quae in ea posue

435쪽

, 3 MILLE NAR. III.

rat subito devorat. Iubetur ergo aram Baalis , prius destruere , quod etiam , Io servis comitatus, nocte media, dum quiescebant alii, sedulo peregit, altare sustulit , succidit lucum, ac summa in rupe aram Deo vero collocavit, in ea jumentum septenni, quod erat secundum in armento patris, ac saginatum devotumque Baali, succisi luci lignis immolans Ophraei, ubi quid actum esset conspexerunt Ioasbum Com- pellant , tradique ideonem sibi postulant ad supplicium , utpote in Baalem reum impietatis. At Ioas lius, sive quod vera jam pietate a Deo imbutus

esset, sive quod ipse praefectus urbis atque princeps,

homines privatos, ultionem ac autoritatem poenas de maleficis exigendi sibi arrogantes, non ferret, respondet paulo iracundius , Baal suas injurias cutae esse , illumque se adversus eum, qui altare ipsius diruisset, tueri se debere. Ex eo deinde Gideon novum nomen Jerubbaal accessit, isque pro Iudice Duce Israelitarum habitus est. Interim Midianitae, una cum Amalecitis, more solito, ad spoliandos He.

braeorum agros convenerant , ac Iordanem tran

euntes, in valle Ie2reelis castrametati sunt. Ergo Gideon, spiritu animatus divino, classicum canit, copias colligit, ita tamen ut signum quoque a Deo edi peteret, victoria se potiturui Voluit nimirum, ut vellus, quod in area per noctem erat depositurus, rore humidum tolleretur mane, terra undique sicca. Cum ejus voti compos factus esset , expressumque vellus phialam aqua implevisset, importunae incredulitatis homini contrarium quoque experiri visum est , quod adeo mirum non videretur, contraxisse vellus humorem imbibisse rorem , cum id usu venire soleat , eratque natura lanae , Proinde id sibi a Deo

436쪽

a Deo concedi postulabat, ut idem vellus, mant pro imi O, in terra undique humida rore, siccum repexiret Cum' hoc evenisset, indulgente hominis imbecillitati Deo sumina cum fiducia bellum ag-nxeditur. Muρmobrem, diluculo egressus, ad fontem Harodi castra posuit. Iriginta hominum duoque millia poegerat in exercitum. m. autem cori

multo majores Deo vita sunt, quam quas hac Delium exigeret, quanquam hostibus longe impares, in centumo triginis quinque millia sub signis nu--erabant. 4rinviderat Deus Israelitas, qua erant ingena pravitate, suis viribus tributuros victoriam, si tanto cum exercitu superarent. Per castra igitur

promulgari jussum est, si qui timidiores, minusque Parati ad pugnam forent, ut domum se quamprimum reciperent. Quo facto , viginti duo millia militum discedunt, decem remanenti Deus tamen adhuc plures superesse jebat , quam ut opus esset illorum ope operave Hac autem ratione placuit diminui numerum Ad fluvivia propi quum ducere exercitum jubetur ideon, ut biberent milites , a quotquot in genua flexis poplitibus

procumbentes, ore hauriebant aquam, ut ignavos dimittere eos, qui palmis tollerent laticem, clinguis canino more lingerent, retineri Sic trecenti modo relicti sunt commilitones Gideoni atque cum hac tam exigua manu, ad hostes, quorum exercitus e 1 si millibus, ceu dictum, conssatus erat, perrexit. His propior factus, in tria suos partitus est agmina, atque singulos agenis, in quibus faces conditae erant, buccinisque instruxit mellinc ipsa castra, magno boatu, ex tribus locis adortus, unoquo is quo militum lagenas collidente, di faces concuti. Ee ente

437쪽

434 MILLE NAR. III.

non erant, abreptos dilaniabat Cum vero Emon, Regis filius, ab hoc portento sublatus esset , proclamare jussit Creon , ex Thebanus, Iocastae frater, Lai successor, per praeconem, si quis aenigma sol veret, se illi Iocaltam Lai viduam, una cum Thebanorum Regno ultro cessurum. Irruit Sphinx in Oedipum quoque is autem animal de quo quaerebatur,hominem interpretatus est qui, cibus pedibus . que infans se promovet , at postquam adolevit , solis pedibus nititur senio confectus, tandem scipionis, tanquam tertii pedis, utitur adminiculo. Hae

solutione cum ipsam rem tetigisset , Sphinx, quasi ingenio victa, de alta rupe se dedit praecipitem O

dipus, ut regno, ita matris conjugio potitus est, ex qua filios duos suscepit, Eteoclem, solynicem, totidemque filias, Ismenen, Animonen Postea, cum se matrem sibi conjugio copulasse, patremque occi disse cognovisset , dolore percitus . sibi ipsi oculos eruit, quem postea caecum, Antigone filia circum' duxit,in se occidere volentem, prohibuit. in Italia regnabat nullin. Ejus tempore Evander, Arcas, Νicostratae,quae, carminibus,quibus reIpon sa dabat, Carmenta dicta est, filius, cum patrem casa interfecisset, avito regno pulsus, suadente matre, in hanc regionem navi venit, , pulsis Aborminibus, te nuit illa loca, ubi postea Roma condita est, parvumque oppidum in Palatino monte extruxit, Pallaniareum a Pallante proavo dictum. Latinis, primus

usum literarum is artem colendi agri tradidisse dicitur Evandri matre loqui, apud Gellium, est obsolete loqui.

438쪽

s CVL. VIII.

MILL LENARII III.

SECVLVM VIII.

Ste annos I9 imperium tenuit.

CONTEMPORANE A.

Gideone rebus humanis exemto , tyrannus o 'tius , quam Iudex exortus est, ABIMELECHUS, Gideonis e concubina filius. Hic sicariorum Gichemitarum stipatus magna manu, fratres legitimos L X X. praeter unum Iothamum, qui forte abdiderat se , ii cercepit omnes , atque in eodem saxo, quod suae ambitioni obstare viderentur, ad unum interfecit is sic per vim principatum invasit. Verum non multo post ob hoc ipsum parricidium, civibus suis invisus factus est Sichemitae enim, audit Iothami filii Gideonis, gravi oratione, scelus hoc extrem execrati, ab eo desecerunt, nacti ad haec Gariem, virum quendam factiosum. Haec desectio, Principi novo Abimelecho , exitium xvitae finem attulit. Namque de ea a Sebul, quem urbi Sichem gubernanda reliquerat, certior redditus , magno exercitu istuc advoIan , populares suos ad obsequium reducere conatus est. Initi quidem omnia prispere successerunt, pulsus enim est Gaal urbe ipsa expugnata atque exusta. Abimelechum tamen dipsum, mox quoque poena sua mansit cum enim porro turrim oppidi Thebe oppugnasset, ostioque ejus appropinquasset imprudentius , a muliere qua-κlam , fragmine mola Gesuper conjecto sauciatus, ab armigero , turpe judicans, si foeminea manu deret, suo rogatu .gladio transfixus est ' Iudaei ob

439쪽

436 MILLE NAR. III.

se vant, talion ipsam supplicium luisse, ,quia LXX. Katres super lapide uno jugulaverat, ideo lapidem caput ejus conquassasse. Interfecto Abimelecho THOLA quidam e tribu Isaschar, sive Dux sive Iudex totius populi Israelitici suffectus est. Sed , de iis , quae per totum ita lud trium supra viginti annorum spatium quibo potestarem tenuit , ab illo acta fuere , Scriptura bacra silet , dubio procul, quia nihil valde naem ria dignum perpetraVit. Daedalus Atheniensis architecturam , artemque

statuariam excoluit, multisque scite inventis locupletavit. Statuas enim efflixit ita animatis nitilles, utria. tum vivi corporis habitum referrent, , si Platoni in Memnone credimus, aufugere solebant ni vincires

iur: si Aristoteli in Politicis,petr se sua munera obabant. De Pasphae, quam ligne vaccae Daedalus incluserit, de alis item, quas sibi & Icaro filio adaptarit, dictum in Mythicis. Sub illa, de alis, fabula , id veri latere,

quod Daedalus, cum ante naves remis contis ira an- tum impellerentur, earum vela, malum lantennam invenerit, prudentioribus merito visum est, ciuvat conjecturam Plinius in . rerum naturalium libro. Hac videtur aetate Musem Poeta Vates stor

isse Athenis Orphei fuit discipulus, Mad ipsum primum carmen scripsit, quod Cratera appellavit, eumque in omnibus sibi imitandum proposuit c jus lyram etiam denique n tus est ceu Arati Inte pres prodidit. Oedipus, sponte in exilium proficiscens, filiis Eteoctii&POhnici, quos ex nefando Iocastae matris cor cubitu susceperat Thibanum Regnum administras dum rcliquit, ut alternis anni regnareUt

Uerum

440쪽

SECVL. VIII. 437

verum cum Eteocles, cui utpote natu majori, Priores regnandi vices obtigerant, anno exacto fratri regno cedere nollet, ille Argos se contulit ad Adrasti m Regem ejusque filiam Argiam uxorem duxit. Sic contractis undique copiis, una cum Ρ- dees, altero Adrasti geliero, Thebanis bellum intulit, cujus is fuit exitus, ut duo fratres, singulari certamine congressi, mutuis vulneribus caderent. Mater Iocasta superveniens, educto ex alterius corpore gladio, manus sibi intulit Eteoclis Solynicis cadavera, cum rogo imponerentur, flamma dicitur se divisisse, eo quod implacabile illud odium, quod inter vivos extiterat, ne morte quidem fuit finitum. Esculapius floruit, natus incertis parentibus. Primus vulnus obligavit, specillum, alvi purgationem dentisque evulsionem invenit. Duo habuit filios, arte medica praestantes, Machaonem Ῥο-dalirium, qui, Agamemnonem in bello Trojano secuti, non mediocrem opem commilitonibus tulere. Horum sorores erant 'qua , Egla, Panacea. AEsculapius, bene de hominum genere meritus, inter Deos relatus est, eique Gallus Gallinaceus plurimum, a Cyrenensibus capra immolabatur. Templum illius Epidauri, aegrotantibus refertum erat, tabulis quoque dedicatitiis , in quibus quo quisque morbo liberatus fuerit, consignatum exhibebatur.

Hic annos 7 populos ubjectos imperio rexit.

CONTEMPOR AN EA.

Post Tholam apud Israelitas Iudicem, IAIRUS,

SEARCH

MENU NAVIGATION