Pera Librorum Iuvenilium Locvlamentvm Tertivm ; Pars 1 Insunt Adminicula Studii Historici. Scilicet Mythologia Veterum. Praecognita Historica. Mnemonica Historica. Synopsis Historiae Vniversalis. Nomenclator Regum, & Principum Europae

발행: 1695년

분량: 855페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

396 MILLE AR. III

Baculo castigare coepit ae cujus primum ictum,cum Petra tantum aquam exstillasset, iteravit eundem laeto siccessu Deus enim effecit, ut etiam ex aliena petra aqua promanaret, ne Istaelitae dicerent , illum uni Petrae esse alligatum. Sororis obitum, haud multo post Aaronis e vita discessus excepit. Dedit Deus Mosi in eodem c. XX. v. as as praeceptum Dile Aaronem Glium ejus cum eo , S duces eos in montem Hor. Cumqj nuaaveris patrem vestibus suis, induta Eleazarum lium ejus Exequutus est mandatum Moses, fecitq, quod nemo mortalium praestare potest. Quippe, Aaronem primum subucula, deinde ordine, caeteris vestibus, postremum extima exuit . ut ea, qua conveniebat Ierie, istis Eleazarum indueret.

Cum Moses relicto post se, qui diem suum obierat, Aarone, cum Eleazaro de monte descenderet, ibi fremere omnes Istaelitae, inueri, ipsos Aaronem trucidasse, illisque pariter exitium minari. Ad preces igitur Mosis, Deus jussit Angelos sandapilam Aaronis in medium aerem devehere, eamque lessus funebres cantando, Israelitarum subjicere oculis. Omnis autem Scripturae haec verba sunt, quidem postrema cap. XX.) multitudo, videns occv-buisse Aaronem levit super eo triginta diebinter cunctas famili suas. Atque sane habebant flendi causam justissimam. Nam, simul ac e vita discesserat Aaron, subduxit se NabG illa, quae usque huc ipsos

obtexerat, udoso nudos Israelitas relinquens. Haec enim pietatis Aaronicae erat praemium. Serpentes, quos Numer. XXI canite legimus amixisse Israelitas, erant immanes illi sylvestres, magnarum trabium crassitiem exsuperantes , quos Israelitarum

402쪽

entariam protem atq; obumbratrix Nubia Teoo- protriverat. Hos, ad castigandum improbum os eorum, quo annam, veram ambrosiam, quae adeo nitu retriment , per alvum excernendum in corporibus relinquebat, fuerant criminati , Deus

Iiraelitis Immisit.

Sequitur derie,RegeBasansi,cuius Num.xxx ILmentio occurrit pol mendacium atrox immane Portentosissimum , quod equidem, ne fides mea labo ret, praeter morem, praeterque institutum meum nolim meis efferre verbis, sed dabo propria Iudaeorum, ex Niddae cap. 3. Nedrasth, Operi Ialhut tot a 2.co 3. inserta s κet Mai Obdipa b M ri 'm n mira cava rem

403쪽

gnum hoc giganteu mendacium , quod Adolescentes, qui apud nos ritu Academico cornuum deponendorum initiantur,& quos semper festivus homo, mystagogus, mendacium edere jubet, sibi no

tent.

Bileamum vatem, de quo Numer c. XIII seqq. historia extat, Deus gentilibus concessit, ne ipsi ob -jeEtare olim possint in decretorio die nos quidem, si aeque ac Israelitae Prophetis instructi suissemus, pravis moribus relictis , studuissemus pietati Asvero Aleamus, minime verus vates erat, coeli tan

404쪽

tum motus astrorum cursus speculabatur , at

que sic perspectum habebat imminens cuique malum. Cum ergo fatalis hola cujusquam appropinquassiet, tum diris hominem illum devovebat , atque hinc vulgo creditum est, Bileami imprecationes iati causam suisse. De benedictionibus, ex oppositu. simile ferendum judicium. Amplius, solet Deus quo. quo die per momentum unicum irasci, id momentum quale esset, cognitum habebat Bileamus, atque tum infaustas tuas voces iactabat, pondus utiq; habiuras vox quoq; Bilemo, fuit tanta, ut ore emissa. Per milliaria in exaudiretur. Etsi autem astris non subjacent udari, atque sic Bileamus cantaminibus iis inocere non poterat, noluit ante Deus, ut ileamustallo modo Israelitas exsecraretur. Quia enim suturum erat , ut multi Iudaeorum ob peccata .or,tem oppeterent, prohibebat hac ratione, ne crederent Gentiles istos infelices, o Bileam devotiones mansisse exitium. Bileami, qua vectus est, Astina, quaeq; verba cum eo miscuit, statim ab Orbis primordio creata sitit, eamq, ita adamavit herus, ut semper in lecto propter dormiret. Cum ossicio sermocinationis defuncta es.set, diem obiit, ac sepulta fuit, ne posteritas divino

cultu illam prosequeretur. Tenet tamen, quis enim contra puteti corii ex ea laciniam non modicam Noribergae, Amicus& Cognatus noster Leonhartis Stobertinus, integerrimus, & vernaculis Musis carus Vir, in πιχνοφυω nec desuere, etiam ex catis hominibus, qui eam illi inviderent. Caeterum, quam a nus Vates fuerit Bileamus, inde datur colligere, quod ipse sibi mederi non potuit. Optaverat serio, quod est Num XXIII. io Israelitas intuens Moria-

405쪽

MILLE NAR. III. tu anima mea morte justorum , san novi Oma mea horum smilia. Sed voti minime damnatus est,

ac, non sua morte illum periisse, ex Num. XXXI. 8. Ios XIII aa neminem latet.

Suasu Bileaini, pueri Midianiticae Israelitis leno.cinabantur. Vocabant enim illos ad sese, atque veris his blandis , nolite, inquiebant, nos aversarici est inter nos arcta cognatio habemus enim utrique eundem progenitorem Tharam Abrahami parentem, epulemur ergo una in indulgeamus genio. Ibi tum Cererein Libero praesentibus, calebat venus, atque solicitante Iudaeo Midianitidem ut secum Consuesceret, dicebat illa, tu quoque prius morem mihi gere,in osculare hanc eoris imagunculam incalvum coram ea exonera, Nihil tergiversati Iudaei, annuebant, ignari, tantum nefas esse simulacro osculum figere, atque illius Deastri verum propriumq; cultum in eo consistere, ut homines nudas nates ei obvertant, & pulvinaria ejus concacent quippe, praecipue an obstipo mederi credebaturi Phineas Elieseris filius Aaronis nepos Israelitam quendam, tam Simri nomen cum Casbi Midianitide amori indulgentem , hasta transfodit, prout prolixe Num XXV describitur. In hoc facto licet

observare congeriem miraculorum.Primum est,quod illi impuri cum Phineam adventantem viderent, non

continuo sese, ceu in ejusmodi casu fieri solet, ab invicem separarunt; angelus enim corpora reddidit

individua. a. Quod minime clamarunt, Ora nimi

rum eorum obturante angelo. . Quod hastae cuspis utrorumque naturalia ipsa transfixit. 4. Quod ferrum hastae, id productum fuit,ut per utrumq; co

pus agi possit 1 Quod Deus Phineae robur suffecit

406쪽

SECVL. v. oro ambo corpora hasta in altum sustolleret. 6. Quod hasta non fuit fracta ob corporum gravitatem. - Dd ambo corpora aer sustinuit, nec dilapsa sunt ex hasta. . Quod nullus e vulneribus promari

navit sanguis , ne Phineas sacerdos inquinaretur. 1 . Quod ambo vivi permansere , ne vel ex contacta cadaverum Sacerdos contraheret immunditiem. II. Quod Angelus portas conclavis in quia has improbi scortantes fuerant deprehensi, altiores fecit , ut Phineas cum hasta erecta egredi posset. 1α Quod tribus Simeon, quae jam ultionem meditabatur, plaga fuit percussa, ut destinata persequi mi

nime liceret.

In capitis XXXI. Numer principio scriptum est, Deum Iussisse, ut ipse Mosas de dianitis vindictam

sumere . At, sequitur deinde, Mosen hoc negotium subterfugisse, idque transtulisse in Phineam Nimirum Moses ajebat, complures annos hospes exegi in terra Midianitarum nec ulla ab iis affectus sum injuria nolim igitur malam rependere gratiam Seiacundum alios , sic itineam Moses alloquutus est:

Heus Phinea scis Midianitas ρndidisse Iosephum

cad quem tu maternum genus resersyin AEgyptum; abi igitur 4 de illo scelare poenas sume. 1n eodem capite versu I7. 8 imperat Deus, interficerent Israelitae, ex Midianitis, quicquid es generis masculini, etiam in parvulis es mulieres quae noverunt viros in coitu Malarent puellas autem S omnes foeminas virgines bi reservarent Merito haereat quis circa ista, quaerat, quomodo virgines illibatas stadiitae dignoscere potuerint a defloratis φNimirum, innuptae, verenda nudae, dolio vini pleno, orificium apertum habenii, imponebantur, atque C a tum

407쪽

tum os earum quae vitrum pasta erant, temetum ole hac, caeterarum minilne .

Cum Mosi fatalis hora immineret, tres Angeli, Michael Gabriel ui hiel cum Deo descenderunt. Gabriel feretrum curavit Michaelin Zin. thiel emortualibus vestibus Mosen induebant. Tum Deus Mosen ambas pectori manus imponere , ac oculos claudere jussit , sic animam anatusci Filia, cent in viginti annos tibi constitui quos in Justi hujus corpore compleres egredere nunc sima mora. Tum illa respondens 'scio', ait Domines, te esse Deum spirituum, in cujus potestate sunt omnium via ventium animae. Tu me creasti , tu me in Iusti libius corpore esse voluisti quodnam adeo mundum, adeo purum Mosaico simile reperiri potest tu. scae super illud nunquam visae ac licet ex carne Tangine compositus esset, tamen ex quo illi in rubo apparuisti, uxoris consuetudine frui noluit rataque in eo superesse gaudeo subjecit Deus : Filia , nihil morare. Ego te in throno gloriae meae , proximam Seraphinis , Ophaninis Angelis ac Cherubinis cotiiocabo atque sic oris osculo animam abstulit. Actutum cum Moses mortuus esset , Manna apud Iudaeos defecit, qua , illius merito, per annos o.

victitaverant.

Objecerat aliquando , ceu est in Sanhedrin , qui, dam ων ἔξω, Iudaeo homini: Cum Deus vester cu.rando Mosis funus sese polluerit, qua quaeso, re iterum se mundavit istique omnes totius orbis undae non sussciunt illi lustrando. Nihil haesitans Iudaeus. respondit lustravit sese igne , nam sic Es LXVI. I s. dicitur: Ecce Dominus in igne veniet.

408쪽

M Sepulchrum ideo ereptum fuit notitia moris talium , quia jam tum in fatis erat olim sequutura Domus Sanctuarii desolatio . Iudaeorum exi- Iium. Ne igitur ingruente illa calamitate , hi ad sepulchrum Mosis confugerent, atque ipsum apud

Deum deprecatorem pararent, ac is etiam intercessoris munere fungeretur,4 decreta divina irrita redis deret, necesse fuit illos aditu monumenti prohibere. Nimis diu nos detinuere Iudaei, itaque pauca tan tum, e multis, quae M ammedes de Mose Alco. rano suo seruit, quorum partem Iudaei aggesceres, strictim attingam. Hunc ergo si audimus, non Bileam tantum , sed manaan inter Pharaonis fuit consiliarios, eique autor erat Iudaeorum tollendorum. Mosen, a domesticis Pharaonis ex aquis extractum, Conjux Regia servavit, foemina pia,in quae ident det Deum precabatur, domicilium sibilan Paradisbparare , seque a Pharaone, pravisque moribis ejus liberare dignaretur . Puer Agyptiacis sceminis lactandus datus , resiluit ab earum,contactu. Cum Moses jam vir factus, in deserto rubum ardentem conspicatus esset . ait suis oportet videam qualis iste sit ignis, asseramq, vobis aliquas ejus scintillas, ut incalescatis , Coram Pharaone miracula edentis baculus, voravit baculos Magorum Egyptiorum. Omniexercitu Pharaonis in mari rubro pereunte, ipse, nuncius cladis evasit, ac postea veri Dei cultor fuit. Cum aqua Israelitas deficeret,Moses petram percussit, effecitq; ut ex illa a sontes promanarent, proprius cuique tribui obtingeret Deus Legem suam promulgaturus, montem ingentem sustulit, commin tu se illo Israelitas obruiturum, nis morem 1 praeceptis gerere velle spondeant. I Kore autor seditio-

409쪽

4o MILLE NAR. III.

nis, opibus mire abundabat, ita ut clavibus cistarum,

quibus illae conditae erant, gestandis , ajulis multis opus esset. Ob divitias ergo immensas, reliquos praese contemnebat.

Apud AEgyptios Mosis σνγυον suisse creditur

Hermes Trismegistus. Hunc Iamblichus lib. de Myster. AEgypt literas reperian,&multa millia librorum conscripulse memorat. Usebius l. 1. de Praeparat. Evangel cap. 7. citat ejus librum de origine mundi Doctrinam suam, ne inundatione Nili periret, columnis inscripsit, quas suo tenipore adhuc extitisse Proclus in Platonem refert. Cum in AEgypti, sacrum quoddam animal Sarapidi dicatum, quoquo die duodecies urinam pari semper temporis intervallo facere observasset, per XII horas diem dividi debere conjecit Spagirici & Chymici hunc antesignanum laudant, creduntq; eum non tantum metalla transmutare, universalem medicinam ex vegetatulibus praeparare potuissie, sed etiam Tabulam Smaragdinam reliquisse, cui omnis ista arcana ars fuerit inscripta. Ipsa adest verba abuta, tenere se confidunt,& Circa ea se fatigant , quae haec sunt apud Salmuthum ad Pancirolliinqviter reperta it. 7. ex Dornaeo: Verum

sine mendacio, certum es veri mam. Quod est inferius , est, sicut quod est superius. Et quod est superius , est sicut inferius, ad perpetranda miracula rei

unius. Et, sicut omnes res fuerunt ab uno mediatione unius; i omnes res natae ab hac una re adaptatisqtione Pater ejus est Sol Mater em Luna, Portavit illud Ventus in ventre suo. Nutrix ejus Terra est. Pater omnis Theolesmi totius mundi est hic Vis elus integra est, s versafuerit in terram. Separabis ter-

ram ab igne , subtile isti F suaviter cum ntia 'no

410쪽

ingenio. Ascendit a terra in coelum, itemi descendit in terram, S recipit vim superiorum inferiorum. Sic habebis gloriam totius Mundi ideolfugiet abs te omnis obscuritas. Haec est totius fortitudinis fortitudo fortis quia vincit omnem rem subtiatem , Omnens solidam penetrabit. Sic Mundus creatus es. Hinc erunt adaptatione mirabiles, quarum modus est hic nas vocatussum Herme Trismessistus, habens tres partes Philosopbia totius mundi Completum est quod dixi de operatione Solis. Eruditiois

res , quae sub nomine Hermetis Trismegisti circumis feruntur, pro nothisin confictis habent omnia.

De Amynte praeter s. quibus rebus praefuit, annos, nihil proditum est.

CONTEMPORANE A.

Mose mortuo , ID SI M, ex tribu Ephraim, Nunis filius, pridem huic rei designatus, apud Israelitas potestatem administrare coepit cui id imprimis negotii datum est, ut illos in terram promissam deduceret. Is ne tantam expeditionem temere agingrederetur, duos exploratore praemisit, qui dispicerent, liberne transitus pateret, , num Hierichuntini securi essent , an ad arma parati. Exploratores, Hierichantem adeuntes, clam apud Rachabam meretricem divertunt. Ea in urbis obscuro quodam recessu habitabat , ac paries exterior domus , erat in ipso urbis muro , procul a sero, celebritate publica, ceu solent meretrices, angiportus, cloca solitaria plurimum incolere

Rachaba Exploratores occuluit, iique de regionis statu edocti, postquam jurejurando, illi, cogna- Cc in ioni

SEARCH

MENU NAVIGATION