장음표시 사용
411쪽
tioni elus, incolumitatem polliciti suerant, ad Io suam revertuntur, ipsumque de omnibus certiorem faciunt. Josua, Iordanem fluvium, plenis undique ripis stagnautem, cum navigia deessent, suagulati providentia a Deo siccatum, non procul ab Adama civitate, cum universo populo transit. Praeferebatur Area sacra a Sacerdotibus, & in mediis alveo consistebat. In hujus miraculi memoriam, quod magnum Ducilip norem , insignem vero terrorem incolis Palaesti nae peperit Iosue, XII lam ita ex medio alveo, a totidem viris tolli, in altera Iordanis ripa statui, alios totidem in ipso fluminis fundo erigi jussit eo ipso loco, ubi qui portabant Arcam transeunte Populo constiterant. Quos, ut pleno flumine aquis obiarutos latuisse, ita, siquando minuebatur fluvius, terdum apparuisse verisimile est , praesertim, quia hoc monumentum non procul videtur abfuisse ripa. Sacerdotes cum Arca simul ac terram conscenderunt, fluvius continuo more quo solebat aquis praecipitantibus, implevit suum alveum,4 exunda vit. Praeiverant Rubenitarum, Gaditarum Manas arunis millia militum o Pauci quidem pro numero tot tribuum. Sed majorem ab iis exercitum credibile est non postulavisse Mosen, ne regionem nuper occupatam armis in imbellem turbam , cum pecude supellectileque multis gentibus infestis circumdatam, me praesidio nudarn relinquerent. Magnam vero Iose hoc prodigio sui autoritatem apud Israelitas, pavorem apud Cananaeos concitavit, ita, ut Priusquam offligerent, jam prostrati
412쪽
Deus Israelitis traditurus ana erat Palaestinae hexeditatem, imajoribus eorum ex cedet ante annos Promissam quadringentos, At, signum ejus foede-xis Circumci si , atque pignus gratiae deerat Perannos enim o quibus vagati sunt in deserto, nemo circumcisus suisse videtur. Juvat credere, indulgentiam hanc exercujss Deum per Mosen , erga tenerum foetum, ne, quia assidue in procinctu stabant, incerti quando esset migrandum, eos sorte , quibus recens ablata erant praeputia, itineris subita agitatio, in summo cruciatus, atque mortem conjiceret Quamobrem , ne homines profani, terra fruerentur non nisi foederatis &circumcisis promissa, Josuae Deus imperavit, cultros acuto pararet praeputiaque amputaret populo quod mox in Colle tactum; qui Praeputiorum inde collis appellatus est. Vna cum primo sacran4ento foederis, Circumcisione, alterum quoque P, chalis renovatum est, legitimo die. Mox triticum assecuti, ex terrae ejus bratae frugibus, quod toti Israelitatum multitudini sussiceret, ad communem aliis gentibus'rediere victus rationem subitoque Manna defecit, quo prius
pane, cum alius non suppeteret, per annos o victitarant.
Iosua, divina apparitione monitus, Hierichuntem, urbem florentissimam,in praesidio Palaestinorum firmatam , nullo labore exercitus , sed muris divino miraculo collapsis cepit, quos per septem dies, tubis clangentibus circumierat populus. Ipsa urbs, Deo sacrata est , unde fiebat, ut secundum legem Deut XIII, 16 a fundamentis deleretur , hominesct pecudes necarentur, aurum argentum in sacrarium referretur. Servata est in hoc excidio Rachaba,
413쪽
cum parentibus, omnibus cognatis , prout ex
Magno deinde Ducis,in populi luctu, ab incolis oppidi mi, viri 6 caesi sunt, irato Deo, quod
contra praeceptum Iosuae, aliquid ex praeda Hieri- Erantina esset surreptum. Ejus criminis , lustrato per sortes toto exercitu, reus factus Achan, ex tribu Iuda, cum omnibus suis supplicio affectus est. Mirum fortasse videatur, filiosin filias, qui extra culpam erant, capite quoque luisse parentis causa, id quod Deus a nobis fieri Deut XXIV. is prohi-het, ipse, Erech. XVIII. a. . se facturum negat. Sed profuit Israelitis ad terrorem, in scelere tam 1 sario, non filios pro parentibus, sed parentes in filiis puniri prout hamus contumeliam in patrem, in filio luit Canaane potuit illis etiam prodesse mors ad medicinam. Atque, utut ista se habent, debet pici
homini id sussicere, judicia Dei saepe occulta esse nobis , injusta esse non posse . Amplius illud quoqueseeupulum movet hoc loco, quo jure unius hominis crimen in quidem clandestinum, in totum populum transcribatur, eji'sdemque poenam plures etiam insontes luant 8 Respondent vulgo, non esseri iam , ut in totum corpus redundet unius mem-hri vitium; , quia saepe contingit etiam non malis, connivendo aliorum alere peccata , ideo merito partem culpae ejici in eos omnes, quos dissimulatio , locietate implicat Hac ratione Paulus Co-ithiis omnibus exprobrat privatum unius hominis,lagitiun ui eorum fastum invehitur , quod
414쪽
tacita ignominia foedati , etiam gloriari sustine
Post exsatam noxam , urbs mi astu militari ex insidiis capta, & ad exemplum Hierichuntis eversa est nisi quod jumenta, ipso Deo ita ordinante, in Praedam cesserunt. Rex etiam loci vivus caprus, scis pendio necatus est. Vicini erant huic Urbi Ebal, & Garizim montes. Recordatus ergo Iosua, ejus quod Deut XXVII. mandaverat Moses, in Ebalem ascendit, structoque altari ex integris rudibusque saxis, holoeausta obtulit,in sacra eucharistica. In lapidibus etiam grandibus, calce illitis, Legis perscripsit summam, deni que in montibus Ebalin Garietim, benedictionum maledictionum solemnis facta promulgatio. Sequutum cum Gabaonitis foedus, qui elonginquis regionibus se venisse simulantes , pacem pete-hantin impetrabant , non sine temeritate Ducis Primorum populi, quod negligerent Deum in reardua consulere i Servata tamen Gabaonitis vita, quae jurato fuerat promissa δε merito quidem , quia illi sine dubio ad veram religionem accessere, in sic causa exstirpationis Deut. XX. 8 expressa, in iis cessabat , propter fraudem tamen servituti eatenus sunt addicti, ut ad sacros usus ligna credere aquam portare cogerentur. Profuit quoque aliter Israelitis haec pactio , quia sic in hac regione pacatum iter amicas urbes & hospitales, liberumque commeatum
At vero Gabaonitis, apud vicinos summam invidiam conflaverat hoc foedus. Quid enim aliud erat cum hostibus publicis pacisci, quam facere discessionem a finitimis gentibus, apprire anuam Israelitis,
415쪽
vires fortarum imminueres Territus ergo Adoniae-
decus, Haerosolymorum Rex, tot de felicitate aesce. vitia simul Hebraeorum, cedere Gibeonitarum nunciis, his quidem post remis bellum inferre statuit. quod deficiendo ad hostea, patriam, dc causam publicam prodidissento adscivitque quatuor alios Reges ex eodem genere Amoraeos . in belli societatem. inpugnati a tot simul Regibus Gibeonitae longeque uriteriores viribus, ad Iosia murae citarum fidern confugiunt 'Annuit Deus , atque animavit Iosuam ad hanc militiam. Tota igitur nocte properant cum exercitu, & repente hostes non opinantes repressi
Interim e coe Io Deus grandinem in hostes pluit, tantis lapidibu , ut iis plures interemti sint, quam ut 3 atque armis militum. Mi cassum inclinabat l,in prospiciebat fore Iosua, ut plena victoria non potiretur, sedestusi jam in fugam Reges, e manibus suis
per tenebras elaberentur. Quin, nec opportunam, debatur, in ignota regione recepti canere inrevocare suos Gibeonem. Post fusas igitur sine dubio, ad Deum preces , audacius quam pro humana con
ditione, imperavit Soli, ut consisteret in Gibeone, tLunaeque ut nare in Ajalorus valle. Ita, stupente mundo, constitere sidera in coelo, jamjam oco lsurus Sol moratus est die integro. Reges quinque , cum fuga evadere se posse dissiderent , in speluncam abest clerunt sese in Maheda , Id erat ultris
nomen. Quod, cum esset Iosuae nunciatum, sa- It ingentibus Obstrui speluncam jussit in prasidium adhiberi , bim reliqui milites hostes perse-Zebantu= Stragςςalta , cum reversus esset populus, prodia 'itant' pHunc Reges, quorum coli πι mos anili aret Iose , Praefecto militum pedibus
416쪽
SECUL V. II maiore usiit. Suspensi deinde in patibulis usque ad vesperam, in speluncam projecti sunt , cujus os se
ruis ingentibus fuit obturatum. Variae post haec urbes capis, earumq; cives assinternecionem deleti in jam deficiente Manna, Israeluae terram a se subactam colere , ac iumentum se
Partem sic sere Australem in suam redegerant potestatem Israelitae subigentio Borealis fuit. JaDin, Hazoris Rex,in eo tractu terrarum longe lateq; domi. nabatur, subditosque sibi habuit Regulos complurimos. Is fama terroreque tot victoriarum excitus,
ultro bellum intulit Issaelitis, magnis copjis col-iectis, quibus equi etiami currus , quos nondum perielitati erant Israelit: , inerant, Contra hunc progressus Iosua, egregia victoria potitus,in fugientes usque ad fine Sidonis est persecutus. Idem, multas, subsequente tempore, etiam in hoc tractu urbes, vi in potestatem redegit, incolasque Reges eorum delevit, quorum Iosuae XII in universum XXXI. numerantur. Notandum autem, ipsum equos hostium,in currus, ex quibus bellare soleis hant, minime ad populi usum transtulisse, sed vero, prout a Deo jussus fuerat, subnervasse equos, cur, rus igne combussisse , ut scilicet Istaesitae , Deo potius, quam armaturae ejusmodi fidentes, pedites pari
Regum , qui supererant in aliis partibus , cum
nullus jam lacessere auderet Iosuam invictum semper Imperatorem, interquiescere ad tempus visum est,in partiri quam erant nacti praedam. Ne enim populus sub continua militia fatisceret aliquid cessationis dandum fuit , levandi taedii causa. Neque
417쪽
vero promiserat Deus se terram simul iis universam daturum, sed paulatim expulsurum incolas; ne cum truculentisin sylvestribus belluis pugnandum foret, si bominibus ad internecionem caesis , in desertam solitudinem se conjicerent. Cum igitur hospitiunt commodum, , quod in praesentia sussceret, largitus esset Deus, forte dividi terram placuit, suamque partem singulis assignare tribubus, easque etiam plagas comprehendi, quae nondum in manum potestatem venerant. In his tractus praecipue Mediterraneo mari adjacens, qui a Palaestinis atque Phoenicibus tenebatur. Namq; partitione hac, belli futura erat ratio commodior, cum suos quaeque tribus no visset una cum terminis hostes. Sortitio , ex mente Iudaeorum , uos imulti ex
Christianis Interpretibus sequuntur, hoc modo per acta. Stabat Pontifex Elieser, vestes sacras indutus, ornatus Urim 'humim , pectorali Oraculo. Erant ante illum dispositae Urnae duae ; quarum una schedas continebat, inscriptas Nominibus Tribuum, altera schedas totidem , quarum quaeque regionem aliquam Pa stinete indicabat. Sic ergo Elieser capiebat primo schedam Tribus alicujus ex urna una, deinde aliam , significantem, quae Palaestinae portio illi Tribui debeatur. Simul quoque pectorale raculum sortitionem confirmabat, ne Eliese quid asse.ctibus tribuisse videretur.
Distributione Palaestinae per sortem jam facta, eum singularum esset Tribuum quod belli reliquum erat conficere, suisque finibus hostes residuos exigere, nihil supererat, quod Transj6rdana Tribus, Rubenitas , Gaditas, Fiana1sdarum dimidium diuatius in Cananaea detineret. Emeritos ergo pronum ciabat
418쪽
ciabat Iosua liberosque domum remisit. Ii, Iordane transmita, in ipsa ripa fluminis Altare magnum constituunt inde tumultus ingens apud caeteras Tribus. Cum vero Phineae, decem Principibus ad eos missis, serio testati essent, non sacrificii id enim non licebat,sed memoriae causa, Altare se excitasse, mutuo rediere in gratiam.
Fato suo jam proximus Iosua, de favere Iosephi,
proavi sui, tandem cogitare coepit cujus ossa qui. dem ex AEgypto in Cananaeam translata, nondum vero sepulta fuerant. Spelunca duplex in agro Hebronico fortasse ab hostibus tenebatur, ubi majores conditi jacebant i vel potius, maluit Iosua, in agro Sichemitico reponere Ioseph reliquias, ut vel mortuus eam possideret hereditatem , quam pater ei m riens Gen. XLVllI. et a delegarat. Tandem Iosiaa, jam centum atque decem annorum senex, celebratis prius comitiis, mox alisse Pontifex diem obiere suum, sepulti uterque in monte Ephraim ilico. Ac Iosuete quidem sepulchrum, sua aetate adhuc extitisse, in locis Hebraicis narrat Hieronymus , cui Solis insculpta fuerit imago. voLsius , Iosuam, Herculis Indici, vel Arabici nomine innotuisse , cultumque fuisse , non inepte conjicit. Procopius vero in vandalicis narrat, aliquo eorum, quos e patria expulerat Iosua , in Africam profugisse, columnasque marmoreas ibi statuisse, his inscriptas verbis: Nos sumus Cananaeti qui a facie Iο- με latronis Ilii Nave, θρimus. Huic tamen naris rationi, quidam parum tribuunt, tum quod nemo facile suae fugat,in alienae victoriae monumentum ponit tum, quia Nave nomen, a LXX. Interpretibus
419쪽
Qund ad librum Iosue attinet, eum aliqui ab Elie-sere Pontifice alii ab ipsemet Iosua conscriptum a bitrantur , ac complectitur is a7 circiter annorum historiam. iIudaeorum Iraditiones sunt Iosea misit Phineam Calebum exploratores Hierichuntem, praecepitque ut se surdbsis mutos simularent, percepturi sic
ab incolis omnium rerum conditionem, libere scialicet loquentibus, citra naetum sermones suos a peregrinis audiri. Qiijdam volunt ollas vendere u selse, ut a foeminis, suopte ingenio loquacibus, dum licentur merces ac emunt, arcana addiscere possent. Duplicem assignare licet rationem, quare Exploratores Israelitae apud Rachabam meretricem diverterint. Unam, ne suspicarentur cives, ipsos Iudae os esse sciebant enim, illam gentem, a Icortatione, imprimis cum mulieribus peregrinis , vehementer abhorrere Alteram, ut tanto melius ipsi in rerum abditarum pervenire possent notitiam nihil enim earum Rachabam latebat, quia viri quique praecipui, ejus formae venustate capti, illam deperibant, ejusque corporis usu fruebantur.
Ipse Iosea Rachabam postea proselytam Dictam,
duxit uxorem, atque meruit ea, sua erga Exploratores pietate, ut octo Prophetae, genusin sanguinem ex illa traherent.
Ex Iosua c. IV colligas, simul ac Is aesita Iordanem transierant, totum mox fluminis alveum aqua fuisse oppletum. Ergo quaeritur, quomodo Sacer dolos, qui cum Area in medio alvei constiterant, in ripam ulteriorem fuerint delati Nimirum, Arcasese in aerem librando, volatu evadebat in ripam, secumque trahebat Sacerdotes illi adhaerentes.
420쪽
. SECUL V. 49 Docet Iosuae cap. V. Iudaeos in deserto agentes , a circunicisione abstinuis ie,quod ideo factum,quia toto illo tempore Aquilo ventus, vulneribus salutaris, flare destitit. Hujus autem spiramina ideo Deus cohibuerat, ne , cum vehemens is sit, Nubem quae Israelitas operiebat, dispergeret. Non desunt tamen, qui Iudaecis , deserti incolas , circumcisos quidem fuisse contendant, ita tamen, ut glandis retectio, quae δ' Pria dicitur, omissa fuerit. Haec autem ubi deficit. perinde est, ac si nulla praecesserit circumcisio. Capite VI describitur explienati reei labuntis cujus moenia, minime, ceu vulgo creditur, ad clangorem buccinantium Sacerdotum collapsa fuere. Quia enim ad cubi modum altitudinis uatitudianis aequa erat proportio, illorum ruina oppugnantibus haudquaquam emolumento esse poterat, itaque omnino credendum, terra dehiscente fuisse absorpta. Iosea adversos moraeos pugnans, Solis Lunaeque cursum ideo inhibuit, quia pugna pridie Sabbathi committebatur, atque metus erat, ne Iudaei, ultra Solis occasum hostes persequendo, Sabbathi religionem violarent Capite XI. I 8 legitur, multo tempore lignasse IOsuam adversus Rega Cananaeos. Nempe, data Opera, moram unam ex alia trahebat, ut diutius vitam produceret pollicitus enim Deus suerat, ipsum, priusquam fato fungeretur, omnes Reges subjugaturum. De sortitione, per quam Palautina a Iosua fuit divisa, est in capite XIV .in aliquot sequentibus. Atq; sciendum , partem Hierosolymorum Iudae, partem
Iosephi tribui obtigisse,' in hac postrema postea Templum fuisse conditum. Dci Levi-