장음표시 사용
11쪽
ΡRAEFAΤIO. ferri possit, in labris eius sedisse quandam persua
dendi deam. Nec eius facundiam modo laudarunt ueteres,sed etiam rerum sententiarumque pondus. Semper Aphricanus, inquit Cicero Tusculanarum secundo,Socraticum Xenophotem in manibus h bebat. Idem libro de officiis secundo,Res autem se miliaris quaeri debet iis rebus a quibus abest turpitu do,conseruari autem diligentia dc parsimonia, iisdeetiam rebus augeri. Has res commodissime Xenophon Socraticus persecutus est in eo libro qui oeconomicus inscribitur,quem nos,ista sere aetate quum
essemus, tua es tu nuc,egraeco in latinum conuertimus. Habes acutissimi uiride Xenophontis oeconomico sententiam: ex qua facile perspici potest, opus esse dignum quod latine reddatur.Vertere conatus erat Raphael Volaterranus,sed ei no successit ex sententia. Videtur enim nescio quid aliud potius,quam quod susceperat,in te retari. Saepe totos locos praeterit. Saepe sententias scriptoris immutat. Saepe fertur in errorem,& quo tendant graeca, non uidet. Alia mutila δ: decurtata, alia multis uerbis aucta ponit. Saepe barbare loquitur oc impure.
umq; fugere uult molestam uerbi inquit oc in quam repetitionem, nec illam fugit omnino, nec aperte dii inguit colloquia personarum. Ego quidem pene uerbum uerbo reddidi, nisi quum ratio linguae latinae uetuit.Verbis inquit de inquam sumusus necessarid: quod & Ciceronem multis in libris fecisse uideo. Omnia qua potui maxinia diligentia
12쪽
conuent,rerum studiosus magis quam uerborum, quae tamen haudquaquam n lexi. Graeca depraua ta correxi beneficio consulti stimi iudicis,atciue longe doctissimi Ranconeti,qui, ut est amantistimus omnium literarum , codices manu scriptos summa diligentia conquirit,quibus non ipse modd,sed alii quoque iuuentur. quo nomine multa uiro debetur ab iis qui sectantur literas puriores. Is mihi duos codices uetustos eleganti manu depictos commoda uit. Illos cum tribus aliis contuli, & quae mihi recta
uidebantur,adhibito iudicio secutus sum. QMd si elegantissimi oratoris & philosophi neque suauita
tem, neque uenustatem, neque lepidas exornatio
nes imitari potui,non est cur id mini quisquam det
uitio. Sermo Romanus teste Fabio non illam recipere uidetur solis concessam Atticis uenere. Graiis, ut ait Horatius,deditore rotundo Musa loqui. Nobis uerd, etiamsi cupiamus, non licet esse tam disertis. Adde quod in conuertendis graecis, quia rebus S uerbis aliorum seruiendum est,nec tam libe re fluit oratio, nec locos amoenos ta sequitur, quam
si alueum pronum,dulces. uoluptates sibi delegi Dset. Id aperte demonstrat oratio M. Ciceronis qua res Platonis de uniuersitate prosequitur . QEam fuerit humilis ac demissus in hoc uertendo Xenophontis oeconomico,testatur diuus Hieronymus in praefatione quam scriptam reliquit in Eusebii Cae-1ariensis chronica. Noster inquit) Tullius, Platonis integros libros ad uerbum interpretatus est: dc quu
13쪽
Aratum iam Romanu hexametris uersibus edidisset,in Xenophontis oeconomico lusit:in quo opere ita saepe aureum illud flumen eloquentiae quibusdascabris de turbuletis obiicibus retardatur,ut qui interpretatum nesciunt a Cicerone,dicta non credat.
Difficile est enim alienas linguas insequentem, non alicubi excidere. Arduu, ut quae in aliena lingua be ne die a sunt,eundem decorem in translatione conseruent. Haec ille. Si uir ingenii summi,liberaliter i n-stitutus omni genere disciplinae, & oratorum facile princeps,saeculo tam stetici, Atticam uenustate qua Xenophon maxime praeditus est,assequi no potuit,
minime mirum debet uideri,si nos naturae bonitate,& omni cum doctrina tu exercitatione multo inferiores,hoc tempore,barbaris circunsepti, longe sequamur. Si latina sit oratio,verba propria dc usita
ta,molle dicessi genus ac philosophicu, nec prorsus
inelegans,nec omnino dissolutum,n5 uideo cur in terpres aliorum magnopere debeat laborare. De re
magis laborandum:quam totam facile discent,aliosique nullo negocio docere poterunt,qui quod ego seci duorum philosophorum scripta coniungent. Si festinatibus est molesta ratio dialogorum,qui & res illustrant,& facetias interponunt,dissicile no est leuiora celeriter prsetire,in grauioribus utilioribus, diutius immorari.
14쪽
scientia non solum ta differt quam domus a ciuitate sna domus & ciuitas est subiecta suasi materia duabus his artibus ueruetia quod administratio ei
IS CID LIN A rei familiaris a ciuiliuitatis,ad plures magistratus:domus aute rectio, ad unius imperium pertinet. Sunt artes ab his ed disiu-ctae,quia no est eiusdem,id quod molitur opus,essi cere,& uti facto,ut lyra oc tibiis. Ciuilis aute scietiae est,& ab initio constituere ciuitatem,& bene & ratione uti c5stituta.Vnde planu fit,esse disciplinae rei familiaris,& domum coparare,& prudenter uti c5- parata. Nam ciuitas est domorum multitudo, cui de agri dc rei satis est ad bene uiuendii. Perspicuum est eum ess petendit finem,propterea quod si quod satis est,aslequi no possimi ii qui in ciuitate conuenerunt,dirimitur societas. Atque etiam n5 alia de causa coeunt. Id autem est ipsa cuiusque rei substantia, propter quod ea res est,atque facta est. Apparet igitur rei familiaris arte ciuili disciplina esse ortu priorem. Ab hac enim, 'quia domus est particula ciuitatis,illius functio perficitur. Itaque de ratione tuendet rei familiaris,& quod sit eius officium, uidendu est. Domus partes sunt ,homo,& rem facultates. Qin dati te principio natura cuiusque rei minimis in pamtibus spectatur,hoc quoque modo natura'domus est
15쪽
consideranda Vt uult igitur Hesiodus, Primum aedes,mulieri & bos habeatur arator. Hic enim primum uictus oc alimenti gratia compa randus,illa uero hominu ingenuorum algi liberorucausa. Debet igitur oeconomiae peritus uxoris cosociatione recte & prudenter instituere,hoc est apparare,& tale qualis esse debet,eficere. Facultatu prima cura,studium4 praecipuusit illud quod fecundunatura est. In iis artibus aute quae secudum naturam sunt,priorem obtinet locum ratio agri coledi:alteruuerd,quaecunqi e terra aliquid exquirit,ut quae me talla tractat,& si quae sunt aliae generis eiusdem. Sed agriculturae prima laus est,propterea quod iure niti tur,ac iustitia. No enim re quaerit ab hominibus, aut
no inuitis,ut quas exercet caupones,& mercatura mercatoribus quod statim uedat, at I, Operae mer- .
cenarioru:aut inuitis, ut bellicae. C ui iunge & illud, esse secundu natura, tuta natura comparatum est ut a matre sit omnibus alimentu. Est igitur hominibus a terra. Praeterea ad laborum tolerantiam ac fortitudinem perutilis est. non enim sicut artes sordidae, ita
corpora infirma & inutilia facit,sed quq sub dio manere,laborare,atque etiam aduersus hostes adire periculum post nt. Nam soli agricolae res suas extra munitiones habent. In hominum genere curando,prima uxori adhi- C p. beda curatio. Societas enim foeminae dc mari maxime naturalis est. Huius rei fundamentit a nobis alibi positum est,naturam cupere talia multa procreare,
16쪽
qualia produxit,ut in quogi genere animalia. At si ri non potest ut hoc foemina sine mare,aut mas sinescemina perficiat. Quamobre societas illoru neces.sa id coniuncta. Est istud quide in aliis animantibus nulla ratione duce:& quatenus illis est natura comunis,eatenus solum procreadae sobolis gratia coeunt. In cicuribus autem,S: in iis quibus est plus cuiusdaprudentiae, perspicua magis atqi manifesta societas,
quia magis elucent mutua auxilia, beneuoletla,labores, de operae communes. In homine uerd maxime
perspicitur haec c5iunctio,qudd mas de foemina, notiolu ut sint,sed etia ut bene sint,inter se dant opera. Et habetur liberi no modo ut naturae seruiatur, uerumetiam ut inde capiatur utilitas. Nam quae Parentes,quum uires haberent,labore suo in aetate libero rum debile contulerunt: debilitati senectute,& uiri bus destituti augetibus quasi deposita recuperant. Adde quod & hoc ambitu & uelut orbe natura supelet aeternitate,si non singulorum numero, at certe specie coseruata. Sic a deo summo reru moderatore natura utrius i & uiri & mulieris ad coniunctionem societatemq praeparata est,& ad effici eda domu sapienter costituta. Distincta uariatas est ab illo,ne esset utris ad eadem omnia similiter utilis & idonea facultas,sed in quibusda ad cotraria,quae tamen eodem contenderent,apta. Alterum uasentiore, altera minus robustam fecit, ut haec adducta metu diligentius aduigilet ad custodia rem ille sortitudine prae
ditus sit animosior ad propulsandam iniuriam:ut ille
17쪽
rem quaerat seris,atque domum importet: haec intu; sit,& importata comeruet.In agendo negocio,& in
opere faciundo,quusit haec debilior quam quae so ris agere,& in iis quq sub dio fiunt,uersari possit,c5-
stantius tamen esse domi quam uir, Si in eadem sede permanere potest. Ille ad opera quieta minus aptus, ad res laboriosas,molestas,operosas,roboris est atqtemperamenti sanioris. Liberos communiter pro creant, non item communiter educant, sed in eos
propria sunt huius & illius adiumenta Alere matruest,erudire patrum. Primum sibi leges imponat uir de uxore tractan' Cap 3 da:& illi ne faciat iniuria. Sic enim fiet ut ab ea nulla patiatur ipse. Nos ad hoc & lex comunis hortatur, ut aiunt Pythagorei, quamminime oportere uideriini uria facere cuiquam,quemadmodu & ancillet quq ab ara sit abducta. Violat autem iura coniugis uir cui
sunt externi concubitus. De cogressione sex altera, Venere sic utedum,ut nec egeat praesentes, nec ulla coeundi necessitate copellantur absentes:sed ita asisuescendu,ut siue adsit sue absit coniux, nihil utrildesit. Hoc autem praeclare suadet Hesiodus, Ut mores doceas pulsaros, ibi uirgo sit uxor. Nam moru dissimilitudo dissociat amicitias De cor poris ornatu sit haec praeceptio,Vt qui superbe & ata roganter moribus extolluntur,& se falso iactant ocostentant,congredi & propinquitate coniungi non debent,ita qui suco & ornameto corporis insoletes,
id quod non est,prae se serunt. Cogressus iste ex ose
18쪽
natus ostentatione gloriosa,nihil ab eo differt qui est
in habitu de apparatu tragoedorum. In opibus patrisfamilias illud est primum, maximeque necessarium,quod Optimum,quod* princi patu dignissimum. Hoc uero homo est. Primum igitur serui boni diligentes,si faciundi. Seruorum duae species,praesectus operarum atq; procurator,opera rius ac opifex. Quuini, uideamus a disciplinis excultiores aptioresta fieri iuuenes: quos paraueris & ex colueris,alere debes,illis , liberalia munia imponere. Cum seruis aute dominus ita uersetur, ut neq; in probos fieri aloe petulantes,neque licentia dissoluta& immodica libertate disiuere patiatur: δ iis quibus est animus liberalior,honorem: iis qui uiliores dant operas,alimenti copiam praebeat. Udd autem uini potus non seruos modd, uerum etiam liberos,petu lantes & contumeliosos efficit,multae. nationes liberae uino se abstinent, ut militiae Carthaginienses, perspicuum est aut nihil eius aut parum 1eruis esse tradendum. Et quum tria ad illos pertineant, opus, castigatio,alimentum:si castigatio Jabor4; deest, alimentum uerd suppetit,contumeliam gignit. Labores autem dc animaduetiiones sine alimento, uim afferunt,& omneis adimunt uires. Superest igitur ut dominus operas atque labores imponat,& alimen tum satis multum suppeditet. Nam fieri no potest ut iis imperet qui mercede careant. Seruo merces, ali mentum. Ac sicut alii,si meliores meliora no capiut, nec ulla sunt praemia uirtutis,& uitii supplicia,deteriores
19쪽
LIBER. Isriores fiunt,ita quoq; serui. Horum igitur habenda ratio,& unicuis pro dignitate partienda,atque plus
minusue laxanda sunt haec,alimentum,uestis,inter missio laboris,castigassi modus:imitandagi tum uer bo tum re,medicorum facultas:& in adhibenda ratione medicamenti uidendum est, alimentum quod semper idem suggeritur,non esse medicamentum.In
seruorum genere optimi ad opera faciunda sunt habendi,qui neq; plus aequo timidi sunt,necp plus satis animosi. Neutri quod iustum est factui. Etenim plus aequo timidi nihil audent, nihil inopia animi rustinent. Animosi uero non facile dicto sunt audientes. Omnibus aute certus finis terminusq; constituendus est. Nam iusta est ac utile, esse praemium propositu, libertatem. Dabunt enim libeter operam atqi labo
rabul,quum praemium fuerit propositum,tempusqdefinitum.Sunis procreatis liberis quasi pignoribus obstringendi. Nec plures gentis eiusdem ut in urbibus,sic & in aedibus habedi. Atq propter seruos po'tius quam liberos sacra faciunda, dc huiusnodi laeti
tia atqi uoluptas fruenda. percipiut enim serui maiorem fructuum partem dc commodom,propter quae sint haec lege constituta. Partes oeconomi in pecunia rerumque faculta Cap. s. tibus,sunt quatuor. Etenim debet habere quaerendi facultate,atque seruandi. alioqui inutilis esset quaerendi ratio. Hoc quidem est aquam haurire colo, &quod aiunt dolium per ratum. Praeterea scire debet bona suo quaeq; loco dc ordine decenter & apte
20쪽
disponere,ut domino sint ornamento: & quii tepus est, utenda depromere. Na propter haec illis egemus. Discrimen atq; differentia uatuenda est inter genera bonorum. Et plura fructuosi,quam quq fructu non ferunt,habenda. Negocia atq; operae sic administra dae partiendaeis sunt,ut no una periclitetur uniuem A. Ad rem familiare tuendam prodest institutis uti
Persicis, & Laconicis :& Attica iuuat oeconomia. Athenioses enim uendetes emunt,nec in minoribus oeconomiis penu reponui ac recodunt. Persica sunt
instituta, ut paterfanailias ipse omnia statuat, omnia inuisat:id quod de Dion de Dionysio tyranno dicebat. Nullus enim sic aliena curat,tit sua. Debet igiturcniti ut omnia quae potest, ipse curet. Huc pertinet Quod Perses quidam dc Libys argute simul & facete dixit. Rogatus ille,quid opimu pinguendi, maxime
faceret equum,oculus domini,inquit. Libys autem, quum ex eo quaereretur,quod stercoris genus opti- mu putaret, Domini uestigia,respondit. Sunt igitur alia uidenda curandaqi uiro,alia uxori,ut huic oc illi munera sunt oeconomiae distributa. Id raro in oeconomia exigua tenuis faciundu,saepius in ea cui maior est adhiDeda curatio,& quae alioru diligentiae comittitur. Nam nisi qui praeit,id quod alii sequantur, bene diligenterq; monstret,nec in aliis rebus, nec inc5missa procuratione fieri potest ut bonos atq; diligentes habeat imitatores. Sic fieri non potest, si do mini sint improuidi oc negligentes,ut eorum pr secti rem diligeter curent. Haec autem quum honesta
