Aristotelis & Xenophontis Oeconomica, ab Iacobo Lodoico Strebaeo è graeco in latinum conuersa, ..

발행: 1544년

분량: 102페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

OECONOMICUS. 37

iuuantibus landum colit. Nam mane sert equus agri curatorem,& ei dat serius abeundi facultatem. Ca nes autem seras arcent,ne fructibus pecudibusq; noceant:& hominem insolitudine tutantur. Atque rationes agricolarum suadent dc hortantur ut armati fines tueantur, & ut quos terra fructus alit in medium,uictori percipiant:cuisu,taculo,s alitique concertent. Quae facultas artis suos rebus necessariis au etiores redditi duae se tractantibus, maiores gratias resertὶ Quaenam dulcius atque suauius accipit artificem,& adeunti, id cuius indiget, liberalius porri gitr ae uerd lautius hospites excipitrVbi locorum maior est facultas hyemadi multo igni calidis. balneisrubi mesibus aestiuis iucudius uiuere licet aquis, uentis,umbris,quam in agrotEstne ars alia quq gratiores decorasque magis offert libationes eas quae ..primitiae uocanturZaut quae ferias δc dies festos pleniores de locupletiores agittReperiesne quae lit aut seruis amabilior,aut uxori iucundior,aut liberis desiderabilior,aut amicis gratiori Mihi miru uideatur squis homo liber hac iucundiorem tenuit posses

sionem, aut suaviorem inuenit curationem, aut ad usus uitae accommodatiorem. Praeterea terra uolens

disciplinae maturos aptosque discere, iustitiam docet. Iis enim qui ipsi optime ministrarunt, plurima beneficia remunerat. Siquando autem multitudine hostili ingruente, operarum labore priuantur ii quiuersantur in agricultura, & acriter uiriliterque in stituuntur, quia uires corporum lc animorum sibi

42쪽

compararunt,in hostium fines,a quibus arcentur ab opere,impetu facto, nisi deus auertat possunt age re praedas, atque sibi alimenta populari. Et plerunque quum bellu insertur,tutius est armis quam rusticis instrumentis alimentum quaerere. Dat & agri cultura documentum qui debeamus aliis alii succumrere, dc suppeditare quod deest. Cum hominibus enim sunt adeunda bella,& cu hominibus excolenda terra. Si quis agrum bene cultum uelit,operarios impigros de dicto audientes comparare debet. Qui copias agit in hostes, lebet haec moliri,dona ac praemia dare facientibus ea quae bonos uiros agere par est: in eos animaduertere,qui flagitiose scelerateque uiuunt. Nec minus ab agricola operarii, quam ab imperatore milites hortandi: nec minus bona serui quam liberi sunt alendi, sed etiam maiore, ut permanere uelint. Ille quidem praeclare, qui artium

caeterarum parentem nutricemque dixit agriculturam. Nam quando bene agitur cum ea, omnes aliae uigent. ubi uerd necessitas coegit terra deseri,& i

cultam manere,propemodum terra marique extin

Cap-IQ- guuntur. Quu audisset ista Critobulus,mihi quidem, inquit, uideris Socrateς haec dicere praeclare: considera uerd,& ante omnia mente perpende,es se permulta quae nemo potest hac in arte praestare Etenim grandines,pruinae,glacies interdum,siccit tes, imbres immodici, rubisines, & aliae pestes, ste quenter auferunt ea quae cosilio diligenti inue pro be sunt claborata: aliquando pecudes optime pa stas

43쪽

39stas inuasit morbus, ac pessime necauit. Haec ut audiit Socrates, Ego quidem, inquit, existimo te scire Critobule deos haud minus rerum rusticam quam bellicam principes esse.Vides, opinor,duces & milites ante bellicas actiones sacris opera dare, & hostiis auspiciasque consulere deos quid agendum sit,

quidque non agendum. De rusticis actionibus ce ses ne minus rem diuinam esse faciundanar Ne dubita uiros bona mente praeditos pro fructibus humidis & siccis,pro bobus & equis & ovibus,omnibus. que rerum facultatibus, diis immortalibus seruire. Enimuero Socrates haec pulchre narras, qui mones impetrata pace deoru nullum n5 aggredi negoctu, propterea quod dii non minus pacatis rebus quam bellicis praesunt. Haec ita quidem facere conabimur. Tu uero nobis hinc ad ea quae quum de oeconomia

dissereres,reliquisti,progredere,& quae proxima Mnitiminue sunt,periequere. Nam mihi modo uide or ex omnibus tuis uerbis clarius iam quam ante

perspicere quid faciundu sit ad ea cosequenda quae uita desiderat. Quid igitur,inquit Socrates, si primurνctamus omnia de quibus egimus, & inter nos couenitruti,si possimus,eode modo caetera Oratione persequi,& sine controuersia explicare conten damus. Iucundum certe quidem est,inquit Critobulus,ut eos quibus est pecuniae ratio communis,illam sne cotrouersia atque dubitatione numerare, sic denos qui c5muniter sermones conserimus,ea de quibus est inter nos disputatio, animis consentientibus

C iiii

44쪽

XENOPHONTIS

explicare. CAbimus igitur,inquit Socrates, oeconomiam cuiusdam scientiae nomen esse. Ea uidebatur, qua possunt homines ausere domum:domus autem idem quod uniuersa possessio. Nomine possessionis appellabamus quod ad uitam cuique esset utile.Vtilia reperiebantur ea quibuscunque sciret aliquis uti.. Omnes uerd scientias perdiscere posse neminem tu dicabamus, Si a ciuitatibus improbari quae LMοωσκαὶ dicuntur artes, propterea quod enervare cortora uidentur,& animos infringere. Huius euidentissimii signum futurum,siquis host ibus in fines irrumpen tibus,utrosque separatim positos Uricolas & artifices interrogaret, utrum potius esse uideretur, fines tueri, an agro relicto moenia defendere: arbitrab mur,siquis ita referret,eos qui in agro colendo uer santur,plebiscitum rogationemque laturos, ut fines tuerentur: artifices uerd, ne praelio dimicarent, sed

ruod edocti sunt,sine tanto )abore dc periculo se-erent. Iudicauimus honesto bonoque uiro optima& actionem & scientiam esse agriculturam, ex qua mortales ad uiuendum necessaria capessimi Haec operis faciundi ratio cognitu perfacilis,& actu iucu- da nobis esse uidebatur, dc corponbus non modo optimam formam, sed etiam uὼetudinem uiresque praebere,animis minime negocium facessere,amicos& ciuitates haudquaquam negligere,uiros ad sorti tudinem excitare: quod extra munitiones omnia ad uiuendum necessaria producit,atque ruri laborates alit,propterea genus noc uitae in ciuitatibus maxime probari,

45쪽

OECONOMICUS. 4r

probati,quia ciues de optimos & beneuoletissimos exhibet reipublicae. Tum Critobulus, Pulcherri- Cap. mam dc optimam iucundissimamq; ab agricultura duci uitam ut credam,satis super mihi uideor adductus. Qisdaute dixisti mihi discendas esse ratio nes dc eorum qui sic agrum colui, ut omnia 'uibus est opus,abunde capiant ab apricultura: & illorum

qui sic elaborant,ut ab ea nihil adiuuentur, utrasque te docente libenter audia: ut quae prosunt, agamus: quae obsunt,ne moliamur. Quid igitur, inquit So- crates,si tibi principio narrem ut olim cum uiro sim congressus qui re uera mihi esse uidebatur in eo genere uirorum,quibus nomen honesti boniq; uiri iure tribuitur3Libenter,inquit Critobulus,audire uelim. nam do ego dignus hoc nomine fieri uehementer cupio.Tibi igitur expona,inquit Socrates, ut ad illius uenerim contemplationem. Architectos praeclaros,fabros excelletes,pictores eximios,statuarios,& generis eius alios artifices circumire, dc quas habebat res egrUias,atque multorum iudicio probatas,quantum satis erat,spectare breuissimo temporis. interuallo potui. Vt autem contemplarer eos quibus est hoc grauissimu nomen honestatis atque uirtutis,ac ut obseruarem quibus actionibus mereretur ut hoc nomine uocarentur,cum aliquo tali consuetudine mihi uehementer animus exoptabat. Ac primum,propterea quod adiunctum esset honestub no,quencuns nouissem honestum vim,ad eum me conferebam,conabaris discere sicubi honestum

46쪽

no congruens de coniunctum uiderem. At uerd noita res habebat:sed nonnullos qui essent honesta sorma corporis,animi summa improbitate praeditos esse deprendebam. Itaque statui relicto pulchritudinis aspectu,ad alique eorum qui & honesti dicuntur &boni,venire. Num igitur ab omnibus uiris de mulieribus,peregrinis & ciuibus schomachum no honestum modo sed etia bonu uocari subaudirem,in illius congressum colloquiumqt mihi ueniendum putaui. Itaque uirum in porticu Iouis ἐλ λεω,id est liberatoris seruatoris, ,sedetem quum uidissem, quia mihi uidebatur octoius,accessi:& assidens illi, Quid inquam) Ischomache sedes,uix unqua uacare solitusὶNam perlape in foro uideo te aut aliquid agen

tem,aut non ita multum uacantem. Negi modo ut

disses,inquit,nisi recepissem fore ut hic aliquos op-eerirer hospites. ndo,inqua,nihil agis tale,quaeso te per deos immortales,ubi tempus insumi siquid agist Ego certe quide a te discere maxime uolo quibusna rebus agendis honesti bonis uiri nonae adeptus sis. Non enim agis uitam domi, nec tui corporis habitus id demonstrat. Arrisit Ischomachus propterea qudd rogassem quibuseam rebus agendis honesti boniqi uiri nonae adeptus esset:ac, uti mihi ui sum est laetior sectus, inquit, Sincne qui quu de me

tecum uerba faciunt,hoc me nomine uocet, nescio:

non enim quisquam quum me uocant Athenienses in antidosin trierarchiae aut choregiae,id est quuad sortunarum permutationem cum eo qui suis in

pensis

47쪽

OECONOMICUS.

pensis triremem sustinere,uel alium sumptu publica

Iacere uelit,si id recusem, prouocant) quaerit honestum bonum, ,sed omnes aperte me nomine patris Ischomachum uocant. Ego uero nequaq uam domi, quod me rogabas Socrates,commorari soleo. Nam quae domi sunt,uxor mea sola facile administrare potest. Ego uero,inquam,de te sane libenter audie- Cap.rim,tune ipse erudieris uxorem, ut talis esset qualis esse debet, an a parentibus acceperis iam scientem quae muneris eius essent,administrare. Quid,inquit, scientem accepissem,quae nondum decem annos dc quinque nata uenit ad me quum aetate superiore

sub diligenti custodia uixisset, ut quamminime multa uideret, perpauca audiret , paucula perquireret. Id ne tibi laudabile,satisque multum uidetur, quod uenit non solum quae sciret accepta lana uestem conficere, atque nosset ut pensa distribuantur ancillis, sed amplius etiam quae uetri moderari posset, Optime cibi potusii rationibus instituta3id quod mihi n5

mediocre uidetur δc uiro de seeminae rudimentum. Tum ego. supersunt, uxorem Ischomache docuisti,ut quae ad eius functionem pertinent, curare possettNequaquam uerd,inquit ille. Non ante docui, tuam sacru secissem,precatus ut ego docere, illa uero discere posset id quod utriq; nolirum maxime

conduceret.Vxor igitur,inqua,tecu rem diuina fecit,eade quae tu precata Maxime,inquit. Multa uouit diis,ut talis esset, qualis esse deberet. quo signo plane monstrabat haud esse negleeturam quae prae-

48쪽

44 XENOPHONTI s

cepta traderetur. Cui ego,Per deos, inquam,te precor Ischomache, lic mihi cedo,quid eam primu docere coepistir Nam lubentius haec tibi narranti aures dederim,quam si mihi gymnicum aut equestre certamen pulcherrimum narrares. Ad haec respondit Ischomachus, inium iam mihi assueta,ac uelut domita,manum pateretur, ita ut familiariter colloqui possemus inter nos,illam sic fere sum eercontatus, Dic sodes uxor, nostin' iam qua de causa ego te ceperim,tuiq; te mihi parentes tradiderintὶ Non enim

dubito quin plane intellisas,n5 alium desuisse quia

cum dormire possemus,sed ego quum de me,& tui

de te parentes consilium iniremus,quam coiremus optimam domus & liberorum societate,inter puellas ego te delegi:inter eos quos licuit,me tui parentes,ut uidentur,elegerunt. Siquando nobis deus dederit liberos,lunc consilium capiem us, ut quamoptime instituentur a nobis. Hoc quidem commune bonum,quo non melius ullum ela ad opem ferendam, di alendam senectutem consequi possumus. Nunc uerὰ nobis domus haec communis est. Omnia mea in commune exhibeo,& tibi uelut ex commentario seu tabulis committo. Tu quoque omnia quae intulisti bona,in commune deposuisti. Nec ratio conficienda est, uter nostrum plura numero contulerite sed illud tenendum certd,uter nostrum melius hanc communitatem seruauerit,eum bona pluris aestimada contulisse. Ad haec respondit uxor, Quid ego te iuuare possum)Qus sunt meae uirestIn te posita sunt

omnia.

49쪽

OECONOMICUS. 4

omnia. Mater ostendit munus esse meti,uiuere prudenter, ac temperate. Credo equide, inquam. nam

pater eade mihi ostendit. Sed prudentis de frugi tumuiri tum mulieris est sic agere, ut quae parta sunt bona eruetur,& bene habeant,oc 2ia honesto iusto. labore quaesita quamplurima accedant. Quid sentis,

inquit,esse mihi faciundum ut rem augeam familiaremZTum ego,Illa aded,quae te posse dii uoluerui, atque lex comprobauit,quam potes optime, facere contendito.Et illa, aenam suntlinquit. Ego qui dem arbitro inquam, non esse minimi ducenda, ni

si & dux apis in alueo nihili facitidis laboribus praesecta est. Mihi quidem certe dii sapientissime uiden tur omnia fecisse, sed hoc coniugiu privsertim, quod

mas & seemina uocatur,ut etiam ad tuendam communitatem sit in eo summum praesidiunu Primum, ne deficerent animalium genera,hoc uinculum in iis & foeminae inter se stirpis causa nexum iugatum'

que est Deinde si uelint homines aliquos sibi pararea quibus alantur in senectute,ex hoc iugo producentur qui istud factitent. Praeterea uiuendi ratio non ut beluis se & hominibus est sub dio:tectis scilicet o pus est.Ac ut sit illis quod in tectum serant, necesse est habeant qui in aperto dent operas, dc merceant sub dio labores. Etenim fiunt haec omnia sub aere. novalis aratio,semetis,stirpium satio, pecoris pastiones. Ex his ea suppeditantur quae sunt ad uiuendum necessaria. um fructus generis huius domum fuerint illati, habendus erit qui importata custodiat, oc

50쪽

s XENOPHONTIs

ea faciat,quae ut recte fiant,tectum desiderant. Τecto opus est liberis infantibus alendis,conficiendis pania bus,dc cibis ex agri fructu,& item uestibus facie dis e lana. QSum haec utraque oc domestica dc e rema sint agenda curandinue, deus, ut mihi uid tur, statim as initio naturam mulieris ad opera curas4 domesticas idoneam fecit. Idem corpus dc animum uiri sic condidit, ut tolerantius frigora, aestus, itinera, militiam serre possent. Illi igitur agenda soris attribuit. Quia uerd mulieri debilius corpus ad illa subeunda produxit,illi res domesticas mandasse mihi uidetur. misi uideret se mulieri ingenuisse& destinasse liberorum infantium educatione, plus illi quam uiro partitus est amoris infantiae. Et quum res importatas seruari dc a muliere custodiri uoluis- set ciret. non inutilem esse animum timidum ad

rerum custodiam, partem metus auctiorem foeminae quam uiro distribuit. Atque prospiciens ei qui

rebus externis daret operam,ii a quoquam uiolar itur,opus sore animi uiribus ad se tuendum, impar liuit illi maiorem sortitudinis partem. QMd autem

necesse esset utruque dare dc accipere, communem in utroque memoriam diligentiamque collocauit. Itaqi nescias explicare, uter sexus, uirilis ne,an muliebris, harum rerum plus habeat. Vtrique commu- 'nem statuit abstinentiam,continentiamque. Et uter illorum melior esset,siue maritus siue uxor, ei dedit

ficultatem plus illius boni secum auserendi. Quia uero nec huius nec illius natura ad haec omnia o

eunda

SEARCH

MENU NAVIGATION