Io. Georgii Walchii ... Parerga academica ex historiarum atque antiquitatum monimentis collecta

발행: 1721년

분량: 954페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

921쪽

88, 13 IATRIBE DE ORATIONI Bus

rarum laudes in conci0ne memorentur: easque .

etiam cantu ad tibicinem prosequatur. eui nomen neniae. nenia enim generatim significat quamlibet cantionem ; speciatim vero audis, etiam funebrem, & rectius scribitur inenia vocali simplice, quam naenia per diph-

thongum, Uti Obseruat T ΗΟΜAs REINΕ-sivs. erat autem apud antiquos consuetu

do , ut in celebritate funerum musicae usum adhiberent, eamque modo tibia, modo tuba, modo alius instrumenti Ope eXercerent, cuius jxei in antiquitatum historiis multa exstantvestigia: vide ALEXANDRUM ab ALEXAN

posthac ut eodem honore mulieres etiam adinii pentur, a senatu decretum fuit, quoniam

singulare liberalitatis ediderunt documentum atque aurum, quo urbs a gallis capta liberari

pos , adtulerunt, auctore LIVID: ' quam- M PLUTARCHUS aliare caussam commemorat; in ipsa autem re a L I v I o haud Hilcrepati ab initio mulieres aetate grauiores

sunt laudatae; sed quum praedicandi cupiditas

ceperit incrementa, iuniores quoque matronas laudatione funebri ornauerunt, qualis sit- i

premus honor habitus est Iulii Caelaris filiae, Cn. Pompeii VXori; si octauiae sorori Augu- isti; Τ Liviae Augustae & aliis. quod ad infantes , Pueros atque adolescentes adtinet, il- il

a Variar. lection. lib. I. cap. 2 . p. 8o. a lib. III. cap. 7.dier. geniat. 3 da tibus veterum tib. II. cap. 14. II.

lorum

922쪽

PANEGYRI cIs v ETER v M. Malorum funera dicebantur acerba, siue immatura, atque omissis ceremoniis subtraheban tur Oculis, qua de re testatur T ACIT us:

festinationem exsequiarum edicto Caesar defendit . id a maioribus insitutum referens: Dbtrahere oculis acerba funera neque laudationibus aut pompa detinere.

XVII1I. Laudationes funebres habebantur pro rostris, ubi dupleX erat cathedra, alia superior, quam nemo, nisi ex publica permissione ascendere poterat; alia Vero inserior. hinc dicit Li vius: Fabium deducide rostris Papirius in partem inferiorem iuisit. secutus pater, bene agis, inquit, quum eo nos δε- duci iussisi, unde s priuati vocem mittere possemus. haec honorum Ossicia praestabant pro pinqui luis propinquis, ut liberi parentibus: HIERONYMus: 3 moris quondam fuit, ut super cadauera parentum defunctorum in concione pro roseris lavdes tiberi dicerent,/iustar lugubrium carminum adfletus s gemitus iaudientium pectora concitarent. sic Q. Metellus in Jopremis laudibus L. Metelli patris huilocutus est, teste PLINIO: Tiberius novem natus annos deiunctum patrem pro rostris laudauit; Augustus adolescens praedi cauit auiam Iuliam defunctam pro concione, ut de aliis eXemplis taceamus. neque Vero

tantum propinqui munere hoc laudandi sun gebantur , 1ed & amici, qui haec ossicia amicis

x is . lib. xj II. cap. 17. 2 lib. VIII. cap. 3 epitapb. Nepotιan. 6 tib. VII. cap. 43. 3 SUETON. Ner. cap. 6. 6 id. c. 7.

923쪽

s84 DIATRI SE DE ORATION lavs& maxime viris illustribus, quorum memoriam haberent sanctam, exhibebant. quin etiam interdum grauissimi atque eloquentissimi viri defunctos laudarunt, ut tradit PLINI vs de Virgino Rufo: huius viri exsequia magnum ornamentum principi, magnum seculo, magnum etiam foro rostris attulerunt; laudatus es a Consule Cornelio Tacito: nam hinc seupremus felicitati eius cumulus accessi, Iaudator eloquenti mus. de funere autem Paulli romani consulis s i L I v s Italicus: iamque Annibal unus sat decoris Iaudator erat. ad hare tape numero senatus consaltum munus hoc imposuit magistratibus, in primis quum quis pro patriae salute in bello defun- reus fuerit laudandus, id quod fatetur MI I NCTILIANVS: 3 genus quod laude constat, videtur Hrsoteles atque eum secutus Theophrastus a parte negotiati, hoc est pragmaticis r mouisse. Ied mos romanus etiam vegotiis hoe munus inseruit. namWfunebres laudationes

frequenter pendent ex publico aliquo o tu i atque ex senatus consulto magi atibus sepe

piu M. 7 sed tamen ut de laudationibus funebribus veterum graecorum obseruauimus,

quod

924쪽

, quod non promiscue in orationibus panegyricis debeant numerari; ita quoque de laudi- hus, quas romani in defunctorum memoriam dixerunt, sentimus. huiusmodi enim laudationes minus semper prae se habebant ornamentum artemque oratoriam, quod vel ex hoc colligere possumus, quoniam iuuenes, quibus tanta facundia aut eloquentiae virtus haud inerat, mortuos in ipsorum funeribus praedicarunt. quid multap C I c ER O senten- . tiam nostram satis confirmat, cuius verba ite-Tum commemorare haud inconsultum esse ducimus: nostrae laudationes, quibus in foro utimur, aut testimonii brevitatem habent nu- φEam atque inornatam, aut scribuntur ad funebrem concionem, quae ad orationis laudem minia me adcommodata est. δ quod si ita est, sicuti est, facile caussam deprehendere possumus,

Cur antiqua oratorum monimenta non multas . . Contineant orationes panegyricas. plerique

enim, Ut iam obseruauimus, versabantur in causis sorensibus, quum defenderent aut adeus arent alios, id quod satis ex sermonibus C ICERONI s pro Milone, Roscio Amerino, Arischia poeta; contra Verrem, Catilinam patet. g. X X. Ceterum quaedam orationes Panegyricae ex antiqua aetate adhuc conseruatae . sunt, quas breuiter recensere instituamus. principem locum tenet PLINII paneoricus

Traiano dictus in frequenti senatu anno ipsius imperii tertio U. C. D C C C LIII. seruatoris nostri C. aetatis XXXVIIII. erat quippe PL1

925쪽

N I V S Drator clarissimus, ut nemo facile illi Praeseratur, prout undevicesimo anno in sorodicere coepit & per omnem aetatem caussas egit tam apud centumuiros, quam in senatu

nobiliores, quas hisce verbis 3 collegit in summam: ad ui Baeticis contra Baebium Mas-yam. quaesitum est, an danda tiset inquisitioidata est. adfui rumus, iisdem querentibus de Caecilio Clasco. qmesitum es, an prouinciales ut Focios ministrosque proconfulis Hecti oporteret; poenas luerunt. accusaut Marium Pri- cum; qui lege repetundarum damnatus, ut hatur clementia legis, cuius severitatem im- manitate criminum exce1serat: relegatus est.

initus sum Iulium Bassum; dixi proxime pro

Vareno. hic eXCellens orator elegantis umum

quoque dixit panegyricum, qui commode intres partes, exordium, ipsam tractationem conclusonem diuidi potest. exordium declarat partim rationem, cur initio deos precetur, quod haec consuetudo sit instituta a maioribus , quam a nemine sanctius obseruandam esse, quam a se dicit, quia consulem deceat religio&Traianus datus si a diis; partim ostendithanc laudationem susceptam esse propter senatus consultum. ipsa tractatio continet laudes vitae Traiani cum publicae, tum privatae: quod ad vitam publicam adtinet, laudat PLINIvs Traianum, ac recenset ipsius praeclara opera in salutem patriae, ita ut ordinem temporis 1equatur, ab adoptione faciat auspicium & in tertio consulatu desinat. altera

parte

926쪽

PANEGYRICII VETER v M. 887 Parte ad Vitam priuatam spectante praedicantur Plotina Traiani coniux, & Μarciana soror, item Traiani in colendis amicitiis constantia. tandem conclusione compellat Neruam de Traianum patrem, quibus de filii virtutibus gratulatur, item senatores, a quibus dicendi munus sibi impositum erat, ac Traianum im- Peratorem , Cui gratias agit, nec non custodes Imperii Deos, praecipue Capitolinum Iouem, quem orat pro aeternitate imperii & principis, atque iterum senatores, quibus pollicetur obsequium . hic PLINII panegyricus Una cum ipsius epistolis editus est cura CAT AN EI, IANI GRVTERI, Bo XII ORNII, A. C. Romae HII, TH. HEARNE, CHRISTOPHORTCELLARII; seorsim vero studio I V s T I LI-

la A A v NE in usum serenissimi Delphini, &

g. XXI. Ex seculo a Diocletiano ad Theodosium superstites duodecim illi panegyrici

veteres, quorum iudicem exhibere & varias obseruationes addere instituamus: Ι. est panegyricus CLAVDII MAMERT N1 senioris Maximiano Herculeo dictus, qua oratione celebrauit natalem urbis Romae in Treverorum ciuitate, praesente Maximiano. II. eiusdem MAMERTINI genethliacus eidem Maximiano consecratus in natali die,

non imperii, sed vitae Maximiani, ut diserte '

927쪽

prodit: sia eum nascentibus pariter oriuntur pietas atque felicitas; ite m quod nasientes vos lad opem generis humani bona sidera oe amica viderunt; eX quibus cognoscitur, non Posse Panegyricum hunc de natalibus imperii intelligi. Vocat natalem geminum 1 eu geminos natales, Vtriusque quippe principis Diocletiani & Maximiani, non quod eodem die ambo augusti nati sitissent, sed quod fratres censebantur, & unius natalis etiam ah altero, non secu s ac si utriusque proprius esset, Celebrabatur, ut dicit Culiis TOPHORVs C Ε L LARI v s. dixit hanc orationem a. Chr. CCXCII. non diu post Maximiani quinquennalia, Vti ipse dicit: 3 sermonem tuis quinquennalibrasraparaueram ; quinquennalia autem, decennalia, vicennalia ab annis imperii 1 ui imperatores augusti vocabant ludos & festos dies

votorum solutione nouorumque nuncupati0De celebrandos. orator hic ab adulatione haud vacuus est, nec potest excusari, Maximianum Herculeum principem malis moribus, etiam Diocletianum supra modum mortalitatis eX-

tollens, siquidem dicit: ' vos diis essegenitos s numinibus quidem vobis. num iri a quippe, quae hele intelligit, sunt Iuppiter& Hercules, ex quorum stirpe te progenitos praedicabant, Unde pro sua vanitate Diocletianus Iovii, Maximianus Herculei sibi cognomen adsumserunt, quod etiam ex priori panegyrico' patet,

di in nummo apud EZECH iELEM SPANHE

P. I. n. . cap. 2. 2 argumento huius oratron p. 3 cop. L. n. t. 4 e. a. n. . I I. n. . cap. II. n. s. p. VII. n. s.

928쪽

M1vΜ de eisdem imperatoribus: I o v I &HERCULI AUGG.

IIL EVMENII pro restaurandis scholis ad praesidem galliae sub Constantio Caesiare nondum augusto. EvMENius hic rhetor fuit Augustoduni in gallia, non vero Cliuiopoli ad

Rhenum, vide Io. BRAvNIVM & Io. ALBERTVM F ABRICIvM; quam urbem Augustodunum TACIT us 3 praedicat inque praecipuis ornamentis numerat nobilissimam gaiatiarum sobolem sudiis ibi operatam: conser CHRISTOPHORUM CELLAR I v M. ' Θx Augustodunensi rhetore EUMENI Us constitutus est magister sacrae memoriae in aula Constantii caesaris, cuius munus erat, adncitationes omnes di Gare atque emittere & precibus respondere, Vide G U T H E R i v M : quo honore te functum

esse, i pse fatetur, quando scribit: si nunc quod in fecundum locum di ii, quemadmodum i sine sumptu publico Us cum lavde sacrae largitionis seripo sit, seudam. falarium me liberalissimi principes ex huius reipublicae viribus

inj x cenis miPibus nummum accipere ise ruut, non quoniam nou amptius tribuere commodis meis vesient, in quem multo maiora spriuι spostea praemia contulerunt, se ut tercena iiDRNertia, quae sacrae memoriae mariser acceperam, in honore priuati huius magisterii addita pari forte geminarent. sed rurius ad scholam eodem honore & duplicato salario, quo in aula frui consueuerat, reuocatus hac Oratione a persectissimo prouinciae Lugdunen-

929쪽

gςo DIATRIBE DE ORATIONI Bussis praeside petit, ut commendet principibus

Maenianam icholam instaurandam. Bagaudarenim, 2 o s I M o y Βακαυδαι, rustici galliae pro- lpter iniquitatem praefectorum turbas seditio- lnemque fecerant, Vt SALVI AN Vs tradit; AvTRopivs 3 factionem Vocat, quae Bagaudarum nomen I bi imposuerit; quo tumultu etiam schola Maeniana vastata fuit. quae instauratio ut feliciorem haberet successum, sumtus ipse pollicitus est ex abundantia falarii sui conferre, quamquam pater sobolis numerosae.

IIII. eiusdem EVMENII Constantio Caesari dictus recepta Britannia A. C. C C X C VI. quo gratulatur Constantio Caesari de vindicata, eiectis Francis, Batauia & maxime de Britannia, oppressis Carausio & Allecto Urannis adserta in libertatem, cuius rei historiam habet Εv- TROPIV s. ' quod autem EVΜENIVs auctorsit huius sermonis, patet eX ipsius principio, quo dicit se versiari in quotidiana ilia insituennia iuuentutis exercitatione: & paullo post: sed quum ex vetere illa curriculo me aut inter addita palatii vestri alta quaedam sermonis arcani ratio demouerit. g. V. est epithalami us incerti auctoris Ma- lximiano & Constantino in huius & Faustae nuptiis dictus A. C. C C C VIII. & ut adparet, in Treverorum urbe, nu ptiarum loco. Maximianus his socer fuit & Constantii per Theodoram priuignam & Constantini per filiam

Faustam, qui Constantinus eodem tempore Au GusTI nomen adsumsit, antea C A E s A RIs

930쪽

Contentus dignitate. Caesarum enim potestas fuit minor, quam augustorum, etiam insignia es ornamenta minora: inprimis abstinebant γ Caesares diademate, ac quamuis Vterentur PUr-Pura, sine auro tamen, siquidem ab augustis prudenter sunt constituti, Ut tum gerendis re-Dus, tum maxime successioni prospiceretur. VI. E VM E NII Constantino augusto diditas

A. C. CCCVIIII. qui Augustodunensis rhetor

filio Constantino, adolescenti imperatori, antequam Augustodunum venisset, in Treueris ipso urbis huius natali die hanc orationem habuit. ita enim η dicit: hic video hancfortunatissimam ciuitatem, cuius natalis dies tua pietate celebratur. priori parte huius sermonis laudat patrem Constantini Constantium; altera vero ipsumConstantinum imperatorem, d1em Precatur, Vt Vrbem Augustodunum inuisat: '

dii immortales, inquit, quando illam dabitis diem, quo praesentissimus hic deus, omni pace . composita, isios quoque sol nis lucos s saeras

sedes s anhela fontium ora circumeat y etiam commendat liberos suos quinque imperatori,

praecipue illum iam funima Asci patrocinia

tractantem. 3, VII. EVMENII gratiarum actio Constantino augusto Flauiensium nomine dictaTreueris A. C. CCCXI. quia ipsis magnam census pamtem remiserat; Flauienses autem sunt Augustodunenses. namque Augustodunum prin-eeps Aeduorum ciuitas, quae vel accepit vel . adsumsit nomenFlauiae in memoriam acceptorum a Constantino beneficiorum, cuius prin

SEARCH

MENU NAVIGATION