Io. Georgii Walchii ... Parerga academica ex historiarum atque antiquitatum monimentis collecta

발행: 1721년

분량: 954페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

891쪽

DIATRIBE DE ORATIONIBVs

circumseruntur,& MARCI sENECAE declamationibus patet. quapropter P E T R V sFRANCIus y dicit: hoc itaque modo declamandi se studio exercebant, s ad veram eloquentiam viam Abi per hanc υmbraticam muniebant graeci ilii veteres ac romani, quod ab adolescentia inchoatum, nulla unquam tempore intermissinn, tam bebo, quam pace, tam in negotio , quam otio, princeps illa gentium populus, seloquentiae non minus laude, quam bePica virtute clarissimus summasemper indu ria ac vigilantia excolebat. nec enim iuuenile hoc tantum

exercitium fuisse censendum est. viri s viri principes Eta Di operae iniungebant,neque hoc

declamandi unquam stadium intermittebant. genus autem iuridiciale in controuersiis forensibus, adcusationibus & defensionibus versabatur, quarum aliae erant verae, aliae vero fictae, quas πλάσματα dictas primus inuenisse traditur AESCHINES. per quam simulatam eloquentiam ad veram illam ac forensem alcendere contendebant, Unde etiam QIINCTILiANvs hanc declamandi rationem pronuntiat Utilissima in , quam ad eloquentiam efformandam prope solam sufficere dicit. tandem in demonstrativo genere principem locum tenebant orationes pane ricae, quarum rationes ex antiquis monimentis eXplanare a

que illustrare, nobis est propositum. g. II. Non ab re crit, si ante omnia de ipse adpellatione, qua orationes dicuntur uKν-ricae, dispiciamus. atqui ista originem suam deducit a graeca Voce πανήγυρις, quae apud Ve teres graeciae auctores praecipue significat cele

892쪽

PANEGYRICIS VETERUM.

SII hritatem, conuentum, concionem hominum solemnem siue per ludos publicos, siue pernundinas, siue per alios dies festos institutam Primum magna celebritate frequentahant ludos publicos, quales apud graecos praestantissimi habebantur Obmpici, quibus vires corporis confirmabantur, quorumve primUS instaurator credebatur Hercules, in cuius honorem etiam talia certamina sunt repetita; P thii , celebrati primum elapso nouem annorum spatio, deinde & quinquenniis singulis redeuntibus, quibus iuuenes pugna cursuque certabant; Nemei, qui ex communi sententia inter Phliuntem & Cleonas Achaiae ciuitates sunt celebrati & tandem Inmii, quorum magna apud graecos erat dignitas, de quibus plu

KR1EGκ & interpretes eruditi PINDARI. conuentus ad talia Certamina dicebatur πανήρογυρος, Ut DEMOSTHENEssi scribit: λα δε κα δωρεα ς ἐς τρὶς ἐν τῆ Ελοιδι πανηγυρίας IEμα, και Nεμεα κου λυμπια, και Πυθια, mittenda etiam esse munera in celebres graeciae con-

τον Πυ ον ἀπο τῆ βομοῦ in graecorum vero etiam solemnibus conuentibus conspicuis 'thicam orationem ex ara pronuntiauit. sic

x De arte omnastica. a in agoni g. 3 de quatuor artibua popularibus. archαοι grae. lib. II. a1.qq. s de incursescendi moris Uudgracos vetereι β. 6 sqq. 6 de ci viast. 687 .Fρ. et vi visis sophistarum lib. I. n. 9. l. 2.

quoque

893쪽

8sψ DIATRI SE DE ORATIONI Rus

quoque voX haec usurpata est de celebritate nundinarum, cuius significationis exemplum nobis suppeditat CICERO: res agebatur in circo Flaminio : erat in eo ipso Deo ido die Nundinarum πανουρος. quae & deprehenditur apud DIONYsIVM Halicarnasseum & GRE

betur de aliis celebrioribus conuentibus, ad sacra quippe celebranda Eleusinia, Panathenaea, item spectacula & conuiuia, quae publice a regibus principibusue exhibentur, πανσγυρεις

vocantur ab A THEN AEO, HERODIANO, NE NOPHONTE, Vide HENRICUM SI EPHANUM &CAELIUM RHODIGINUM, 3 quae Omnia comprehendit IVLIVs P O L L V X. ' voX enim

πανηγυψις oritur ab αγυρις, quod nomen significans multitudinem collectam & congregatam factum est ab αγορα aeolice O in υ mutato. erat quippe apud graecos consuetudo, multis verbis, quibus uniuersitatem rei cuiusdam

volebant indicare, nomen παν addere, uti nota sunt nomina παμ8ασιλευς, πανδιός, παμπονηρος, πανε ρ,-ς, & apud Athenienses celebrata sunt παναΘηναια. ab hoc nomine alia verba sunt derivata, πανηγυρικος, hinc apud P L V TA R-CHVM πανσγυροκη Θέα, παννουρικὸς κοσμος, χλανηγυρικα πραγματα & apud ISOCRATEM πανηγυρικος οπλος, item πανσγυρ ζω id est πανηγυριν αγω, nec non παννουρισμος, πανουροκμ, de

quibus auctores texicorum graecorum consuli pollunt. HE SYCHIVs dicit: πανή, γυρο, επωνος, ἐορτη, Θέατρον, & de Prouerbio: κακων

894쪽

MUS. I

g. III. Occasione igitur huiusmodi conuenia tuum solemnium & publicorum adpellatio,

qua orationes dicuntur paneorica, Orta est, ita ut dicamus orationem paneoricam, etiam substantiue, suppresso λογου vel sermonis Uocabulo , panenricum: CICERO: Mocrates fecit paneoricum; &QUINCTILIANVs: φpaneoricum Mocratis decem annis dicunt e sse elaboratum. etenim Veteres oratores, quum in graecia instituerent panegyres seu Conuentus solemniores, ac multitudo esset Congregata, diligenter dicebant, vimque suam ac copiam eloquentiae ostentare, summo annite- Lantur studio. quamobrem Iso CRATES 'Athenas laudibus ad caelum usque tollit, easque non solum propter congressus salutis publicae caussa institutos commendat, sed ob ce tamina quoque Oratoria, quando scribit: ἔτι

non tantum celeritatis s roboris, sed N eloquentiae s mentis ac operum ceterorum omnium certamina, s horum praemia maxima hic cernuntur : adde DIONYSIVM Halicarnasseum. sex recentioribus autem Ium Vs CAESAR s CALIGER si hac de re testatur: veteres graecos tenuit consuetudo, certis ut celebritatibus unum in locum uniuers conuenirent, ut eorum

animi vel praeceptionibus sapientum, vel for-

tium

895쪽

ss6 DIATRIAE DE ORATI NIBVstium aemulatione componerentur atque colerentur,vel ludorum festiuitatibus laxarentur.namque xum poetae, tum oratores, tum aretologi, tum historici suas recitabant lucubrationes. 1ic apostolus PAVLLVS, Vt eXemplum ex scripturis diuinis petamus, dicebat ἐν τῆ αἰγορακατα πασαν ημiψαν προς τους παρατυγχανοντας,

in foro quippe, quod erat in Ceramico &άπλως adpellabatur ΑΓΟΡΑ, Vt PAVsANI As Commemorat DEMOsTHENIs statuam in Ceramico positam camque ἐν τῆ A Γ Ο P AI esse Confirmat. ac quamuis forum ii, Eretria etiam tantum dicoretur A Γ Ο P A, prout PAVSA- Ni Asy misericordiae aram, eo loco Conspi-Cuam εν τῆ A Γ Ο P AI tradit; constat tamen, quod aetate imperatoris Augusti ex Ceramico translata fuerit A P Ο P A in Eretriam, ubi illo tempore magnus fuit Concursus ementium, Vendentium, atque aliorum hominum, qui negotia huius generis tractabant: Confer

g. IIII. Orationes panegyricae vi primae originis, qua haec adpellatio nata est, illae erant,

quae in celebriori conuentu ac concione hominum recitabantur , liue argumentum laudis, siue suasionis, siue adcusationis & desensionis Complecterentur, vide H E R M o G E N E M. . sic GORGIAs Leontinus recitauit orationem olympicam de concordia, adeoque de argumento ad suasionem spectante, auctore PHI-Los ΤRATO: 7 ο δε ολ ἀπικὸς λογος υπερ του

896쪽

PANEGYRICIS VETERUM.

E δα ορῶν, ομονοίας ξυμβουλος. ἀντοις ἐγενετο, obmpica vero oratio de re maxima multa civili

prudentia ipselaborata fuit. diffidentes quippe

graecos conlisicatis concordiam ipsis Dogit. sic ANT PHON Sophili rhetoris filius, Atheniensis, pago Rhamnusius sermonem quoque

.υάὲρ τῆς ομονο- , de concordia elaborauit, Quem PHILOSTRATVS σο μαωτερον fuisse Pronuntiat, cuiusue etiam auctor etymologici magni R mentionem facit. Pari ratione ARISTI DE s edisseruit περι ομο ιας ad ciuitates

Asiae Pergamum, Smyrnam Ephesumflue, Ut

Colerent concordiam, nec de primatu inter se Contendendo mutuum sibi amerrent exitium exemplo Athenarum & Lacedaemonis, confer

emplis patet, quod sermo G O R G I AE de concordia neutiquam ad genora orationum, quae argumenta laudis continent, pertineat; attamen PHILOsTRATVS illum refert ad sermones panegyricos. quin etiam I. Y s I A s Athe

niensis icripsit panegyricum in Dionysium Si

ciliae tyrannum, quem suadet interfici,& 1so CR AT Es panegyrico suo graecorum animos aduersus barbaros summa eXcitauit opera: hinc siuasionem Vocat CICERO ' & SYRI Α- Nus in HERMOGENEM F obseruat, illum constare duplici genere cum ad laudem, tum ad suasonem pertinente. equidem DIONY-s1vs Halicarnasseus M iudicat, princeps Iso-

897쪽

est A Ti fuissis propositum, Athenienses magnificis ornare laudibus, quas & illum per speciem suasionis, ut graeci contra harbaras gentes susciperent expeditionem , dixisse. &GER H. IO. VOS SIus dicit:. nam Mocratu paneorica, quae exsat, hortatur graecos ad suscipiendam expeditionem aduersim barbaros. verum vulgo negotio eximus hunc instim, si Hatica adpensem audimus, qui suasionem negat esse primarium Isocratis finem. nam ait, eum

per speciem Dasonis laudes persequi Athe

niensium. g. U. Disputatur quoque, num sermo P L I-N11 Neruae Traiano Augusto dictus paven-νici nomen tueri possit, nec nep sunt, qui existimant, quod haec oratio potius dicenda videatur gratiarum actio, cum quod PLINIus ipse dicat: sed parendum essenatus confisito, quo ex utilitate publica placuit, ut confulis voce , sub titulo gratiarum agendarum, boni principes , quae facerent, recognoscerent; mali, qua facere deberent i, tum etiam, quod AUSONII ad Gratianum principem pro accepto consulis munere oratio inscripta sit non panegyricus, sed gratiarum actio. quo nomine dicit GER H. I o. Vos s Ivs: 3 at minius plane abusivspane-orici nomine: quippe quo orationem sitam titulo redderet augustiorem, eam πανσγυρικὴν inscripsit, quaslum, conuocatispatribus Traiano pro consulatu gratias agit. sed vero BERNEG-GE u Vs nomen hoc Plinii sermoni vindicat ex materia, loco, dicendi genere, quanquam non negat, aliquid satyricum esse admixtum, dum

lta l

898쪽

PANEGYRICIS VETER UM.

8s ita optimum laudat principem, ut alios perstringat acriter, qui antecesserunt. saltem antiquae nouaeque editiones hanc vocem praeseserunt, quae siue ipsi orationi vindicetur, siue minus, unum idemque esse censemus. etenim rationes, Ut eX superioribus constat, dici possunt paneoricae, quamuis princeps argumentum non laude absoluatur, si modo in conuentu quodam celebriori sue per multitudinem, siue per auctoritatem ac splendorem audito-xum recitentur. sic dixit P L i N i v s in senatu amplissimo virorum ordine, breuius quidem, quem sermonem postea plenius elaborauit, antequam ederet, Vt eX quadam ipsius epistola cognoscimus. nec solum orationes a voce

πανήγυρις dictae sunt paneoricae; sed & pane-Dres, uti CLAVDIANVS panegyrin Serenae reginae coniugi Stiliconis consecratam scripsit. eadem ratione apud romanos auctores VOX concio significat & coetum conuocatum, item quamlibet temere confluentem turbam; &orationem, quae habetur ad coetum, immo locum ipsum,de quo dicitur sermo,ut eX A. G E L-L 1 Ο patet. h. VI. Atqui haec est origo orationum panegyricarum , quarum argumenta in primis ad rationem conventuum solemnium erant composita, ac plerumque continebant varia laudum genera. etenim talis orator auspicium

sermonis faciebat a laude Dei, siue praesidis in panegyri, qua exposita, emisse praedicabat urbem illam,Vbi celebrabatur conuentus, ac posthac disserebat de certamine ac Praemiis, quae victoribus erant proposita, ita ut ubique fere

899쪽

86o DIATRIBE DE ORATIONIBUS

sectaretur laudationes, qua de re videas DIONYsIVM Halicamasseum. attamen & alia argumenta Orationis lumine illustranda sibi elegerunt, non per rationem conventuum siue ludorum aliarumque rerum solemnium occasionem sed celebritatem & splendidam populorum Concionem excitati, ita ut de qua- Cumque re, quae se ipsis offerebat, dicerent. sed posthac quum eiusmodi orationum consuetudo exoleverit factum est, Vt quaecumque

in laudem splendidissimarum personarum praecipue fierent, dictae sint panegyricae, quae

est caussa quoque, cur tales iermones a magistris artis oratoriae, qui tria caussarum genera constituunt, referantur ad demonstrativum, quibus oratores laudationem sibi habeant propositam. haec est veluti altera classis orationum panegyricarum, de quibus ea qua fieri potest, breuitate dicamus, rationem habentes

Oratorum cum graecorum, tum romanorum.

g. VII. In graecia praecipue fuerunt sophistae, qui sermonibus ad laudem compositis

multam dederunt operam, quorum rationem si cognoscere velimus penitus, obseruare decet, quod orationes panegyricae, de quibus iam disseramus. ad laudem quidem spectent; sed ideo non quilibet sermo, qui continet laudationem , in numero panegyricorum debeat haberi. quapropter non ab re erit, diuersa laudationum genera, in quibus sophistae versati sunt commemorare, iisque expositis, ipsarum orationum panegyricarum rationem habere. tres inprimis species fuisse laudationum, ex antiquis monimentis cognoscimus, quo-

niam

900쪽

niam praedicabant aut deos & heroaS; aut claros viros; aut illustres ciuitates. primum laudabant Deos & heroas, Iouem,Herculem, Mineruam, Bacchum, Aesculapium & alios, cuius rei exemplum exhibemus ARISTI DE M. hic enim scripsit orationem in Iouem, quum ex magna tempestate esset seruatus; in Minervam,quae ex precibus & hymno composita est;

in Neptunum dictam in Isthmiis Neptuno sacris, qua Corinthum laudat & adpellat graniae

άγοςαν και κοινὴν πανηγυριν, in Bacchum, quem

praedicare a Baccho in 1bmnis iussus fuerat, in Herculem, Aesculapium, cuius beneficia sibi

exhibita effert: vide Io. ALBERTVM FΑ-BRI CIVM. in hisce exercitationibus studebant tantum ostentationi, nec multum habebant dignitatis apud boni rectique cultores: hinc QUINCTILIANvs dicit: neque inmci s eo, esse quasdam ex hoc genere materias ad selam compositas ostentationem, ut laudes deorum virorumque, quas prima tempora tulerunt. PLUTARCHUS 3 autem tradit, quod sophista quidam quum laudare voluerit Herculem, responsionem acceperit: τὶς γάρ ἀυτῶν ψέγεις quis enim eum vituperat δ conser LUDOVI CUM CRE SOLLIUM. ' porro extollebant magnos homines, reges, Principes, duces eorumque pronuntiabant laudes, quas modo in conspectu ipsorum diXerunt, modo orationes litteris consignatas ad eos transmiserunt, quod a se factu inesse, THEMISTI Us testatur. plerique ita laudarunt principes, Ut vitio adula-

tionis

SEARCH

MENU NAVIGATION