Justini Historiarum Philippicarum ex Trogo Pompeio libros 44 quos notis et indice illustraverunt El. Johanneau et Frid. Dubner

발행: 1833년

분량: 239페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

12쪽

LIBER XXIII.

I. AGATHocLEs, rex Siciliae, pacificatus cum Carthaginiensibus, partem civitatium a se fiducia virium dissidentium armis subegit. Dein quasi angustis insulae terminis clauderetur, cujus imperii partem primis incrementis ne speraverat quidem, in Italiam transcendit, exemplum Dionysii secutus, qui multas civitates Italiae subegerat. Primi igitur hostes illi Brutii fuere, qui et sortissimi tum et opulentissimi Videbantur, simul et ad injurias vicinorum prompti. Nam multas civitates graeci nominis Italia expulerant : auctores quoque suos Lucanos bello vicerant, et pacem cum his, aequis legibus secerant. Tanta seritas animorum erat, ut nec origini suae parcerent. Namque Lucani iisdem legibus liberos suos, quibus et Spartani, instituere soliti erant. Quippe ab initio pubertatis in sylvis inter pastores habebantur,

13쪽

JUSTINI sine ministerio servili, sine veste, quam induerent, vel cui incubarent, ut a primis annis duritiae parcimoniaeque, Sine ullo usu urbis, assuescerent. Cibus his praeda Venatica; potus aut lactis, aut sontium liquor erat. Sic ad labores bellicos indurabantur. Horum igitur ex numero quinquaginta primo ex agris finitimorum praedari soliti, confluente deinde multitudine, sollicitati praeda, quum plures facti essent, infestas regiones reddebant. Itaque fatigatus querelis sociorum Dionysius, Siciliae tyrannus, Sexcentos Afros ad compescendos eos miserat:

quorum castellum, proditum sibi per Brutiam mulierem, expugnaVerunt; ibique civitatem, concurrentibus ad opinionem novae urbis pastoribus, Statuerunt, Brutiosque se ex nomine mulieris vocaverunt. Primum illis eum Lucanis, Originis suae auctoribus, bellum suit. Qua victoria erecti quum pacem aequo jure secissent, ceteros finitimos armis subegerunt; tantasque opes brevi consecuti sunt, ut perniciosi etiam regibus haberentur. Denique Alexander, rex Epiri, quum in auxilium graecarum civitatium, cum magno exercitu, in Italiam venisset, cum omnibus copiis ab his deletus est. Quare feritas eorum successu felicitatis incensa, diu terribilis

finitimis suit. Ad postremum imploratus Agathocles, Spe ampliandi regni, e Sicilia in Italiam trajecit.

II. Principio adventus ejus opinione concuSSi, legatos ad eum, societatem amicitiamque petentes, miserunt. Quos Agathocles ad coenam invitatos, ne exercitum trajici viderent, in posterum statuta his die, conscensa nave frustratus est. Sed fraudis haud laetus eventus fuit; siquidem reverti eum in Siciliam, interiectis paucis die-

14쪽

- ΗISTORIARUM LIB. XXIII. 3bus, vis morbi coegit: quo toto corpore comprehensus, per Omnes nervos articulosque humore pestifero grassante, velut intestino singulorum membrorum bello, impugnabatur. Ex qua desperatione bellum inter filium nepotemque ejus, regnum jam quasi mortui vindicantibus,

oritur; occisoque filio, regnum nepos occupavit. Igitur Agathocles, quum morbi cura .et aegritudo graviores essent , et inter se alterum alterius malo cresceret, desperatis rebus, uxorem Suam TexenaIn, genitosque ex ea

duos parvulos, cum omni pecunia, et familia, regalique

instrumento, quo praeter illum nemo regum ditior fuit, navibus impositos , AEgyptum, unde uxorem acceperat, remittit; timens, ne praedonem regni sui hostem paterentur. Quanquam uxor diu, ne ab aegro divelleretur, deprecata est, ne disceSSus suus adjungi nepotis parricidio posset, et tam cruente haec deseruisse Virum, quam illo impugnasse avum, videretur : α Nubendo Se non prosperae tantum, sed omnis sortianae inisse societatem :nec invitam periculo spiritus sui empturam, ut extremos viri spiritus exciperet, et exsequiarum officium, in quod, prosecta Se, nemo sit Successurus, obsequio debitae pi

tatis impleret. α Discedentes parvuli flebili ululatu amplexi patrem tenebant. Ex altera parte uxor maritum non amplius visura, osculis satigabat. Nec minus senis lacrymae miserabiles erant. Flebant hi morientem patrem, ille exsules liberos : hi discessu suo solitudinem patris, aegri senis; ille in spem regni susceptos relinqui in egestate lugebat. Inter haec regia omnis, assistentium fleti-hus tam crudelis discidii impleta, resonabat. Τandem finem lacrymis necessitas prosectionis imposuit, et mors

15쪽

IUSTINI regis proficiscentes filios insecuta est. Dum haec aguntur, Carthaginienses, cognitis quae in Sicilia agebantur,

occasionem totius insulae occupandae datam sibi existimantes, magnis viribus eo trajiciunt, multasque civitates subigunt. ΙΙΙ. Eo tempore et Pyrrhus adversus Romanos bellum gerebat : qui imploratus a Siculis in auxilium, sicuti dictum est, quum Syracusas Venisset, multasque civitates subegisset, rex Siciliae, sicut Epiri, appellatur. Quarum rerum felicitate laetus, Heleno filio Siciliae, velut avitum nam susceptus ex silia Agathoclis regis erat), Alexandro autem Italiae regnum destinat. Post haec multa secunda proelia cum Carthaginiensibus facit. Interjecto deinde tempore, legati ab Italicis sociis venere, nuntiantes, Romanis resisti non posse, dediti nemque suturam, nisi subveniat. v Anxius tam ambiguo periculo, incertusque, quid ageret, Vel quibus primum subveniret, in utrumque pronus consultabat. Quippe instantibus hinc Carthaginiensibus, inde Romanis, periculosum videbatur, exercitum in Italiam non trajicere; periculosius a Sicilia deducere : ne aut illi, non lata ope, aut hi deserti amitterentur. In hoc aestu periculorum, tutisSimus portus consiliorum visus est, Omnibus

viribus decernere in Sicilia ; et, profligatis Carthaginien-

Sibus, viClorem exercitum transponere in Italiam. Itaque Conserto proelio, quum Superior fuisset, quoniam tamen a Sicilia abiret, pro Victo sugere visus est : ac

propterea socii ab eo defecerunt; et imperium Siciliae tam cito amisit, quam iacile quaesierat. Sed nec in Italia meliore felicitate usus, in Epirum revertitur. Admi-

16쪽

HISTORIARU I LIB. XXIII. brabilis utriusque rei casus in exemplum fuit. Nam Sicut ante Secunda fortuna , rebus supra vota fluentibus, italiae Siciliaequo imperium, et tot de Romanis victorias adstruxerat : ita nunc adversa, velut in ostentationem fragilitatis humanae, destruens quae cumulaverat, Siciliensi ruinae naufragium maris, et foedam adversus Romanos pugnam, turpemqua ab Italia discessum adjecit.

IV. Post prosectionem a Sicilia Pyrrhi, magistratus

Hiero creatur : cuius tanta moderatio fuit, ut consentiente omnium civitatium favore, dux adversus Carthaginienses primum, mox rex crearctur. Hujus suturae majestatis, ipsa insantis educatio quasi praenuntia fuit: quippe genitus erat patre Hierocle , nobili viro, cujus

origo a Gelone, antiquo Siciliae tyranno, manabat : sed maternum illi genus sordidum, atque adeo pudendum fuit. Nam ex ancilla natus, ac propterea a patre, Velut dehonestamentum generis, expositus erat. Sed parvulum, et humanae opis egentem, apes, congesto circa jacentem melle, multis diebus aluere. Ob quam rem responso haruspicum admonitus pater, qui regnum insanti portendi canebant, parvulum recollegit, omnique studio ad spem majestatis quae promittebatur instituit. Eidem in ludo inter coaequales discenti lupus tabulam in turba puerorum repente Conspectus, eripuit. Adolescenti quoque , prima bella ineunti, aquila in clypeo, noctua in hasta consedit. Quod ostentum, et consilio cautum, et manu promptum, regemque suturum significabat. Denique ad-

17쪽

reportavit. Α Pyrrho rege multis militaribus donis donatus est. Pulchritudo ei corporis insignis, Vires quoque in homine admirabiles fuere. In alloquio blandus, in negotio justus, in impcrio moderatus : prorsus ut nihil ei regium deesse, praeter regnum, Videretur.

18쪽

LIBER XXIV.

I U uM haec in Sicilia geruntur, interim in Graecia di

sidentibus inter se hello Ptolemaeo Cerauno, et Anti cho, et Antigono regibus, omnes serme Graeciae civitates, ducibus Spartanis, velut occasione data, ad spem libemtatis erectae, missis invicem legatis, per quos in socio-tatis foedera alligarentur, in hellum prorumpunt; et, ne cum Antigono, sub cujus regno erant, bellum cepisse

viderentur, socios ejus aetolos aggrediuntur, Causas belli praetendentes, quod consensu Graeciae sacratum Apollini Cirrhaeum campum per virn occupasSent. Huic

hello ducem deligunt Area, qui, adunato exercitu, urbes, sataque in his campis posita depopulatur : quae auferri non poterant, incendit. Quod quum o montibus

conspicati aetolorum pastores essent, congregati adni dum quingenti, sparsos hoStes, ignorantesque quanta manus esset, quoniam conspectum illis metus et incendiorum sumus abstulerat, consectantur. trucidatisque admodum novem millibus, praedones in fugam verterunt. Reparantibus deinde Spartanis hellum auxilium multae civitates negaverunt, existimantes, dominationem eos, non libertatem Graeciae quaerere. Interea inter reges bellum finitur. Nam Ptolemaeus, pulso Antigono, quum regnum totius Maccdoniae occupasset, pacem cum An-

19쪽

8 IUSTINI tiocho tacit; amnitatemque cum Pyrrho, data ei in m trimonium filia sua, jungit. II. Exinde, externo metu deposito, impium et facinorosum animum ad domestica scelera convertit, insidiasque Arsinoe sorori suae instruit, quibus et silios ejus vita, et ipsam Cassandreae urbis posseSSione priVaret. Primus ei dolus suit, simulato amore, Sororis matriminnium petere : aliter enim ad sororis filios, quorum regnum occupa Verat, quam concordiae fraudo, pervenire non poterat. Sed nota scelerata Ptolemaei voluntas sorori erat. Itaque non credenti mandat, re velle se cum siliis ejus regni consortium jungere : cum quibus non ideo se armis contendisse, quoniam eripere his regnum, sed quod id sacere sui muneris vellet. In hoc mitteret arbitrum jurisjurandi : quo praesente, apud deos patrios,

quibus vellet obsecrationibus, se obligaret. n Incerta Arissinoe quid ageret, si mitteret, decipi periurio, si non

mitteret, provocare rabiem Paternae crudelitatis timebat. Itaque plus liberis, quam sibi, timens, quos matrimonio suo protecturam se arbitrabatur, mittit ex amicis suis Dionem: quo perducto in Sanctissimum Iovis templum, veterrimae Macedonum religionis, Ptolemaeus sumpti in manus altaribus, contingens ipsa simulacra et pulvinaria deorum, inauditis ultimisque exsecrationibus ad-jurat, a se sincera fide matrimonium sororis petere; nun- Cupaturumque se eam reginam; neque in contumeliam

ejus se aliam uxorem, aliosve, quam filios ejus, liberos habiturum. n Arsinoe postquam et spe impleta est, et metu soluta, ipsa cum fratre colloquitur : cujus vultus, et blandientes oculi, quum fidem non minorem, quam

20쪽

HIMORIARUM LIB. XXIV. 9jusjurandum, promitterent, reclamante Lysimacho filio, refraudem subesse, o in matrimonium fratris concedit. III. Nuptiae magno apparatu, laetitiaque omnium c lebrantur. Ad concionem quoquo VOCato exercitu, c pili sororis diadema imponit, reginamque eam appellat. Quo nomine in laetitiam essu sa Arsinoe, quia, quod morte Lysimachi prioris mariti amiserat, recepisset, ultro virum in urbem suam Cassandream invitat : cujus urbis cupidi lato fraus struebatur. Praegressa igitur virum, diem festum urbi in adventum ejus indicit: domos, templa, ceteraque Omnia exornari jubet : aras ubique hostiasque disponi : filios quoque suos, Lysimachum sexdecim ianos natum, Philippum triennio minorem, Utrumque forma insignem, coronatos occurrere jubet. Quos Ptolemaeus, ad celandam fraudem, cupide et ultra modum verae assectionis amplexus, osculis diu satigat. Ubi ad portam Ventum est, occupari arcem jubet, pueros interfici. Qui quum ad matrem confugissent, in gremio ejus inter ipsa oscula trucidantur, proclamante Arsinoe, quod tantum nefas aut nubendo, aut post nuptias contraxisset. Pro filiis saepe se percussoribus obtulit : semquenter corpore Suo puerorum corpora amplexata protexit; vulneraque excipere , quae liberis intendebantur, voluit. Ad postremum etiam spoliata stineribus filiorum,

scissa veste, et crinibus sparsis, cum duobus servulis

ex urbe protracta, Samothraciam in exsilium abiit; eo miserior, quod mori cum filiis ei non licuit. Sed nec Ptolemaeo inulta scelera suerunt : quippe diis immortalibus tot perjuria, et tam cruenta parricidia vindicanti.

SEARCH

MENU NAVIGATION