장음표시 사용
41쪽
JUSTINI serit metus punici belli, quam in Graeciam arma transferenda. Meminisse deinde jubent, qui quibus minentur.
Adversus Gallos urbem eos suam tueri non potuisSe, captamque non serro defendisse, sed auro redemisse. Quam gentem se aliquando majore manu Graeciam ingressam, non solum nullis externis viribus, sed ne domesticis quidem totis adjutos, universam delesse; Sedemque Sepulcris eorum praebuisse, quam illi urhibus imperioque suo proposuerant. Contra, Italiam, trepidis ex recenti urbis suae incendio Romanis, uniVersam serme a Gallis occupatam. Ρrius igitur illis Gallos Italia pellendos, quam minentur aetolis; priusque sua de- sendenda , quam aliena appetenda. Quos autem homines Bomanos esse λ nempe pastores, qui latrocinio justis dominis ademptum solum teneant : qui uxores, quum propter originis dehonestamenta non invenirent, vi publica rapuerint : qui denique urbem ipsam parricidio condiderint, murorumque fundamenta fraterno sanguine asperserint. Ttolos autem principes Graeciae semper suisse; et sicut dignitate, ita et virtute ceteris praestitisse e solos denique esse, qui Macedonas, imperio terrarum florentes, semper contempserint, qui Philippum regem non timuerint, qui Alexandri Magni post
Persas Indosque devictos, quum omnes nomen ejus horrerent, edicta spreverint. Monere igitur se Romanos, contenti sint fortuna praesenti, nec PrOVOCent arma. quibus et Gallos caesos, et Macedonas contemptos Videant. n Sic dimissa legatione Romanorum, ne sortius locuti, quam secisse, Viderentur, sines Epiri regni et
42쪽
III. Jam olympias filiis regna tradiderat; et in locum
Pyrrhi fratris desuncti Ptolemaeus successerat: qui quum hostibus, instructo exercitu, obvius processisset, infirmitate correptus, in itinere decedit. Olympias quoque, non magno Post tempore, gemino stinerum vulnere afflicta, aegrum spiritum trahens, non diu filiis supervixit. Quum ex gente regia sola Nereis virgo cum Laodamia sorore superesset, Nereis nubit Geloni, Siciliae regis filio: Laodamia autem, quum in aram Dianae COnfugiSset, concursu populi interficitur. Quod facinus dii immortales assiduis cladibus gentis, et prope interitu totius populi vindicaverunt. Nam sterilitatem famemque passi, et intestina discordia vexati, externis ad postremum bollis paene consumpti sunt: Miloque, Laodamiae
percussor, in surorem Versus, nunc ferro, nunC Saxo,
in summa dentibus laceratis visceribus, duodecima die interiit. His in Epiro gestis, interim in Macedonia Demetrius rex, relicto filio Philippo, parvulo admodum,
decedit. Cui Antigonus tutor datus, accepta in matrimonium matre pupilli, regem se constitui laborabat. Interiecto deinde tempore, quum seditione minaci Macedonum, clausus in regia teneretur, in publicum sine
satellitibus procedit; projectoque in vulgus diademateae purpura, udare haec eos alteri jubet, qui aut imperare illis nesciat. aut, cui parere ipsi sciant : se adhuc invidiosum illud regnum, non voluptatibus, scd laboribus ac periculis sentire. n Commemorat deinde hen sicia sua : u ut desectionem sociorum vindicaverit; ut Dardanos, Thessalosque, exsultantes morte Demetrii regis, compescuerit; ut denique dignitatem Macedonum
43쪽
non solum defenderit, verum etiam auxerit. Quorum si illos poeniteat, deponere se imperium, et reddere illis munus suum; ipsi regem quaerant, Cui imperent. nQuum populus, pudore motus, recipere eum regnum juberet, tandiu recusavit, quoad seditionis auctores supplicio traderentur.
IV. Post haec hellum Spartanis inseri : qui soli Philippi Alexandrique bellis, et imperium Macedonum, et
omnibus metuenda arma contempserant. Inter duas
nobilissimas gentes hellum summis utrinque viribus suit, quum hi pro vetere Macedonum gloria. illi non solum pro illibata libertate, sed etiam pro salute cem tarent. Victi Lacedaemonii, non ipsi tantum, sed etiam conjuges liberique, magno animo sortunam tulere. Nemo quippe in acie saluti pepercit: nulla amissum conjugem flevit: filiorum mortem senes laudabant : patrihus in acie caesis filii gratulabantur : suam Vicem omnes dole-hant, quod non ipsi pro patriae libertate cecidissent. Patentibus omnes domibus saucios excipiebant, Vulnera curabant, lassos reficiebant. Inter haec nullus in urbe strepitus, nulla trepidatio; magis omnes publicam, quam privatam fortunam lugebant. Inter haec Cleomenes rex, post multas hostium caedes, toto corpore, Suo pariter et hostium cruore madens, SuperVenit; ingressusque urbem, non humi consedit, non cibum aut potum poposcit, non denique armorum onus deposuit :sed acclinis parieti, quum quatuor millia sola ex pugna
SupersuisSe conspexisset, hortatur, si ut se ad meliora reipublicae tempora reservarent. n Τum cum conjuge et
liberis aegyptum ad Ptolemaeum proficiscitur : a quo
44쪽
DISTORIARUM LIB. XXVIII. 33 honorisco susceptus, diu in summa dignatione regis vixit. Postremo post Ptolemaei mortem, a filio ejus cum omni familia interficitur. Antigonus autem, caesis Occidione Spartanis, sortunam tantae urbis miseratus, adireptione milites prohibuit; Veniamque his, qui supe fuerant, dedit, praefatus, ubellum Se cum Cleomene, non cum Spartanis habuisse, cujus fuga omnis ira ejus sinita sit : nec minori sibi gloriae sore, si ab eo servata Lacedaemon, a quo solo capta sit, proderetur. Parcere igitur se solo urbis ac tectis, quoniam homines, quihus parceret, non superfuissent. π Nec multo post ipse decedit, regnumque Philippo pupillo, annos XI v nato, tradidit.
45쪽
I. I isDEM sermo temporibus propc universi orbis impcria noVa regum SueCessione mutata sunt. Nam et in
Μacedonia Philippus, mortuo Antigono, tutore eodemque Vitrico, annorum quatuordecim regnum suscepit :ct in Asia, intersecto Seleuco, impubes adhuc rex Antiochus constitutus est : Cappadociae quoque regnum Ariarathi, puero admodum, pater ipse tradiderat :AEgyptum, patre ac matre intersectis, Occupaverat Ptolemaeus, cui ex lacinoris crimine cognomentum Philopatori fuit. Sed et Spartani in locum Cleomenis suffecerunt Lycurgum. Et ne qua temporibus mutatio deesset, apud Carthaginienses quoque aetate immatura dux Annibal constituitur, non penuria seniorum, scd Odio Romanorum, quo imbutum eum a pueritia sciebant, fatale non tam Romanis, quam ipsi Asricae, malum. His regibus pueris etsi nulli senioris aetatis rectores erant, tamen in Suorum quibusque majorum vestigia intentis, magna indoles virtutis enituit. Solus Ptolemaeus, sicut scelestus in occupando regno, ita et segnis in administrando suit. Philippum Dardani, ceterique omnes finitimi populi, quibus velut immortale odium cum Macedonum regibus erat, Contemptu aetatis assidue lacesse-hant. Contra ille, submolis hostibus, non contentus Sua
46쪽
IUSTINI HISTORIARUM LIB. XXIX. 35 defendisse, ultro etiam aetolis hellum inferre gestiebat. ΙΙ. Quae agitantem illum Demetrius, rex Illyriorum, nuper a Paulo, romano consule, Victus, supplicibus precibus aggreditur, injuriam Romanorum querens, si qui, non contenti Italiae terminis, imperium spe improba totius orbis amplexi, bellum cum omnibus regibus gerant. Sic illos Siciliae, sic Sardiniae Hispaniaeque, sic denique totius Africae imperium asseclantes, hellum cum Poenis et Annibale suscepisse : sibi quoque non aliam ob causam, quam quod Italiae finitimus videbatur, holium illatum: quasi nefas esset, aliquem regem juxta
imperii eorum terminos esse. Sed et ipsi cavendum esse exemplum : cujus quanto promptius nobiliusque sit regnum , tanto sit Romanos acriores hostes habiturus. DSuper haec, cedere se illi regno, quod Romani occupaverint profitetur; gratius habiturus, si in posse si ne imperii sui socium, potius quam hostes, ideret. Hujuscemodi oratione impulit Philippum, ut, omissis aetolis, hellum Romanis in serret, minus negotii existimantem, quod jam Viclos ab Annibale apud Trasimenum lacum audierat. Itaque ne eodem tempore multis
bellis distineretur, pacem cum aetolis facit; non quasi alio bellum translaturus, sed ut Graeciae quieti consulturus, quam nunquam tu majori periculo suisse assirmabat; siquidem consurgentibus ab Occidente novis Poenorum et Romanorum imperiis, quibus una haec a Graecia atque Asia sit mora, dum inter se bello discrimen imperii. iaciunt : celerum statim victoribus transitum in Orientem sere. III. u Videre se itaque, ait, consurgentem in Italia
47쪽
36 IUSTINInuhom illam trucis et cruenti belli : videre tonantem ac fulminantem ab occasu procellam, quam in quascunque terrarum partes Victoriae tempestas detulerit, magno cruoris imbre Omnia foedaturam. Froquenter Graeciam ingentes motus Passam , nunc PerSarum , nunc Gallorum, nunc Macedonum bellis : sed omnia illa ludum fuisse cxistimaturos, si ea, quae nunc in Italia concurrat manuS, extra terram illam se effuderit. Ceruere Se , quam cruenta et Sanguinaria inter se bella uirique populi viribus copiarum, et ducum artibus gerant: quae rabies siniri solo partis alterius interitu, sine ruina sinitimorum, non possit. Feros igitur animos Victorum minus quidem Macedoniae, quam Graeciae, timendoS , quia et remotior, et in vindictam sui robustior sit :Scire laincia se, eos, qui tantis Viribus concurrant, non coliten los hoc sine victoriae sore; metuendumque sibi quoque certamen eorum, qui Superiores exstiterint. v IIoc
praetextu, sinito cum aetolis bello, nihil aliud, quam Poenorum Bomanorumque bella respiciens, singulorum vires perpendebat. Sed nec Romani, tametsi Poeni et Annibal in cervicibus crant, soluti metu Macedonico videbantur : quippe terrebat eos et vetus Macedonum virtus, et devicti Orientis gloria, et Philippus studio Alexandri aemulationis incensus, quem promptum in bella
IV. Igitur Philippus, quum, iterato proelio, Victos a Poenis Romanos didicisset, aperte hostem se his pro- sessus, naves, quibus in Italiam exercitum trajiceret fabricare coepit. Legatum deinde ad Annibalem, jungendae societatis gratia, cum epistolis mittit : qui com-
48쪽
Prehensus, et ad senatum perductus, incolumis dimissus 'St, non in honorem regis, scd ne, dubius adhuc, indubitatus hostis redderetur. Postea vero, quum RomaniS nuntiatum esset, in Italiam Philippum copias trajecturum, Laevinum praetorem cum instructis navibus ad prohibendum transitum mittunt. Qui quum in Graeciam trajecisset, multis promissis impellit Tiolos bellum adversus Philippum susciperc. Philippus quoque Achaeos
in Bomanorum holla sollicitat. Interea et Dardani Μacedoniae fines vastare coeperunt, abductisque xx millibus
captivorum, Philippum a romano bello ad tuendum
regnum revocaverunt. Dum haec aguntur, LaeVinus Praetor, juncta cum Attalo rege societate, Graeciam populatur. Quibus cladibus perculsae civitates, auxilium petentes Philippum legationibus satigant : nec non et Illyriorum rex, lateri rius haerens, assiduis precibus promissa exigebat. Super haec vastati Macedones ultionem flagitabant. Quibus tot tantisque rebus obsessus, cui rei primum occurreret, ambigebat; omnibus tamen propediem auxilia se missurum pollicetur : non quia sacere posset, quae promittebat, sed ut spe impletos in societatis jure retineret. Prima tamen illi expeditio adversus Dardanos fuit : qui, absentiam ejus aucupanteS,m oro belli mole Macedoniae imminebant. Cum Romanis quoque pacem facit, contentis interim hellum macedonicum distulisso : Philopoemeni, Achaeorum duci, quem ad Romanos sociorum animos sollicitare didicerat, insidias praetendit. Quibus ille cognitis vitatisque, discedere
ab eo Achaeos auctoritate sua coegit.
49쪽
Ι. 1 1m IPPO in Macedonia magnis rebus intento, in aegrpto Ptolemaei diversi mores erant. Quippe regno parricidio parto, et ad necem utriusque parentis caede etiam fratris adjuncta, velut rebus feliciter gestis, luxuriae se tradiderat; regisque mores Omnis secuta regia erat. Itaque non amici tantum praefectique, Verum etiam
omnis exercitus, depositis militiae studiis, otio ac desidiucorrupti marcebant. Quibus rebus cognitis, Antiochus, rex Syriae, veteri inter se regnorum Odio stimulante, repentino bello multas urbes ejus oppressit, ipsamque AEgyptum aggreditur. Trepidare igitur Ptolemaeus; legationibus missis, quoad vires pararet, morari Antiochum. Magno deinde in Graecia exercitu conduCto, secundum proelium facit; spoliasscique regno Antiochum, si fortunam virtute juvisset. Sed contentus reciperatione urbium quas amiserat, facta pace, avide materiam quietis arripuit; revolutusque in luxuriam, occisa Eurydice uxore eademque sorore sua, Agathocliae meretricis illecebris capitur. Atque ita, omnem magnitudinem uomitiis ac majestatis Oblitus, noctes in stupris, dies in conviviis consumit. Adduntur instrumenta luxuriae, tympana et crepundia : nec jam spectator rex, sed magi Ster nequitiae, nervorum oblectamenta modulatur. Haec Diuili oti by Coosl
50쪽
IUMINI HISTORIARUM LIB. XXX. 39primo laborantis regiae tacitae pestes et occultae suere. II. Deinde crescente licentia, jam nec parietibus regiae domus contineri meretricis audacia potest: quam proterviorem sociata cum Agathocle fratre, ambitiosae pulchritudinis scorto, quotidiana regis stupra faciebant. Accedebat et mater oenanthe, quae geminae sobolis ill
cebris devinctum regem tenebat. Itaque non contentae
rege, jam etiam regnum possident, jam in publico visuntur, jam salutantur, jam comitantur. Agathocles regis lateri junctus, civitatem regebat: tribunatus, praefecturas, et ducatus mulieres ordinabant; nec quisquam in regno suo minus, quam ipse rex, poterat. Quum interim, relicto quinquenni ex Eurydice sorore filio, moritur : sed mors ejus, dum pecuniam regiam mulieres rapiunt, et imperium, inita cum perditissimis societate, occupare conantur, diu occultata suit. Re tandem cognita, concursu multitudinis, et Agathocles occiditur, et mulieres in ultionem Eurydices patibulis sum guntur. Morte regis, supplicio meretricum Velut expiata regni infamia, legatos Alexandrini ad Romanos misere. Orantes, ut tutelam pupilli susciperent; tueronturque regnum AEgypti, quod jam Philippum ci Antiochum, sacta
inter se pactione, divisisse dicebant. III. Grata legatio Romanis suit, causam belli adversus Philippum quaerentibus, qui insidiatus eis temporibus punici helli fuerat. Huc accedebat, quod, Poenis et
Annibalo superato, nullius magis arma metuebant, reputantibus, quantum motum Pyrrhus parva manu Macedonum in Italia fecisset, quantasque res Maccdones in Oriculo gessissciit. Mittuntur itaque legati, qui