Juris canonici theoria et praxis, ad forum tam sacramentale quàm contentiosum, tum ecclesiasticum, tum seculare. Opus exactum non solum ad normam juris communis & Romani, sed etiam juris Francici authore Joanne Cabassutio Aquisextiensi, ..

발행: 1691년

분량: 854페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

AD LECTOREM

N tradendis disciplinis, maxime vero illis

quae ad morum institutionem pertinent,inultipliciter peccari contingit. Plerique ex quodam animi morbo receptas & probatas viris

praestantioribus, qui in disciplinis investigandis indefesso studio, miraque ingenii fe

licitate versati sunt, sententias amore novita

tis fastidientes doctrinas recentes con secta n tu r. Quibus illud apprime convenit quod in Atheniensibus divina Scriptura notat Rct. ι . Aιhenienses autem omnes, cst admena hostiles ad n hil a tradincabant, nisi aut dicere, aut audire aliquid nωνι. isti san E quibus aures ad novitates pruriunt,cum non sinceio judicio,sed animi levitate ducantur,veram & solidam rerum cognitionem nullatenus assequi valcnt; S cum ill a rudi materia quae principium generationis corporum a Philosophis censetur, hoc commune habent, ut quemadmodum ista novae, atque etiam saepenumero vilioris formae appetitu ingenito veterem & nobilissimam formam animae viventis rejiciendo , quasi nimiae excellentiae pertaesa, sermam cadaveris expetit ; sic etiam illi a sapientibus traditam olim disciplinam hoc solo fastidiunt, quod gratia careat novitatis, ut sibi in absurdis de paradoxis rerum novarum studio complaceant: perinde ac si quis demens admiranda illa mundi luminaria, Solem, Lunam , caeteraque coelis affixa sydera , dc in his infimis elementis perfectissime efformata corpora dedignaretur, & horum vicecometas in coelis, & corporum monstra in terris substitui ave-

rex. Hiijusmodi furunt insania circumforanei quidam audaculi, k via semieruditi, de summis ec eximiis viris mira ingenii felicitate praeditis, qui multos annos tum Theologiam, tum Iuris' prudentiam

12쪽

prudentiam Canonicam in primariis totius Europae Academiis magna nominis celebritate professi sunt, perverse judicantes, ex quibus ob insignia merita nonnulli ad su premam Petri Sedem. ut duo Innocentii , III. & IV. & Adrianus VI. alii ingenti numero, voci sorte, non affinitatis respectu, non gemis nobili late, non opibus, non ambitu, non aulicis artibus, sed solo prae collentium meritorum delectu ad Cardinalium , Archiepiscoporum, Episcoporum dignitatem provecti sunt; quidam alii, ut S. Ray mundus, qui jussu Gregorii IX. Codicem Decretalium compilavit, & Summam Casuum dictam Raymundi nam conscripsit; S. Thomas, S. Bonaventura, S. Antoninus, in Album Sanctorum qui publico Universae Ecclesiae cultu honorantur dc invocantur, adscribi meruerunt. Sancti quidem Antonini Florentinorum Archiepiscopi Summam proponte legendam ec addiscendam pri

mum sub S. Carolo Borromaeo Mediolanense Concilium provinciale, sub titulo, Aut libri potissimum a Clericis legendi. Alios Summi Pontifices etiam ex remotis dc alienis ditionibus Romam acciverunt , ut eorum scient id & sapientissimis consiliis in arduis negotiis & difficultatibus decidendis uterentur 3 in istis emine e Martinus Navarrus, a quo praeceptore alterum Iuris Canonici decias Didacus Couarruvias Episcopus Sego biensis, S Supremus

Hispaniarum sub Rege Philippo II. Cancellarius, in lib. q. De

Cretal. Parte I. cap. I. num. iq. gloriatur se Iuris prudentiam didi. cisse, cum ille non vulgari honorario Ius in Universitate Salman licensi praelegeret; quique Romam evocatus tanti habitus est, ut

quandoque Viri sapientia & longo usu, studiisque consummatis.

smi, occurrentibus gravibus quibusdam dissicultatibus Navar-rum esse consissendum , ejusque consilio standum communiter deliberaverint: & praecellens ille Cardinalis Bellarminus suum de Scriptoribus Ecclesiasticis librum commemoratione Martini Navarrat, cujus magnam do strinam dc pietatem commendat,quasi aurea quadam fibula conclusit. O si ad aliquorum male feriatorum libidinem stellae istae, quae in firmamento Ecclesiae praefulgent, extinguerentur l quot ignorantiae tenebrae , quot novarum

opinionum monara, quot animarum laquei &. conscientiarum tendiculae ad es rmandam novam veteri disciplinae oppositam doctrinam in medium proferrentur Quantae inter novos Doctores exurgerent opinionum concertationes & s multates antis

ambigui

13쪽

ambiguitatum tenebris obvolverentur piorum mentes 3 Quantis scrupulorum aculeis divexarentur illa extIncta luce, quam tot pientissimi 8c eruditionis praecipuae Viri collatis haboribus, studiis & freqιsentibus ad Deum precibus Per annos fere quingentos accenderunt 3 Expectanda essent plura secula donec pares exurgerent tum superius nominatis, tum Dominico Soto Academiarum Hispaniae, & Concilii Tridentini, in quo praefulsit, ornamento Sylvestro Prierati Sacri Palatii Magistro , ambobus Domini canis , tum nunquam satis laudato Cardinati Francisco Toleto e Societate IE su , 8c aliis. II. Cum tamen proclives sint hominum sibi nimis indu I- gentium animi ad opposita extrema, nec libenter in mediocritate, quae utplurimum virtutis & veritatis propria est sedes, conquiescere velint, aequale vitium est hominum ad opinionum morumque laxitatem , & aliorum in oppositam nimiamque rigiditatem deflectentium. Non me latet in singulis ac seorsim ipectatis, quantumvis praestantibus Scriptoribus, rarIlis quidem, sed tamen aliquando utrumque extremarum opinionum posse notara defectum. Nemo enim mortalis usque adeo eroditus perspicax est , ut non aberret aliquando et sed hujusmodi singulorum defectus as vertit &. corrigit communis caeterorum gravium Authorum Coninsensus, quo fit ut errare interdum aliquis possit inhaerendo alicujus gravis & laude digni Scriptoris opinioni ; non tamen peccabit inhaerendo communi, vel majori graviorum & sapient Iorura Doctorum consensui,modb propria ipsius conscientis,quan vis erronea, non adversetur. Leves autem Authores, & novarum , sucpectarumque opinionum studiosos opifices, quan vis mutui inita inter se factione plusquam centeni occurrerent, nihil moror. De talibus admonet Evangelium: Cacus se caenm 4ucat , ambo in foveam eadunt. Praeferendum esse gravium Authorum conse sum unius, aut alterius etiam gravis alioqui Authoris singularibus placitis, sapienter docent Ioannes Andreas in cap. l. de constitui. & Navarra cap. 17. num. 18o. duo Canonici Iuris coluis

mina.

III. Sanctus Ioannes Damascemis in fine fui haereticorum catalogi quosdam notae, quos vocat Ethico proscopias, id est circa Minorum doctrinam errantes: horom vero duo invicem contraria,

sed tamen aequaliter perniciosa dicit e sie genera , eos stilicet qui nimia

14쪽

nimia facilitate & segnitie res quae illicitae sunt, dicunt esse lici

tas ι &. illos e contrario qui nimia severuate res quae licitae sunt. pronunciant illicitas. Utroseae eodem judicio , parique male dictione condemnat Deus Isaiae s. qui duitis malum bosu , ohonam malum : pomemtes tenebras lucem, o lucem ἔenebras r panen-

res amaram is diaee-dulce in amarum. Praec Iarὶ quoque ait S. na ventura lib. Compend.Theolog. VeriL-cap. s 2. Cavenda es conscienιia nimis larga, o nimis stricta: n-m tri A generat prasu ιionem , sesanda deserationem : item primμ saepe dicit malum bonum , secunia e contra bonum malum et i/- rima sepe falsat damnandum , seconia e contra damnat salvandum. Idemque Sanctus Doctor paulb post subi ungit: Error conscientia causatur ex pugularιtata , qna bomo sequens sensum proprium non conformit se aliis, nee sequitur communes vias bonorum. His convenit iuud Na-mer. I. Extrem castrorum consumst ignis. En igitur ut Seraphicus Doctor extrema opinionum quasi oppositos scopulos Scyllae re Carybdis declinanda docet; auream vero consectandam me diocritatem, quam ab illo inveniri monet, qui communes sequitur bonorum vias, proprioque abdicato sensu, communi bonorum iudicio se consormat. IV. A quibusnam ingeniis ultra modum aut severioribus, aut indulgentioribus magis periclitetur animarum salus, dissicile aestimatu fuerit. Per indulgentiores quidem deducuntur animae per spatiosam & latam viam quae ducit in aeternam perditionem,

taliumque Directorum obstetricante manu educitur coluber tortuosus. Concipitur, paritur &. fovetur peccatum. Hinc apud Ezechielem cap. 33. Dominus indignatur & maledicit consuentibus

pulvillos sub omni cubito,& facientibus cervicalia sub capite ianiversae aetatis, ut scilicet moli iter & bland E in peccatis su is conquiescant homines seducti, sibique de hujusmodi Directoribus complacentes. Hos perstringit Isaias cap. 3o. Eui dicunι videntibus , Nolite videre , ct aspicientibus , Nolite Aspicere nobis ea qua recta sunt: loquimivi nobis placentia, videte nobis errores. Sapienter ait S. Hieronymus ad Eustochium epist. 19. Muoniam mel in Dei sacrificiis non offerιur , Nimia duleedo arte mutata e sy, quadam, ut sta dιeam, piperis austeriιate condἰ a. Apud Deum enim

nihil voluptuosum, nihil tantum suave placet, nis quod in se habet aliquid mordoris veriιatis. Illud quidem a Domino sgnificatum

C 2 Credo

15쪽

eiedo ubi mel a sacrificiis prohibet, sal vero naturali acrimonia praeditum adhiberi jubet. Ecclesiam certε nuper ingemuisse vidimus a factione quorumdam novorum Casu istarum, qui quum antiquos aspernarentur, seque illis longe praeferendos jactanter

scriberent, eam morum relaxationem , dc criminum etiam atro

cissimorum licentiam quamplurimis editis libris praedicabant &propugnabant, ut satis mirari nemo possit haec opinionum portenta quae Alexander VII. proscripsit & anathematizavit, potui sse hominibus probari , quibus aliqua rationis & probitatis scintilla superesset: adeo interest communi Patrum & Doctorum consensui debitam servari laudem & approbationem.' V. Caeterum sic noxia est laxior indulgentia, ita & immoderata in rebus conscientiae austeritast quae hominum imbecillitatem nihil pensi habens, neque a praeceptis consita discernen S,.

dum illos ad nimis ardo a compellit, viam salutis aeternae, quam Christus i Ilis aperuerat, praecludit salvandos, ut ait D Bonaventura, damnat, dc conseros propriae infirmitatis ad desperationem adigit. Accidit enim ut mi seri homines hac audita riga diore do-δ rina credant vel dubitent inesse mortalem culpam ubi nulla est, sed tamen rei difficultate victi, ex erronea conscientia mortaliter peccent & damnentur. Suam ex opposito benignItatem Sal vator hominum Jesus Christus nobis enix ε commendat: Veni te ad me,. inquit , qu i laboratis cr onerati estis , is ego resistam vos. Tollite jugum meum super vos, ct discite a me , quia miti=sum , ct humilis corde , se invenietis requiem animabus vestris : jugum enim meum suave es , ct onus meum leυe. Idemque Scribas de Pharisaeos hoc nomine criminatur, Matth. 13, AlIigant enim onera gravia dr importabilia, o imponunt in humeros hominum. Iem in locum vetus operis Imperfecti Author, qui sub nomine S.Chrysostomi prodi id, ita commentatur: Tales sunt nune etiam Sacerdotes , qui grave pondus venientibus ad paenitentiam imponunt qui dicunt, se non facioni et o ρ dum starna praesentis paenitentia fugitur , contemnitur parma 'eccari futura. Sicut enim fl fis em super hameros adolescentis, Duem non stote sit baiolare , ye fueris , nee e se est ut aut fals' cem rejiciaι, aut tub pondere confringatur e H se homini cui grave pondus p aenitenria i nnis, necese ebi ut ara Poenitentiam tuam rei, 'stat, aut suseipiens, d: m ufficere nonρotest, scand . linatus amplius pec ce. Qui, locua allegatur In can. Alligant, 16. quae ih.7. His ag-

16쪽

'cedit S. Ambrosii prudens discretaque admonitio commentar. in

Psal. II 8. serm. s. ount etiam in nobis qui timorem Dei habent , sed non secundum scientiam , statuentes duriora pracepta qua non post humana conditio sustinere. Timor in eo est, quia videntur sbi consulere disciplina, opus mirtutis exigere. Sed inscitia in eo est, quia nom, compatiun ιar natura, nec a simβnt possibilitotem. Quapropter prae-

clath admonet in suis distichis S. Gregorius Nazianzenus

Noli iustitia rigida se inflexibili σeque prudentia versatili addictus

esse. Optima est in Omnibus moderatio. VI. Ad vereant quaeso illi qui omnia reprobare solent quaecumque non sapiunt extremam rigiditatem, quam directe adversetur eorum propositum sacro Canoni sic admonenti: In his Oero super quibus ius non invenitur expressum, procedas aquitate servat d, semper in humaniorem partem declinan/o , secundum quod personaso ea as , loen o ι empora videris populare e cap.ult. de transact. Discerni vix potest ex duabus extremitatibus relaxationum & rigiditatum,utra plures animas in infernum praecipitCr-Prima quidem spatiosam illis viam aperit, quae Christo attestante ducit ad

perditionem . secunda vero quae privato, non evangelico spirita praescribitur, easdem urge L ad aeternam damnationem duplici t ramite, scilicet erroneae conscientiae, ει desperationis ex nimia difficultate. Etenim persuasae sibi, esse moriale peccatum tibi nullum est, & aliunde rei. dissicultate deterritae,mortaliter peccant ex Cr-ronea conscientia, propriaeque infirmitatis experimento :& ex desperatione eo tandem labuntur, ut praecedentem, qua antea a Lficiebantur, salutis suae curam penitus abjiciant. V II. Constat ex nimium pertinaci ad aequo rigidiorem illam, quae supra descripta est, disciplinam affectu permultas haere-Rs ortum duxisse, quales fuerunt Novatianorum , Encratitarum, Manichaeorum, Montanistarum, Cataphrygum, qui pro suis ultra modum rigidis observationibus bellum Ecclesiae indixerunt, MFideles quosque sugillaverunt ut carnales, animales, sensuum voluptatibus addictos Mindisciplinatos. No Vatiani pariter eademite trici spiritus rigiditate semel lapsos omni spe veniae excludebant, & Christi Ecclesiam aversabantur hac ex causa, quia lapsos

P ccnucutiata actos reconciliabat. Quis credidisset Tertullianu g A praecellem

17쪽

prareel,emis ingenii scriptorem . qui taen strenue patrocinatus

Ecelesae fuerat editis Invictissimis ad Genti s apologiis, & ad verius haereticos libro illo de Praescriptionibus , qui velut arx inexpugnabilis re mimitissimum armamentarium vel solus iussiciat ad omnes haereses debellandas; futurum tamen acerrimum

haeresis propugnatorem, & quod amplius admireris, insulsissimi

Montani, α duarum mulIe uiarum fanaticarum discipulum pScilicet tetricum & superbum ejus ingenium quidquid extremum rigorem & inflexibilem duritiem non sapiebat, insolenter& proteria dedignabat r. Fugam in persequutisne crimini vertit, praeferens Montani dogma Chriito suis suadenti discipulis, et urgente persequut ne fugiant de civitate in civitatem, Ut ex ejus libro de fuga in persequutione iiquee. Militibus Christianis fas esse praesta is negat, coronam pro accipiendo i ut tunc moris erati donativo in capite deferret qua sutili & falsa doctrina poterat facise odium dc persequutio Geutilium in Christianos recru descere A1t contigit Christiano militi cruciatibus addicto, qui hae

imbutiss persuasione incoronatus ad donativnm recipiendum accesserat, ut patet ex ejus de Corona militis libello. Idem secundas

nuptias pari cum stupris condemnatione criminatur, ut ex ejus

Tractatibus compertum est de Monogamia , dc de Pudicitia. In hoc secundo Romani etiam Pontificis Decretum illis qui fornicati aliquando fuerint pollicens veniam, si conversi canonica poenitentia functi fuerint, proclamat propudiosum dc infame, atque ad inscriptiones amandat prostibulorum januis praefigendas. Idemque in orthodoxos, quos pro Da modestia perpetuo vocat animales, acriter invehitur libro de jejuniis adversus Psychico . hoc nomine, quod muleb minas qu m Montanistae jejunarent. VIII. Quid Luciferum Caralitanum Episcopum commemorem Illum enim post insignia virtu dum specimina, ptist mirifica de Ecclesia in arduis negotiis & temporum dissicultatibus merita, nimia inflexi animi severitas in schisma praecipitem egit. Quia nimirum praefractε aversabatur sapientissimum tum Liberii Romani Episcopi, tum Alexandrinae Synodi Decretum, cui

magnus praesederat Athanasius, prorsus ad Ecclesiae tantopere periclitantis pacem instaurandam, dc reducendos ad Orthodoxam

Fidem Arianos necessarium. isto itaque pervicaci spiritu perniciosum disiuinumque schisma Antiochiae excitavit in odium

Meletii

18쪽

Meletii Iaudatissimi Epistopi, hoc praetextu, quod antequam eias

urbis Patriarcharum iniret, exterius cum Arianis communica

erat ue ideoque novum ibidem instituit Luciser Episeopum Paulinam. Nec his contentus, nolens deinceps quidquam habere commune cum reconciliatis Arianis, neque cum Orthodoxis qui cum reconciliatis Communicabant, omnem cum Ecclesia Catholica tanquam veterum Canonum infractrice communionem abrupit usque ad vitae suae exitum. IX. Multorum vero consulens utilitati, Amice Leetor, permultas tractationes in unum corpus redegi, quales antehac visae

non fuerunt in unum compilatae, sed dissitis ac sejunctis voluminibus dispersae. Alii namque Scriptores Canonicam disciplinam qua methodo in Universitatum Scholis tradi solet, egregii explicatam, non ad usum forensem, sed ad theoriam, seu speculativam notionem literis commendaverunt: alii ad praxim collimantes in ea uua versati sunt quae constientias dirigit, & ad usum pertinet sacrae Consessionis. Caeterum alii diversum sibi scopum praefigentes, eam solam sibi proposuere praxim, quae circa beneficiarias lites & contentiosas causas occupatur. Atque etiam ex Authoribus istis aliqui solius Iuris Communis practicam disciplinam tradidere, nihil eorum attingentes quae ad Gallicanum usum, consuetudines ac leges Regni Francici, plerumque a Iure Communi diversissimas, singulariter pertinent. Quocirca operaepretium non exiguum fore visum est, si post diuturna in his studia dc indefessam perquisitionem . harum cunctarum Ecclesiasticarum rerum pleniorem tractationem susciperem, quae simul theo riae principia umbratilis, & utriusque fori usum, tum secundum Ius Commune, tum etiam secundum Iura Gallicana complecteretur: quae tam multiplex , atque diffusior cognitio cum hactenus hauriri non nisi ex multorum voluminum operosa lectione posset, jam multo facilius & celerius petr hasce lucubrationes nostras compararetur. In his praeterea curam adhibui, ut quae saepenumero alibi perplexe & obscure traduntur, quanta potui perspicuitate declararem.

EPISTOLA

19쪽

EPISTOLA

A R. P. D. P A U L U T I O Sacrae Romanae Rotae

Auditore ad hujus operis Authorem transmissa. Admodum Reeterendo Patri ac Domino , Domins JOANNI CABASSuTIO , Congregationis Oratorii

Tomini J E SU Presbytero.

Vix prodiit summa Venetiis excepta plausu Notitia tua Derorum Conciliorum, o vel solo excitatus titulo , ob quem scum Plinio di- eam j sacri Juris culior vadimonium deserat,statim eam mihi habendam censui. Legi , se opinioni opus respondit: nihil enim reperi non in ea brevitate mirandum. Suspexi diatribarum eIegantiam, ne plane sele ctam Ecclesasicam eraditionem. Dimissa benigno nutu Serenigma Reipublica Veneta saerorum Canonum interpretatione , quam e primo Sede vespertina in Fatavino Lycao profitebar , evocante Summo Hierarchn Clemente x veni ad yas reddendum in supremo Romana Rota Auditorio , vixque limina attigiae opus alterum a doctissimo Cabassutio vulgatum audivi. Pro contracto , mecumque delato in id nominis cultu, quasvi anxie , percurri aυide, ct tristina aestimationi non modica facta est accessio, Theoria enim Canonici 'oris junctam mirifice constexi Praxim , aeea non omissa qua in florentissimo Galliarum Regno obtineat , ae breviιatem ubique sene dispendio , e Deo elegantiam ,siue fallacia doctrinam. Indeque opportunum nactus interpretem Illustrismmum Joannem Saptisam ChiavaU , Abbatem S. Maria de Regali, Roma in comitatu Eminentissimi Cardinatis Hieronymi Grimaldi

Aquas- Sextias remeantem, eidem observantia in Te mea , Ac irae

nua astimationis delegavi oscium , quod Tu so excepissi , ut per-

uberem

20쪽

tiberem seriptionis tua re osueris usuram, qua cir propriam n me

conisaris voluntatem , se operum qua moliris , νώιιonem perhumaniter exhibes. Gavisus sum sic in me assectum sntuens Viram a pietate . a virtute magnom, novumque lumen accendi huic amo per operum qua adornat gruvit tem σ elegantsum. Laudo augendam tuam Theoriam . Praximque Canonicam aliis additamentis , novamque admovendam Ecclesia facem per Notitiam hi storiarom , o Conciliorum selectorum , quam dare paras : nrhetique non magnum expecto, quod stilo tuo, se tanti Cardinalis suasone ae auisiciis vulgetur. Gratias ex animo er habeo , se reddo ι humanitatemque illam impense revereor, qua re sic inclinat, ut se incia mea grata habeas, ct titeraria consilia tua reveles. Invideo beatum quo frueris otium: quod F pars ejus mihi daretur modica, Opus sacri Juris, quod 1am satis provexi ,sper rem μή εulmen .perducere, cuius hecimen, ae lineamenta libare Trbi non audeo. At alio vocavit Numen , o quo voeat eundum. Tu perge feliciter , meque tui cultorem eximium insolabili disotionis nexu obstrictum in reliquum vita habe.

Romae iv. ApriIis a MDCLXXVII.

Dom. tua admodum Rev.

Addictissimus,&excorde servus,

ANTONIUS PAULUTIUS.

SEARCH

MENU NAVIGATION