Juris canonici theoria et praxis, ad forum tam sacramentale quàm contentiosum, tum ecclesiasticum, tum seculare. Opus exactum non solum ad normam juris communis & Romani, sed etiam juris Francici authore Joanne Cabassutio Aquisextiensi, ..

발행: 1691년

분량: 854페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

ubinam promulgandae sint novae leges, sussiciatne in civitate primaria ampli ssimae alicujus dii ionis, an vero publicari quoque necelli sit in singulis provinciis. In omnibus quidem sarcularibus Regnis receptum videmus, ut in remotis provinciis leges neminem astringant, nili ex quo in eisdem publicatae fuerint. Multo magis idem requiri videtur circa lacra Decreta iiiii verso Christiano orbi praecepta , ut remotas provincias non ligent hac sola ratione , quia Romae palam suere proposita : Etenim talis promulgatio poterit sortasse suffcere ad norificandum populis Italiae, sed non Galliae, non Hispanise , non Germaniae , non Poloniae , non aliis remotioribus regionibus ; cum ne in singulis quidem his Regnis lassiciat promulgatio Edicti Regii intra regiam solam civitatem facta. Cum enim ideo lex feratur, ut populi universitatem obliget, necesse est eam ita publicaii, ut ianiverso populo innotescat: nec satis est si uni aut alteri nota sit. Quae ratio allegatur in lege Leges sacratissimae, Cod. de legib. Oiso sinquit) ab univer-H, quos constringunt, leges intelligautur. Haec est se utentia Angeli verb. x,q. I 2. Mediive ad I. 2. q. 9 o. art. . Lessi lib. 2. cap. 22. diab. I s. in princ. ubi consequenter assirmat diploma Pii V. de censibus, nullatenus obligare in Belgio, Gallia , & Germania, quia non fuit in his regionibus publicatum. Non me lai et plerosque graves Scriptores , praesertim Italos, favere unicae

uae fit Romae promulgationi, eo quod aliqua Pontificia diplomata id praee ferant.

V. Nec vero sussicit competens promulgatio, si non sequitur legis apud populum receptio, ut habetur apud Gratianum can. In istis, ε. I. oes, di st . . I. eges instituautur quum promulgantur , firmantur amem quum moribus mentium comprobauetur. Quinimo ut ait lex De quibus , D. de legib. Loges nulla alia de causa nos tenent, quam quod 1 3dicio popali recepte sunt. E i ii vero Summorum Pontificum spiritualis potestas non ab hominibus, sed ab ipso Deo ortum ducat , ideoque non possit per homines ii initari ; quia tamen non praesumuntur hoc absolute velle , ut suae constitutiones quamprimum subditorum conscie ias astringant , ne contingat ut potestas illis divinitus in animarum salutem collata vertatur in carum dena perniciem , Scvice debitae aedificationis pariat destructionem, contra Pauli monitum 2. Corinth. I 3. ideo Bonacina de matrim. quaest. 2. punct. 7. cum Sanc licet de aliis docet, hominem Italum dc Catholicum licite de valide contrahere matrimonium in partibus Griectae siue Parochi assistentia. Et si namque schi latici & haeretici subjiciantur potestati Summi Pontificis & Concilii generalis a quia tamen Tridentinum Conciflum requirens ad matrimo. nil validitatem proprii Parochi praesentiam , non fuit in hujusmodi locis receptum, non ea est Ecclesiae mens, ut is desectus nullitatem inducat in iis locis, ne ista occasione pro matrimoniis contrahantur fornicationes de stupra. VI. At vcrbprorsus aliter judicandum est circa Decrcta sidci, quibus listantur

42쪽

O' Praxis. Lib. I.

Iigantur quicumque privatim illorum habent tussicientem notitiam, quali vis neque in Provinciis promulgata, neque publice recepta fuerint. Ratio est, quia reliqua decreta sunt humani vel Ecclesiastici juris , neque ad jus divinum pertinent ni si mediate & remote, ideoque non obligant nisi juxta modum civilem de humaenum : nimirum primaria quid cm populum, sic cunciario autem singulos particulares, quatenus sub obligatione publica comprehenduntur. At vere, divinae leges sebi sim singulos astringunt quibus plene innotuerint , tametsi modo civili non fuerint promulgatae vel rcccprae; quippe qsae tuum omnem vigore in immediat c a Deo ipso habent, dc non ab hominibus. Sic infidelis astringitur obi gatione fidei, si ei susscienter, 'l: uvis per privata colloquia, proponatur, ut contigit in eunucho Resiliae Candacis cum Philippo Diacono, Aetiium 8. Et qui in Provincia di Dsita cerid sciret unum aliquod Fidei decretum suis I Romae ad valvas Apostolorum publicatum, hoc ipso illi acquiescere sussicienter renerctur.

CAPUT V. iuris Canonici Cietilis disserentia , Ut tu que eris dietisio.

O Nur Nir cum Iure civili Jus canonicum, quatenus ambo intendunt hominum societatis directionem ad commune bonum. Hac enim in re versatur scopus & finis juris de legum,can. i. dist. . Sapienter docci Aristoteles lib. . politi c. cap. i.

Potestatem p blicam ad commune bonum insti tutam esse. Cicero quoque lib. i. de legibus : S. ιlui ait) populi si prema lex esto. Dii ferunt ver b duo Jura ista secundum modum finemque particularem. Ius quippe civile intendit commune bonum ut est conveniens humanae tu terris societati , seu statui politico. At canonicum respicit commune bonum ut ad vitam re- furtur aeternam finemque supernaturalem.

II. Itaque Jure canonico Jus quoque divinum comprehenditur, Sacra scriptura divinisque Traditionibus constans : Sanctiones pariter Ecclesiasti eae a Pontificibus & Sacris Synodis prosectae : praetere, consuetudines in Ecclesia receptae. His adde civiles etiam leges , quas Ecclesiae beneplacitum probavit Sc ad milit, cujusmodi plerasque legimus in Gratiani Decreto insertas. Civiles namque constitutiones non aliter vim in Ecclesia obtinent quam per c jusdem Ecclesiae approbationem, cap.Ecesesias a rex Marii, de constitutioni b.

III. Istam Canonici Iuris tractationem in sex libros distribuimus: qHO

43쪽

i 6 seris Canonici Theoria,

viam primus aget de personis , in quo de Summi Pontificis rescriptis , de Episcopis allitque Praelatis , de Beneficiariis , de Clericis , de Regularibus

pertractabitur. Secundus res Eccletiasticas prosequetur , Praebendas . secia loca, Decimas.Tertius Sacramentorum doctrinam tradet, praesertim Poenitentiat Ze Matrimonii. Quartus versabitur liber circa judicia & lites rerum Ecclesiasticarum. Quintus. prosequetur delicta eorumque canonicas poenas, de centurarum sylvam,& casuum reservatorum difficultates elucidabit. Sextus denique ad pleniorem Consessariorum & poenitentium instructionem difficultates discutiet, quae circa contractus & restitutiones versamur.

De Summorum Pontificum Rescriptis raueratim.

ET Rus Rcbussus in praxi benes tit. different. inter privi Lil rescr.& mand . scriptas dispositiones quae ab Apostolica Seder' pro fici scuntur, distinguit in privilegia, mandata, dc rescripta: ipsa deinde rescripta distinguit in rescripta gratiae, & rescripta justitiae ; quae utraque pro formarum , in . quibus expediri solent, diversitate dicuntur nunc Signaturae, nunc Brevia, Ilunc Bullae. .Horum

si neula breviter & dilucide hic exponam. II. In primis verb istud est praemonendum,scriptis concessa , Principe sive Ecclesiastico . sive Saeculari privilegia stricte esse interpretanda , t. Si quando , Cod. de inossic.tesiam. & cap. i. & 2. de privit. iri 6. ubi Gloss'. ind. cap. a. halic adducit rationem , quia omnis reccisus jure communi est odiosus. At vero privilegium est recessus a jure communi in favorem singularis personae, i. Ius singulare, D. de legib. & cani fin. 2I.q. I.

III. Mandatum Apostolicum in Jure frequens illud est , quo Papa significat Ordinario ut certae alicui personae provideat de Beneficio, cap. Mandatum, cum duobus capi'. sequent.de rescript. item cap. Accepimus, de aetate & qualit.ordinand. & cap. Dilecto , de praebend. & cap. Si Copitulo, de concess. praebend. in 6. Mandata ista pro odiosis habentur, quia opponuntur juri communi, & quia potestatem Ordinariorum canonicam restringunt. Istiusmodi mandata & vacaturarum Praebendarum expectativas damnat Bonifacius V III. cap. Detestanda , de concessi praeb. in 6. Concilium olim Lateranense sub Alexandro III. in cap. INulla , de concessi praebend. prohibuerat omnem Beneficii promissionem & proVisionem , antequam vacet, utpote inducentem votum captandae alterius mortis. Concilium Baiasileense, & in regno Galliae Pragmatica sanctio, mandata omnia de providendo

44쪽

lium

s Praxis. Lib. I. δγ

dendo & beneficiorum expectativas , quas Galli dicunt Arviviances, omnino sustulerant. Concordatum vero Bononiae initum inter Franciscum Regem dc Leonem Papam,atque in Lateranensi Concilio approbatum, ita disponit & moderatur, ut quilibet Summus Pontifex semel in vita sua Ordinarium in hoc regno habentem collationem decem praeberatarum gravare possit in una : & eum qui habet collationem quinquaginta, Vel plurium. in duabus. Concord . in tit. de collat. in princ. & tit. de mandatis Apostol. Denique Tridentinum Concilium sessi A. de resorm. cap. 19. Omnes cxPectativas, omniaque mandata de providendo prorsas revocat. IV. Signaturae Apostolicae versantur circa diversa, sive circa beneficii per supplicationem periti concessionem , sive circa absolutionem , aut dispensationem, aut renabilitationem in favorem supplicantis. Scribunitar Signaturae in papyro, neque sigillo muniuntur, & utplurimum his verbis expediuntur : Fiat ut Petitur. V. Breve Apostolicum est, ut describit Rebutas, scriptura modica in parvis concessa negotiis , quae indifferenter in papyro , vel in membrana scribi solet, cera rubea aut viridi, Annuloque Piscatoris sigillatain signo Secretarii subscripta. Fit autem in Brevibus mentio Annuli Piscatoris,non vero in aliis rescriptorum speciebus. VI. Bullae sunt conce mones aut ordinationes in rebus gravioribus, nec in si in membranis describuntur, & sunt aliquanto prolixiores quam BreVia , utpote continentes praefationem & elausulas quae in Brevibus

Apostolicis supprimi solent. Sigilla Bullarum plumbea sunt, continentia Petri & Pauli Apostolorum e Egiem. Et quoties Bulla expeditur in materia gratIae, sigillum appenditur e filis sericis : si vero sit Bulla in materiae justitiae, aut si sit executoria, appenditur plumbum filis cannabis. Ideoque in Bullis Consistorialium provisonum , quae Romae pro Gallici Regni Praelaturis expediuntur, cannabinus laqueus inseritur, quia post Concordatum supr, memoratum , illae ad Regis nominationem quae fiunt collationes , justitiae sunt & necessitatis. VII. Rescripta itaque , seu literae justitiae sunt quae debitum petentibus auxilium impertiunt, itaque utplurimum ad litis ac justitiae administrationem tendunt: cujusinodi sunt judiciorum evocationes, Iudicum delegationes , & quaecumque literae pro litibus vel instituendis vel restituendis impetrantur. Gratiae verδ rescripta ex mera liberalitate de clementiae procedunt, ut dispensiationes, indulgentiata remissiones, absolutiones,re habilitationes , provisiones de dignitatibus aut beneficiis , tam in forma gratiae , Vel pauperum, quam in forma Dignum. Denique rescripta justitiae mihil jntis attributit de novo, sed jus antea quaesitum vel confirmant, vel de illo eognosci jubent. Gratia autem jus novum artribuunt impetranti et Neque exigant causae cognitionem, cum si ni merae voluntatis, nisi falsi --Iis aut obreptionis arguantur , aut nisi nominatim aliquam conditionis C ala ululami

45쪽

18 Juris Canonici Theorid,

clausulam insertam habeant, qualis haec est, Si dignus erit, in commi Coriis

beneficiorum collationibus, ut in cap. Cum adeo, de rescrip t. aut ista communis, Si ita est. Hoc demum discrimen literarum justitiae & gratiae vel ex ipso earum aspectu dignoscitur : Iustitiae quippe literae signari solent per

Placet: gratiae autem per Fiat. Et in literis gratiae nomen Papae, quod primam literam inchoat, per capitales seu masusculas literas lcribitur integrum : at in literis justitiae sola nominis Papae litera prima est majuscula, reliquae eiusdem nominis literae minusculae sunt. In Bullis quoque speciale adhuc discrimen visitur, quod jam dictum est, laquei serici, & laquei cannabini, quo plumbum appendi solet. VIII. Literae insuper gratiosae impetrari possunt per aliquem Tertium sine speciali mandato , quanuis impetrans laicus sit: sic enim pro alio etiam inscio impetrari Ecclesiastica beneficia possunt per laicum , aliaeque gratiae, cap. Nonnulli, g. sunt 2 alij, de rescrip t. Ad literas autem justitiae

requiritur mandatum. Verumtamen Rebussus in praxi bene f. tit. different. int. rescr. num .i8. affirmat in Regni Franciae Curiis admitti indi ser i minatim literas justitiae , sicut & gratiae , per tertiam personam absque manda

to obtentas.

IX. Praetere aliterae justitiae, si non sint exequutioni mandatae , exspirant statim post annum , cap 'Scautem , & cap. Plerumque, de rescr. At luerae gratiosae perpetuam vim habent, i. aso, Cod.de diversis reser. Gratiam quippe Principis decet esse mansuram, cap. Si eui, de praeb. in 6. &cap . Decet, de regul.jur.in 6. Nisi quis ultra modum negligens fuerit, cap. Si Clerie, ι, & ibi Glossa &Doctores, de praeb. in 6. X. Posterius in eodem negotio rescriptum ab altera parte impetratum invalidum est, si de priore mentionem non facit ; & prius rescriptum in suo robore permanet. Sed si posterius rescriptum mentionem faciat anterioris , illud abrogat in eo in quo est incompatibile cum posteriori, cap. Caterian, de reser. Simile jus existit in collatione beneficii per Papam , ut s contra suam provisionem anteriorem, neque illius facta mentione, confert alteri idcm beneficium , ista posterior collatio habeatur pro subrepticia, atque ideo sit invalida, c. Cian olim , de sent. &.re judic.

XI. Expressio falsi , quae obreptio dicitur ; itemque suppressio veri, quae subreptio dici solet, si sit malitiosa, rescriptum reddit invalidum,

cap. Decenti, 21. quaest.2. Sed si ex ignorantia sola vel simplicitate procenserit, se est distinguendum : vel enim impetrans, re etiam integre & vere expressa, obtinuisset judicio prudentis viri rem petitam, saltem in sorma communi ; eoque calu judex per id rescriptum delegatus procedere debet servato Iuris ordine , non vero secundum specialem & extraordinariam rescripti formam. Sed si delegatus judicet apud se , quod rei veritate plane mani sest .ita, & absque interventu obreptionis aut subreptionis , Papa non fuisset rescriptum concesturus, eo casu delegatus abstiuere prorsus clibet perinde

46쪽

ipsam

-ξtiiseri,

lebet

abne

, Praxis. Lib. l. I9

perinde ac si literae nullae impetratae suissent, cap. Super lieteris, de rescript. Huic conformis existit dispositio legis χ. s. fin. ff. de donat. ut conditio donationi appolita, si talis sit ut ejus causa ela impulsu facta suerit donatio, ex talis conditionis desectu donatio nulla judicanda sit: si vero mens donatoris prae sumatur talis, ut etiamsi conditio apposita non existeret cffectum nihilominus donatio sortiretur,adjudicetur res donatario sine cujus culpa conditio defecerit. XlI. Per rescriptum quo Papa mandat ordinario ut corrigat suae dice-ersi, Cleticos, non datur eidem in exemptos jurisdictio , cap. Grave , de ossi c. Ordin. Quod capitulum inquit ibi Fagnanus ) facit contra Episcopos studiose procurantes sibi mandari per literas Sacrae Congregationis Episcoporum, ut procedant in aliqua causa, si ve sit civilis, sive criminalis, alias spectante ad ipsorum jurisdictionem ordinariam, hoc solo fine ut excludant appellationem ad Metropolitanum. Patet enim per hanc Decreralem, eos hujusmodi literis non consti tui delegatos , ut necesse sit ad delegantem appellare , ut docet Glossa finalis in cap. Dilecti, ii 3. de appellat. Unde poterit ad Archiepiscopum nihilominus appellari, perinde ac si mandatum istud non extisset , ut est casus apertus in cap. Licet, de ossic.. Ordin. Attamen si ellet in literis istis apposita clausula, Nostra auctoritate, eo casu habere rur delegatus, & appellatio immediatὶ devolveretur ad Apostolicam Sedem. XlII. Quum quis ad gratiam per rescriptum restituitur , hoc semper intelligendum, sario jure alteri ante hanc restitutionem quaesito , nisi Contrarium diserte exprimatur, cap. Quamis 8. de rescript. in 6. Quo loco addit Glolla, quod si ob perduellionis quam seloniam vocant in crimen,. bona alicujus fuerint fisco Principis applicata, ejusque seu da Princeps alteri contulerit, si postea contingat reum a Principe restitui pristinis bonis,. Non tamen per hoc tolletur jus studi alteri quaesitum , nisi hoc ipsum Princeps expresserit. XIV. Statuit Innocentius III. in Concilio Generali Lareranens , &habetur in cap. Nonnulli, de rescript. ne per literas Apostolicas quisquai trahatur ultra duas diaetas extra suam dioecesim , nisi vel constet has literas de partium consensu impetratas fuisse , vel huic constitutioni expresse in his literis derooetur.. Quin etiam posterior Bonifacit VIII. constitutio

providet, ne causae committantur ultra diaetam unam a finitais dioecesis computandam: ubi ver δ actor & reus erunt diversarum dioecesum , diaeta ista computetur , finibus dioecesis ipsius Rei,cap. Staturum , S. Cum vero,, de g. Cum autem, de rescript. in 6..

XV. Ubi quis contra adversarios suos rescriptum impetraverit, ne illud sive ex malitia, sive ex negligentia intra annum, ex quo judicum c piam habuit, produxerit, sed poste, illud idem proserre voluerit ad eludet dum Bostarius ab adversa patie impetratum rescriptum , quasi invalidiimi. Q x. ha:

47쪽

x o Juris Canonici Theoria,

hac ratione, quia mentionem non sacit oppositi anterioris rescripti, statuitur in cap. Plerumque, de rescript. posterius valere ,-nullatenus primum. Nemini enim sua fraus patrocinari debet. XVI. Quoties Papa rescripto suo demandat aliquem externae jurindictionis adhuna , non committit aliquem Clericum , nisi in Ecclesiastica dignitate constitutum , vel habentem Personatum, aut ad minus Ecclesiae Cathedralis Canonicum, frequentius verδ Vicarium aut Officialem generalem , nunquam tamen officialem foraneum , eo quδd ejus potestas sit tantum particularis. Haec habentur in cap. statutum, de rescript. in 6.& in Clement. Etsi Mod. tit. 8e in Concilio Trident. sess. a. cap. Io. de

reforma

XVII. Notatu maxime dignum est eaput Signi'amit, de ossic. jud. Ordin. ubi cum aliqui nuptias in gradu prohibito contraxisse iat, & querela hujusce scandalolae de incestae conjunctionis ad Papam delata fuisset, delegatus ab eo fuit Judex Ecelesiasticus in eadem dioecesi, ad inquirendum de definitive judicandum in ea causa. Verlim delegatus exequi mandatum neglexit , partusque in pristino standalo persistere permisit. Admonitus dum um Papa rescripsit, Episcopum non in hac solum , sed generaliter in omnibus causis similibus pollia negligentiam vel malitiam Apostolici De- legati supplere , & causas istiusmodi ex ossicio cognoscere , partesque ligare, aut lolvere, prout judicaverit expedire. XVIII. Rescripta Sc literae , tam Papae quam Legati, quae communi Ecclesiae disciplinae derogant, aut ordinariorum minuunt authoritatem ac jurisdictionem , quales sunt exempli causa dispensationes circa Monialium clausuram, aut ea rescripta quae publicam habent exequutionem, de bent ante omnia ordinariis exhiberi, quorum officii est examinare utrum

suppressione veri, aut suppositione falli, alibue gravi desectu literae Apostolicae vitientur : adeoque suum, ut vocant, Visa, & approbationem scripto apponere, vel denegare ac recusare, exequutionem permittere, aut proh bere, aut suspendere, eap. Quod super his, de fide instrum. & cap. Porro, de privile g. Porro Concilium Tridentinum in ejusmodi literarum Apostolicarum examine decernit, Episcopos esse Apostolicos Delegatos , sess. I 3.

XIX. Circa Apostoli eas literas dignissimum observatu est caput fina te de ossi c. jud. deleg. decernens . si Delegati a Papa electa sit industria,

non polle hunc Delegatum subdelegare. Electa verδ censetur particularis personae industria, quando ea persona proprio exprimitur nomine, & non tantum ossicii aut dignitatis de lignatione in literis delegationis. Praeterea si nudum sine jurisdictione ministerium alicui etiam proprio nomine non de-s gnato Papa injunxit hic non poterit subdelegare : ut si mandaverit Crucem praedicare , certam aliquam personam sui ossicii admonere , clam de

aliquo facto inquirere , & similia. In his enim censetur electa personae industria

48쪽

S' Prax; s. Lib. I. vi

dustria partieularis.Denique absolutionis beneficium etiam circa casus Papae reservatos , potest ab Apostolico Delegato, si ejus electa suerit dignitas vel ossicium, alteri subdelegari ab eodem r sed non poterit, si proprio fuerit nomine appellatus, etiam cum dignitatis vel ossicii expressione,cap. fi n. de ossi c. lud. ordin. Et statuit pariter Concilium Trident. sessi. I . c. . de casibus reservatis: & se T. 24.cap. 6.de reform. haee serε eadem. XX. In Regno Galliae producenti Signaturas , aliasve Romanae Curiae expeditiones nulla fides habetur, si non sint certificatae , duobus tramis Eitis aut expeditionariis in ipso originali attestantibus & subscriptis , ut statuitur edicto Ludovici XIV. tit. II. art. 8.

De electione primum in genere et deinde de O Feoporum Electione, Postulatione, Consecratione,

Charactere: s de Archiepiseopis.

N hoe Galliarum regno locum non habet prisca & candi-nica Episcopos eligendi forma, ex quo per Leonis Papae X.& Regis Francisci I. actum Bononiae Concordatum, in usu esse desit Pragmatica Sanctio, & attributum est Francorum Regibus jus nominandi ad vaeantes Episcopatus, alisque beneficia consistorialia, retento sibi , Summis Pontificibus jure institutionis & annarae. Quia vero electio Episcoporum est antiqui inmi juris, adhuc ea locum quibusdam in populis obtinet, maximε in Germania et & quia generalissime per nniversam Ecclesiam regulares Praelati ac Superiores, necnon plerique ex Clero, ad Praebendas & Beneficia nonnulla solent per Capitul Aeligi, opportunum est ut hoc loco ea quae ad canonicam electionem reis

quiruntur exponam.

II. Ad canonicam electionem em istos qui jus habent suffragii, n cesse est admoneri & vocati, aded ut si vel unius citatio neglecta fuerit, ad hujus solius querelam tota insequuta electio nulla & irrita declaranda sit per judicis sententiam. Stabit tamen & valebit,si is qui vocatus non fuerit, suo saltem silentio videatur agnoscere, cap. Quod sicut, 28. de elech. III. Legitime absens , nec interesse valens , potest per procuratorem uni de Capitulo demandare votum ac suffragium suum per scrutinium, cap. Quia pronter, eod.in.Verumtamen ut satis nat juri novo decernenti uesuffragia adeo sint secreta , ut nemini de Capitulo innotescant, debet isto

C 3 casu

49쪽

1 L iuris Canonici Theoria,

casu suffragium mitti scriptum in charta complicata . & alterius chartae - sigillato involucro inclusum , non ante aperiendo quam intra Capitulum confusa in unum scripta scrutinia aperiantur. Caeterlimin electione Papaenihil horum servatur. Admonentur quidem absentes Cardinales , sed non

expectantur, neque ulla recipiuntur absentium vota.

IV. Tribus modis d electionem procedi potest. Primo per inspirationem, qua eligentes derepente quasi divina quadam motione in aliquem consentiunt. Secundo per scrutinium, eo quo paulo ante dictum est modo. Tertio per compromi illim , quo nimirum eligendi potestas in unum vel plures communi omnium consensu consertur , d. propter. Olim quidem sorma scrutinii haec erat , ut tres alsumerentur de toto Collegio de digni , qui singulorum vota recipiebant , & in scripturam redacta mox universo Capitulo referebant, ex Lateranensis Concilii Constitutione d . cap. Quia propter. Verumtamen exactius providens secreto de libertati electionum Concilium Trident. scis. 13. cap. 6. de Regularib. abrogat 1 de antiquata forma illa trium suffragia colligentium , statuit fieri deinceps

electiones per vota secreta , itaut nulla ratione cuiquam innotescant, ali

qui nulla ut & invalida electio. Quod quidem jus in Gallia de ubique terrarum usu recipitur.

V. Postulatio est ejus qui non potest legitime in Praelatum eligi, facta

a Capitulo petitio. Haec ergo gratiam ac dispensationem Superioris implorat , cum tamen electio Dei innitatur. Itaque is qui ob aliquem defectum eligi canonice non pollet, ut est illigitime natus, aut bigamus, postulari tamen potest. Sic decernitur c. Cuim in cunctis, de election.non polle in Episcopum eligi eum qui sit minor annis triginta , sed eundem polle , Papa postulari. Uemque de illegitime nato decernit dictum caput Cum in cunctis , f. r. Praeterea Episcopus non potest per electionem in alium tranf- fcrri Episcopatum, cap. Inter corporalia , de transiat. Epistia sed potest ritEa Summo Pontifice postulari. η VI. Iam quaeritur intra quod tempus electio peragenda st Respondeo ,in Ecclesiis Cathedralibus, vel Regularibus peragendam esse intra trimestre, nisi Electores justo fuerint impedimento detenti , cap. Ne pro defectu , de elect. Debent postmodum Electores electo suam electionem notificare intra semestre , cap. De multa de praeb. 8c cap. Nulla , de concess praeb.. ad consentiendum , vel dissentiendum electioni de se factae. Ipsi autem electo indulgetur mensis computandus , die norificatae electionis, cap. Quam sit, de elestin 6. Ubi veris Religiosus fiterit electus , tum vel ipse, vel Electores debent, cum primum poterunt, Superioris assensum vel confirmationem postulare. Glog. ibid. Sed si intra trimestre non fuerit petita Superioris confirmatio , tum demtim electio, & quae inde sequuta sunt , irrita, & inania erunt. Haec omnia sancivit Generale Concilium.

Lugdunense u. sub Gregorio Papa X. li

50쪽

VII. Electus in Episcopum , aut Rege nominatus , non potest spiritualia administrare antequam fuerit a suprema Sede confirmatus , cap. . Noli, '. cap. Qualiter, II. de eleet. At verb postquam fuerit a Papa institutus & confirmatus, quamvis nondum consecratus, potest ea quae sunt

Iatisdictionis quidem, sed non ea quae sunt Ordinis Episcopalis exequi.

Potest igitur in sua dioecesi corrigere , excommunicare , suspendere , interdicere, pro tribunali externo judicare, visitare , jurisdictionem delegare, non solum in externo seu contentioso soro, sed etiam in interno, quod est Poenitentiae Sacramentalis : sed per se nequit illam exercere , ni si ipse sit Presbyter. Potest etiam Beneficia conferre, imo etiam Indulgentiam Episcopalem concedere, juxta Abbatem in cap. Sustrastaneis, de elect. Sed non potest ea quae sunt Ordinis Episcopalis exercere , ut Sacrum Chris

ma conficere , Ordinum aut Confirmationis Sacramenta conferre, Virgi nes benedicere , Altaria vel Ecclesias consecrare. Haec enim requirunt

Ordinis Episcopalis potestatem, qua ille caret, cap. Transmissem , I s. de

electiori.

VIII. Episeopi consecratio 1 tribus Episcopis facienda est , can. Apost. I .& Nicaeni Concilii can. 6. & ean. fin.dist. 66. ubi Anactetus Papa exemplum adducit Iacobi Apostoli fratris Domini, quem ait Ierosolymaeordinatum Episcopum tribus Apostolis, Petro, Ioanne, & Iacobo Minore. Neque obstat quod Apostolatui, quem solus Christus contulerat, esset Episcopatus annexus : optime namque respondet ibi Glossa , quod non proprie fuit Iacobus ordinatus , seu consecratus ab illis tribus , sed solum eidem Ecclesiae deputatus ob commissam ipsi Iudaeorum converiasionem & salutem. Qua tamen in re visum est Apostolis formam Epist palis ordinationis deinceps in universa Ecclesia servandam proponere. Haec magis placet respontio Glossae , qu m quae ex Cardinali Ioanne de Turrecremata desumpta refertur, & approbatur a Cardinati Bellarmino lib. I. de Summo Pontifice , cap. 23. scilicet Petrum a solo Christo ordianem Episcopalem suscepisse , reliquos vero Apostolos non immediate , Christo, sed per ministerium Petri. Haec enim novitas frustra & contra veterum Ecclesiae Patrum mentem asseritur : & Paulus Galat. I. profitetur aperte se Apostolum esse , non ab hominibus, neque per hominem, sed

per Jesum Christum.

IX. Circa Unctionem in Episcopi Consecratione adhibendam , Iegendum caput unicum de Sacra Unctione , in quo tractatur pariter de Unctione minorum Sacerdotum , atque Regum , & caeterorum fidelium in Baptismo, & de 'mysteriis in Sacra Unctione comprehensis. X. Ex praescripto canonis Quoniam , dist. 7s. & canonis I. dist. Ioo.& Concilii Trident. sessi. 13. cap. 1. Episcopi electi , etiamsi Cardinales sint, si Consecrationem suam distulerint ultra tres menses postquam Summo Pontifice confirmati fuerunt,tenentur perceptos fructus restitueret

SEARCH

MENU NAVIGATION