장음표시 사용
31쪽
reccptae, aliae non ubique, sed certis quibusdam locis invaluerunt. De illis quae in universa servantur Ecclesia egregium est Augustini documentum epist. s. ad Januarium: Illa sinquit) qua non Icripta ,sed tradita custo-μmm , qua quidem toto orbe terrarum servantur, dantur intelli i vel ab ipsis Apostoli:, vel a plenariis Concitiis, quorum est in Ecclesia luberrima autho rit- , commendata atque saluta retineri : siciit quod Domini Passio , Res , retiro , atque Ascensio in caelum , cr adventus de coelo Spiritus Sancti anniversaria celebritate veneratur. Sed neque in rebus disciplinae , quae universali aut horitate stabilitae, usuque communi ubique recei tae sunt, fas cuiquam fue rvr abscedere vel transgredi quidquam , ut est praefixus a Nicaena Synodo Paschalis celebritatis dies. Accidunt nihilominus pro particularium Ecclesiarum ac locorum institutis atque usibus diversi ritus consuetudinesque , quibus loli locorum incolae astringuntur : advcnis autem consilium datur a Ss. Patribus Ainbrosio & Augustino , ut dum incisdem versantur locis, si his pariter usibus accommodent; non enim sunt a delicto immunes, si scandalum inserant, juxta monitum Apostolicum I. Corint. 8.de usu escae alioqui licitae, si frater inde scandalizetur. Samstus illis adstipulatur Augustinus in eadem epistola i 18. dicens: Alia vero que fer loca terrarum reolonesque variantur ,sicut est quod alii jeJunam Sabbata, alii vero non : alii communicant quotidie corpori 9 janquini Christi, alii certis diebus ; cir si quid aliud adverti potest, totum hoc genus liberas habet observationes , nec disciplina ulla est in illis melior gravi prudentique Christiano, quam ut eo modo agat, quo viderit agere Ecclesiam, ad quamcumque de venerit. Additque ibidem , beatissimae memoriae virum Ambrosium illa consuluille, atque ita solitum agere, ut Romae quidem hospitans Sabbato j. junaret , sed non Mediolani degens , ubi nihil tale praeces tum , aut moribus receptum erat. Huc pertinet alterius Augustini interrogatio , & ad ipsum Gregorii Magni Papae responsio, eidem suadens, ut ex diversis usibus ac ritibus , quos sive Romae, sive in Gallicanis Ecclesiis viderit servari , eos in novis Angliae Ecclesiis instituat, quos magis ad populorum pietatem, de ad majorem Dei cultum conducere judicabit. In summa, Iure duplici constat universa haec Iurisprudentia, scripto scilicet, S non scripto, seu consuetudine. Scriptum Ius sacra utriusque Testamenti volumina comprehendit, praetereaque i criptis exaratos Conciliorum Ecclesiae Canones , Pontificum etiam Romanorum Constitutiones, itemque pro diversis locis inferiorum Episcoporum Sanctiones, sanctorum insuper Doctorum sententias. Divinarum porro Scripturarum completus catalogus recensetur in Concilio Carthaginens tertio, can. 47. dc in altero
Romano septuaginta Episcoporum, cui praesedit Gelasius Pontifex : praetereaque in Tridentino seis. . Resertur simul δc ab Innocentio Papa I. in epistola ad Exuperium Tolosanum Antistitem , dc ab Augustino lib. a. de domina Christiana, cap. 8. Item ab Ilidoro libro I. Erymologiarum,
32쪽
eap. i. & i Cassiodoro lib. I. divinarum Lectionum. sane vetustioribus quae praecesserant temporibus, hac de re non erat pari evidentia definitum. De quibusdam quidem unus erat universorum Catholicorum consensus: at de quibusdam aliis inter ipsos decertabatur, an sacris accensendi essent, an ad apocryphorum classem relegandi. Quae causa est cur nonnulli siletitio praetereantur libri in priscis quibusdam catalogis,qualis est Laodicetiae Synodi can. ult. Epiphanii libro de ponderibus & menturis, Gregorii Nazimetent in carmine de Sacris Scripturis, dc Hieronymi in Prologo Ga
Conei liorum Ecclesiae quadruplex numeratur discrimen , inter quae primum authoritatis gradum obtinent oecumenica, seu generalia Concilia , in quae universa diversis ex nationibus confluxit Ecclesia. Horum convocatio ad Romanum Episcopum Petri successorem pertinet, cujus solicitudini Scpotestati Christus Dominus universum ovile commisit. Secundum dignitatis gradum nationalia Concilia sibi vendicant, ad quae diversarum provinciarum Episcopi conveniunt. Tertium gradum tenent provincialia, ad quae convocantur circumvicini sub uno Metropolitano Episcopi. Quartum, dioecesinae Synodi sub uno tantum Episcopo. Attamen dioecesinae Synodi antiquitus dicebantur illae , in quas diversi confluebant cum suffraganeis Episcopis Metropolitani diversis ex provinciis profecti. Olim enim muli blatius patebat Dioecesis nomen, complectebatur quippe plures provincias uni alicui Patriarchae, aut Primati, aut Exarchae subditas. De Exarchis vide Concilium Chalcedonense can. 9. 3c I7. Contigit aliquando ut Concilium nationale plures numeraret Episco' pos , quam universalia , seu oecumenica nonnulla et nec tamen ex ampliore numero parem cum istis nancisci poterat authoritatem. Semperque tenenda ista est Augustini regula lib. 2.de Baptismo contra Donatistas, cap. 3. I a Concilia qua per singulas regiones vel provincias fiunt, plenariorum Comciliorum authoritati siunt ex universo orbe Chrisiano , sine ullis ambagibus cedunt. Tenenda similiter ejusdem Sancti Doctoris ibidem relata re gula est : Ipsa pleniora Concilia spe priora posterioribus emendantur , quum' aliquo experimento rerum aperitur quod clausum erat, ct cosinoscitur quod
De indicta ab uno Episcopo intra proprios fines Synodo parum consulte scripsit Gratianus initio distinctionis i 8. esse invalidam ad definiendum de constituendum , & solummodδ valere ad corrigendum dc arguendum; eique merito Glossa contradicit his verbis : Ipud non est verum , quia Episcopi bene condere Canones possisnt Episcopales, ct Archiepiscopus Provimciales et quia quilibet Episcopus,mqualibet Ecclesia sibi potes satηere aliquod Ius. Idque multis Canonibus confirmat.
33쪽
Se diίersis Sacrorum Canonum Collectionibus.
Ec inutilis , nec injucunda erit ista tractatio , cujus exem-
lue plum& specimen dedere tum Pomponius Iuriscontuitus,tum 4 illi, qui jubente Imperatore Iustiniano Digestum Juris conia cinnantes tractatum praemiserunt de origine Iuris. Quod scri
bit Theodoritus comment. I. Timoth. s. - τηι η νομοθε δε
ab experientia leges ortum habent; id usuvenit in Ecclesiae politia & regi mine. Esus enim primordiis, consuetudine ab Apostolis introducta, &ab Apostolorum successoribns Episcopis solicite conservata , Christianorum . societas regebatur , quae consuetudo nomine Traditionis sigilificatur ab Apostolo Paulo dicente χ. Thessalonic. M State ετ tenete traditiones , quas didi sis , sive per sermonem, sive per epimiam nostram. Has deinde Apostolicas traditiones curaverunt aliqui Ecclesiarum Antistitus , ne progressu temporum, aut incuria hominum deperirent, in scripturam redigi, sub nomine Apostolicarum Constitutionum, quales primus compilavit Clemens Papa & Martyr : aut Canonum Apostolorum , quales supersunt numero quatuor eu octoginta. His accessere Synodorum Decreta scriptis edita, &Summorum Pontificum Constitutiones & rescripta, Sanctorumque Ecclesiae Doctorum collectae sententiae : ex quibus omnibus conflatum est Jus Canonicum, cujus compilationi plerique diversis temporibus suum laborem & industriam contulere, additis etiam alicubi quibusdam Imperialibus Legibus ac Edictis. II. Pruna Canonum occurrit illa collectio , cujus in sua praefatione meminit Dionysius Abbas, quam refert continuisse Canones numero cen- . tum sexagintaquinque, desumptos ex Nicaena, caeterisque Graecorum Synodis. Cujus etiam collectionis multiplex mentio fit in Synodo Chalcedonens , actione A. D. dc I 3. atque alibi passim. Prima ipsa collectio Graecis procusa suit : deinde conversis in Latinum Canonibus Graecis, ad Occidentis Ecclesas pervasit ; quae tamen Latina verso haud satis accurata Diony sio vi se e st. Eaque illum causa impulit ad suam contexendam ex Graeco fideliorem translationem , ut idem in suae collectionis praefuione fidem facit. Siquidem paulo ante Dionysia lanam collectionem praecellerat Ferrandi Carthaginensis Ecclesae Diaconi Cano
num ex Graeco in Latinum sermonem converso : Ferrandus verδ & Dio
34쪽
&Justiniani. Abbatis quidem Dionysii editio defaecatior est, & transsatio
accuratior quam illa cujus Ferrandus est Author, in cujus te istione non proici occurrunt naevi. Praeterea Dionysius Canones inscriptos Apostolorum,numero quinquaginta, Latinos a se factos suae attexuit collectioni, quorum nullatenus meminit Ferrandus in sua , ut vocat, Canonum breviarione , neque aliae ullae quae praecesserant collectiones. His adde , Ferrandum nullos ex celeberrimis cecumenicis Cnnciliis Ephesino & Chalcedonensi proferre Canones , quia Graeca ipsa , quam sequitur , collectio nihil horum continebat. At verδ suae attexuit Dionysius lucubrationi Larinitate a se donatos Canones Chalcedonenses, quam etiam epistolis auxit Summotaim Pontificum , , Stricio exorsus usque ad Gelasium. Quis autem existimet, Ferrandum prudentia & pietate, omnique moderatione comis
mendabilem virum , post accuratam Dionysii collectionem , praesumpsisse circa idem subjectum operam suam impendere voluisse cum tantis defectibus , quos potuerat visa Dionysii editione facillime emendare , quasi post inventas fruges & munera Cereris , voluisset homines ad glandes revo' Care. Praecelsit ergo Feriandi, successitque Dionysi editio , quam mox subsequuta fuit Martini Brachatensis Episcopi collectio : quem Authorem Gratianus per inscitiam sub nomine Martiui Romani Pontificis allegare solet. Istis quarto loco successit Canonum compilator Cresconius Episcopus Africanus.
III. Romana verδ Ecclesia suum habere coepit Canonum codicem jam inde a Iulii Romani Pontificis regimine, qui subinde remporum insequentium decursu aliorum Canonum accessione succreVit ad Pontificatum usque Gelasi Papae, cujus inibi aliquot decreta inseruntur. Codicem istum, qui multis saeculis delituerat,nuperrime in lucem restituit Paschasius Quennelius , Parilinus Oratorii Domini JEsu Presbyter , ad trium vetustissi
morum exemplarium, Oxoniensis, Thuanei, SI Atrebatensis fidem. Codox autem, quem Justellus sub titulo Ecclesiae Romanae Canonum, de tenebris Vindicaverat, non potuit esse quis privati aliculus vetus lucubratio , sed ista Quesneliana tamen editione recentior. Quisquis tamen utramque collectionem penitus inspexerit,permultos in utraque tum ordinis temporum, tum ex Graeco traductionum errores & hallucinationes deprehendet. IV. Succedentibus subinde novis Pontificum, aut Conciliorum Coniastitutionibus, augebatur apud Romanum Tribunal Canonica Iurisprudentia , seu disciplina, ut admonet Leo Papa IV. can. De libellis, distinct.1o. his verbis : Quibus autem utimur in omnibus Ecclesiasticis iudiciis , sunt C
sium , Antiochensium , L Odioensium , Constantinopolitanorum , Ephesinorum Chalcedonensium , Sardicensitim , Micanensium , Carthagines m , CT cum illis remis Prasulum Romanorum , Sylvesri, Stricii , In locentii, Zosimi,
35쪽
gorii junioris. oli omnino sunt per quos Iudicant Episcopi per quos Episcopi
sim ii judicautur 9 Clerici. V. Successit istis Isidori Hispalensis collectio sive si ille Hispalens s Episcopus scriptis &sanctitate cel berrimus,ut existimat Hincmarus Rhemens s libro de Synodis , & Trithemius , aliique ; sive sit alius quispiam
ejusdem nominis & civitatis , cognomento Mercator, ut censet Baronius.
Hic ergo , qualiscumque si, suam edidit Canonum collectionem , tum Apostolicorum , tum Synodicorum, tum Summorum Pontificum , eorum etiam qui Sylvestrum & Siricium praecesserunt: quamvis horum veritati diffidat Hincmarus Rhemensis scribens contra nepotem suum Hiiacmaraim Episcopum Laudunensem , dc autumet falsas & supposititias, quae circunferuntur Constitutiones Romanorum Pontificum Siricio anteriorum. Sed ipse tamen refelli potest Nicolai I. testimonio jubentis in ean . Si Romanorum, distinet. I9. a cunctis recipi de obtemperari Decretalibus illis antiquitate venerandis Romanorum Antistitum illorum , qui crebrescentibus Paganorum persequutionibus Ecclesiam rexerunr. Et li enim negari non pol .t, aliquas sub illorum Pontificum nomine editas Decretales fuisse
confictas , id quoque palam est, conrigilia in aliis quibusdam , quae posteriorum Pontificum nomine circumseruntur : neque conveniens est oci suppositionem quarumdam, omnibus in universum derogari fidem , quae magnam sapientiam praeserunt, & rebus , ac temporibus illis apprime quadrant. Eademque ratione omneu quoque Synodicae Constitutiones exploderentur, quia harum aliquas constat elle falsd obtrusas. Ista porro
Isidori eollectio desinit in secundum Hispalense Concilium , cui praesed ille compertum est Sanctum Isidorum Hispalensem Archiepiscopum. Isidori collectionem excepit altera Reginonis Abbatis Prumientis, in duos distincta libros , quam pene deperditam eduxit in lucem vir eximia eruditione & diligentiae laude praeclare de literis & literatis viris meritus Stephanus Balusius. Hujusce collectionis a Reginone cusae meminerat dudum Bellarminus in Catalogo scriptorum Ecclesiasticorun . Floruit Regino sub finem saeculi noni: scripsitque praetere, Chronicum satis pervul
V Ι. Hoc idem Canones colligendi studium capessivit , se Iicique Riccessis obivit inter Germanos Burcardus Uvormaeiens s Episcopus , Ottonis III. de Henrici II. Bavari Imperatorum aetate. Hic primus non ordinem temporum, ut Dion usius & Isidorus ; sed rerum & causarum seriem qua si in communes digessit locos. Nec minorem in Francia laudem adeptus cst Ivo Carnorensis Episcopus, a quo editum est egregium Decretum. Floruit Ivo desinente undecimo a natali Christi s ulo. Hujusce vero Decreti quandam sub nomine Pannormiae , seu potius Pannomiae edidit Epitomen
VIL In hac eadem Palaestra desudarunt Cresconius, Antamus, Deum dedit
36쪽
'dedit Cardinalis, Gregorius Presbyter, qui volumen suum titulo Polyeavi inscripsit.
VIII. Istis demum omnibus successit Gratianus monachus Benedicti nus in Monasterio Sancti Felicis, quod est in civitate Bononiensi , qui sae- .culo duodecimo Decreti sui opus exegit tempore Eugenii Papae III.
IX. Consultb silui collectionem Martini Bracarensis Epilcopi, quem Sanctus laudat Isidorus Hispalensis Episcopus in libro de Viris Illustribus.
cap. ; s. dc in catalogo scriptorum Ecclesiasticorum , cap. χχ. Hic floruit circa annum Domini quingentesimum septimum. Sed etsi Latinus fuerit. solos tamen collegit Griecarum Synodorum Canones, quos Isidorus Mercator in si iam derivavit collectionem. X. Graecorum diversae quoque viguere diversis temporibus collectiones , quarum postrema , qui etiam nunc in Oriente utuntur, his partibus constat, Canonibus scilicet qui nomine Apostolorum inscribuntur, quinque de octoginta. Hos sequuntur Griecae octo Oecumenicae Synodi., suppressa ultima legitima, quae Photio Constantinopolitanae Sed is invasore deturba-
to, Sanctum Ignatium restituit ;ejusque Synodi loco supposita schismatica Synodo, cui Photius ipse denud nitrusus post Ignatii obitum p sedit. His
adjunxere Graeci solos ex omnibus Latinis Synodis Africanos in Graecum sermonem conversos canones, pariterque Sardi censes , & istis autiquiores provinciales S nodos in Oriente olim celebratas Sc orthodoxas ; simulque canones Antiochenos ab Arianis editos, nec non schismaticum Concilium Q lini sextum in Trullo congregatum sub nomine Synodi Oecumenicae. His accedunt pcenitentiarum canones aut horibus editi Sanctis Patribus, Gregorio Neocaesariensi , Dionysio Alexandrino ,& Baslio Magno. In istam collectionem commentaria brevia scripsere Zonaras & Theodorus Balsa- 1 non pseudo-Episcopus Antiochenus , ambo schismatici. XI. Franci sub prim 1 suorum Regum progenie suam quoque habuere
Canonum collectionem, quae initio Canones Apostolorum nullos, sed tan- t ura veterum Conciliorum Orientalium continebat , nescio an pariter Occidentalium , ut sunt Africana. Id admodum verisimile est, cum ipsi Graeci eos quoque suis collectionibus inserucrint. Sane Pontifex Hormisdas ip- satisrnet Clodoves primi inter nostrae gentis Reges Christiani coaetaneus meminit collectionis Canonum Ecclesiae Gallicanae,in can si quis Diaconus, dist. so. aitque ibidem videri sententias Patrum trecentorum decem & octo contentas xsse. Neque verδ ambigendum videtur, fuisse quoque ibidem insertos veterum Gallicanorum Conciliorum Canones, quales plerique constituti fuere tum ante, tum post Clodovei Baptismum. Serius autem ad Gallicanam collectionem accesserunt Canones Apostolici, urgente hanc addi-
ionem Rege Chilperico , dum Praetextatum Rhotomagensem Episcopum persequitur reum apud ipsum Rhotomagense Concilium. Suam enim Rex accusationem fundabat in transgressione Canonis Apostolorum vigesimi-d quarti
37쪽
quarti , cujus aut horitate instabat , Praetextatum esse Episcopatii abdicandum. Istam scribens historiam oculatus ipse tcstis Gregorius Turonensis ita de Chilperico Rege loquitur lib. s. hist. Franc. cap. I 8. Ipse vero ad Metatum
discessit , transmittens librum Canonum , in quo erat quaIernio novus ad eam habens Cavones quasi Apostolicos , continentes hac : Discvrus in homicidio, adulterio, aut perJurio deprehemis, a Sacerdotio divellatur. XII. Regnante postmodum secunda progenie , Adrianus I. ad Caro iam Magnum Francorum Regem librum Canonum transmisit, quibus Romana Eccle ita utebatur, cujus visitur eximium exemplar in Abbatia Sancti Germani Parisiensi , conscriptum , ut ibidem notatur , anno regni Caroli
Magni trigesimo septimo. Eaque collectio eadem prorsiis est ac illa , cujus meminit Leo IV. in can. De libellis, dist.2o. iisdem namque partibus constar, scilicet Apostolorum Canonibus quinquaginta, & Canonibus Synodorum Orientis , dc Africanarum , de Sardicensis e praetereaque Decretis Stricii, dc sequentium Rotnae Episcoporum usque ad Gregorium II. Huic exemplari praefigitur Adriani ad Carolum epistola , cujus linearum primaeliterae istud componunt Acrosti cluim, DOMINO Ex CELL. FILIO CARuLO REGI ADRIANus PAPA.
ON potest cum praescriptis in Logica regulis persectar divisionis convenire illa Iuris divisio, cujus cst author Ulpianus in l. i.D. de just.& jur. qua scilicet Jus distinguit in publicum de privatum : dc publicum quidem dicit esse, quod ad statum
rei Romanae spectat, atque in Sacris, in Sacerdotibus Jc in Magistratibus conlistit. Privatum deinde triparti id dividit , in Naturato , Gentium , dc Civile. Cum enim ratio doceat deducendam c sse divisionem ab v ni versalibus ad particularia , dc a genere ad species ei subjectas; Ulpianus tamen ipsum universali ssimum genus lub inferiori specie commiscet. Cum enim nihil latius pateat ipso Jure naturali , praesertim si spectetur m commune
brutis simul dc hominibus . qu, ratione illud hic spectat de dc sinit; illud
ramen collocat, simulque Jus gentium de civita in infima distributione. Praeterea idem Jurisconsultus Jus Romanorum publicum , quas primam speciem collocat immediat c sub siimmo geliare ; cum tamen nihil aliud sit quam una ex individuis partibus Iuris civilis, quod idem V pianus collocat in suae divisionis specic infima. Caricrum quam est alienum a recta ra
38쪽
tione quod ibidem hos verbis assirmati fas naturale est quod nattira omnia animalia docuit: nam jus istud non humani ceneris proprium est ,sed omnium animalium quae in terra, cT qua tu mari nasiuntur, avium quoqκe commune est. Hine d scendit maris Ur famina conju,clio , quam Matrimonium appellamus; hinc liberorum procreatio ,hinc educatio. Vt demus enim catera quoque animalia, Jer,u eliam, sius juris peritia censeri. lus gentium est, quo centes humanae utuntur, quod a naturali recedere facile intelligere licet, quia illud omnibus animalibus, hoestis hominibus in er se commune est. H acieinis Uls ianus. Verumtamen cum solus horno rationis compos lit , solus etiam ex animalibus
Iutis capax esse potest : ratio enim ipsa Legis anima est atque Iuris,l. Cum pater silios 77. g. Dulcissim i , D.de legat. 2. Quini md hic idem Ulpianus l. i. D. si quadrup. pauper. sec. dicat. diserte loquitur: Pauperies est dam num siue insuria facientis datum e nec enim potes animal injuriam fecisse, quod ensu cares. Ergo dicendum est contra Ulpianum , neque posse quid quain jure facere qu id scnsu caret, atque ita bruta esse in seipsis incapacia juris. II. Sic igitur Ius diuidendum esse reor, in Naturale scilicet,& Civile. Deinde naturale Ius aliud est primaevum , quod praecessit humani generis propagationem ;& ad Ius istud pertinent connubia, bonorum communio, mutua dilectio, F mutuum auxilium , & alia similia : aliud ver δ naturat Jus dicentum est posterius, quod est subsequutum humanae multiplicatio- Dcm naturae, quod cst propric Ius gentium , oi ibusque gentibus commune, cujusmodi sunt divisiones terrarnm atque bonorum, Rerum publicarum constitutiones, jura civitatum, legationes, proprietates,dominiorum translationes , contractus, aliaque non modδ quae in statu primaevae innocentiae s si haec illibata diu perdurasset) extitissent, sed etiam post inductum
in orbem terrae peccatum, ut sunt jura belli, servitutes hominum, & criminum poenae: haec enim jura cunctis gentibus promiscua sunt & communia. Ius autem Civile illud dicendum, quod quaelibet Respublicae seorsim sibi constituerunt, sive scriptum suetit, sive non scri8tum , qualis cst consiletudo: sive etiam sacrum sit, quale est Ius Pontilicium & Canonicum; si ve commune, ut Principum Leges, Magistratuum Edi cha. III. De statu primaevae innocentiae, si perstitisset post hominum multiplicationem, duo quaeri possunt. Prim d utrum ea perdurante fuisset introducta bonorum terrae divisio , proprietates ac dominia ξ Secundo utrum fili flent in hominibus Regna ac Imperia Z Quoad primum , poterat etiam Post propagatum humanum genus constitui civitatum divisio, R in singulis civitatibas rerum communitas , prudenti aliqua adhibita politia commu- Dium agrorum cultum , 8c fructuum ex agris nascentium in singulas sive familias, sive personas dist ibutionem dispensante: potcrat simi liter induci agrorum distributio ; nihil cnim habet quidquam horum quod cum statu communis innocentiae repugnet. At vero de Regibus & Potcstatibus hoc B a. censen
39쪽
censendum est post hominum propagationem, stante adhuc originali innocentia debuisse principatus & potestates quorumdam hominum in alios homines stabiliri. Aut enim introductae suillent praediorum divisiones, aut non fuissent: si primum, tunc necessaria potest is aliqua inter homines superior fuisset, quae distributioni praeesset agrorum, quaeque innumeras ambiguitates ablque etiam humanis cupiditatibus in justis subnascentes circa rerum in multis casibus dominia, proprietates, usus fructus, usus, servitutes praediorum , alienationes , permutationes, sua posset authoritate judicioque dirimere. Si ver δ supponas ejus quae ab initio extiterat communionis rerum stabilitatem, adhuc necesse fui stet Principes aliquos existere, qui dum singuli propriis , aut suarum familiarum commodis invigilant, communem intere, utilitatem procurarent, eamque suis jussionibus & legibus constabilirent, ac singulis suas partes suaque ossicia cum illo ad commune bonum respectu distribuerent: atque ita lub se Magistratus & ossiciales constituerent, aut communibus sum agiis eligi curarent. Sanctus Thomas in lib. I. de regimine Principum , cap. I. sic ait r Naturale homini est ut in Iocietate vivat muctorum , ct neeesse est esse in hominibus per quem multitudo
regatur. Nam cum unu urique id quod sibi eongruum es provideat, multitudo in diversa differgitur, nisi sit qui boni eommunis euram gerat. Unde Salomon ait: Ubi non est gubernator, dissipabitur populus. Oportet ergo ut prater id quod
movet adproprium bonum uniuscujusque, sit etiam aliud quod moveat ad bonum commune maliorum : propter quoa ct in omnibus quae in unum ordinantur, invenitur aliquid quod alia regat. Hactenus Doctor Angelicus. Praeterei docet Aristoteles lib. 3. Politi c. cap. . hominem esse natura sociale animal. Sanctus etiam Chrysostomus in Isaiae caput 3. sic ait: Nihil est intractabilius publica qua caret principatu, quemadmodum neque periculosius quid , quum es navis suo gubernatore destituta.
CAPUT I V. Luatenus lex humana liget secundum
Api et issa ME di sierit Apostolus Paulus, leges & de - l creta hominum in legitima potestate consti tutorum , non tantum astringere subditos ad obtomperandum , vinculo huismano ac politico subde late humanis poenis infractores ; sed etiam divina lege, quae ipsas animas &conscientias liget, subjiciatque suppliciis post hanc vitam ab ipso Deo decretis. Cujus rei istam rationem
40쪽
proierT, quia istiusmodi Potestates Deus approbat , et Rhae ut Dei vicem gerentibus subesse ac parere jubet : adco ut his inobedientes , divinis juiasionibus refiagentur. Omnis anima inquit potestatibus sublimioribui se dita sit ; non esti euim potesas nisi a Deo : qua autem sunt, a Deo ordinata siunt. Itaque qui resistit potestati , Ordinationi Dei remit. Qui autem resipunt, ipsi
sibi damnationem acquirunt. Et mox : Ideo necessitate subditi estote , non foliam propter iram ed etiam Propter conscientiam. Roman. I 3. Quae cum valeant in Principibus & Magistratibus politicis, multo magis urgent in Praefectis Eccletiasticis , de quibus idem Apostolus ita praecipit Hebr. i 3. Obed se praeposi. is vestris, ct subjacete eis : ipsi enim pervigilant quasi rationem pro ab Lmalus Vestris reddituri.
sunt . ut vel alterius harum de Lctu lex ipsa nullatenus liget. Prima est ut lex sit rationalis & justa. Lex enim dicitur inventum Dei ac munus ad coet cenda delicta, vitamque honeste insituendam , l. 2. D. de legib. Praefectis enim tum Ecclesiasticis, tum Saecularibus potestatem Deus contulit, non in destructionem, sed in aedificationem, 2.Cor. Io. Et cum sacri Canones nullam & irritam ac inanem decernant esse excommunicationem qua innocens astringitur , can. Si quis non recto, de can. Cum aliquis , 2 . quaest. 3. idem asserendum pari ratione de legibus evidenter in justis, subditos his nullaia tenus astringi. Deo enim obedire oportet magis quam hominibus , ut responderunt Petrus & Ioannes Apostoli legalibus Sacerdotibus & Scribis, quibus prohibiti suerant Christum praedicare. Act. I. Neque enim licitum est obedire subalternae potestati in his in quibus opponitae superiori potestati. Et sapienter ait S. Thomas 2.2. quaest. 69. arta I . ad I. Potestati in seriori in tantum aliquis subjici debet, inquantum Superioris ordinem ser vat, quo si exorbitaverit, ei subjici non oportet. Quod idem repetit 1. 1.
III. Itaque nulla usque adeo sublimis & universalis est authoritas, sive in Civili , sive in Ecclesiastica Republica, cui liceat obtemperare , si quid jubeat contra bonos mores. η Quod idem sentiendum de pravis receptis consuetudinibus, dicente S.Cypriano epist. ad Pompeianuni: Consuetudo pia apud quosdam obrepser.it , impedire non debet quominus veritas prae vale.rt ; nam consuetudo sine veritate vetustas erroris es: Propter quod relicto errore sequamur veritatem. Et habetur dist. 8. . Gip.Consuetiao. Vide cap .ult.
de praescript . JIV. Secunda legis tam Ecclesiasticae qu m Civilis conditio est, ut promulgetur, alioqui non obligatura, utpote non sufficienter populis no-tificata, l. Leges sacratissima , Cod. de legib. item Authent. ut novae factae constitutiones , &c. Insuper canon In sis, S. Leges, dist. . Leges sin quirin
instituuntur cum promulgantur, firmantur autem cum moribus utentium compro
bantur. His sufflagatur S. Thomas I. a. quaest. 9o. art. . Ambigitur Verb
