Opera M. Tullij Ciceronis Tomus primus operum M. Tullii Ciceronis in quo haec continentur. Rhetoricorum ad C. Herennium libri 4. De inuentione rhetorica lib. 2. De oratore ad Q. fratrem lib. 3. De claris oratoribus lib. 1, qui Brutus inscriptus est.

발행: 1555년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

3o Oratoriae

pta dixisti. ecquonam modo. ecquonam loco artis indigent/C. P. Illa vero indigent: i,& nec eo dicunt tir sine arte . quὀdita sunt. sed quὀdea non parit oratoris ars. sed soris ad se delata. tamen arte tractat,& maxime in testibus. Nam de toto genere testiu, quam id sit infirmum . saepe dicendum est:&argumeta .rerum esse propria: testimonia. volun talia ira: utendumque est exemplis, quibus testibus creditum non sit: & de singulis testibus, si natura vani. si leues. si cum ignominia, si spe, si metu,s iracundia. si misericordia impulsi. si praemio, si gratia adducti: comparandiq; superiore cum authoritate testium . quibus tamen creditum no sit. Saepe etiam quaestionibus relis en dum est quod & dolorem fugientes multi in tormentis emetiti persaepe sunt .morique maluerunt salsum latendo. quam vere inficia do dolere. Multi etiam suam vitam neglexerunt ut eos qui his chariores quam ipsi sibi essent, liberaret. Alii autem. aut natura corporis . aut cosuetudine dolendi aut metu supplicii aut mortis, vim tormentorum pertulerunt. Alii emetiti sunt in eos quos oderant. Atque haec exemplis infirmanda sunt. Neque est obscurum, quin quoniam in utraque parte sunt exempla.& item ad coniecitaram faciendam loci. in contrariis contraria sint sumenda. Atque etiam incurrit alia quaedam in testibus& in quaestionibus ratio. Saepe enim ea quae dicta sunt. si aut ambiguer, aut inconstanter. aut incredibiliter dicta sunt, aut etia alibter ab alio dicta. subtiliter reprehenduntur. C. F. Extrema tibi pars restat orationis. quae posita in perorando est de qua sane: velim audire . C. P. Facilior est explicatio perorationis. Nam est diuisa in duas parteis. amplificationem, & enumerationem.

Augendi autem & hic est proprius locus in perorado : & in cursu ipse orationis declinationes ad amplificandum dantur cofirmata re aliqua. aut reprehensa. Est igitur amplificatio, grauior quaedam affirmatio, quae motu animorum conciliet in dice fidem. Ea & verborum genere conficitur. Si rerum. Verba pone la sunt quae vim habeant illustrandi. necas usu sint abhorrentia. gravia, plena. sonantia, iuncta, facta. , cognominata, non vulgata, superlata, in primisque transsata, nec in singulis verbis. sed in continentibus soluta. quae dicuntur sine coniunctione, ut plura videatur. Augent etiam relata verba, iterata duplicata.& ea quae ascendunt gradatim ab humili ribus verbis ad superiora. Omnin6que semper quasi naturalis, Si non explanata oratio sed grauibus reserta verbis ad augendum accommodatior. Haec igitur in verbis. quibus actio vocis, vultus & gestus congruens. & apta ad animos permovendos, a commodata est. Sed & in verbis. & in actione causa erit tenenda, & pro re agenda.

Nam haec quia videntur perabsurda, cum grauiora sunt quam causa, diligenter sere. quid quenque deceat, iudicandum est. Rerum amplificatio sumitur eisdem locis omnibus. quibus illa quae dicta sunt ad fidem: maximeque definitiones valet conglobatae.& consequentium frequentatio,&contrariarum.&dissimilium, Se inter sepu- ,, gnantium reru confisio.& causae, & ea quae sunt de causis orta, maximeque similitudines.& exempla: fictae etiam personae. muta denique loquantur. Omninόque ea sunt adhibenda si causa patitur, quae magna habentur:quoru est duplex genus. Alia

cnim magna natura videntur. alia usu . Natura, ut caelestia, ut diuina, ut ea quorum

obscurae causae. ut in terris naudoqtie admirabilia quae sun t: ex quibus, smilibusque. s attendas. ad augendum permulta suppetiit. Vsu quae videntur hominibus aut prodesse. aut oben vehementius. quorum sunt genera ad amplificandum tria. nam aut

charitate mouentur homines, ut deorum, ut patriae, ut parentum: aut amore. ut fratrum. vi coniugum, ut liberorum, ut familiarium: aut honestate, ut virtutum. maximeque earum quae ad communione hominum,& liberalitatem valent. Ex iis de cohortationes sumuntur ad ea retinenda Si in eos a quibus ea violata sunt, odia inci- , tantur.&miseratio nascitur. proprius locus augedi in iis rebus aut amissis aut amiserendi periculo. Nihil est enim tam miserabile. quam ex beato miser. Et hoc totum quidem moueat, si bona ex fortuna quis cadat,& a quorum charitate diuellatur, quae

332쪽

PartitioneS.

amittat. aut amiserit, in quibus malis sit, suturusve sit, exprimatur breuiter. Cito eonina arescit lachryma. praesertim in alienis malis. Nec quicquam in amplificatione nimis enucleandum est. minuta est enim omnis diligetia: llic alitem locus grandia requirit. Illud iam est iudicii. tuo quaque in causa genere utamur agendi. In illis enim causis quae ad laudationem exornantur, ii loci tractandi sunt. qui mouere possunt expectatione admirationem. voluptatem. In cohortationibus aute. bonorum ac malorum enumerationes & exempla valent plurimum. In iudiciis. accusatori se- si re, quae ad iracudiam: reo plerunq;. quae ad misericordia pertinet. Nonnunqua tameaccusator misericordiam mouere debet.&defensor iracudiam. Enumeratio reliqua est, nonnunquam laudatori, suasori no saepe . accusatori saepius qua in reo necessaria.

Huius ipsa tepora duo sunt: si aut memoriae diffidas eoru apud quos agas vel interii alio teporiς. vel longitudine orationis: aut freque tatis firma metis orationis, & breuiter expositis, vim est habitura caula maiore. Et reo rarius utendu est, quod ponia a

sunt c6traria, quoru dissolutio in breuitate latebit aculei punget. Sed erit in enumeratione vitandii, ne ostetatio memoriae suscepta videatur esse puerilis. Id effugiet qui non omnia minima repetet, sed breuia lingula at tinges poderarer ii ipsa coprehen-n det. C. F. Quonia&de ipso oratore, Si de oratione dixisti. expone eum mihi nuc. quem ex tribus extremii proposuisti quaestionis locum. C. P. Duo sunt, ut initio dixi, quaestionu genera qui ru alterum linitum teporibus & personis, cotrouersiam de causam appello alterii infinitum, nullis neq; personis, neque teporibus notatu, propositu voco. Sed est consultatio quasi pars causis quaedam decύtrouersiae. In est enim

infinitu in definito. Et ad illud tamen referuntur omnia. Quamobrem prius de proposito dicamus. cuius genera sunt duo: cognitionis alterii: eius scientia est finis. ut versiae sint sensus. alterii actionis. quod refertur ad efficiendum quid: ut si quaeratur quibus officiis amicitia coleda sit. Rursus superioris genera sunt tria: sit necne, quid sit, quale sit. Sit necne, ut, ius in natura sit, an in more. Quid autem sit, sitne ius id 3. quod maiori parti sit utile. Quale autem sit. iuste viverest necne utile. Actionis autem duo sunt genera. Vnum ad persequendum aliquid. aut declinandum : ut quibus rebus adipisci gloriam postis. aut quomodo inuidia vitetur. Alterum, quod ad aliquod comodum usumque resertur. ut quemadmodum sit Respublica administranda, aut quemadmodum in paupertate viuedum. Rursus autem ex cognitionis consultatione, ubi sit necne sit. aut suerit, suturumue sit . quaeritur unum genus est quaestionis. possitne aliquid effici: ut cum quaeritur ecquisnam persecte sapiens esse possit. Alterum quemadmodum quidque fiat. ut quonam pacto virtus pariatur, natura ne an ratione , an usu . Cuius generis sunt omnes in quibus ut in obscuris naturalibusque quaestionibus causa rationesque rerum explicantur. Illius autem generis, in

quo quid sit id de quo a situr, quaeritur duo sunt genera: quorum in altero disputan- si dum est aliud an idem sit. ut pertinacia de perseuerantia: in altero autem descriptio generis alicuius, de quasi imago exprimenda est, ut qualis sit auarus, aut quid sit superbia. Tertio aute in genere, in quo quale sit quaeritur, aut de honestate. aut de utilitate. aut de aequitate dicendum est. De honestate sic: ut honestumne sit pro amico periculum aut inuidiam subire. De utilitate autem sic: ut, sitne utile in re publica

administranda versiri. De aequitate vero sic: ut, sine aequum amicos cognatis anteferre. Atq; in hoc eodem genere, in quo quale sit quaeritur, exoritur aliud quoddam disputandi genus. Non enim simpliciter solii in quaeritur quid honestum sit, quid utile, quid aequii sed etiam ex paratione quid honcstius quid utilius. quid aequitis; atque etiam quid honestissimum. quid utilissimum. quid aequissimum: cuius generis illa sunt , quae praestantissima sit dignitas vitae. Atque ea quidem quae dixi. cogni-3s tionis sunt omnia. Restant actionis cuius alterum est praecipi edi genus, quod ad rationem officii pertinet: ut, quemadmodum colendi sint parentes. Alterum autem

333쪽

6 Oratoriae

ad sedandos animos, de oratione sanandos, ut in consolandis i nc roribus, ut in iracundia comprimeda, aut in timore tollendo, aut in cupiditate minuenda. Cui quidem generi contrarium est disputandi genus ad eosdem illos animi motus quod in amplificanda oratione saepe faciendum est vel gignendos, vel concitandos. A que sere haec est partitio consultationum. C. F. Cognoui: sed quae ratio est in his inueniendi &disponedi requiro. C. P. Quid ru/aliamne censes,&no eandem esse quae est expolita, ut ex iisdem locis ad fidem &ad inueniendum ducantur omnia Collo candi autem quae est exposita in aliis ratio, eadem litic transfertur. Cognita igitur

omni distributione propositarum consultationum , controuersiarum & causarum genera restant omnino. Et earum quidem forma duplex est: quarum altera delecta- x tionem sectatur aurium: alterius, ut obtineat probet, & eisiciat quod agit. omnis est

suscepta contentio. Itaque illud superius exornatio dicitur: quod cum latum genus esse potest, saneque varium, unum ex eo delegimus, quod ad laudandos claros viros suscepimus,& ad improbos vituperandos. Genus enim nullum est orationis, quod aut uberius ad dicendum, aut utilius ciuitatibus esse possit, aut in quo magis orator in cognitione virtutum vitiorumque versetur. Reliquum autem genus causarum aut in prouisione posteri temporis, aut in praeteriti disceptatione versatur: quorum alterum deliberationis est, alterum iudicii. Ex qua partitione tria genera causarum extiteruta unum, quod a meliori parte laudationis est appet tum, deliberationis alterum, tertium iudiciorum. Quamobrem de primo primum, si placet,disputemus. C. F. Mihi vero placet. C. P. Ac laudandi vitupera lique rationes, quae non ad bene dicendum solum, sed etiam ad honeste vivendum valent, expona breuiter, atque , a principiis exordiar & laudandi & vituperandi. Omnia enim sunt prosecto laudanda, quae coniumsta cum virtute sunt: & quae cum vitiis vituperanda . Quamobrem sitis alterius est honestas, alterius turpitudo. Conficitur autem genus hoc dictionis, narrandis exponendisque factis. sine ullis argumentationibus, ad animi motus leniter tractandos magis, quina ad fidem saciendam aut confirmandam accomodate. Non enim dubia firmantur , sed ea quae certa, aut pro certis posita sunt, augentur. Quamobrem ex iis quae ante dicta sunt,& narrandi & augendi praecepta repetentur. Et quoniam in his causis omnis ratio sere ad voluptatem auditoris de ad delectati nem resertur, utendum erit iis in oratione singulorum verborum insignibus, quae habent plurimum suauitatis: id est, ut factis verbis, aut vetustis, aut translatis freque- ter utamur:&in ipsa constructione verborii, ut paria paribus, di similia similibus saepe reserantur Vt contraria, Ut geminata, ut circunscripta numeros c. non ad similitu- is

dinem versuum, sed ad expilaum aurium sensum, apto quasi quodam verboria modo. Adhibendaq; frequentius etiam illa ornam cta rerum sunt, siue quae admirabilia. nec opinata: siue significata monstris, prodigiis, oraculis: siue quae videbuntur ei de quo agi mus, accidisse diuina. atque fatalia. Omnis enim expectatio eius qui audit. Et admiratio. ε improuisi exitus, sal, et aliquam in audiendo voluptate. Sed quoniam

in tribus generibus bona malaue versantur, externis corporis.&animi: prima sunt externa quae ductitura genere: quo breuiter modiceque laudato, aut, si erit insanae,

praetermisso: si humile, vel praeterito, vel ad augendam eius quem laudas, gloriam, tacto: deinceps, si res patiatur, de fortunis erit de se cultatibus dicendii. Postea de corporis bonis: in quibus quide quae virtutem maxime signiscat, facillime sorma lau- datur. Deinde est ad facta veni edunt: quorum collocatio triplex est:aut enim te rum seruandus cst ordo: aut in primis recentissimum quodq; dictavi Naut multa Cevaria facta in propria virtutum genera sunt digereda. Sed hic locus virtutum atque vitiorum latissime patens ex multis & variis disputationibus nunc in quandam an- gustam de breuem cocludetur. Est igitur vis virtutis duplex: Aut enim scientia cernitur virtus, aut actione. Na qiuae prudentia, quae calliditas, quaeq; grauissimo nomine

334쪽

Partitiones. 3Q7

sapientia appellatur, haec scientia pollet una. Quae vero moderandis cupiditatibus, regendisque animi motibus laudatur. eius est munus in agendo, cui temperantiae nomen est. Atque illa prudentia in suis rebus,domestica: in publicis. ciuilis appellari solet. Temperantia autem in suas itidem res, te in communes distributa est: dii o- . biisque modis in rebus commodis discernitur, de ea quae absunt. non expetendo : de ab iis quae in potestate sunt abstinendo. In rebus autem incommodis est itidem duplex. nam quae vcnientibus malis obstat, sortitudo : quae quod iam adest, tolerat &perfert, patientia nominatur. Quae autem haec uno genere complectitur, magnitudo animi dicitur, cuius est liberalitas in usu pecuniae, simulque altitudo animi in capiendis inco modis.& maxime iniuriis,& omne quod est eius generis graue, inseda tum de turbulentum. In comunione autem quae posita pars est iustitia dicitur, eaque erga deos religio, erga parentes pietas. vulgo autem bonitas. creditis in rebus fides. in moderatione animaduertenai lenitas amicitia in beneuolentia nominatur. At liliae quidem virtu tes cernuntur in agendo. Sun tau tem aliae quas ministrae comites-

, que sapientiae: quarum altera. quae sint in disputando vera atque salsa. quibusque positis quid sequatur, distinguit Se iudicat: quae virtus omnis in ratione scientiaque disputandi sua est: altera autem oratoria. Nihil enim est aliud eloquentia nisi copiose loquens sapientia: qtiae ex eodem hausta genere, quo illa quae in disputando, uberior

est atque latior.&ad motus animorum, vulgi lue sensus accommodatior. Custos

vero virtutum omnium, dedecus fugiens. laudemque maxime cosequens, verecundia est. Atque hi sunt quidem sere quasi quidam habitus animi sic affecti lo costituti. ut sint singuli inter se proprio virtutis genere distincti, a quibus ut quesque res gesta est. ita sit honesta necesse est .summeque laudabilis. Sunt autem alii quidam persecti animi habitus ad virtutem quasi praeculti de praeparati rectis studiis di artibus, ut in

suis rebus studia literarum, ut numerorum ac sonorum, ut mensurae, ut syderum, ut equorum. ut venandi, ut armorum. In communibus propensiora studia in aliquo ., genere virtutis colendo, aut diuinis rebus deseruiendo aut parentibus. amicis. hospitibus praecipue atque insigniter diligendis. Atque haec quidem virtutum : vitiorum autem sunt genera contraria. Ccrnenda autem sunt diligenter, ne fallat ea nos vitia quae virtutem videntur imitari. Nam de prudentiam malitia, εἰ temperantiam

immanitas in voluptatibus aspernandis. de magnitudinem animi superbia in animis extollendis, Si despicientia in cotemnendis honoribus deliberalitatem effusio. Et sortitudinem audacia imitatur. εἰ patientiam duritia immanis, de iustitiam acerbitas, de religionem superstitio. de lenitatem mollitia animi, de verecundiam timiditas de illa dii putandi prudentia c5 certatio captaticueque verborum, Se hanc oratoriam vim inanis quaeda profluentia loquendi. Studiis autem bonis similia videntur ea quae sunt in eodem genere nimia. Quamobrem omnis vis laudandi vituperandique ex his sumetur virtutu vitiorumque partibus: sed in toto quasi contextu orationis haec . erunt illustranda maxime, quemadmodu quisque generatus, quemadmodu educa catus, quemadmodu institutus,moratusq; fuerit de siquid cui magnum aut incredibile acciderit maximeque si id diuinitus accidisse potuerit videri: tum quod quisque

senserit dixerit gesserit ad ea quae proposita sunt virtu tu genera, accomodabuntur, ex illisque iisde inueniendi locis causae rerum de euentus, 3t consequentia requirentur. Neque vero mors eoru quoru vita laudabitur, siletio praeteriri debebit. si modo quid erit animaduertendit aut in ipso genere mortis. aut in iis rebus quae post mortem erunt consecutae. C. F. Accepi ista. didicique breuiter non solii quemadmodum laudarem alterum, sed etiam quemadmodu eniterer ut possem ipse iure laudari. Videamus igitur deinceps, in sententia dicenda quam viam Se quae praecepta teneamus. , C. P. Est igitur in deliberando finis utilitas, ad quem omnia ita reseruntur in colitio

dando, sententiaque dicenda, ut illa prima sint suasori aut dissuasori videnda, quid

335쪽

3o8 Oratoriae

aut possit seri. aut non possit:& quid aut necesse si aut non necesse. Nam re siquid effici non potest, deliberatio tollitur. qua uis utile sit:& siquid necesse est necesse autem id est. line quo salui liberiue esse non possumusὶ id est reliquis di honestatibus in ciuili ratione.& commodis anteponendum. Cum autem quaeritur quid feri ponsit videndum etiam est quam sicile possit. Nam quae perdifficilia sunt, perinde habenda saepe sunt. ac si effici non possint. Et cum de necessitate attendemus, et saliquid non necessarium videbitur, videndum tamen erit quam sit magnum. Quod enim permagni interest. pro necessario sepe habetur. Itaque clim constet hoc genus οcausarum ex suasone Se dissuasione suasori proponitur simplex ratio. si δt utile est.& feri potest fiat. Dissuasori duplex: una. si non utile est, ne fat: altera, si fieri no potest. nec suscipiatur. Sic suasori utrunque docendum est. dissuasori alterum infirma re sat est. Quare quoniam in his versatur omne consilium duobus, de utilitate ante dicamus. quae in discernendis bonis malisque versatur. Bonorum autem partim ne- celsaria sunt: ut vita, pudicitia. libertas: ut liberi. coniuges, germani, parentes: partim non necessaria, quoru alia sunt per se expetenda, ut ea quae sita sunt in ossiciis atque virtutibus: alia quod aliquid commodi efficiunt, ut opes de copiae. Eorum autem quae propter se expetuntur. partim honestate ipsa, partim commoditate aliqua expetuntur. Honestate ea quae proficiscutur ab iis virtutibus, de quibus paulo ante est di etii quae sunt laudabilia ipsa per se. Comoditate autem aliqua. quae sunt in corporis aut so minae bonis expetenda. quorum alia sunt quali quod amodo cu honestate co- ., iuncta. ut honos, ut gloria: alia diuersa. ut vires, forma, valetudo, nobilitas. diuitiae.

clientelae . Est etia quasi quaedam materies sibiecta honestati. quae maxime spectitur

in amicitiis: amicitiae autem charitate de amore cernuntur. Na clim deorii, tum parentum patriaeque cultus, eorumq; hominum qui aut sapientia aut opibus excelliit, ad charitate referri solet. Coniuges aute . deliberi de fratres,&alii quos usus similiaritasque coniunxit, quanquam etiam charitate ipsa. tamen amore maxime cotinentur. In his igitur rebus cia bona sint, facile est intellectu quae sint contraria. Quod ii

semper optima tenere possemus. haud sane, quonia quidem ea perspicua sunt. consilio multu egeremus. Sed quia teporibus quae vim habent maxima, persaepe euenit ut utilitas culionestate certe t. eartimque rerum contentio pleriique deliberatione se ficit. ne aut opportuna propter dignitate. aut honesta propter utilitate relinquatur.

ad hanc difficultate explicandam praecepta reseramus. Et quoniam no ad veritatem solii m. sed etiam ad opiniones eorum qui audiunt, accomodanda est oratio hoc primum liuelliga inus. hominum duo ei se genera: alterum indoctu de agreste. quod ante serat semper utilitatem honestati: alterum expolitum. quod rebus omnibus dignitatem anteponat. Itaque huic generi laus. honor, gloria. fides, iustitia. omni que virtus: illi autem alteri quaestus. emolumentum, fructusque proponitur, atque etiam voluptas. quae maximὸ est inimica virtuti, boniq; naturam fallaciter imitando adulterat quam immanissimus qui'; acerrime sequitur, neque soldm honesti; rebus. sed etiam necessariis anteponit. In suadendo, cum ei generi hominum consilium des. saepe sane laudanda est de illud videndum, quanto magis homines mala sugiant, qua sequantur bona. Nam neque honesta tam expetunt, quam deuitat turpia. o Quis enim honore, quis gloriam quis laude, quis ullum decus tam unquam expetat, qua in ut ignominiam, infamiam. contumeliam,dedecus fugiat quaru rerii dolor grauis est. est genus hominu ad honestatem natu, malo cultu, prauisque opinionibus corruptum. Quare in cohortando atque suadendo propositum quidem nobis erit illud. vi doceamus qua vi bona c6sequi. malaque vitare possimus. Sed apud homines bene ins itutos. plurimu de laude εἰ de honestate dicemus, maximeq; ea virtutii genera tractabimus quae in comuni hominu utilitate tu eda augedaq; versantur.

Sin apud indoctos i mperit 6sis dicemus, seu uis, e inoluincta, voluptates, vitatione';

336쪽

- Partitiones. 3O9

dolorum proserantur. addantur etiam contumeliae atque ignominiae. Nemo enimi, est tam agrestis.que non si ipsa minus honestas contumelia tamen & dedecus magnopere moueat. Quare quod ad utilitatem spectat. ex iis quae dicta sunt reperietur. Quid aute possit effici. necne possit. in quo etia quam facile possit.quamq; expediat. quaeri solet. maxime ex causis iis quae quanquerem efficiant, est videndii. Causarum aute genera sunt plura. Nam sunt aliae quae ipsae conficiunt, aliae quae vim aliqua ad conficiendii afferunt. Itaq; illae superiores conficientes vocetur. Ita reliquae ponantur in eo genere, ut sine his confici non possit. Conficiens aut e causa. alia est absoluta.& persecta per se: alia aliquid adiuuans. εἰ essiciendi socia quaeda. cuius generis vis varia est, &saepe aut maior, aut minor: vi& illa quae maximam vim habet. sola saepe

causa dicatur. Sunt autem aliae causae, quae aut propter principiis, aut propter exitum si conficientes vocantur. Cum autem quaeritur quid sit Optimum iactu. aut utilitas. aut

spes efficiendi ad assentiendum impellit animos. Et quoniam de utilitate iam diximus .de efficiendi ratione dicamus. Quo toto genere, quibuscu, de contra quos, quo tempore. aut quo loco. aut quibus sicultatibus, armorii, pecuniae, sociorum, earumue rerum 'uae ad quanquerem efficiendam pertinent, possimus uti, requirendu est. Neque solum ea sunt quae nobis suppetunt. sed etiam illa quae aduersantur, videnda. Et si ex contentione procliuiora erunt nostra . no solum effici posse quae suademus. erit persuadendum. sed curandum etiam ut illa facilia procliuia, iucunda videatur. Dissuadentibus autem. au t utilitas labefactanda est, aut efficiendi difficultates efferendae neque aliis ex praeceptis. sed iisdem ex suasionis locis. Vterque vero ad augen-d una habeat exemplorum aut recentium . quor notiora sint, aut veterii, quo plus au -

, , thoritatis habeant, copiam. Maximes sit in hoc genere meditatus. ut possit vel utilia ac necessaria saepe honestis. vel haec illis anheserre. Ad commouedos aute animos maxime perficient, si incitandi erunt, huiusmodi sententiae, quae ad explendas cupiditates. aut ad odium satiandum aut ad ulciscendas iniurias pertinebunt. Sin autem reprimendi, de incerto statu fortunae, dubiisque ei lentis rerum suturarii. de retinendis suis sortunis. si erunt secundae: sin autem aduersae, de periculo comonendi. Atq;

hi quidem sunt perorationis loci. Principia autem in sententiis dicendis breuia esse

debebunt: non enim supplex ut ad iudicem venit orator, sed hortator atque aut hor. Quare proponere, qua mente dicat, quid velit. quibus de rebus dicturus sit, debet, hortarique ad se breuiter dicentem audiendii. Tota autem oratio simplex & grauis, , , &sententiis debet ornatior esse . quam verbis.C. F. Cognoui iam laudationis & suasionis locos: nuc quae iudiciis accommodata sunt, expecto, idque nobis genus restare unum pii to. C. P. Recte in telligis. atque eius quidem generis finis est aequitas:quae non simpliciter spectatur. sed ex comparatione non unquam: ut cude veri is mo accusatore disputatur, aut cit hareditatis sine lege aut sine testam e to petitur possessio: in quibus causis. quid aequius, aequis sinumue sit.quaeritur: quas ad causas si cultas petitur argum etationum ex iis de quibus mox dicetur aequi talis locis. Atque etia ante iudicium de consti tuendo ipso iudicio solet esse contentio. cu aut sine actio illi qui agit, aut iam ne sit. aut non ia esse deserit aut illa ne lege, hisne verbis si actio. quaeritur:quae etia si antequam res in iudicium venit, aut concertata. aut diiudicata, aut

cosechano sunt: tamen in ipsis iudiciis permagnu saepe habent podiis .cu ita dicitur, Plus petisti. sero petisti. no fuit tua petitio. no a me. non hac lege no his verbis, non hoc iudicio. Quarii causarii genus est politum in iure ciuili. quod est in priuatarum ac publicarum rerum lege aut more positum: cuius scientia neglecta ab oratoribus plerisque. nobis ad dicendii necessaria videtur. Quare de costitu edis actionibus, accipiendis subeundisque iudiciis. de excipi eda iniquitate actionis, de coparanda aequitate . quia ea sere generis eius sunt. ut quaqua in ipsum iudiciu saepe dilabatur. tameante iudiciu tractanda videantur: paululia ea separo a iudiciis, tempore magis agedi,

337쪽

3so Oratoriar

quam dissimilitudine generis. Na omnia quae de iure ciuili,au t de aquo ὀt bono disceptatur, cadunt in eam sormam, in qua quale quid sit ambigitur . de qua dicturi sumus. quae in aequitate de iure maximὰ cosistit. In omnibus igitur causis tres sunt gradus: ex quibus unus aliquis capiendus est, si plures non queas, ad resistendum. Nam aut ita consstendum est, ut quod obiicitur factum neges: aut illud quod Actum sa- uteare neges eana vim habere, atque id esse quod aduersarius criminetur. Aut si neque

de facto. neque de iacti appellatione ambigi potest, id quod arguere, neges tale esse.

quale ille dicat: Se rectum esse quod feceris,c6cedendumve defendas. Ita primus ille status 5t quali conflictio cum aduersario, coniectura quadam Tecundus autem definitione atq; descriptione aut insormatione verbi: tertius aequi, de veri, de recti. de humani ad ignoscendum disputatione tractassus est. Et quoniam semperis qui defendit. non soli ira resistat oportet aliquo statu, aut inficiando, aut definiendo, aut aequi- . tate opponenda, sed etiam rationem subiiciat recusationis suae. Primus ille status rationem habet iniqui criminis, ipsam negationem inficiationemque facti. Secundus, quod no sit in re quod ab aduersario ponitur in verbo. Tertius quod id recte factum is esse defendet. quod sine ulla nominis controuersia factinia satetur. Deinde unicuiq

rationi opponendum est ab accusatore id, quod si non esset in accusatione causa omnino esse non posset. Itaque ea quae sic reseruntur, continentia causarum vocetur:

uanquam non ea magis quae contra rationem defensonis afferutur quam ipsae de-ensionis rationes continent causas. Sed distinguendi gratia rationem appellamus eam quae affertur a reo ad recusandum depellendi criminis causa: quae nisi esset. quid

defenderet non haberet. Firmamentum autem, quod contra ad labefactanda rationem refertur, sine quo accusatio stare no potest. Ex rationis autem de ex firmamenti conflictione de quasi concursu quxilio exoritur quaedam, quam disceptationem voco: in qua quid deueniat in iudicium, εἰ de quo disceptetur, quaeri solet. Nam prima aduersariorum contentio diffusam habet quaestione: ut in coniectura, ceperitne ope cunias Decius. In definitione, minueritne maiestatem Norbanus. In aequitate, iurene occiderit Opimius Gracchum. Haec quae primam contentionem habent ex arguendo de res stendo. lata, ut dixi. 3e confusa sunt. Rationum Se firmamentorii contentio adducit in angustum disceptationem. ea in coniectura nulla est: nemo enim

eius quod negat factum. ratione aut potest aut debet aut solet reddere. Itaque in his causis eadem & prima quaestio Se disceptatio est extrema. In illis autem ubi ita dicitur, Non minuit maiestatem, quod egit de Cepione turbulentius: populi enim Ro. dolor iustus vim tum illam excitauit. non tribuni actio. maiestas autem, quonia est magnitudo quaedam populi Ro. in eius potestate ac iure retinendo. aucta est potiusquam diminuta. 8e ubi ita resertur Maiestas est imperii atq; in omni populi Ro. di- 'gnitate, qua minuit is qui per vim multitudinis rem adseditionem vocavit: existitilla disceptatio minii erit ne maiestatem, qui voluntate populi Ro. rem gratam d quam per vim egerit. In his autem causis, ubi aliquid recte factum, aut concededum

esse factum de senditur cum est sacti subiecta ratio, sicut ab Opimio Iure iaci. salutis

omnium Se conseruandae Rei p. causa: relati imque est ab Decio, Ne sceleratissimum quide ciuem sine iudicio iure ullo necare potuisti: oritur illa disceptatio. potueritne recte salutis Rei p. causa ciue euersore ciuitatis indemnatu necare. Ita disceptationes eae quae in iis controuersis oriuntur, quae sunt certis personis δe temporibus notatae. fiunt rursus infinitae:detractisq; teporibus de personis rursum ad cosultationis forma rationemq; reuocantur. Sed in grauissimis firmamentis Se illa ponenda sunt. si qua exscripto legis aut testanacti aut verborum ipsius iudicii, aut alicuius stipulationis aut is cautionis opponuntur de sensoni cotraria. Ac ne hoc quide genus in eas causas incurrit. qitae coniectura cotinentur. Quod enim factum negatur, id argui non potest

scripto. ne in definitionem quide venit genere scripti ipsius. Na etia si verbii aliquot

338쪽

Partitiones. 3II

de scripto desiniendum est quam vim habeat, ut cum ex testamentis quid sit penus,

aut cum ex lege praedii quaeritur quae sunt ruta caesa: non scripti genus, sed verbi interpretatio controuersam parit. Cum autem plura significatur scripto propter verbi aut verborum ambiguitatem, ut liceat ei qui contra dicat. eo trahere significationem scripti, quo expediat. aut velit aut etiam si ambigue scriptum non si vel a verbis voluntatem &sententiam scriptoris abducere, vel alio se eadem de re contrarie εο scripto defendere: tum disceptatio ex scripti contentione existit: ut in ambiguis disceptetur quid maxime significetur In scripti sententiaeque contentione, utrum potius sequatur iudex: in contrariis scriptis, utrum magis sit comprobandum. Disceptatio autem cuin est constituta. proposita esse debet oratori, quo omnes argumentationes repetitae ex inueniendi locis coniiciantur. Quod quanquam satis est ei qui videt quid in quoque loco lateat. quique illos locos tanquam thesauros aliquos argumentorum notatos habet' tamen ea quae sunt certarum causarum propria, tangemus. In coiectura igitur cum est in insciando reus, accusatori haec duo prima sunt. Sed accusatorem pro omni actore Si petitore appello. Possunt enim etiam sine ac cusatore in causis haec eadem controuersiarum genera versari. Sed haec duo sunt ei prima, causa Si euentus. Causam appello rationem efficiendi: euentum, id quod est

effectum. Atque ipsa quidem partitio causarii paulo ante in suasionis locis distributa ιi est. Qua enim in consilio capiendo suturi temporis praecipiebantur, quamobre aut utilitatem viderentur habitura aut eis ciendi facultatem. eadem, qui de facto argu mentabitur, colligere debebit. Quamobrem de utilia illi quem arguet .suisse,&ab eo effici potulisse demonstret. Vtilitatis coniectura mouetur .s illud quod arguitur, aut spe bonorum, aut malorum metu seci sse dicitur:quod fit acrius. quo illa in utroque genere maiora ponuntur. Spectantur etiam ad causam iacti. motus animorum, si ira recens, si odium vetus. s ulciscendi studiu. si iniuriae dolor, si honoris. si gloriae. si imperii si pecuniae cupiditas. si periculi timor. si aes alienum .s angustiae rei similiaris. si audax, si leuis. si crudelis. si impotens. si incautus, si in spies, si amans, si comota mente .s vinolentus. si cum spe efficiendi .s cum opinione celandi. aut si patefactum es ι, set, depellendi criminis. vel perrumpendi periculi. vel in longinquum tempus disserendi: aut si iudicii poena leuior. quam facti praemium: aut si facinoris voluptas maior quam damnationis dolor. His sere rebus facti suspicio confirmatur. cu de voluntatis in reo causae reperuitur.5c facultas. In voluntate autem utilitas ex adeptione alicuius commodi. vitationeque alicuius incommodi quaeritur, ut aut spes, aut metus impulisse videatur, aut alius repentinus animi motus. qui etia citius in fraude quam

ratio utilitatis impellit. Quamobre sint haec dicta de causis. C. F. Teneo.& quaero qui sint illi euentus quos ex causis effici dixisti. C. P. Consequentia quaedam signa praeteriti. & quali impressa iacti vestigia: quae quide vel maxime suspicione mouent.&quasi

tacita sunt criminum testimonia. Atq; haec quidem grauiora.quod causae communiter videntur insimulare & arguere omnes posse. quorunon interfuerit aliquid. Haech proprie attingunt eos ipsos qui arguuntur: vitelli, ut vestigiu. ut cruor, ut deprehensum aliquid quod ablatum ereptumve videatur. vi responsum in costanter, ut haestatum ut ii tubatum, vi cu aliquo visus, ex quo suspicio oriatur, ut eo ipso in loco visus, in quo facinus. ut pallor ut tremor. ut scriptu aut obsignatii. aut depositu quippiam. Haec enim de talia sunt. quae aut in re ipsa.au t etia antequam iactu est, aut postea suspiciosum crimen efficiant. Quae si no erunt. tamen causis ipff. de efficiendi sa cultatibus niti oportebit, adiuncta illa disputatione comuni. non fuisse illum tam a mentem, ut indicia secti aut effugere , aut occultare non posset, ut ita apertus esset, ut locum erimini relinqueret. C6munis ille contra locus, audaciam temeritati. non prudentiae et se coniunctam. Sequitur autem ille locus adaugendum, non esse expe-- ctandum dum sateatur:argumentis peccata conuinci: Si hic etia exempla ponetur.

339쪽

3ia Oratoriae

Atque haec quidem de algum elis. Sin autem erit etiam testium facultas: primu g

rius erit ipsum laudandum .dicendiimque, ne argumentis teneretur reus, ipsum sua

cautione sectilis: testes effugere no potuisse. Deinde singuli lauden tur. Quae autem essent laudabilia. dictum est. Deinde etiam argumento firmo, quia tamen saepe sal sum est posse recte non credi: viro bono & firmo, sine vitio iudicis non posse nocte di. Atque etiam si obscuri testes erunt, aut tenues, dicendum erit non esse ex fortuna fidem ponderanda: aut eos esse cuiusq; locupletissimos testes, qui id de quo asa tui . facillime scire possint. Sin quaestiones habitae. aut postulatio ut habeatur .causam adiuuabunt, confirmandum genus primu quaestion uerit, dicedum de vi doloris .de opinione maior ii, qui eam rem tota nisi probassent, certe repudiassent. Dem - cisti tutis Atheniesium Rhodiorumque doctissimorum hominum, apud quos etiam id quod acerbissimum est liberi civesque torquetur. De nostrorum etiam prudentillimorum hominum institutis quicum deseruis in dominos quaeri noluissent. de

incestu tamen. 3t coniuratione quae facta me consule est quaerendum putauerunt.

Irridenda etiam disputatio est qua solent uti ad infirmandas quaestiones.& meditata. puerilisque dicenda: tu sacienda fides, diligenter esse & sine cupiditate quaesitum: dictaque quaestionis argumentis& coniectura ponderanda. Atque haec accusationis

fere membra sunt. Defensionis autem, primum infirmatio causarum, aut non sui sese. aut non tantas, aut non libi soli aut commodius potuisse idem consequi. aut non his ei se moribus, no ea vita, aut nullos animi motus aut no tam impotentes suisse. Facultatum autem infirmatione utetur, si aut vires, aut animu, aut copias, aut opes Mabfuisse demo strabit: aut alienum tempus. aut locum no idoneum, aut multos arbitros, quorum crederet nem ini: aut non se tam ineptum, ut id susciperet. quod occultare non posset meque tam a mentem, ut poenas ac iudicia contemneret. Consequentia autem diluet, exponendo non esse illa certa indicia iacti. quae etiam nullo ad milio consequi possent: consistetque in singulis: Si ea aut eorum quae ipse facta eL se dicet propria esse defendet potiusquam criminis: aut si sibi cum accusatore communia essent . pro periculo potius quam contra salutem valere debere: testiumque&quaestionum genus uniuersum de quod poterit in singulis. ex reprehensionis lo- eis de quibus ante dictit in est refellet. Harum causaru principia suspiciosa ad acerbitatem ab accusatore ponentu ridenuntiabiturque insidiarum comune periculum. excitabunturque animi ut attendant. A reo autem. qu prela conflati criminis, collectarumque suspicionum & accusatoris insidiae.& item commune periculum proferetur, animique ad misericordiam allicientur. de modice beneuolentia iudicu colligetur. Narratio autem accusatoris erit quasi membratim gesti negotii suspiciosa explicatio, spartis omnibus argumentis, obscuratis defensionibus. Desenseris. aut

praeteritis aut obscuratis suspicionum argumentis, rerum ipsarum e uetus erunt casusque narrandi. In confirmandis autem nostris argumentationibus . infirmandis contrariis. saepe erunt accusatori motus animorum incitandi. reo mitigandi. Atque haec quide utrique maxime in peroratione iacienda: alteri frequentatione argumeto ru,&coaceruatione uniuersa :alteri, si plane causam redarguendo explicarita enumeratione ut quidque diluerit.&miseratione ad extremum. C. F. Scire mihi iam vi-

deor quemadmodum coniectura tracta da sit. Nunc de definitione audiamus. C. P. Communia dantur in isto genere accusatori defensorique praecepta. Vter enim definiendo describedoque verbo magis adsensum iudicis. opinionemque penetrarit:& uter ad comunem verbi vim.& ad eam praeceptionem quam inchoatam habebutin animis ii qui audient, magis & propius accesserit, is vincat necesse est. Non enim argumentando hoc genus tractatur, sed tanquam explicando excuti edόqueiverbo: ut si in reo pecunia absoluto, rursusque reuocato, praeuaricatione accusator esse definiat omnem iudicii corruptelam ab reo: defensor aute non omnem, sed tantum-

340쪽

. Partitiones. 3i3

modo accusa toris corruptelam ab reo. Sit ergo haec contentio prima verborum .in εν qua etiam si propius accedat ad consuetudine, mentemque sermonis defensoris de finitio . tamen accusator sentetia legis nititur. Negat enim probari oportere eos qui leges scripserunt. ratum habere iudicium, si totum corruptum sit: si unus accusator

corruptus sit rescindere nititur aequitate .ut illa quasi scribenda lex scesset: quaeque

tamen complecteretur in iudiciis corruptis, ea verbo uno praeuaricationis comprehendisse dicitur. Defensor aute testatur consuetudinem sermonis. verbique vim ex contrario reperiet quali ex vero accusatore, cui cotrarium est nomen praeuaricationis: ex cosequentibus. quod ea literade a usatore soleat dari iudici: ex nomine ipso, quod significat eu, qui in contrariis causis, quasi varie esse positus videatur. Sed huic tamen ipsi coniugiendum est ad aequitatis locos. ad rerum iudicataru aut horitatem,m ad finem aliquem periculi: communeque si hoc praeceptum, ut cum uterqi definierit quam maxime potuerit ad commune sensum, vimque verbi, tu similibus, exemplisque eorum qui ita locuti sunt suam definitionem sententiamque confirmet. Atque accusatori in hoc genere causarum locus ille comunis minime esse concedendum. ut is qui de re confiteatur. verbi se interpretatione defendat. Defensor aute de ea quam proposui aequitate nitatur,& ea cum secum faciat no re. sed deprauatione verbi se urgeri qux ratur. Quo in genere percensere poterit plerosq; inueniendi locos. Nam & similibus utitur.& contrariis,& consequentibus, quanquam uterque, tamen reus. nisi plane erit absurda caula, frequentius. Amplificandi autem causa. quae aut cum digredientur a causa dici solent,aut cum perorabul. haec vel ad odium. vel admisericordia in vel ad omnino animos iudicum mouendos, ex iis quae sun tanto' polita. sumentur. si modo rerum magnitudo. hominiimue aut iniudia aut dignitas postulabit. C. F. Habeo i sta: nunc ea quae cum quale sit quippiam disceptatur. quaeri ex utraque parte deceat, velim audire. C. P. Costeantur in isto genere qui arguuntur. se id secisse ipsum . in quo reprehenduntur. Sed quoniam iure se fecisse dicunt.

iuris est omnis ratio nobis explicida. quod diuiditur in duas partes primas, naturam atque legem : Si utriusque generis vis in diuiniim & bu manu ius est distributa: quo rum aequitatis est unum, alterum religionis. AEquitatis autem vis est duplex: cuius altera directi.& veri.& iusti.& ut dicitur aequa & boni ratione desenditur: altera ad vicissitudinem reserendae gratiae pertinet:quod in beneficio, gratia: in iniuria, vitio nominatur: atq; haec comunia sunt naturae atq; legis: sed propria legis, & ea quae scripta sunt. de ea quae sine literis aut gentiu iure, aut maior ii more retinentur. Scripto ru au te pri hiatu aliud est, publicii aliud. Publicum. lex, senatusc5sultu m. foedus. Priuatum, tabulae, pactum, conuentum, stipulatio. Quae autem scripta non sunt, ea aut cosuetudine, aut couentis hominum,& quasi consensu obtinentur. Atq; etiam hoc

in primis. ut nostris mores legesque tueamur, quodam odo naturali iure praescriptuest. Et quoniam breuiter aperti sontes sunt quas quidam aequitatis meditata nobis ad hoc causarum genus esse debebunt ea quae dicenda erunt in orationibus, de natura .de legibus de more maiorum, de propulsanda iniuria, de ulcisceda. de omni parte iuris. Si imprudenter,aut necessitate, aut casu quippiam secerit, quod non concederetur iis qui sua spon te Se voluntate secissent, ad eius facti deprecationem ignoscendi petenda venia est,quae sumetur ex plerisque locis aequitatis. Expositum est, ut potui, breuissime, de omni cotrouersiarum genere,nis praeterea tu quid requiris. 73 C. F. Illud equide quod ia unu restare video, quale sit cudi sceptatio versatur inscriptis. C. P. Recte intelligis: eo enim exposito, munus promissi omne consecero. Sunt igitur ambigui duobus aduersariis praecepta communia. Vterque enim hanc significationem qua utetur ipse. dignam scriptoris prudentia esse defendet. Vterque id quod aduersarius ex ambigue scripto in telligendia esse dicet .aut absurdu, aut inutile, aut iniquit,aut turpe esse desendet, aut etiam discrepare cum caeteris seriptis, veI

SEARCH

MENU NAVIGATION