Opera M. Tullij Ciceronis Tomus primus operum M. Tullii Ciceronis in quo haec continentur. Rhetoricorum ad C. Herennium libri 4. De inuentione rhetorica lib. 2. De oratore ad Q. fratrem lib. 3. De claris oratoribus lib. 1, qui Brutus inscriptus est.

발행: 1555년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

quam dissipata connectere. Res autem se sic habet sui breuissime dicam quod sentio;

composite & apte sine sententiis dicere insania est: sententiose autem sine verborum ει ordine.& modo, insantia:sed eiusmodi tamen infantia,ut ea qui utantur, non stulti homines haberi possint etiam plerunque prudentes:quo qui est contetus,utatur.Uoques vero,qui non approbationes sollim, sed admirationes clamores plausus, si liceat. mouere debet: omnibus oportet ita rcbus excellat, ut ei turpe sit quicqua aut spectari, aut audiri libentius. Habes meum de oratore Brute iudicium, quod aut sequere, si probaueris: aut tuo stabis, si aliud quoddam est tuum. in quo neque pugnabo tecum neque hoc meum de quo talopere hoc libro asseueraui unquam affirmabo esse verius,

quam tuum. Potest enim non sollim aliud mihi, ac tibi, sed mihi ipsi aliud alias videri. Nec in hac modo re quae ad vulgi assensum spectat.& ad aurium voluptatem,quae duo sunt ad iudicandum leuissima: sed ne in maximis quidem rcbus quicquam adhuc inueni firmius quod tenerem,aut quo iudicium meum dirigerem,quam illud quodcunque mihi quamsimillimum veri videretur clim ipsum illud verum in occulto lateret. Tu autem velim si tibi ea quae disputata sunt. minus probabuntur, ut aut maius opus institutum putes quam effici potuerit: aut dum tibi roganti voluerim obsequi, ver cundia negandi,scribendi me impudentiam suscepisse.

M. Tullii Ciceronis de optimo

RATOR vM genera esse dicuntur tanquam poetarum. id secus est: nam alterum est multiplex. Poematis enim Tragici, Comici,spici, L Melici etiam ac Dithyrambici,quod magis est tractatum a Latinis. suum quodvis est diuersum a reliquis.Itaq:& in tragoedia comicumi vitiosum est, & in comoedia turpe tragicu. Et in caeteris suus est cu-e- hin 'ri ' certus sonus,& quaedam intelligentibus nota vox. Oratorum autem siquis ita numerat plura genera, ut alios grandeis aut graueis, aut copiosos:alios tenueis aut subtileis,aut breueis: alios eis interiectos,& tanquam medios putet:de I,

minibus dicet aliquid de re parii. In re enim quod optimu fit, quaeritur: in homine dicitur quod est. Itaqi licet dicere Se Ennium summum Epicum poeta, sicut ita videtur, de Pacuuium tragicum,& Caecilium sortasse comicum. Oratorem genere non diuido, perfectum enim quaero.Vnum est autem genus persecti a quo qui absent,non genere differiit.ut ab Accio Teretius sed in eodem non sunt pares. Optimus est enim orator, qui dicedo animos audientium & docet de delectat de permovet. Docere debitum est, delectare honorarium, permovere necessarium .haec ut alius melius quam alius,concedendum est vertam id fit non genere,sed gradu.Optimum quidem unum est,it proximum quod ei simillimum .ex quo perspicuum est: quod optimo dissimillimum sit id

esse deterrimum. Nam quoniam eloquentia constat ex verbis,& sententiis,perficien- i , dum est ut pure, de emendat eloquentes,quod est Latine, verboru praeterea εἰ propri rum,& translatorum elegantiam persequamur. In propriis,ut aptissima eligamus: in transtatis .vis militudinem secuti verecunde utamur alienis.Sententiarum autem totidem genera sunt, quot diximus esse laudum . Sunt enim docendi, acutae: delectandi. quas arguim commouedi, graues. Sed Si verborum est structura quaedam duas res eis- ciens, numerum,& lenitatem:& sententiae suam compositione habent ad probandam rem accommodatum ordinem:sed earum omnium rerum,ut aedificiorum, memoria est quasi landamentu lumen actio. Ea igitur omnia in quo summa erit orator peritin simus: in quo media mediocris:in quo minima deterrimus. Et appellabantur omnes

Oratores,ut pictores appellantur etiam mali: nec generibus inter sese, sed iacultatibus

312쪽

gifferent. Itaque nemo est orator, qui se Demosthenis similem esse nolit: at Menander Homeri noluit. Genus enim erat aliud, id non est in oratoribus taut etiam si est. vi alius grauitatem sequens, subtilitatem fugiat, contra, alius acutiorem se quim ornatiorem velit: etiam si est in genere tolerabili, certer non est in optimo. si quidem quod omnes

Iaudes habet id est optimu . Haec dixi breuius equidem, quam res petebat, se) ad id quod

agimus. non suit dicedum pluribus. Unum enim cum sit genus id quale sit quaerimus. Est autem tale quale floruit Athenis, ex quo Atticorum oratoru ipsa vis ignota est, nota gloria. Nam alterum multi viderut vitiosi nihil apud eos: alterum pauci, laudabilia esse multa. Est enim vitiosum in sententia. siquid absurdum, aut alienum, aut non acu tum, aut subinsulsum est. In verbis si inquinatum, si abiectum si non aptu, si durum, si s longer petitu. haec vitaverunt se te omnes qui aut Attici numeratur, aut dicunt Atticersed quatenus valuerunt. sani di sicci duntaxat habeatur, sed ita, ut palaestrice spatiari in xysto ut liceat, non ab Olympiis corona petant. qui cum careant omni vitio, non sunt contenti quasi bona valetudine, sed vires, lacertos, sanguinem quaerunt, quadam etiam suauitatem coloris:eos imitemur si possumus: sin minus, illos potius, qui incorrupta sanitate sunt, quod est proprium Atticorum:quam eos, quorum vitiosa abudantia est, quales Asa multos tulit. Quod cum faciemus, si modo idipsum assequemur sest enim permagnum inimitemur, si poterimus. Lysam.& eius quidem tenuitatem potissimum.

Est enim multis in locis grandior: sed quia de priuatas ille plerasque, εἰ eas ipsas aliis, εο

paruaru rerum causulas scripsit, videtur esse ieiunior. quoniam se ipse consulis ad mi-ν ε nutarum genera causarum limauerit. Quod qui ita faciet, ut si cupiat uberior esse, non possit habeatur sane orator,sed de minoribus: magno autem oratori etiam illo modo saepe dicendum est in tali genere causarum. Ita fit ut Demosthenes certe possit summisse dicere, elate Lysias fortasse non possit. Sed si eodem modo putat exercitu in foro, εἰ in omnibus templis. quae circum forum sunt collocato. dici pro Milone decuisse, ut si de re priuata ad unum iudicem diceremus vim eloquentiae sua facultate, non rei natura metiuntur. Quare quoniam nonnullorum sermo iam increbuit, partim seipsos Attice dicere, partim neminem nostrum dicereialteros negligamus. satis enim his res ipsa respondet, cum aut non adhibeantur ad causas, aut adhibiti derideanturma si arrideantur, esset idipsum Atticorum. Sed qui dici a nobis Attico more nolunt ipsi autem x ν se non oratores e se profitentur, si teretes aures habent, intelligensq; iudiciu , tanquam

ad pichiram probandam adhibetur etiam inscii faciendi, cum aliqua solertia iudiciat. Sin autem intelligentiam ponunt in audiendi fastidio, neque eos quidquam excelsum magnificumque delectat:dicant se subtile quiddam εἰ politum velle graue ornatumq contemnere: id vero desinant dicere, qui sustiliter dicunt eos solos Atticer dicere, id est

quasi sicce de integre, de ample, di ornate, di copiose, cum eade integritate Atticorum est quid dubium est utrum orationem nostram tolerabilem latum, an etiam admirabilem esse cupiamus εNon enim iam quaerimus quid sit Attice .sed quid sit optime dicere: ex quo intelligitur, quoniam Graecorum oratorum praestantissimi sunt ii qui suerunt Alsienis, eorum autem princeps facile Demosthenes, huc siquis imitetur, eum de io Attice dicharum 8t optime: ut quoniam Attici nobis propositi sunt ad imita sum, bone dicere id sit Attice dicere. Sed tam in eo magnus error esset, quale esset id dicedi genus. putaui mihi suscipiendu laborem utilem studiosis mihi quidem ipsi non necessarium. Conuerti enim ex Atticis duorum eloquentissimoru nobilissimas orationes inter se contrarias, Atachinis, Demosthenisque: nec conuerti ut interpres, sed ut orator, sententiis iisdem, de earum Armis laquam figuris, verbis ad nostram consuetudinem aptis: in quibus non verbu pro verbo necesse habui reddere, sed genus omnium verborum, vimq; seruaui: non enim ea me annumerare lectori putaui oportere, sed laquam

appendere. hic labor meus hoc assequetur, ut nostri homines quid ab illis exigat, qui se Atticos volunt εἰ ad quem eos quasi formulam dicendi reuocent,intelligant. Sed α'.

313쪽

orietur Thucydides eius enim quidam eloquentiam admirantur, id quidem rectὁ. sed nihil ad eum oratorem quem quaerimus. Aliud est enim explicare res gestas narrando, i ν aliud argumentando criminari,criminue dissoluere, aliud narratione tenere auditore, aliud concitare. At loquitur pulchremum melius quam Plato necesse tame est orato ri quem quaerimus controuersias explicare forenses dicendi genere apto ad doctaum. ad delectandum,ad permovendum .Quare siquis erit qui Thucydidio genere causas in foro dicturum esse profiteatur, is abhorreat etiam a suspicione eius, quae versatur in re ciuili de forensi: qui Thucydidem laudauit, ascribat suae nostram sententiam. Quin ipsum Isocratem,quem diuinus author Plato seu serer aequalem admirabiliter in phaedro laudari secit a Socrate, quelmque omnes docti summum oratorem esse dixerunt, tamen hunc in numero non repono. non enim in acie versatur, de serro quasi rudibus eius eludit oratio. A me autem vicum maximis minima conseramὶ gladiatorum par nobilissimum inducitur. AEschines tanquam Herninus ut ait Lucilius - Non spurcus homo sed doctus de acer, is Cum Pacidiano hic componitur optimiu longe - Post homines natos. nihil enim illo oratore arbitror cogitari posse diuinius .Huic labori nostro duo genera reprehensorum opponuntur:vnum hoc vertim melius Graeci a quo quaeratur, ecquid possint ipsi melius Latineralterum, Quid istas potius legam. quam Graecast Iidem Andriam,& Synephebos, nec minus Terentium, de Cacilium,quam Maenandrum leput. nec Andromacham,aut Antiopam aut Epigonos Latinos recipiant sed tamen Enniu. Je Pacuuium .dc Accium potius,quam Euripidem, te Sophoclem legunt. Quod igitur est eorum in orationibus a Graeco conuersis sistidium nullum cum sit in versibus Sed aggrediamur iam quod suscepimus, si prius exposuerimus, quae causa in iudicium deducta sit. Cum estet lex Athenis nequis populi scitum saceret, ut quisqua corona d naretur in magistratu prius quam rationes detulisset. Et altera lex eos qui a populod narentur,in concione donari debere. quia in senatu Demosthenes curator muris reficiendis suit eosque resecit pecunia sua:de hoc igitur Ctesiphon scitum fecit. nullis ab ipso rationibus relatis, ut corona aurea donaretur: eaque donatio fieret in theatro populo conuocato qui locus non est cocionis legitimae:atque ita praedicaretur, eum donari virtutis ergὁ beneuolentiaeque quam erga populu Atheniensem haberet. Huc igitur Ctesiphontem in iudicium adduxit AEschines, quod cotra leges scripsisset, ut de rationibus non relatis corona donaretur, de ut in theatro de quod de virtute eius de beneuolentia salsa scripsisset quonia Demosthenes nec vir bonus esset, nec benemeritus de ciuitate.Causa ipsa abhorret illa quidem sormula consuetudinis nostrae sed est in gna. Habet enim de legum interpretationem satis acutam in utraque partem dc meritorum in Rem p. contentionem sanet gravem. itaque causa suit AEschini,quonii ipse a Demosthene es et capitis accusatus, quod legationem ementitus esset, ut ulciscendi ita inimici causa nomine Ctesiphontis iudicium feret de siclis, famaque Demosthenis. Non enim tam multa dixit de rationibus no relatis,quam de eo quod ciuis improbus. vi optimus laudatus esset. Hanc multam AEschines a Ctesiphonte petiit quadriennio ante Philippi Macedonis mortem .sed iudicium iactum est aliquot annis pin Alexandro iam Asiam tenente ad quod iudicium concursus dicitur e tota Graecia factus esse.

Quid enim aut tam visendum, aut audiendum fuit, quam summorum oratorum in grauissima causa accurata de inimicitiis incensa contentio Quorum ego orationes, si, ut spero ita expressero, virtutibus utens illorum omnibus id est sentet iis.& earum figuris, e rerum ordine,verba persequens eatenus,ut ea non abhorreant a more nostro quae si e Graecis omnia conuersa non erui tamen ut generis eiusdem sint, elaboraui- is, mus erit regula ad quam eorum dirigantur orationes,qui Attice volunt dicere.Sedde

nobis satis:aliquando enim Atachinem ipsum Latine dicentem audiamus.

314쪽

M. Tullii Ciceronis ad C. Treba

AIO REs nos res scribere ingretas, C. Trebati. & iis libri, , quos breui tempore satis multos edidimus, digniores. e cursui ipso reuocauit voluntas tua. Cum enim mecum in Tuscula -

no esses, & in bibliotheca separatim uterque nostrum ad suum studium libellos quos vellet euolueret, incidisti in Aristotelis' Topica quaeda, quae sunt ab illo pluribus libris explicata. Quat inscriptione commotus, continuo a me eorum librorum sen-3tentiam requisisti. Quam tibi cum exposuissem, disciplinam

inueniendorum argumentorum, ut sane ullo errore ad eam ra-

tionem via perueniremus ab Aristotele inueta, libris illis contineri: verecunde tu quidem, ut omnia, sed tamen ut facile cernerem te ardere studio, mecum ut tibi illa traderem egisti. Cum autem ego te non ta vitandi laboris mei causa,quam quod interesse tua arbitrarer, vel ut eos per te ipse legeres, vel ut totam rationem a doctissimo quodam rhetore acciperes, hortatus essem : utrunque, ut a te audiebam, es expertus: sed a libris te obscuritas reiecit: rhetor autem ille, magnus ut opinor,

Aristotelica se ignorare respondit. Quod quidem minime: sum admiratus eum philosophum rhetori non esse cognitum, qui ab ipsis philosophis praeter admodum paucos 3 ignoretur. Quibus eo minus ignoscendum est, quod non modo rebus iis quae ab illo dictae de inuentae sunt, allici debuerut: sed dicedi quoque incredibili quadam cum copia, tum etiam suauitate. Non potui igitur tibi saepius hoc roganti, & tamen verentine mihi grauis esses facile enim id cernebam) debere diutius, ne ipsi iuris interpretiferi videretur iniuria. Etenim clim tu mihi meisque multa saepe cauisses, veritus sum, ne si ego grauarer, aut ingratum id, aut superbum videretur. Sed dum suimus una, tu optimus es testis,qua in suerim occupatus. Ut aut ea te discessi in Graeciam proficisces, cum opera mea nec Resp. nec amici uterentur, nec honeste inter arma versari possem, ne si tuto id quidem milii liceretravi veni Veliam tuaque & tuos vidi,admonitus huius aeris alieni. nolui deesse ne tacitae quidem flagitationi tuae. Itaque haec, cum mecum li- bros non haberem, memoria repetita, in ipsa nauigatione conscripsi, tibique ex itinere misi,ut mea diligentia mandatorii tuoru te quoque, etsi admonitore non eges, ad memoriam nostram rerum excitarem.Sed iam tepus est ad id quod instituimus accedere. cvri omnis ratio diligens disserendi duas habeat partes, unam inueniendi, alteram iudicandi: utriusque princepς ut mihi quidem videtur, Aristoteles suit : Stoici autem in altera elaborauerunt. iudicandi enim vias diligenter persecuti sunt, eam scien tiam quam Dialecticen appellant. Inueniendi vero artem, quae Topice dicitur, quique ad usum potior erat, di ordine naturae certe: prior, totam reliquerui. Nos autem, quoniam in utraque summa utilitas est.& utranque, si erit otium .persequi cogitamus, ab ea quae prior est, ordiemur. Vt igitur earum rerum quae abscondita sunt, demonstrato de nos lato loco sicilis inuentio est,sc cum pervestigare argumentum aliquod volumus, io eos nosse debemus . Sic enim appellatae ab Aristotele sunt hae quasi sedes e quibus a gumenta promuntur. Itaque licet definire, Locum esse argumenti sedem : argumen tum autem rationem quae rei dubiae faciat fidem. Sed ex his locis in quibus argumenta inclusa sunt, alii in eo ipso de quo agitur, haerent: alii assumuntur extrinsecus. In ipso, tum ex toto, tum ex partibus eius, tum ex nota, tum ex iis rebus quae quodam modo affectae sunt ad id de quo quaeritur. Extrinsecus autem ea ducuntur, quae absunt,

longeque dis uncta sunt. Sed ad id totum de quo disseritur, tum definitio adhibetur, qua quasi inuolutum euoluit id de quo quaeritur. Eius argumenti talis est formula: Ius

315쪽

188 Ad Trebat.

ciuile est aequitas constituta iis qui eiusdem ciuitatis sunt, ad res suas obtinendas. eius autem aequitatis utilis est cognitio. utilis est ergo iuris ciuilis scientia . Tum partium senumeratio, quae tractatur hoc modo : Si neque censu, neque vindicta, nec testamento libet factus est, non est liber meque est ulla earum rerum mon est igitur liber. Tum notatio, cum ex vi verbi argumentum aliquod elicitur, hoc modo, Cum lex AElia Sentia assiduo vindicem assiduum esse iubeat, locupletem iubet locupleti. Locuplex

enim assiduus, ut ait AElius, appellatus ab aere dando. Ducuntur etiam argumenta

ex iis rebus quae quodammodo affectae sunt ad id de quo quaeritur. Sed hoc genus in

plures partes distributum est. nam alia coniugata appellamus, alia ex genere, alia exsormula. alia ex similitudine, alia ex differentia alia ex contrario alia ex adiunctis. alia ex antecedentibus, alia ex consequentibus, alia ex repugnantibus, alia ex causis. alia ex effectis alia ex comparatione maiorum, aut parium, aut minorum. Coniugata dicuntur, quae sunt ex verbis generis eiusdem. Eiusdem autem generis verba sunt, quae orta rab uno varier commutantur, ut sapiens, sapienter, sapientia. haec verborum coniuga tio, συθ ἰοι dicitur, ex qua huiuscemodi est argumentum: Si compascuus ager est ius est compascere. A genere sic ducitur: uoniam argentum omne mulieri legatum est. non potest ea pecunia quae numerata domi relicta est. non esse legata. Forma enim a genere, quoad suum nomen retinet, nunquam seiungitur. Numerata autem pecunia nomen argenti retinet: legata igitur videtur. A sorma generis, quam interdum partem licet nominare hoc modo: Si ita Fabiae pecunia legata est a viro, si ei viro m tersa milias esset: si ea in manum viri non conuenerat, nihil debetur. Genus est uxor.

eius duae sormae, una matrumfamilias, earum quae in manum conuenerunt: altera earum quae tantummodo uxores habentur. Qua in parte cum fuerit Fabia, legatum ei non videtur. A similitudine hoc modo: Si aedes eae corruerunt, vitiumve secerunt, quarum usus ructus legatus est, haeres restituere non debet, nec reficere: non magis quam seruum restituere, si is cuius usu sfructus legatus est, deperisset. A differentia: Non si uxori vir legauit omne argentum quod suum esset, idcirco quae in nominibus fuerunt legata sunt. Multum eni in dileri, in arcane positum sit argentum an in tabulis debeatur. Ex contrario autem sic: No debet ea mulier cui vir bonorum suorum usumliuctum legauit cellis vinariis εt oleariis plenis relictis putare id ad se pertinere. Vsus enim, non abusus legatus est. Ea sunt inter se contraria. Ab adiunctis: Si ea mulier testamentum fecit . quae se capite nunquam diminuit, non videtur ex edicto Praetoris secundum eas tabulas possessio dari. adiungitur enim, ut secudum seruorum , secundum exulum, secundum puerulorum tabulas possessio videatur ex edicto , dari. Ab antecedentibus au tem,&consequentibus,& repugnantibus, hoc modo: Abantecedet ibus:Si viri culpa sactum est diuortium, etsi mulier nuntium remisit, tamen pro liberis manere nihil oportet. A consequentibus:Si mulier cum fuisset nupta cum eo quicum connubii ius non esset, nuntium remisit: quoniam qui nati sunt, patrem

non sequuntur pro liberis manere nihil oportet. A repugnantibus: Si paterfamilias. uxori ancillarum usum fructum legauit a filio neque a secudo haerede legauit: mortuo filio mulier usum fructu non amittet. Quod enim semel testamento alicui datum est. id ab eo inuito cui datum est. auferri no potest. Repugnat enim, recte accipere,& inui tum reddere. Ab efficientibus causis,hoc modo: Omnibus est ius parietem directum M ad parietem communem adiungere, vel solidum, vel fornicatum. At si quis in pariete

communi demoliendo damni insecti promiserit, non debebit praestare quod fornix vitii secerit. Non enim eius vitio qui demolitus est,damnum sectum est, sed eius operis vitio quod ita aedificatum est ut spedi no possit. Ab effectis rebus. hoc modo: Cum

mulier viro in manu conuenit, omnia quae mulieris fuerunt,viri sunt dotis nomine. Ex coparatione aute omnia valent,quae sunt eiusmodi Quod in re maiore valet, valeat in minore: ut si in urbe fines non reguntur, neq; aqua in urbe arceatur. Ite contra:

316쪽

Quod in minore valet, valeat in maiore. licet idem exemplum conuertere. Item, Quod in re pari valet, valeat in hac. quae par est : ut quoniam usus aut horitas fundi biennium ei l. sit etiam aedium. At in lege aedes non appellantur . desunt caeterarum omnium, quarum annuus est usus: valeat aequitas. quae paribus in causis paria . . iura de syderat. Quae autem extrinsecus assumuntur, ea maxime ex aut horitate ducuntur . Itaque Graci tales argumentationes ἀπιπις vocant, id est artis expertes:

ut si ita respondeas. Quoniam P. Scaevola id solum esse ambitus aedium dixerit. quod parietis communis tegendi causa tectum proiiceretur, ex quo in tectum eius aedis qui protexisset . aqua deflueret, id tibi ius videri. His igitur locis qui sunt expoliti, ad omne argumentum reperiendum tanquam elementis quibusdam significatio Se demonstratio datur. Vtrum igitur hactenus satis est Tibi quidem tam acuto& tam occupato puto. Sed quoniam auidum hominem ad has discendi epulas recepi, sic accipiam. vi reliquiarum iit potius aliquid, quam te hinc patiar non satiatum discedere. Quando ergo unusquisque eorum locorum quos exposui, sua

quaedam membra habet ea quam subtilissime persequamur: & primum de ipsa de- finitione dicatur. Definitio est oratio quae id quod definitur, explicat quid sit. De

finitionum autem duo sunt genera prima : unum earum rerum quae sunt, alterum earum quae intelliguntur. Esse ea dico, quae cerni tangitae possi int: ut landum, aedes. parietem, stillicidium, mancipium, pecudem, supellectilem , penus, caetera. quo ex genere quaedam interdum nobis definienda sunt. Non esse rursus ea dico, quae tangi demonstrarive non possunt. cerni tamen animo atque intelligi possunt:

visi usu capionem, si tutelam, si getem, si agnationem definias. quarum rerum nullum subest quali corpus. est tamen quaedam conformatio insignita. & impressa in

intelligentia quam notionem voco: ea saepe in argumetandi definitione explican- .da sunt. Atq; etiam definitiones aliae sunt partitionii, aliae diuisionii. Partitionum, is cum res ea quae proposita est . quali in membra discerpitur: visiquis ius ciuile dicat id esse quod in legibus. senatusconsultis, rebus iudicatis iurisperitorum authoritate, edictis magistratuum, more aequitate cosistat. Diuisonum aute definitio sermas omnes complectitur quae sub eo genere sunt quod definitur: hoc modo. Ab alienatio est eius rei quae mancipi est, aut traditio alteri nexu au i in iure cessio, inter quos ea

iure ciuili fieri possunt. Sunt & alia genera definitionum. sed ad huius libri institutum illa nihil pertinent: tantii in est dicendum qui sit definitionis modus. Sic igitur veteres praecipiunt, cὐm sumpseris ea quae sunt ei rei quam definire velis. cum aliis

communia, usque eo persequi dum proprium efficiatur, quod nullam in aliam rem transferri possit: ut hoc. Haereditas est pecu nia. comita une adhuc: multa enirn genera sunt pecuniae. Adde quod sequitur. Quae morte alicuius ad quempia peruenit. non, dum est definitio: multis enim modis sine haereditate teneri mortuorum pecuniae possunt. Vnum adde verbum .iure: iam a communitate res disiuncta videbitur,ut sit explicata definitio sic. Haereditas est pecunia quae morte alicuius ad quempiam peruenit iure. Nondum est satis. adde. Nec ea aut legata testamento, aut possessione re tenta. cosectum est. Itemque ut illud, Gentiles sunt, qui in tςrseeode nomine sunt. non est satis. Qui ab ingenuis oriundi sunt. ne id quidem satis est. Quorum maiorum nemo serui tutem seruiuit. abest etiam nunc. Qui capite no sunt diminuti. hoc

fortasse satis est. nihil enim video Scaevolam pontificem ad hanc definitionem addidisse. Atq; haec ratio valet in utroque genere definitionum. siue id quod est, siue id quod intelligitur . definiedum est. Partitionum autem & diuisionum genus qualeis esset. ostendimus:sed quid inter se disserant. planius dicendu est. In partitione quasi

membra sunt: ut corporis, caput, humeri, manus, latera, crura, pedes. εἰ caetera. In diuisione formae sunt quas Graeci ἰαι vocat mostri, si qui haec sorte tractat species appellant. no pessime id quide sed inutiliter ad mutaeos casus in dicedo. Nolim enim,

317쪽

z9o Ad Trebat.

ne si Latinὰ quidem dici possit. specierum Se speciebus dicere. & saepe his casibu1 via

tendum est : a sormis At formarum velim . Cum autem utroque verbo idem si gnificetur, commoditatem in dicendo non arbitror negligendam . Genus de sommam definiunt hoc modo. Genus est notio ad plures differentias pertinens. Forma est notio. cuius differentia ad caput generis de quasi sontem referri potest. Noti nem appello.quod Graeci tum litam, tum met ληψιν dicunt. Ea est insita&antὸ per cepta cuiusque sormae cognitio enodationis indigens. Formae igitur sunt hae, in in quas genus line vilius praetermissione diuiditur: ut siquis ius in legem, morem. Σ-quitatem diuidat. Formas qui putat idem esse quod partes, confundit artem. & similitudine quadam conturbatus, non satis acute, quae sunt sece menda. distinguit. Saepe etiam definiunt & oratores & poetae pertranitationem verbi ex similitudine

cum quadam suauitate. Sed ego a vestris exemplis nisi necessario non recedam.

Solebat igitur Aquilius collega εἰ similiaris meus clim de litoribus ageretur, quae omnia publica ele vultis. quaerentibus iis ad quos id pertinebat.quid effet litus. ita

definire, qua fluctus eluderet. hoc est quasi qui adolescentiam florem aetatis, sene ctutem occasum vitae velit definire. Transsatione enim utens, discedebati verbis propriis rerum , ac suis. Quod ad definitiones attinet, hactenus: reliqua videamus. Partitione autem lscutendum est nullam ut partem relinquas: ut si partiri velis tutelas, inscienter sacias si ullam praetermittas. At si stipulationum aut iudi- , νciorum formulas partiare, non est vitiosum in re infinita praetermittere aliquid. Quod idem in diuitione vitiosum est. Formarum enim certus est numerus, quae cuique generi subiiciantur : partium distributio saepe est infinitior, tanquam riuorum a fonte deductio. Itaque in oratoriis artibus quaestionis genere proposito quot eius formae sint , subiungitur absolute : at cum de ornamentis verborum sententiariimque praecipitur . quae vocantur non fit idem. Res enim est infinitior, ut ex hoc quoque intelligatur quod velimus inter partitionem de diuisionem interesse. Quanquam enim vocabula prope idem valere videantur, tamen quia res differebant, nomina rerum distare voluerunt. Multa etiam ex notatione sumuntur. Ea est autem cum ex vinominis argumentum elicitur, quam Graeci e unum vocant, id est . verbum ex vel bo, veriloquium. Nos autem nouita- , atem verbi non satis apti fugientes. genus hoc notationem appellamus, quia sunt verba rerum notae. Itaque hoc idem Aristoteles αμcοειν appellat, quod Latine est nota. Sed cum intelligitur quid significetur, minus laborandum est de nomine. Multa igitur in disputando notatione eliciuntur ex verbo : vicum quaeritur. postliminium quid sit, non dico quae sint postliminii. nam id caderet in diuisionem.

quae talis est: Postliminio redeunt haec homo nauis, mulus clitellarius,equus, equa

quae seaena recipere solet. Sed cur in ipsius postliminii vis quaeritur,& verbum ipsum notatur: in quo Seruius noster ut opinor in nihil putat esse notandum. nisi post:& liminium illud, productionem esse verbi vult. ut infinitimo, legitimo, aedit imo non plus inese timum. quina in meditullio tullium. Scaevola autem P. filius iunctum putat esse verbu. ut sit in eo de post. At limen rut quae t nobis alienata sunt cum ad hostem peruenerint.&ex suo tanquam limine exierint, dein cum redierint post i, ad idem limen. postliminio videantur redisse. Quo in genere etiam Mancini causide sendi potest. postliminio redisse deditum no e se, quoniam non sit receptus. nam neque deditionem neque donatione sine acceptione intelligi posse. Sequitur isto eus qui constat ex iis rebus quae quodammodo affectae sunt ad id de quo ambigitur. quem modd dixi in plures partes distributum, cuius primus est locus ex coniugatione, quam Graeci συ γέ- vocant. finitimus notationi, de qua modo dictum est: visi aquam pluviam eam modo intelligeremus quam imbri collectam videremus veniret Mutius, qui, quia coni ligata verba essent pluuia, de pluendo diceret

318쪽

omnem aquam oportere arceri, quae pluendo creuisset. Cum autem a genere duce- in tur argumentum. non erit necesse id usque i capite arcessere : sepe etiam citra licet.

dummodo supra lit quod sumitur quam id ad quod sumitur: ut aqua pluuia ultimo genere ea est quae de caelo veniens crescit imbri: sed propriore loco in quo quasi ius

arcendi continetur, genus est aqua pluuia nocens: eius generis formae, loci vitio, &manu nocens: quarum altera iubetur ab arbitrio coerceri, altera non iubetur. Commode etiam tractatur haec argumentatio quae ex genere sumitur, cum ex toto persequare partes, hoc modo: Si dolus malus est, cum aliud agitur, aliud simulatur: enumerare licet quibus id modis fiat: deinde in eorum aliquem, id quod arguas dolo malo faciti m. includere: quod genus argumenti in primis firmia videri solet. Sinailitudo sequitur, quae late patet .sed oratoribus εἰ philosophis magis quam vobis. Et si enim omnes loci sunt omnium disputationum ad argumenta suppedit ada, ta-

,, men aliis disputationibus abundantius occurrunt, aliis an gustius. Itaque genera tibi nota lint: ubi autem his utare, quaestiones ipsae te admonebunt. Sunt enim limilitudines. quae ex pluribus collationibus perueniunt quo volunt, hoc modo: Si tutor fidem praestare debet. ii socius. sicui mandaris. si qui fiduciam acceperit, debet etiam procurator. Haec ex pluribus perueniens quo vult. appellatur inductio. quae Graece επαγωγη nominatur: qua plurimum est usus in sermonibus Socrates. Alterum simia litudinis genus collatione sui nitur cum una res uni, par pari comparatur. hoc modo: Quemadmodum si in urbe de finibus csitro uerita est. quia fines magis agrorum videntur esse quam urbis, finibus regundis adigere arbitrum non postis: sic si aqua pluuia in urbe nocet. quoniam res tota magis agrorum est, aquae pluuiae arcendae adigere non pollis arbitrum. Ex eodem similitudinis loco etiam exempla si mutur, is ut Crassius in Curiana causa exemplis plurimis usus est, agens de eo qui testamento sie haeredem instituisset. ut si filius natus esset in decem ensibus. isque mortuus priusquam in suam tutelam venisset, secundus haeres haereditatem obtinuisset: quae commemoratio exemplorum valuit, eaque vos in respondendo uti multum soletis. Ficta etiam exempla similitudinis habent vim : sed ea oratoria magis sunt, quam vestra quanquam uti etiam vos soletis, sed hoc modo: Finge mancipio aliquem dedi nse id quod mancipio dari non potest: num idcirco id eius Linim est qui accepit aut num is qui mancipio dedit. ob eam rem se ulla re obligauit In hoc genere oratoribus de psillosophis concessum est. vi muta etiam loquantur, ut mortui ab inseris excitentur aut aliquid quod fieri nullo modo possit, augendae rei gratia dicatur, aut minuendae quae hyperbole dicitur, de multa mirabilia alia Sed latior est campus il is lorum, eisdem tamen ex locis ut ante dixi) Se in maximis & in minimis quaestionibus argumenta ducuntur. Sequitur similitii dinem differentia, rei maxime contraria superiori : sed est eiusdem dissimile de simile inuenire. Eius generis haec sunt, Non quemadmodum quod mulieri debeas. recte ipsi mulieri sine tutore aut hore soluas: ita quod aut pupillae aut pupillo debeas, recte possis eodem modo soluere. Deinceps

locus est qui S contrario ducitur. Contrariorum autem genera sunt plura: Vnu eorum quae in eodem genere plurimum differunt: ut sapien tia. stiri titia. Eodem autem genere dicuntur, quibus propositis occurrunt tanquam e regione quaedam contraria: ut celeritati tarditas. non debilitas. ex quibus contrariis argumenta talia existiat: Si stultitiam fugimus. sapientia iij sequamur:& bonitatem, si malitiam. Haec quae ex . . eodem genere contraria sunt, appellantur aduersa. Sunt enim alia cotraria, quae priuatia licet appellemus Latine, Graece appellatur φρη- .Prapositio enim I N. priuatverbii ea vi quam haberet si I N praepositu non fuisset: ut dignitas. indignitas diu manitas. inhumanitas.& caetera generis eiusd&Quoru tractatio est eadem quae superioru quxaduersa dixi. Na alia quoque sunt contrarior ii genera, vellit ea quae cum aliquo conseruntur: ut duplum, simplum: multa, pauca: longum, breuer maius, minus.

319쪽

Ad Trebat.

Sunt etiam valde contraria alia,quae appellantur negantia: ea α- Graeci, contraria aientibus: ut . si hoc est, illud non est. Quid enim opus exemplo est tantum

intelligatur argumento quaerendo, contrariis omnibus contraria non conuenire.

Ab adiunctis autem posui equidem exemptu paulo ante, multa scilicet ad iugi quae suscipienda essent. si statuissemus ex edicto Praetoris secundum eas tabulas posses.sionem dari.quas is instituisset, cui testamenti factio nulla esset. Sed locus hic magis .i ad coniecturales causas, quae versantur in iudiciis, valet, cum quaeritur quid aut litia ut euenerit aut futuru sit. aut quid omnino fieri possit. Ac loci quidem ipsius se ma talis est. Admonet autem hic locus. ut quaeratur quid ante rem, quid cu te . quid post rem euenerit. Nihil hoc ad ius ad Ciceronem in quibat Gallus noster, si quis ad

eum quid tale retulerat, ut de facto quaereretur. Tu tamen patiere nullum a me artis institutae locum praeteriri: ne si nihil nisi quod ad te pertineat. scribendum putatis. nimium te amare videare. Est igitur magna ex parte locus hic oratorius non moesnon iurisconsultorum sed ne philosophorum quidem. Ante rem enim quaeruntur. quae talia sunt apparatus colloquia, locus, consti tutum conuiuium. Cum re autem, pedum crepitus, strepitus hominum, corporum umbrae:&sa quid eiusmodi. At postrem rubor pallor, titubatio, & siqua alia signa conturbationis. &conscientiae: prae- terea restinctiis ignis, gladius cruentus caeteraque quae suspicione facti possunt mouere. Deinceps est locus dialecticorum proprius, ex consequen tibus & antecedentibus & repugnantibus: qui etiam ab adiunctis longe diuersiis est. Nam adiuncta. de

quibus paulo ante dustum est. non semper eueniunt: consequentia autem semper. Ea enim dico consequentia. quae rem necessario consequuntur. Itemque de antec dentia. Si repugnantia. Quicquid enim antecedit quanque rem, id cohaeret cu re ne-

celsarid:& quicqii id repugnat, id eiusmodi est ut cohaerere nunquam possit. Cu tripartito igitur distribuatur locus hic. in consectationem, antecessione, repugnatiam: reperiendi argumenti locus simplex est. tractandi triplex. Nam quid interest cu hoe sumpseris pecuniam numeratam mulieri deberi, cui sit omne argentum legatum: utrum hoc modo concludas argumentum, Si pecunia signata argentum est. legata irest mulieri: est autem pecunia signata argentum : legata igitur. An illo modo, Si numerata pecunia non ea legata non est numerata pecunia argentum: est autem numerata pecunia argentu: legata igitur est. Aia illo modo: Non & legatum argentum est.& no est legata numerata pecunia: legatu aute argen tu est: legata igitur numerata pecunia est. Appellant autem Dialectici eam conclusione argumenti, in quacii in primum sumpseris, consequitur id quod annexu est. primu conclusionis modum. Chim id quod annexum est. negaris, ut id quoque cui fuerit annexum, negandum sit: secundus appellatur cocludendi modus. Clim autem aliqua coniuncta negaris. & his alia negatio rursus adiungitur, &ex his primum sumpseris, ut quod relinquitur. tollendum sit: is tertius appellatur conclusionis modus. Ex hoc illa rhetorum sunt ex contrariis conclusa, quae ipsi enthymemata appellant: non quod non omnis sentetia proprio nomine enthymema dicatur, sed ut Homerus propter excel- in

lentia commune poetaria nomen efficit apud Graecos suum, sic cum omnis sententia enthymema dicatur, quia videtur ea quae ex contrariis conficiatur acutissima. la proprie nomen comune possidet. Eius generis haec sunt, Hunc metuere. alterum in metu n6 ponere. Fam qua nitul accusas, damnas: bene qua merita esse autumas,

dicis male mereri. Id quod scis prodest mihil id quod nescis. obest. Hoc differedi ge-

nus attingit omnino vestras quoque in respondedo disputationes. sed philosophoria magis quibus est cu oratoribus illa ex repugnatibus sententiis comuni staclusio. quae s dialecticis tertius modus. a rhetoribus enthymema niicupatur. Reliqui dialecticoru modi plures tantiqui ex disiunctionibus costat. Aut hoc, aut illud: hoc aute:

n6 igitur illud. Itetmq;. Aut hoc aut illud: no aute hoc: illud igitur. Qitae coclusiones

320쪽

idcirco ratae sunt quod in disiunctione plus uno verum esse non potest. Atque ex iis conclutionibus quas supra scripsi, prior quartus, posterior quintus i dialecticis modus appellatur. Deinde addunt coniunctionum negantiam, sic, Non & hoc, & illud rlioc autem, non igitur illud. hic modus est sextus. Settimus autem. Non & hoc, &illud :ino autem hoc illud igitur . Ex his modis coclusiones innumerabiles nascuntur in quo est fere tota dialectica. Sed ne eae quidem quas exposui, ad hac institutionem necessariae. Proximus est locus rerum efficientiu quae causae appellantur: deinde rerum effectarum ab efficientibus causis. Harum exempla, ut reliquorum locorum,

paulo anteposui. de quidem ex iure ciuili. sed haec patent latius. Causarum igitur ge-1, nera duo sunt: Vnum, quod vi sua id quod sub ea subiectum est. certe efficit, ut ignis accendit. Alterum, quod naturam efficiendi non habeat, sed sine quo effici no ponsit: ut liquis aes causam statuae velit dicere, quod sine eo non possit effici. Huius generis causatum in equo non efficitur, alia sunt quieta, nihil agentia, stolida quodammodo: ut locus, tempus. materiae, ferramenta, de caetera generis eiusdem. Alia autem praecursionem quandam adhibent adessici edum . &quaedam afferunt per se adiuuantia, et ii non necessaria: ut amori congressio causam attulerit, amor flagitio. Ex hoc genere causarum ex aeternitate pendentium fatum a Stoicis nectitur. Atque ut

earum causarum sine quibus effici non potest genera diuisi, sic etiam efficientium diuidi possunt. Sunt enim aliae causae quae plane essiciant nulla re adiuuante. aliae quae adiuuari velint: ut sapientia efficit sapientes sola per se: beatos efficiat necne sola per,i se . quaestio est. Quare cum in disputationem inciderit causa efficiens aliquid necessarid. line dubitatione licebit quod efficitur ab ea causa concludere. Cum autem erit talis causa, ut in ea non sit e sciendi necessitas. necessiaria conclusio non sequitur. Atque illud quidem genus causarum quod habet vim efficiendi necessariam, errorem afferre non serer solet: hoc autem sine quo non efficitur, saepe conturbat. Non enim si line parentibus filii esse non possunt, propterea causa fuit in parentibus gignendi necessaria. Hoc igitur sine quo non fit, ab eo in quo certe fit. diligenter se-- parandum. Illud enim est laquam, Vtinam ne in nemore Pelio securibus Caesae ce-- cidi sent abiegnae ad terram trabes. nisi enim cecidissent abiegnae ad terram trabes Argo illa facta non esse ita nec tamen suit in his trabibus efficiendi vis necessaria. At cum in Aiacis navim crispisulcans igneum fulmen iniectum est, inflammatur na-n uis necessario. Atque etiam est causa rudissimilitudo, quod aliae sunt ut sine ulla appetione animi, sine voluntate, sine opinione, suum quasi opus efficiant, velut omne intereat, quod ortum est. Aliae autem aut voluntate efficiuntur,au t perturbatione animi, aut habitu, aut natura, aut arte. aut casu. Voluntate, ut tu clim hunc libellii legis. Perturba tione, ut siquis euentum horum temporu timeat. Habitu. ut facit ὀδt cito irascatur. Natura . ut vitium in dies crescat. Arte, ut bene pingat. Casu, ut prospere

nauiget. Nihil horusine causa. nec quicquam omnino, sed huiusmodi causae non e cessariae. Omnium autem causarum in aliis inest costantia, in aliis non inest. In notura & in arte constantia est in caeteris nulla. Sed tamen earum causaru quae no sunt constantes aliae sunt perspicuae, aliae latent. Perspicuae sunt. quae appetitionem animin iudicitimque tangunt. Latent, quae subiectae sunt sortunae. Cum enim nihil sine causa fat. hoc ipsum est sortunae, euentus obscura causa quae latenter efficit. Etiam ea quae fiunt partim sunt ignorata, partim voliantaria. Ignorata, quae necessitate effecta sunt: voluntaria. quae consilio. Quae autem fortuna. vel ignorata, vel volutaria. Nam iacere telum voluntatis est: serire quem volueris, fortunae. Ex quo aries ille subiicitur in vestris actionibus. Si telum anu fugit. magis quam iecit. Cadiit enim in ignorationem atque in imprudentiam perturbationes animi: quae quanquam sint voluntarias obiurgatione enim & admonitione deiiciunturὶ tamen habent tantos motus, ut ea quae volsitaria sunt, aut necessaria interdum, aut certer ignorata videantur.

SEARCH

MENU NAVIGATION