장음표시 사용
301쪽
Qui est omnibu' princeps. non omnibus princeps.&,- Vita illa dignu locQue. non dignus. Quod si indocta consuetudo ta est artifex suauitatis, quid ab ipsa tadem arte de docti na postulari putamus t Haec dixi breuius. quam si hac de re una )isputarem:est enim hic
locus late pates, de natura usuq; verboru longius autem,quam instituta ratio postillabat. Sed quia reru verborumq; iudicium prudentiae est, vocum aut &numerorum aures sunt iudices,& quod illa ad intelligentia reser utur, haec ad voluptatem an illis ratio inuenit, in his sensus artem. aut enim negligenda nobis suit voluptas eorum, quibus probari volebamus:aut ars eius conciliandae reperi Ma. Duae sunt igitur res,quae permulceant aures sonus & numerus. De numero mox muc de sono quaerimus.Verba ut m
supra diximusὶ legenda sunt potissimum bene sonantia, sed ea non, ut poetae, exquisi-- ta ad sonum sed sumpta de medio, Qua pontus Helles- Superat modum. At, Auratus aries Colchorum ,- splendidis nominibus illuminatus est versus: sed prox, - mus inquinatus insuauissima litera infinitus, Frugifera & serta arva Asia tenet. Quare bonitate potius nostrorum verborum utamur, quam splendore Grecorum . nisi - sorte sic loqui poenitet. Qua tempestate Paris Helena. εἰ quae sequuntur. immo vero' - ista sequamur, asperitatemq; fugiamus, Habeo istam ego perterricrepam. Idemq;. - Versutiloquas malitias . Nec solum coponentur verba ratione. sed etia finietur: quoniam id iudiciu esse aurium alter udiximus. Sed finiuntur aut copositione ipsa,&quasi ν sua sponte: aut quodam genere verborum, in quibus ipsis cocinnitas inest: quae si uec sus habent in exitu similes, siue paribus patia redduntur, siue opponuntur contraria, suapte natura numerosa sunt, etiam si nihil est factsi deindustria. in huius cocinnitati, consectatione Gorgiam suisse principem accepimus. quo de genere illa nostra sunt in - Miloniana: Est enim Iudices, haec no scripta ,sed nata lex: quam non didicimus, accepi- mus legimus: versi ex natura ipsa arripuimus, hausimus,expressimus:ad qua non docti, - sed factimon institu ti sed imbuti. Haec enim talia sunt, ut quia reseruntur ad ea ad quae debet reserti, intelligamus no quaesitu esse numeru, sed secutit. Quod fit ite in cotrariis reserendis, ut illa sunt, quibus non modo numerosa oratio, sed etiam versus efficitur: - Eam quam mihi accusas damnas. condemnas dixisset, qui versum effugere voluisset.
Bene quam meritam esse autumas, dicis male mereri. Μ- Id quod scis prodest mihil id quod nescis, obest.Versum efficit ipsa relatio contra toria: id esset in oratione numerosum, Quod scis, nihil prodest:quod nescis, multu obest.
Semper haec quae Graeci Unλm nominant, cum contrariis opponuntur contraria, numerum oratorium necessitate ipsa efficiunt, etiam sine industria. Hoc genere antiqui iam ante Isocratem delectabantur,& maxime Gorgias cuius in oratione plerunq; Asicit numerum ipsa concinnitas. Nos etiam in hoc genere freque tessuimus: ut illa sunt - in quarto ac lationis, Conserte hanc pace cum illo bello: huius praetoris aduentum, in cum illius imperatoris victoria:huius cohortem impuram cum illius exercitu in uicto: - huius libidines cum illius continentia. ab illo qui cepit coditas: ab hoc qui constitutas .i accepit, captas dicetis Syracusas. Ergo & hi numeri sunt cogniti etiam a Latinis. Genus illud tertium explicetur quale sit numerosae,& aptae orationis. quod qui non sentiunt, quas aureis habeat, aut quid in his hominis simile sit, nescio. Meae quidem & νε persecto copletoque verboru ambitu gaudent, Si curta sentiunt, nec amant redundantia. qu id dico meast conciones saepe exclamare vidi, cum apte verba cecidissent. id enim expectant aures, ut verbis colligetur sententia. Non erat hoc apud antiquos.&quidemni Lil aliud fere no erat. Nade verba eligebant,& sentetias graueis, Si suave is reperiebat, sed eas aut vinciebant aut explebant parum. Hoc me ipsum delectat, inquiunt. Quid si antiquiis ma illa pictura paucorum coloria magis, quam haec iam persecta delectet tilla nobis sit, credo, repet eda haec scilicet repudianda. Nominibus veteru gloriantur. Habet autem ut in aetati sus authoritate senectus, sic in ex iis antiquitas, qua quidem apud
302쪽
me ipsum valet plurimu . nec ego id quod deest antiquitati. qagito potius, quam lau-
νγ do quod est, praesertim cum ea maiora iudice quae sunt, qui in illa quae desunt. Plus est enim in verbis,&in sentet iis boni, quibus illi excellunt, quam in cocluso ne sententiarii, qua non habet. Post in ueta cocluso est qua credo usuros veteres illos suisse, si iam
nota, atq; usurpata res esset:qua inueta omne is usos magnos oratores videmus. Sed habet nome inuidia, cum in oratione iudiciali Se serens numerus Latine. Graece λθ υς. inesse dicitur. Nimis enim insidiarum ad capiendas aures adhiberi videtur, si etiam indicedo numeri ab oratore quae rutur. Hoc freti isti,& ipsi infracta.& amputata loquuntur,& eos vituperant qui apta & finita pronunciant: si inanibus verbis leui biisque sententiis, iure: sin probae res lecta verba, quid est cur claudicare, aut insistere orationem malint, quina cum sententia pariter excurrere Hic enim inuidiosus numerus nihil asesert aliud, nisi ut si apte verbis comprehensa sententia:quod fit etiam ab antiquis sed plerunque casu, saepe etiam natura: de quae valde laudantur apud illos ea sere quia sunt conclusa, laudantur. Et apud Gmcos quidem iam anni prope quadringenti sunt, cum
hoc probatur, nos nuper agnouimus. Ergo Ennio licuit vetera contemnenti dicere. - Versibu', Quos olim Fauni, vatcsque canebant. mihi de antiquis eodem modo non - licebit, praesertim clim dicturus non sim, Ante hunc, ut ille: nec quae sequuntur. - Nos auli reserare. Legi enim audiuique nonnullos. quorum propemodum absolute concluderetur oratio. Quod qui non possunt, non est eis satis non contemni, laudari
etiam volui .Ego autem illos ipsos laudo. idque merito quorum se isti imitatores esse dicunt, etsi in eis aliquid desydem: hos vero minime. qui nihil illore nis vitiu sequun- is tur, cum a bonis absint longissime. Quod si aures ta inhumanas, tamq; agrestes habet: ne doctissimoru quidem viroru eos mouebit authoritas Omitto Isocrate, discipulo'
eius, Ephorum, de Naucratem: quanqua orationis iacienda, de ornanda authores locu
pletissimi summIque ipsi oratores esse debeat. Sed quis omnium doestiori quis acutior quis in rebus vel inueniendis vel iudicandis acrior Aristotele suit i quis porro Isocrati est aduersatus infensius 3 Is igitur versum in oratione vetat esse, numerum iubet. Eius auditor Theodectes in primis ut Aristoteles saepe significat politus scriptor, atque artisex hoc idem & sentit, εἰ praecipit. Theophrastus vero iisdem de rebus etiam accuratius. Quis ergo istos serat, qui hos authores non probent nisi omnino haec esse ab his praecepta nesciunt. Quod si ita est nee vero' aliter existimo quia ipsi suis sensibus non mouentur. nihilne eis inane videtur, nihil inconditum, nihil curtum. nihil claudicas. nihil redundans r In versu quidem theatra tota exclamant, s fuit una syllaba aut bre
reo uior, aut longior. Nec vero multitudo pedes nouit, nec ullos numeros tenet mec illud quod offendit, aut cur,aut in quo offendat, intelligit: εἰ tame omnium longitudinum&breuitatum in sonis, scut acutarum, grauiumque vocum , iudicium ipsa natura in auribus nostris collocauit. Visne igitur Brute totum hunc locum accuratius etiam explicemus quam illi ipsi,qui de haec, & alia nobis tradiderunt an his contenti esse, quae ab illis dicta sunt possumus 3 Sed quid quaero, velisne: cum literis tuis eruditissime scriptis te id vel maxime velle perspexerimi Primum ergo origo, deinde causa. post natu ra, tum ad extremum usus ipse explicetur orationis aptae atque numerosae. Na qui Isocratem maxime mirantur, in hoc eu summis laudibus serunt, quod verbis solutis numeros primu ς adiunxerit. Cum enim videret oratores cum seueritate audiri, poetas autem cum voluptate: tum dicitur numeros secutus, quibus etiam in oratione uter ibi tur,tam iucunditatis causa tum ut varietas occurreret satietati. Quod ab his vere quadam ex parte, non totum dicitur. Nam neminem in eo genere scietius versatum l
crate confitendum est. sed princeps inueniendi fuit Thralymachus, cuius omnia nimis etiam extat scripta numerose. Nam ut paulo ante dixi)patia paribuς adiuncta. 6e similiter definita, itemque contrariis relata contraria. quae sua sponte etiam si id non agas, cadunt plerunque numerose Gorgias primus inuenit, sed his est usus intemperantius: sit.
303쪽
id autem est genus ut ante dictum est ex tribus partibus collocationis alteru:Horum
uterque Isocratem aetate praecurrit, ut eos ille moderatione . non inuentione vicerit.
Est enim ut in transferendis faciendisque verbis tranquillior sc in ipsis numeris sedatior. Gorgias autem auidior est generis eius, de his festiuitatibus sic enim ipse censet)insoletius abutitur,quas Isocrates cum tamen audiuisset in Thessalia adolescci senem iam Gorgiam moderatius temperauit. Quinetiam se ipse latum quantum aetate procedebat prope enim centum consecit annos relaxarat a nimia necessitate numeroru:
quod declarat in eo libro, quem ad Philippum Macedone scripsit,cum iam admodum esset senex: in quo dicit sese minus iam seruire numeris,quam solitus esset: ita no m do superiores.sed etiam se ipse correxerat. Quoniam igitur habemus aptae orationis eos principes authoresque,quos diximus,& origo inuenta est: causa quaeratur: quae se
aperta est,ut mirer veteres no esse commotos, praesertim cum,ut fit, fortuito saepe ali
quid concluse apteque dicerent:quod cum animos hominum aureisque pepulisset, ut intelligi posset,id quod casus effu)isset, cecidisse iucunde notadum certe genus, atque
ipsi sibi imitiai fuerunt. Aures enim vel animus aurium nuntio naturalem quandam in se continet vocum omnium mensionem. Itaque & longiora,& breuiora iudicat. &persecta, ac moderata semper expectat. Mutila sentit quaeda. & quasi decurtata, quibus tanqua debito fraudetur offenditur. Productiora alia,& quasi immoderatius excurrentia quae magis etiam aspernantur aures: quod cum in plerisque, tum in hoc genere nimium quod est offendit vehementius quam id quod videtur parum. Vt igitur poetica,& versus inuetus est terminatione aurium,obseruatione prudentium,sic in oratione animaduersum est, multo quidem illud setius, sed eadem natura admonente, esse quosdam certos cursus, conclusonesque verborum. Quoniam igitur causam quoque ostendimus, naturam nunc id enim erat tertium si placet explicemus:quae disputatio non huius instituti sermonis est, sed artis intimae. Quaeri enim potest qui sit orationis numerus,& ubi sit postus,& natus ex quo,& is unusne sit,an duo,an plures,quaque ratione componatur.& ad quam rem,& quomodo,& quo loco.& quemadmodum aniabitus aliquid voluptatis afferat. Sed ut in plerisque rebus sic in hac duplex est cons randi via: quarum altera est longior,breuior altera, eadem etiam planior. Est aut e longioris prima illa quaestio, sitne omnino ulla numerosa oratio. Quibusdam enim non videtur quia nihil insit in ea certi ut in versibus:& quod illi. qui affirmant eos esse numeros, rationem cur sint, non queant reddere. Deinde si sit numerus in oratione, qualis sit,aut quales: lt ex poeticisne numeris, an ex alio genere quodam: de si e poeticis, quis eorum sit,aut qui . nanque aliis unus modo.aliis plures, aliis omnes iidem videntur. Deinde quicunque sunt sue unus siue plures, comunesne sint omnis generis or
tioni quoniam aliuὸ genus est narrandi. aliud persuadendi aliud docendi: an dispares
numeri cuique orationis generi accommodentur.Si communes,qui sint: si dispares. mquid intersit: & cur non aeque in oratione, atque in versu numerus appareat. Deinde quod dicitur in oratione numerosum, id utrum numero soldm essiciatur,an etiam vel compostione quadam vel genere verborum :an est suum cuiusque,ut numerus inte uallis, compositio vocibus, genus ipsum verborum quasi quaedam forma, & lumen orationis appareat: sitque omnium sons compositio ex eaque & numerus emciatur, de
ea quae dicuntur orationis quasi formae, & lumina, quae ut dixi Graeci vocantes m. At non est unum , nec idem, quod voce iucundum est. & quod moderatione abs lutum, & quod illuminatum genere verborum: quanquam id quidem finitimum est numero, quia per se plerunque persectum est . compositio autem ab utroque differt. quae tota seruit grauitati vocum, aut suavitati. Haec igitur fere sunt, in quibus rei natura quaerenda sit. Esse igitur in oratione numerum quendam non est dissicile cog- idio noscere: iudicat enim sensus, in quo iniquum est quod accidit non agnoscere, s cur id accidat reperire nequeamus.Nel enim ipse versus ratione est cognitus,sed natura,
304쪽
atque sensu:quem dimensa ratio docuit quid acciderit. ita notatio naturae,& animaduersio peperit artem. Sed in versibus res est apertior: quanquam etiam a modis quibusdam cantu remoto soluta esse videatur oratio, maximeque id in optimo quoq; eorum poetarum, qui λ Ui a Graecis nominatur: quos cum cantu spoliaueris, nuda pene remanet oratio. quorum similia sunt quaedam etiam apud nostros: velut illa in Thyeste, - Quemnam te esse dicam equi tarda in senectute. & quae sequuntur. quae nisi cum tibicen accessit, orationi sunt solutae simillima. At comicorum senarii propter simili- ον tudinem sermonis sic saepe sunt abiecti, ut nonnunquam vix in his numerus,& versus intelligi possit: quo est aὸ inuentedum difficilior in oratione numerus, quam in versi
bus. Omnino duo sunt, quae condiant orationem: verborum numeroriimque iucu-ditas. In verbis inest quasi materia quaedam in numero autem expolitio:sed ut caeteris in rebus necessitatis inuenta antiquiora sunt, quam voluptatis, ita & in hac re accidit, ut multis seculis anter oratio nuda ac rudis ad solos animorii sensus exprimendos suerit reperta quam ratio numerorum causa delectationis auri si excogitata. Itaque & Herodotus , de eadem superiorque aetas numero caruit, nisi quando temere ac fortuito, de scriptores perueteres de numero nihil omnino, de oratione praecepta multa nobis reliquerunt. Nam quod & facilius est, di magis necessarium, id semperante cognosciis tur. Itaque translata, aut sacta aut iuncta verba iaciter sunt cognita, quia sumebantur consuetudine, quotidianoque sermone: numerus autem non modo depromebatur, neque habebat aliquam necessitudinem, aut cognationem cum oratione. Itaque serius aliquanto notatus, Si cognitus quasi quandam palaestram, & extrema lineamenta orationi attulit. Quod si & angusta quaedam atque cocisa,& alia est dilatata.& diffusa orotio mecesse est id non literarum accidere ratum natura, sed interuallorum longorum, Et breuium varietate : quibus implicata atque permixta oratio, quoniam tum stabilis est, tum volubilis, necesse est eiusmodi naturam numeris cottaeri. Nam circuitus ille, quem saepe iam diximus. incitatior numero ipso sertur, δἰ llabitur, quoad perueniat ad finem . 8t insistat. Perspicuit m est igitur nu meris astrictam orationem esse debere, carere versibus. sed hi numeri poeticine sint, an ex allio genere quodam deinceps est viden- ιον dii. Nullus est igitur numerus extra poeticos, propterea quod definita sunt genera numerorum. Nam omnis talis est, ut unus siter tribus. Pes enim qui adhibetur ad numeros, partitur in tria: ut necesse sit partem pedis aut aequalem esse alteri parti aut alterotato aut sesqui e se maiorem. Ita sit aequalis dactylus, luplex iambus, sesquiplex paean. qui pedes in orationem non cadere qui pollunt e quibus ordine locatis. quod efficitur, numerosum sit nece se est. Sed quaeritur quo numero, aut in quibus potissimum sit v- tendum. Incidere vero: omnis in orationem etiam ex hoc intelligi potest quod versus sepe in oratione per imprudentiam dicimus: quod vehementer est vitiosum: sed nonattedimus, neque exaudimus nosmetipsos. Senarios verdi& Hyponachcos effugere vix possumus: magna enim parte ex iambis nostra costat oratio. sed tame eos versus iacile agnoscit auditor: sunt enim usitatissimi. Inculcamus aut e per imprudentia sepe etiam minus usitatos, sed tamen versus, vitiosum genus, de longa animi prouisione fugiendum. Elegit ex multis Isocratis libris triginta sertasse versus Hieronymus, Peripateticus in primis nobilis, plerosque senarios, sed etiam anapaesticos, quo quid potest esse
turpius tetsi in eligedo fecit maliuiose. prima enim syllaba dempta ex primo verbo sententiae, postremum ad verbum primam rursus syllabam adiunxit insequentis. ita factus est anapaesticus is qui Aristophaneus nominatur. quod ne accidat. obseruari nec potest. nec necesse est. Sea tamen hic corrector in eo ipso loco quo reprehendit, Ut a me animaduersum est studiosius inquirente in eu immittit imprudens ipse senariu . Sit igitur hoc cognitu, in solutis etiam verbis inesse numeros, eos lemq; esse oratorios, qui sunt
poetici.Sequitur ergo, ut qui maxime cadant in orationem aptam numeri, videndum
ii sit. Sunt enim qui iambicu putent, quod sit orationi simillimus: qua de causa fieri, ut is siti.
305쪽
potissimum propter similitudinem veritatis adhibeatur in sabulis, quod ille dactylicus
numerus hexametrorum magniloquentiae sit accommodatior. Ephorus autem leuis
ipse orator, sed prosectus ex optima disciplina, paeana sequitur, aut dactylu: sugit autem
spodaeum εἰ trochaeum. Quod enim paean habeat treis breueis, dactylus aut e duas, breuitate & celeritate syllabarum labi putat verba procliuius. contraque accidere in spon-daeo & trochaeo, quod alter ex longis costaret alter ὀ breuibus fieret: alteram nimis incitatam. alteram nimis tardam orationem, neutram temperatam. Sed & illi priores e rant, de Ephorus in culpa est. nam εἰ qui paeana praetereunt, non vident mollissimum
aseie numerum, eundemque amplissimum praeteriri. Quod longe Aristoteli videtur
secus,qui iudicat Heroum numerum grandiorem,quam de*deret soluta oratio: iambum autem nimis e vulgari esse sermone. Ita neque humilem, nec abiecta in oratione. nec nimis altaria,& cxaggeratam probat: plenam tame eam vult esse grauitatis, ut eos inqui audiet, ad maiorem admirationem possit traducere.Trochaeum autem, qui est e dem spatio quo choreus, cordacem appellat, quia contractio, & breuitas dignitatem non habeat. Ita paeana probat, eoque ait uti omnes, sed ipsos non sentire cum viantur:
esse autem tertium, ac medium inter illos: sed ita factos eos pedes esse ut in eis sngulis modus inlit aut sesquiplex aut duplex, aut par. Itaque illi de quibus ante dixi, tantummodo commoditatis habuerunt rationem, nullam dignitatis. Iambus enim Sidaci ius in versum cadunt maxime . itaque ut versum fugimus in oratione, sic hi sunt euitandi continuati pedes. Aliud enim quiddam est oratio nec quicqua inimicitius quam
illa versibus. Paean aute minime est aptus ad versum, quo libentius eum recepit oratio.
Ephorus vero ne spodaeum quidem quem fugit, intelligit esse aequalem dactylo, quem ii, probat: syllabis enim metiendos pedes, non interuallis existimat: quod idem facit in trochaeo qui temporibus, Si interuallis est par iambo, sed eo vitiosus in oratione. si ponatur extremus, quod verba melius in syllabas longiores cadunt. Atque hac quae sunt apud Aristotelem eadem a Theophrasto Theodecteque de paeane dicuntur. Ego autem
sentio omne is in oratione esse quasi permixtos, de confusos pedes. Nec enim effugere possemus animaduersione,si semper iisdem uteremum quia nec numerosa esse, ut poema meque extra numerum, ut sermo vulgi est, debet oratio: alterum nimis est vinctu.
ut de industria factum appareat: alterum nimis dissolutum, ut peruagatum, ac vulgare videatur: ut ab altero non delectere. alterum oderis. Sit igitur sui supra dixi permixta& temperata numeris,nec di luta, nec tota numerosa paeane maxime, quonia optimus author ita censet: sed reliquis etiam numeris,quos ille praeterit, temperata. Quos ii autem numeros cum quibus tanquam purpuram misceri oporteat, nunc dicedum est:
atque etiam quibus orationis generibus sint quique accommodatissimi. Iambus enim frequentiis mus est in iis, quae demisso atque humili sermone dicuntur: paean autem in amplioribus: in utroque dactylus: ita in varia & perpetua oratione hi sunt inter se miscendi & temperandi. sic minime animaduertetur delectationis aucupium, Squa drandae orationis industria quae latebit eo magis, si & vestorum & sentcn tiarum ponderibus utemur. Nam qui audiunt, haec duo animaduertunt, & iucunda sibi censent: verba dico.& sententias: eaque dum animis attentis admirantes excipiunt, fugit eos,&praetervolat numerus, qui tamen si abesset, illa ipsa delectarent. Nec vero nimius is cursus est nuiserorum, orationis dico snam est longe aliter in versibus nihil ut fiat iii extra modum: nam id quidem esset poema . Sed omnis nec claudicans, nec quasi fluctuans,& aequaliter, constanterque ingrediens. numerosa habetur oratio. Atque id in dicendo numerosum putatur. non quod totum constat e numeris,sed quod ad numeros proxime accedit. quo etiam difficilius est oratione uti. quam versibus:quia in illis certa quaedam.& definita lex est, quam sequi sit necesse: in dioedo autem nihil est propositum, nisi aut ne immoderata, aut angusta, aut dissoluta, aut fluens sit oratio. It ue non sunt in ea tan vana tibicini percussionum modi sed uniuersa comprehensio.
306쪽
&species orationis clausa it terminata est, quod voluptate aurium iudicatur. Solet autem quaeri, tot ne in ambitu verborum numeri tenendi sint, an in primis partibus, atque in extremis. Plerique enim censent cadere tatum numerose oportere, termina- rique sententiam. Est autem, ut id maxime: deceat, non id solum: ponendus est enim ille ambitus, non abiiciendus. Quare cum aures extremum semper expectent, in eoque acquiescant, id vacare numero non oportet sed ad huc exitum tamen il principio serti de set verborum illa coprehensio, de tota a capite ita fluere,ut ad extremu veniens ipsa consistat. Id autem bona disciplina exercitatis, qui de multa scripserint, de quaecunque etiam sine scripto dicerent. similia scriptorum effecerint,non erit difficillimum. Ante enim circunscribitur mente sententia,consestimq; verba cocurrunt: quae mens eade. qua nihil est celerius statim dimittit, ut suo quodque loco respodeat: quom descriptus ordo alias alia terminatione concluditur: atq; omnia illa Se prima, de media verba, spectare debent ad ultimum. Interdum enim cursus est in oratione incitatior, interdum moderata ingressio: ut iam a principio videndum sit, quemadmodum velis venire ad extremum mec in numeris magis,quam in reliquis ornamentis orationis, eadem climsaciamus quae poetae, effugimus tamen in oratione poematis similitudinem. Est enim
in utroque de materia Se tractatio: materia in verbis, tractatio in collocatione verborum. rnae autem sunt utriusque partes verborum, trallatum, nouum, priscum. nam
de propriis nihil hoc loco dicimus. Collocationes aute eae, quas diximus, compositio, concinnitas, numerus: sed in utroque frequentiores sunt, de liberiores poetae. Nam de transserunt verba cum crebrius tum etiam audacius de priscis libentius utuntur, de liberius nouis: quod idem si in numeris, in quibus quali necessitati parere cogiatur. sed tamen haec nec nimis esse diuersa, neque ullo modo coniuncta intelligi licet. Ita fit ut non item in oratione ut in versu numerus extet: idque quod numerosum in oratione dicitur. non semper numero fiat, sed nonnunquam aut concinnitate, aut costructio- ne verborum. Ita si numerus orationis quaeritur qui sit:omnis est sed alius alio melior atque aptior. si locus: in omni parte verborum . si unde ortus sit: ex aurium voluptate. si componendorum ratio: dicetur alio loco , quia pertinet ad usum, quae pars quarta de extrema nobis in diuidendo sitit. si ad quam rem adhibeatur: ad delectationem . si qua- do: semper. si quo loco: in tota cotinuatione verborum . si quae res efficiat voluptatem: eadem quae in versibus, quoru modum notat ars, sed aures ipsae tacito eum sensu sine arte definiui. Satis multa de natura: sequitur usus, de quo est accuratius disputandu . In quo quaesitum est, in totone circuitu illo orationis, quem Graeci η οδιν, nos tum
ambitum, tum circuitum, tum comprehensionem, aut continuatione, aut circunscriptionem dicimus: an in principiis solum, an in extremis, an in utraque parte numerus πιν tenedus sit. Deinde clim aliud videatur esse numerus, aliud numerosum: quid intersit. Tum autem in omnibusne numeris aequaliter particulas deceat incidere, an facere alias breuiores, alias longiores, idque qua do, aut cur qui biisque partibus pluribusne, an singulis, imparibus, an aequalibus,& quando aut istis aut illis sit utendum : quasque inter se aptissime collocentur ,&quomodo : an omnino nulla sit in eo genere distinctio: quodq; ad rem maxime pertinet qua ratione numerosa fiat oratio. Explicadum etiam est unde orta sit Arma verborum, dicendumque quantos circuitus sacere deceat. deq, eorum particulis.& tanquam incisonibus differendum est: quaeredumque viruin una species,& longitudo sit earum, anne plures: de si plures, quo loco , aut quando, quo que genere uti oporteat. Postremo totius generis utilitas explicanda est. quae quidemno patet latius: non ad unam enim rem aliquam, sed ad plures accomodatur. Ac licet non
ad singulas res respondentem de uniuerso genere sic dicere, ut etiam singulis satis responsum esse videatur. Remotis igitur reliquis generibus unuselegimus, hoc quidem quod in causis seroque versatur, de quo diceremus. Ergo in aliis id est in historia. &in eo quod appellamus placet omnia dici Isocrateo,Theopompe-; mor situ.
307쪽
illa circunscriptione ambituque, ut tanquam in orbe inclusa currat oratio, quoad imsistat in singulis persectis, absolutisque sententiis. Itaque posteaquam est nata haec vel circunscriptio,vel comprehensio,ves cotinuatio vel ambitus,si ita licet dicerememo, qui aliquo esset in numero, scripsit oratione generis eius quod esset ad delectationem
comparatum, remotumque a iudiciis forensique certamine, quin redigeret omneis sore in quadrum, numerumque sententias. Nam cum is est auditor qui non vereatur ne compositae orationis insidiis sua fides attenteturi gratiam quoque habet oratori volu- iii ptati aurium seruienti. Genus autem hoc orationis neque totum assumendum est ad causas forenses neque omnino repudiadum.Si enim semper utare,cum satietatem aseseri, tum quale sit, etiam ab imperitis agnoscitur. Detrahit preterea actionis dolorem, aufert humanum sensum actoris tollit landitus veritatem de fidem. Sed quoniam adhibenda nonnunquam est:prinatim videndum est,quo loco:deinde quandiu retinenda sit: tum quot modis commutanda. Adhibenda est igitur numerosa oratio, s aut laudandum est aliquid ornatius: ut nos in Accusationis secundo de Siciliae laude diximus,aut in Senatu de consulatu meo.aut exponenda narratio, quae plus dignitatis dosyderat,quam doloris ut in quarto Accusationis de Ennensi Cerere, de Segestana Diana de Syracusarum situ diximus.Saepe etiam in amplificanda re cocessu omnium sui ditur numerose de volubiliter oratio. Id nos fortasse no persecimus, nati quidem sae- piis me sumus quod plurimis locis perorationes nostrae voluisse nos atque animo co- tendisse declarant.Id autem tum valet,cum is qui audit, ab oratore iam obsessus est, ac tenetur. non enim id agit ut insdietur te observet, sed iam fauet , p rocessitaque vult: dicendique vim admirans, non inquirit quod reprehendat. Haec autem in forma retinenda non diu est: nec dico in peroratione quam ipse includit,sed in orationis reliquis partibus. Nam cum sis his locis usus,quibus ostendi licere, transserenda tota dictio est
ad illa,quae nescio cur,cum Graeci δμααm, de x s. nominent, nos non recte incisa &membra dicamus. Neque enim esse possunt rebus ignotis nota nomina:sed cum verba aut suavitatis aut inopiae causa trasserre soleamus in omnibus hoc fit artibus,ut quum
id appellandum si, quod propter rerum ignorationem ipsarum nullum habuerit ante nome,necessitas cogat aut nouum sacere verbum,aut a simili mutuari.Quo autem os pacto deceat incise, membratimve dici iam videbimus. nuc quot modis mutentur co prehensiones conclusionesque,dicendum est. Fluit omnino numerus a primo, tum incitatius breuitate pedum tu proceritate tardius. cudum contentiones magis requirunt: postiones rerum tarditatem. Insistit autem ambitus modis pluribus, er quibus unum est secuta Asia maxime qui Dichoreus vocatur,quum duo extremi chorei sunt,
id est e sngulis longis &breuibus . Explanandum est enim, quod ab aliis iidem pedes
aliis nominantur vocabulis. Dichoreus non est ille quidem sua spote vitiosus in Em-sulis:sed in orationis numero nihil est tam vitiosum quam si semper est idem. Cadit autem per se ille ipse praeclare quo etiam satietas sermidanda est magis. Me stante C. Carbo C. F.Trib. pleb. in concione dixit his verbis,O M. Druse, patrem appello. Haec quidem duo binis pedibus incisim .dein mebratim Tu dicere solebas,sacra esse Remp. xi haec item membra ternis. pdst ambitus Quicunque eam violavissent, ab onmibus ese ei poenas persolutas. Dichoreus: nihil enim ad rem extrema illa longa sit,an breuis.
deinde, Patriς dictum sapiens. temeritas filii coprobauit. Hoc Dichoreo tantus clamor concionis excitatus est,ut admirabile esset.Quaero,nόnne id numerus effeceritivest rum ordinem immuta sic sic, Comprobauit filii temeritas. iam nihil erit, etsi temeri ras ex tribus breuibus de longa est, quem Aristotcles ut optimum probat, a quo dissentio, At eadem verba eadem sententia.animo istuc satis est,auribus no satis.Sed id cre brius fieri n6 oportet. Primum enim numerus agnoscitur,deinde satiat postea cognita facilitate contemnitur.Sed sunt clausula plures,quae numerose, de iucunde cadant.
Nam & Creticus qui est et longa,& breui & longa: de eius aequalis Paean, qui spatio par us
308쪽
est syllaba longior. quam commodissime putatur in solutam orationem illigari, cum
sit duplex. nam ut e longa.& tribus breuibus,qui numerus in primo viget, iacet in extremo:aut totidem breuibus,& loga,in quem optime cadere censent veteres, ego non
plane reiicio, sed alios antepono. Ne spondaeus quidem sunditus est repudiandus: et si quod est e longis duabus, hebetior videtur & tardior, habet tamen stabilem quendam& no expertem dignitatis gradum. In incisionibus vero multo magis, & in membris. paucitatem enim pedum, grauitatis suae tarditate compensat. Sed hos clim in clausulis pedes nomino,non loquor de uno pede extremo:adiungo,quod minimu sit,proximum superiorem,saepe etiam tertium. ne iambus quidem qui est e breui & longa:aut
par trochaeus qui habet treis breues, sed spatio par,non syllabis: aut etiam dactylus quitia est e longa & duabus breuibus, si est proximus a postremo, parum volubiliter peruenit
ad extremum, si est extremus choreus, aut spondeus. nunquam enim interest uter sit eorum in pede extremo. Sed iidem hi tres pedes male concludunt, siquis eorum in extremo locatus est, nisi cum procretico postremus est dactylus. nihil enim interest dactylus sit extremus,an creticus: quia postrema syllaba breuis, an longa sit, ne in versu quidem refert.Quare etiam paeana qui dixit aptiorem in quo esset longa postrema,vidit parum:quoniam nihil ad rem est postrema quam longa sit. Iam paean quod plures habeat syllabas quam treis numerus a quibusdam non pes habetur. Est quidem,ut inter omneis constat antiquos, Aristotelem Theoph rastum Theodectem, Ephorti, unus aptissimus orationi vel orienti,vel mediae:putant illi etiam cadenti quo loco mihi vixi detur aptior creticus. Dochimus autem e quinque syllabis breui duabus longis breui, longa: ut est hoc, Amicos tenes:quouis loco aptus est dum semel ponatur: i teratus aut continuatus,numerum apertum,di nimis insignem iacit. His igitur tot commutationibus, tamque variis si utemur,nec deprehendetur manifesto quid i nobis de industria fiat. Si occurretur satietati. Et quia no numero solum numerosa oratio, sed & compositione fit.& genere quod ante dictum est concinnitatis compositione potest intelligi cum ita structa verba sunt,ut numerus non quaesitus, sed ipse secutus esse videatur: ut apud Crastum. Nam ubi lubido dominatur innocentiae leue prasidium est. Ordo Onim verborum efficit numerum, sine ulla aperta oratoris industria. Itaque siquae veteres illi Herodotum dico & Thucydidem, totamque eam aetatemὶ apte numeroseque
dixerunt: ea non numero quaesito.sed verborum collocatione ceciderunt. Formae veroria quaedam sunt orationis, in quibus ea tacinnitas inest,ut sequatur numerus necessarid. Nam cum aut par pari refertur,aut cotrarium contrario opponitur, aut quae sunt liter cadunt verba verbis comparantur,quicquid ita concluditur, plerunque fit ut numerose cadat:quo de genere cum exemplis supra: diximus,ut haec quoque copia facultatem afferat,non semper eodem modo desinendi. nec tamen haec ita sunt arcta & astricta, ut ea quum velimus laxare nequeamus. Multum interest utru numerosa sit id est similis numerorum : an plane e numeris constet oratio.alterum si fit, intolerabile vitium est: alterum nisi fit dissipata.& inculta,& fluens est oratio. Sed quonia non modo non frequenter, verumetiam raro in veris causis, aut forensibus circunscripte, numeroseque
dicendum est,sequi videtur ut videamus quae sint illa quae supra dixi incisa, quae mem-xi, bra haec enim in veris causis maximam partem orationis obtinent. Constat enim ille ambitus,& plena comprehensio e quatuor sere partibus, quae membra dicimus, ut &aures impleat,de ne breuior sit quam satis sit neque longior:quanquam utruque non
nunquam, vel potius saepe accidit,ut aut citius insistendum sit aut longius proceden dum, ne breuitas defraudasse aureis videatur, neue longitudo obtulisse.Sed habeo mediocritatis rationem:nec enim loquor de versu.& est liberior aliquato oratio. E quatuor igitur,quasi hexametrorum instar versuum quod sit, constat sere plena comprehensio.His igitur singulis versibus quasi nodi apparent continuationis quos in ambi tu coniungimus. Sin membratim volumus dicere.insistimus: idque cum opus est, ab
309쪽
isto cursu inuidioso facil) nos.& sepe disiungimus. Sed nihil tam debet esse numer sum,quam hoc quod minime apparet,& valet plurimii. Ex hoc genere illud in Crassi,
Missos faciat patronos, ipsi prodeant. Nisi interuallo dixisset, ipsi prodeat,sensilet pro- is sic deffugisse senarium. omnino melius caderet, prodeat ipsused de genere nuc dispu-- to. Cur clandestinis consiliis nos oppugnanticur de perfugis nostris copias comparant contra nos Prima sunt illa duo,quae αἰ Μυνm Graeci vocant, nos incisa dicimus: deinde tertium κώλν illi,nos membrum.Sequitur non longa:ex duobus enim versibus id est membris.persecta comprehensio est:& inspodaeos cadit.&Crassus quidem sic plerunque dicebat. idque ipse genus dicendi maxime probo.sed quae incisim aut membratim
efferiatur ea vel aptissime cadere debent:ut est apud me,Domus tibi deerat tat habebas .. pecunia superabattat egebas. haec incise dicta sunt quatuor.At mcbratim quae sequun-- tur duo. Incurristi amens in columnas:in alienos insanus insanisti. Deinde omnia ta- .. quam crepidine quadam comprehensione longiore sustinetur, Depressam caecam ia-ia centem domum pluris, quam te, de quam fortunas tuas aestimasti. dichoreo finitur.
at dispondaeo proximum illud. Nam in iis quibus ut pugiunculis uti oportet, breuitas facit ipsa liberiores pedes. Saepe enim singulis v tendum est,plerunque binis:& utrisque
addi pedis pars potest, non serer ternis amplius. Incisim autem, de membratim tractata oratio in veris causis plurimum valet, maximeq; his locis,cum aut arguas aut refellas: - ut nostra in Corneliana secunda, O callidos homines, ὀ rem excogitatam, o ingenia , metueda. membratim adhuc:deinde caesim diximus. Rursus membratim.Testes darem volumus. Extrema sequitur comprehenso, sed ex duobus membris qua non potest esseis breuior Quem quasi nostrum sesellit, ita vos esse facturos Nec ullum genus est dicedi aut melius aut sortius binis aut ternis ferire verbis nonnunquam singulis paulo alias mpluribus: inter quas variis clausulis interponit se raro numerosa chrehensio, qua ΠροDerse fugies Hegesias dum ille quoq; imitari Lysiam vult.alterum pene Demosthene, saltat, incidens particulas:& iis quide non minus sentatis peccat,quam verbis: vi non quaerat quem appellet ineptii qui illum cognouerit.Sed ego illa Crassi,& nostra posui, v t qui vellet auribus ipss,quid numerosum etiam in minimis particulis orationis es set, iudicaret. Et quoniam plura de numerosa oratione diximus,quam quisquam antenos,nunc de eius generis utilitate dicemus. Nihil enim est aliud Brute quod quidem tu minime omniu ignoras pulchre.&t oratorie dicere, nisi optimis sententiis verbi 'ilectissimis dicere. Et nec sententia vlla est,quae fructum oratori serat,nis apte exposita
atque absolute. nec verborum lumen apparet nis diligenter collocatorum, de horum utrunque numerus illustrat. Numerus aute saepe enim hoc testandum est: non modo in non poetice iunctus, verum etiam fugiens illum, eique omnium dissimillimus : non quin iidem sint numeri non modo oratorum de poetarum , verum omnino loquentium, denique etiam sonantium Omnium, quae metiri auribus possumus: sed osedo pedum sicit ut id quod pronuntiatur, aut orationis, aut poematis smile vide tur. Hanc igitur siue compositionem, siue persectionem , siue numerum vocari plocet : & adhibere necesse est, si ornate velis dicere: non solii in quod ait Aristoteles de Theophrastus. ne infiniter seratur ut flumen oratio, quae non aut spiritu pronuntiantis, aut interductu librarii,sed numero coacta debet insistere: verum etiam quia multo maiorem habent apta vim quam soluta.Vt enim athletas, nec multo secus gladi
tores videmus nihil nec vitiao sacere caute,nec petendo vehementer, in quo no motu; hic habeat palaestram quanda, ut quicquid in his rebus sat utiliter ad pugna, idem 3
ad aspectiam etiam sit venustum:sic oratio nec plagam grauem facit, nisi petitio fuerit apta nec satis tecte declinat impetu nisi etiam in cedendo quid deceat.intelligit. Itaq; qualis eorum motus,quos δ' itau Graeci vocat, talis horum mihi videtur oratio qui non claudunt numeris sententias:tantumque abest, ne quod ii qui hoc aut magistrorum inopia,aut ingenii tarditate,aut laboris fuga nosunt assecuti,solent dicere ener-
310쪽
uetur oratio copostione verborum:ut aliter in ea nec impetus vllus, nec vis esse possit. Sed magnam exercitationem res flagitat, nequid eorum qui genus hoc secuti non tenuerunt, simile siciamus: ne aut verba traiiciamus apertὸ quo melius aut cadat,aut volvatur oratio. quod se L. Caelius antipater in prooemio belli Punici, nisi necessario. ues facturu negat.O virum simplicem qui nos nihil caelat:sapientem qui seruiendum necessitati putet:sed hic omnino rudis. Nobis autem in scribedo atque in dicendo necessitatis excusatio non probatur: nihil est enim necesse: & siquid esset, id necesse tamen non erat confiteri. Et hic quidem qui hane a Laelio ad quem scripsit,cui se purgat, voniam petit:& utitur ea traiectione verborum,& nihilo tamen aptius explet, cocluditq; sententias. Apud alios autem,& Asiaticos maxime numero seruientes, inculcata reperias inania quaedam verba quas coplementa numerorii. Sunt etiam qui illo vitio,quod ab Hegesia maxime fluxit infringendis cocidendi'; numeris in quoddam genus abiectum incidant Siculoru simillimum. ritu est, in quo suerunt fratres illi Asiaticorum
rhetorum principes, Hierocles & Menecles, minime mea sententia contemnendi. Etsi πιε enim a forma veritatis,& ab Atticoru regula absunt, tamen hoc vitiu compensant vel facultate vel copia. sed apud eos varietas no erat,quod omnia fere cocludebantur uno
modo. Quae vitia qui sugerit, ut neq; verbu ita traiiciat, ut id de industria sectu intelligatur, neque infercies verba quasi rimas expleat, nec minutos numeros seques, concidat delumbetq; sentetias, nec sine ulla commutatione in eodem semper versetur genere numerorum sis omnia sere vitia vitaverit. Nam de laudibus multa diximus, quibus sunt alia perspicua vitti contraria. Quantum autem sit apte dicere, experiri licet si aut composti oratoris bene structam collocationem dissoluas permutatione verborum: eorri petur enim tota res,vi de haec nostra in Corneliana de )einceps omnia, Neq: meis diuitiae mouent, quibus omneis Africanos de Laelios multi venalitii, mercatorcsq; Ω-
o perarunt. Immuta paulum,ut sit, multi superarunt mercatores,venalitiique.perierit tota res. Et quae sequuntur. Neque vestis,aut caelatum aurum de argentu,quo nostros
in veteres Marcellos,Maximόsque multi Eunuchi er Syria AEgyptoque vicerunt. Verba - permuta sic, ut sit Vicerunt Eunuchi e Syria, AEgyptoque. Adde tertium, Neque vero - ornameta ista villaru quibus L. Paulum δ: L. Mumium qui rebus his urbem. Italiamq;- omnem reser serunt ab aliquo video persacile Deliaco. aut Syro potuisse superari. Fac- etiam potuisse superari ab aliquo Syro,aut Deliaco.Videsne ut ordine verboru paulum commutato iisdem tamen verbis stante sentetia ad nihilum omnia recidant,cum sine eY aptis dissolutaraut si alicuius inconditi arripias dissipatam aliqua sententiam, eamq; ordine verborum paulum commutato in quadrarium redigas, efficiatur aptum illud.
ι quod fuerat antea diffluens ac solutum Age sume de Gracchi apud Cesores illud, Ab-- esse non potest, quin eiusdem hominis sit probos improbare, qui improbos probet. - Quanto aptius si ita dixi set, quin eiusdem hominis sit, qui improbos probet. probos
improbare Hoc modo dicere nemo unqua voluit, nemoque potuit quin dixerit. Qui autem aliter dixerunt hoc assequi non potuerunt: ita facti sunt repente Attici. Quasi vero Trallianus fuerit Demosthenes, cuius non tam vibrarent sulmina illa nisi numeris contorta serretur.Sed siquos magis delectant soluta sequatur ea. Sane' modor squis
Phidiae clypeu dissoluerit collocationis uniuersam speciem sustulerit, no singulorum
operum venustate: ut in Thucydide,orbem modo orationis desedero ornameta comparent. Isti aute cum diffoluunt oratione in qua nec res nec verbu ullum est. nis abicctum: noclypeum sed ut in prouerbio est etsi humilius diciti est. tamen consimile est scopas ut ita dicam mihi videntur dissoluere. atque ut plane genus hoc quod ego laudo, contempsisse videantur:aut scribat aliquid vel Isocrateo more,vel quo AEschines, aut Demosthenes utitur: tu illos existimabo no desperatione formidavisse genus hoc, sed iudicio refugisse:au t reperiam ipsa eadem conditione qui uti velit, ut aut dicat, aut scribat, utra voles lingua, eo genere quo illi volunt. Facilius est enim apta dissoluere,