Opera M. Tullij Ciceronis Tomus primus operum M. Tullii Ciceronis in quo haec continentur. Rhetoricorum ad C. Herennium libri 4. De inuentione rhetorica lib. 2. De oratore ad Q. fratrem lib. 3. De claris oratoribus lib. 1, qui Brutus inscriptus est.

발행: 1555년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

Toto igitur loco causarum explicato ex earum differentia in magnis quidem causis vel oratorum vel philosophorum magna argumentorum suppetit copia. In vestris autem si non uberior, at sortalia subtilior. Privata enim iuilicia maximarum qui- isdem rerum, in iurisconsultorum mihi videtur esse prudentia. Nam &adsunt multum,& adhibentur in consilio. de patronis diligentibus ad eorum prudentiam confugientibus hastas ministrant. In omnibus igitur iis iudiciis, in quibus ex fide bcina

est addi tum plurimus earum usus est. Ubi vero etiam, ut inter bonos bene agi oportet. in primisque in arbitrio rei uxoriae, in quo est quid aequius melius. parati esse debet. Illi enim dolum malum, illi fidem bonam, illi aequum bonum, illi quid soci utri

socio, quid eum qui negotia aliena curaser. ei cuius ea negotia suissent. quid eum qui mandasset, eis naue cui mandatum est, alterum alteri praestare oporteret quid virum uxori, quid uxorem viro, tradiderunt. Licebit igitur diligenter cognitis argu mentorum locis . non modo oratoribus &philosophis,sed iuris etiam peritis copiose de consul lationibus suis disputare. Coniunctus suic causarum loco locus ille est. , qui efficitur ex causis. Vt enim causa quid sit effectum indicat, sic quod effectum est. quae suerit causa, demonstrat. Hic locus suppeditare solet oratoribus & poetis. saepe

etiam philosophis. sed iis qui ornate & copiose loqui possunt mirabile copia dicendi: cum denuntiant quid ex quaq; re sit futurum. Causaria enim cognitio cognitione eventorum iacit. Reliquus est comparationis locus cuius genus & exemptu su- pri postlim est, ut caeterorum: nunc explicanda tractatio est. Comparantur igitur in ea quae aut maiora, aut minora, aut paria dicuntur: in quibus spectantur haec. numerus. species. vis. quaedam etiam ad res aliquas affectio. umero sic comparabuntur. ut plura bona paucioribus bonis anteponantur, pauciora mala malis pluribus. diuturniora bona breuioribus, longer & later peruagata angustis. ex quibus plura bona propagentur, quaeque plures imitentur &saciant. Specie autem comparantur,ut anteponantur quae propter se expetenda sunt, iis quae propter aliud : & ut innata atque insita, assumptis Se aduentitiis: integra, contaminatis: iucunda, minus iucundis: honesta, ipsis etiam utilibus: procliuia. laboriosis: necessaria, non necessariis: sua alienis: rara, vulgaribus: de syderabilia. iis quibus facile carere possis: persecta. inchoatis: tota, partibus: ratione utentia, rationis expertibus: voluntaria, necessariis: animata, inanimatis: naturalia. non naturalibus: artificiosa. non artificiolis. Vis autem in comparatione sic cernitur: efficiens causa grauior, quam non efficiens: quae se ipsis contenta sunt, meliora quam quae egent aliis: quae in nostra, quam quae in aliorum potestate sunt: stabilia. incertis: quae eripi non possunt, iis quae possunt. Affectio autem ad res aliquas est huiusmodi, principum comoda maiora, quam reli- ,, quorum : itemque quae iucundiora, quae pluribus probata, quae ab opti ino quoque laudata. Atque ut haec in comparatione meliora, sic deteriora quae iis sunt contraria. Parium autem comparatio nec elationem habet, nec submistionem est enim aequalis. Multa autem sunt quae aequalitate ipsa comparantur, quae ita sere concluduntur: Si consilio iuuare ciues,& auxilio, aequa in laude ponendum est: pari gloria de

bent eme ii qui considunt, de ii qui defendunt. at quod primum. est : quod sequitur

igitur. Persecta est omnis argumentorum inueniendorum praeceptio, ut cum profectus sis a definitione a partitione, a notatione, ac6 iugatis, a genere, a sma, ah militudine a differentia. a contrariis. ab adiunctis, a consequentibus. ab antecedetibus. a repugnantibus, causis ab effectis, a paratione maiorii, minorii. parili: nulla praeterea sedes argumenti quaerenda fit. Sed quoniam ita a principio divisimus, ut alios , a locos diceremus in eo ipso de quo ambigitur, haerere, de quibus satis est dictu . alios assumi extrinsecus:de iis pauca dicamus, etsi ea nihil omnino ad vestras disputationes pertinent: sed tamen totam rem perficiamus,quandoquidem coepimus. Neque enim tu is es. quem nihil nisi ius ciuile delecte t :& quoniam ad te haec ita scributur.

322쪽

ut etiam in aliorum manus sint ventura, detur opera. ut quam plurii num iis quos recta studia delectant. prode ise possimus. Haec ergo argumentatio quae dicitur artis expers. intestimonio posita est. Testimonium autem nunc dicimus omne quod ab aliqua externa resumitur ad n ndani fidem. Persona autem non qualiscunque testimonii podiis habet . ad fidem enim faciendam authoritas quaeritur. Sed aut horitatem aut natura aut tempus affert. Naturae aut horitas in virtute inest maxime.,, In tempore autem multa sunt quae aiferant authoritatem, ingenium, opes. aetas. r-tuna, ars, usus. necessitas, concursio etiam nonnunquam rerum fortuitarum. Nam

de ingenioses. Si optilen tos. de aetatis spatio probatos, dignos quibus credatur putat: non recte fortasse : sed vulgi opinio mutari vix potest, ad eamque omnia dirigunt Et qui iudicant. di qui existimant. qui enim his rebus quas dixi excellunt, ipsa virtute vident ut excellere. Sed reliquis quoque rebus quas modo: numeraui, quanquam in iis nulla species virtutis est, tamen interdum cofirmatur fides. si aut ars quaedam adhibetur magna enim est vis ad persuadendum scientiae aut usus. Plerunque enim creditur iis qui experti sunt. Facit etiam necessitas fidem, quae clim a corporibus . tum ab animis nascitur. Nam & verberibus torti. in igni satigati quae dicunt, ea videtur veritas ipsa dicere: de quae a perturbationibus animi sunt. dolore cupiditate. iracundia, metu, quia nece istatis vim habent, at serui aut horitatem de fidem. Cuius geneo ris etiam illa sunt. ex quibus nonnunquam verum inuenitur, pueritia, somnus, imprudentia, vinolentia. insania. Nam de pueri saepe indicauertit aliquid. ad quod pertineret, ignarule per somnum. vinum, insaniam. multa saepe patefacta sunt. Multi etiam in res odiosas imprudentes inciderunt: ut Stalerio nuper accidit, qui ea locu

tus est bonis viris subauscultantibus, pariete interposito. quibus patefactis, in iudiciumque prolatis, rei capitalis iure damnatus est. Huic simile quiddam de Lacedaemonio Pausania accepimus. Concursio autem sortuitorum talis est, ut si interuentum est casu cum aut ageretur aliquid quod proserendum non esset, aut diceretur. In hoc genere etiam illa est in Palamedem coniecta suspicionum proditionis multitudo. quod genus refutare interdum veritas vix potest. Huius etiam generis est fama vulgi. quoddam multitudinis testimonium. Quae autem virtute fidem faciunt..i ea bipartita sunt: ex quibus alterum natura valet, alterum industria. Deorum enim virtus natura excellit, hominum autem industria. Diuina haec sere sunt testimonia: Primum orationis. oracula enim ex eo ipso appellata sunt. quod inest in his deorum oratio. Deinde rerum, in quibus insunt quasi opera diuina quaedam. Primum ipse

mundus. eiusque omnis ordo de ornatus: deinceps aerei volatus auium atque cantus : deinde eiusdem aeris sonitus te ardores: multarumque rerum in terra portenta,

atque etiam per exta inuenta praesensio : i dormientibus quoque multa significata vilis. quibus ex locis sumi interdum solent ad fidem faciendam testimonia deorum. In homine virtutis opinio valet plurimum. Opinio autem est non mod6 eos virtutem habere qui habeant. sed eos etiam qui habere videantur. Itaq: quos ingenio. quos studio, quos doctrina praeditos vident, quorumque vitam constantem & pr satam, ut Catonis. Laelii, Scipionis, aliorumque plurium, rentur eos esse quales se ipsi velint. Nec solii in eos censent tales esse, qui in honoribus populi atque in Rep. versantur: sed de oratores.& philosophos de poetas. de historicos ex quorum de diciis de scriptis saepe aut horitas petitur ad faciendam fidem. Ex post Tis omnibus argumentandi locis, illud primum intelli sedum est nec ullam esse disputationem. in quam no aliquis locus incurrat mec sere omnes locos incidere in omne quaestionei εἰ quibusda quaestionibus alios quibusdam esse alios aptiores locos. Quaestionum duo sunt genera . alterum infinitum. alterum definitum. Definitum est, quod Graeci, nos causam: infinitum. quod illi appellant, nos propositum pol sumus nominare. Causa certis personis, locis, temporibus,

323쪽

296 Ad Trebat.

actionibus negotiis cernitur, aut in omnibus. aut in plerisque eoru : propositum autem in aliquo eorum, aut in pluribus . nec tamen in maximis. Itaque propositii. pars vcausae est. Sed omnis quaestio earum aliqua de re est. quibus causae continentur, aut una. aut pluribus, aut nonnunquam omnibus. Quaesti P num autem, quacunque de re sint, duo sunt genera: unum cognitionis alterum action is Cognitionis sunt hae,

quarum finis est scientia: ut si quaeratur a naturane ius prosectu sit .an ab aliqua quasi conditione hominum & pactione. Actionis autem huiusmodi exempla sunt. Sitne sapientis ad Rempub. accedere. Cognitionis quaestiones tripartitae sunt. clim an sit, aut quid sit, ut quale sit, quaeritur. Horum primum coiectura. secundum definitio-nς. tertium iuris&iniuriae distinctione explicatur. Coiecturae ratio in quatuor partes distributa est: quarum una est cum quaeritur, sitne aliquid. Altera. unde ortu st. Tertia. quae id caula effecerit. Quarta. in qua de mutatione rei quaeritur, si necne. sic, o Ecquidnam honesti ina sit, ecquid aequum reuera, an haec tantum in opinione sint. Vnde autem sit ortum, ut chim quaeritur. natura. an doctrina possit effici virtus. Causa autem efficiens sic. vi cem quaeritur quibus rebus eloquetia efficiatur. De commutatione sic : Pollime eloquentia commutatione aliqua conuerti in insantiam. Cum autem quid sit quaeritur. notio explicanda est. εἰ proprietas.& diuiso, & partitio. Haec enim sunt definition i attributa. Additur etiam descriptio. quam Graeci vocant. Notio sic quaeritur, sitne id aequum, quod ei qui plus potest, utile est. Proprietas sic in hominemne solum cadat an etiam in belluas aegritudo. Di uilio.& eodem pacto partitio, sic. Triane genera bonorum sint. Descriptio. qualis sit auarus. qualis assentator. cateraque eiusdem generis, in quibus natura & vita deseri ibitur. Cum autem quaeritur quale quid sit, aut smpliciter quaeritur, aut comparate: Simpliciter expetendane sit gloria: Coparate, praeponenda ne sit diuitiis gloria. Simplicium tria genera sunt. de expetendo fugiendόque . de aequo& iniquo, de honesto& turpi. Comparationum autem duo, unum de eodem & alio alterum de maiore diminore. De expetendo & sugiendo, huiusmodi. Si expetendae diuitiae. si fugienda paupertas. De aequo de iniquo. aequumne sit ulcisci a quocunque iniuriam acceperis. De honesto & turpi, non esti m ne si pro patria mori. Ex altero autem genere quod erat bipartitum, unum est de eode&alior ut squaeratur quid intersit inter nucum &assentatorem. regem & tyrannum. Alterum de maiore & minore : ut si quaeratur, eloquentiane pluris sit. an iuris ciuilis scientia. De cognitionis quaestioni- bus hactenus. Actionis reliquae sunt. quarum duo sunt genera. unum ad officili. alterum ad motum animi vel gignenssum, vel sedandum. planeve tollendum. Ad ossi-ςihin sic ut cum quaeritur suscipiendi ne sint liberi. Ad mouendos animos. cum sunt cohortationes ad defendendam Rempub. ad gloriam,&ad laudem. quo ex genere sunt querelae, incitationes, miserationesque flebiles: rursusq; oratio clim iracundiam restinguens, iam metum eripiens. tum exultantem laetitiam comprimens, tum at gritudinem abstergens. Haec cum in propostis quaestionibus genera sint . eadem in causas transferuntur. Loci autem qui ad quasque quaestiones accommodati sunt deinceps est videndum. Omnes illi quidem quos supra diximus, ad plerasque sunt, sed

alii ad ali s. ut dixi. aptiores. Ad coniecturam igitur maxime apta, quae ex causis quae ex effectis quae ex coniumstissumi possunt. Ad definitionem autem pertinet ratio oescientia definiendi. Atque huic generi finitimum est illud quod appellari de eodem ., S altero diximus. quia genus forma quaedam definitionis est. Si enim quaeratur idemne sit pertinacia & perseuerantia, definitionibus iudicadum est. Iociaute i

uenient in eius generis quaestionem, consequentes, antecedentes, repugnantes, ad

iuncti, etiam duobus ii ς qui sumuntur ex causis & effectis. Nam si hanc rem illa sequitur, hanc aut ςm non sequitur: aut si huic rei illa antecedit, huic non antecedit: auis huic rei repugnat illi on repugnat:aut si huius rei haec, illius alia causa est: aut

324쪽

s ex alio hoc.ex alio illud effectum est: ex quo uis horum id de quo quaeritur idemne an aliud sit. inueniri potest. Ad tertium genus quaestionis in quo quale sit quaeritur.

in comparationem ea cadunt, quae paulo ante in coparationis loco enumerata sunt.

In id autem genus in quo de expetendo fugiendόque quaeritur. adhibentur ea quae

sunt aut animi aut corporis, aut externa vel commoda vel incommoda. Itemq; clim

3 de honesto turpique qu*ritur, ad animi bona vel mala omnis dirigenda oratio est. Cum autem de aequo & iniquo disteritur, aequitatis loci colligiatur. hi cernuntur bipartito,& natur .& instituto. Natura partes habet duas. tutionem sui, & ulciscendi ius. Institutio autem aequitatis tripartita est: Vna pars legitima est, altera conuenies. tertia moris vetustate confirmata. Atque etiam rursus aequitas tripartita dicitur esse: Una ad superos deos, altera ad manes, tertia ad homines pertinere. prima pietas, se- cuda sanctitas. tertia itistitia aut aequitas nominatur. De proposito satis multa:deinceps de causa pauciora dicenda sunt: pleraque enim sunt ei cum proposito communia. Tria sunt igitur genera causarum . iudicii deliberationis, laudationis:quarii fines ipsi declarant quibus utendum locis sit. Nam iudicii finis rus est, ex quo etiam no-- men. Iuris autem partes tum expolitae, cum aequitatis. Deliberandi finis, utilitas, cuius hae partes. quae modo expositae, rcrum expctendarum. Laudationis finis, honestas. de qua item est ante dictum. Sed definitae quaestiones a suis quaque locis quasi

propriis instituuntur, in accusationem de sensioncmque partitae. In quibus existunt haec genera. ut accusator personam arguat sacti defensor aliquid opponat de tribus, aut non ei se iactum aut ii sit factum aliud eius facti nonae esse, aut iure esse iactum. Itaq; aut inficialis aut coniecturalis prima appelletur:definitiva altera: tertia, quamuis molestum nomen hoc sit. iuridicialis vocetur. Harum causarum propria argu menta ex iis sumpta locis quos exposuitariis, in praeceptis oratoriis explicata sunt.

Resutatio autem accusationis. in qua est depulsio crina inis. quae Graece m ας dicitur, sis Latine appelletur status, in quo primuiniistit quasi ad repugnandum congressa defensio. Atque etiam in deliber tionibus & laudationibus iide existunt status. Nam de negantur sepe ea sutura quae ab aliquo in sententia dicta sunt fore. si aut omnino seri non possunt, aut sine summa difficultate non possunt. In qua argumentationestatus coiecturalis existit. At cum aliquid de utilitate. honestate. aequitate disseritur, deque iis rebus quae his sunt contrariae incurrunt status aut iuris aut nominis: quod idem contingit in laudationibus. Nam aut negari potest id factum esse quod laudetur aut non eo nomine afficiendii quo laudator affecerit, aut omnino non esse laudabile, quod non recte non iure factum sit. Quibus omnibus generibus usus est nimis impudenter Caesar contra Catonem meum. Sed quae ex statu contentio essici - tur, eam Graeci vii ιφον vocant. Mihi placet id, quoniam quidem a1 te scribo. qua

de re gitur, vocari. Quibus autem hoc, qua de re agitur,con tinetur, haec continentia vocentur,quasi firmamenta defensionis. quibus sublatis defensio nulla sit. Sed quoniam lege firmius in controuersiis disceptandis esse nihil debet, danda est opera ut legem adiutricem & teste adhibeamus. In qua re alii quasi status existunt noui, qui aprillantur legitimae disceptationes. Tum enim defenditur non id legem dicere quod aduersarius velit sed aliud. Id autem contingit, cum scriptum ambiguum est. viduae differentes sentctiae accipi possint. Tum opponitur scripto voluntas scriptoris, ut quaeratur, verbas e pluvan sententia valere debeat. Tum legi lex contraria affertur. Ira sunt tri genera quae c5trouersa am in omni scripto sacere possunt :ambiguum, discrepantia scripti de volutatis scripta contraria. Iam hoc serspicuum est, s non magis in legibus quam in testamentis. in stipulationibus, in reliquis rebus quae ex scripto guntur, se controuersias easdem existere. Horum tractationes in aliis libris explic latur. Nec solii in perpetuae actiones, sed etiam partes orationis iisde locis adiuvantur partim propriis, partim communibus: ut in principiis, quibus ut be

. se

325쪽

nevoli ut dociles, ut attenti sint qui audiant efficiendum est propriis locis. Itόmque

narrationes. ut ad suos fines spectent, id est ut planae sint, ut breues. ut euidentes, ut credibiles. ut moderata ut cum dignitate. Quae quanquam in tota oratione esse debent. magis tamen sunt propria narrandi. Quae autem consequitur narrationem fides. ea persuadendo quoniam efficitur,qui ad persuadendum loci maxime valeant. dictum est in iis in quibus de omni ratione dicendi diximus. Peroratio autem de alia quaedam habet :& maxime amplificationem:cuius effectius hic debet esse, ut aut per- nturbentur animi aut tranquillen tur:& si ita iam affecti ante sunt,ut augeat eoru in tus aut sedet oratio. Huic generi in quo δe misericordia, εἰ iracudia. εἰ odium de inuidia,de caeterae animi affectiones perturbantur, praecepta suppeditatur aliis in libris. quos poteris mecum legere cum voles. Ad id autem quod velle senseram, cumulate satisfactum esse debet voluntati tuae. Nam ne praeterirem aliquid quod ad argumentum in omni ratione reperiendum pertineret. plura quam a te desyderata erat, sum complexus: secique quod saepe liberales venditores solent, ut cum aedes sun- . disinue vendiderint. rutis caesis receptis concedant tamen aliquid emptori,quod o nandi causa apte de loco politum esse videatur. Sic tibi nos ad id quia quasi mancipio dare debuimus.ornamenta quaedam voluimus non debita accedere.

M. Tullii Ciceronis de partitionc

ORATORIA DIALOG vs.

Interlocutores, Cicero filius, de Cicero pater.

T V D E O , mi pater, Latine ex te audire ea quae mihi tu de ratione . dicendi Graece tradidisti. si modo tibi est otium,&si vis. cic ERO PATER. An est, mi Cicero. quod ego malim, qua m te quo doctissimum esse otium aut e primum εἰ summum est. quoniam aliquando Roma exeundi potestas data est: deinde ista tua studia vel maximis occupationibus meis anteferre libenter. C. F. Visne igitur, ut tu me Graece soles ordine interrogare, sic ego te vicissim eisdem de rebus Latine interrogemt C. P. Sane. si placet. Sic enim εἰ ego te meminisse intelligam . quae accepisti de tu ordine audies quae requiris. C. F.Quot in partes distribuenda est omnis doctrina dicendi 'C. P. In tres. C. F.Cedo quasi C. P. Primum in ipsam vim oratoris, deinde in orationem , tum in quaestionem. C. F. In quo est ipsa vis C. P. In rebus de verbis. Sed & res de verba inuenienda sunt. de collocanda. Propriὀatitem in rebus inuenire, in verbis eloqui dicitur. Collocare autem etsi est commu

ne, tamen ad inueniendum resertur.Vox. motus vultus,atque omnis actio. eloque

di comes est:earumque omnium rerum custos est memoria. C. F.Quid orationi, quot sunt partes C. P. Quatuor. Earum duae valent ad rem docendam, narratio de , confirmatio. Ad impellendos animos duae principium de peroratio. C. F.Quid quassio quasnam habet partes C. P. Inlinitam, quam consultationem appello: δe defini

tam,quam controuersiam nomino. C. F. Q v ONIAM 1 si TVR primum est in

uenire oratoris. quid quaeret C. P.Vt inueniat quemadmodum fidem iaciat eis quibus volet persuadere, de quemadmodum motum eorum animis afferat. C. F. bibus rebus iides fit 3 C. P. Argumentis. quae ducuntur ex locis aut in re ipsa insitis, aut assiimptis. C. F.Quos vocas locos C. P. Eos in quibus latent argumen ta . C. F. Quid est argumentum εC. P. Probabile inuentum ad iaciendam fidem. C. F.Quomodo igitur duo genera ista diuidis C. P.Quae sine arte putantur,ea remota appello, ut i

326쪽

Partitiones. 299

. stimonia. C. F. Quid instat C. P. Quae inli aeret in ipsa re. C. F. E itelli in os aiorum quae sunt genera C. P. Divinum & humanum. Divinum, ut oracula. ut auspicia, ut vaticinationes,&responsa sacerdotum, haruspicum,coiectorum. Humanum, quod speciatur ex aut horitate, & cx voluntate, & ex oratione aut libera, aut expressa : in quo insunt scripta. pacta, pro in illi, iurata, quaesita. C. F. Quae sunt quae dicis insita εC. P. Quae infixa sunt rebus ipsis, tum ex toto. tum ex partibus, tum ex notatione, tum

ex iis rebus quae quodam modo affectae sunt ad id de quo quaeritur. Et ad id totum de quo disteritur. tum definitio adhibetur. tum partium enumeratio, tum notatio verbi. Ex his autem rebus quae quod amodo affectae sunt ad id de quo quaeritur, alia coniugata appellantur. alia ex genere alia ex forma alia ex similitudine. alia ex differentia alia ex contrario. alia ex coniunctis alia ex antecedentibus, alia ex consequentis bus. alia ex repugnantibus. alia ex causis, alia ex effectibus, alia ex comparatione maiorum, aut parium, aut minorum :vr definitio ut contrarium, ut ea quae sunt ipsi co-trariόue eius aut similia, aut dissimilia, aut consentanea, aut distentanea : aut ea quae sunt quali coniuncti: aut ea quae sunt quali pugnantia inter se: aut earum rerum de quibus agitur, causae: aut cati arum euentus. id est quae sunt effecta de causis: ut distributiones, ut genera partium, generum ite partes: ut primordia rerum.&quasi praecurrentia. in quibus inest aliquid argumeti: ut rerum contentiones, quid maius, quid par. quid minus sit: in quibus aut naturae rerum aut facultates comparan tur. C. F. Omni ulne igitur ex his locis argumenta sumemus 3 C. P. Imo vero scrutabimur de quaeremus ex omnibus, sed adhibebimus iudicium. ut leuia semper reiiciamus, nonnunquam etiam communia praetermittamus, Et non necessaria. C. F. Quoniam de

. fide respondisti. volo audire de motu. C. P. co tu quidem quaeris. sed planius quodvis explicabitur. cum ad orationis ipsius, quastionumque rationem venero. C. F. Quid sequitur igitur C. P. Clim inueneris collocare. Cuius in infin ita quae stione ordo est idem sere quem exposui locorum. In definita autem adhibe da sunt illa et lauaquae ad motus animorum pertinent. C. F. Quomodo igitur ista explicast C. P. Habeo communia praecepta fidem faciendi 8e commouendi: quoniam siles est firma opimorinotus autem. animi incitatio aut ad voluptatem aut ad molestiam, aut ad metum, aut ad cupiditatem. Tot enim sunt motus genera. partes plures generum singulorum. Omnem collocatione ad finem accommodo quaestionis. Na est in proposito finis fides: in causa.& fides & motus. Quare chi de causa dixero, in qua est pro- γ positum. de utroque dixero. C. F. iii Jhabes igitur de causa dicere C. P. Auditorum eam genere distingui. Nam aut auscultator est modo qui audit: aut disceptator, id est rei sentetiaeque moderator ita ut delecti tur aut statuat aliquid. Statuit autem aut depinteritis,ut iudex: au t de se turis. ut senatus. Sic tria sunt genera: iudicii, delibe rationis, exornationis: quae quia in laudationes maxime consertur. proprium habet iam ex eo nomen. C. F. Quas res sibi proponet in istis tribus generibus orator C. P. Delectationem in exornatione: in iudicio aut saeuitiam aut clementiam iudicis: in suasione autem aut spem aut resormidationem deliberatis. C. F. Cur igitur exponis hoc loco genera controuersiarii C. P. Vt rationem collocandi ad finem cuiusque accommodem. C. F. Quonam tandem modo C. P. Quia quibus in orationibus Jelectatio finis est. varii sunt ordines collocandi. Nam aut temporum seruantur gras diis. aut generum distributiones aut a minoribus ad maiora ascedimus aut a maioribus ad minora delabimur. aut haec inaequabili varietate distinguimus,ctam pari iam agnis simplicia coniunctis. obscura dilucidis . laeta tristibus . incredibilia probabilibus inteximus: quae in exornatione cadunt omnia. C. F. Quid, in deliberatione quid spem, C. P. Principia vel non longa, vel saepe nulla. Sunt enim ad audiendum, qui deliberant sua causa parati. Nec multum sane saepe narrandum est. Est enim narratio praeteritarum rerum, aut praesenti uni suasio autem, suturarum. Quare ad fidem

327쪽

3 po Oratoriae

& ad motum adhibeda est omnis oratio . . C. F. Quid in iudiciis, quae est collocatio

C. P. Non eadem accusatoris, & rei: quod accusator rerum ordinem prosequitur. de singula argumenta quasi hasta in manu collocata, vehementer proponit, concludit acriter, confirmat tabulis decretis. testimoniis,accuratiusque in singulis commoratur: perorationisque praeceptis, quae ad incitandos animos valent, Se in reliqua oratione paululum digrediens de cursu dicendi, utitur,& vehemetius in perorando est νenim propositum, ut iratum efficiat iudicem. C. F. Quid facita una est contra reo ἡC. P. Omnia longe secus: sumenda principia ad beneuolentiam conciliandam : narrationes aut amputandae quae laedunt aut relinquendae, si totae sunt molestae: firmamenta ad fidem posita. aut per se diluenda, aut obscuranda. aut digressionibus obruenda: perorationes autem ad misericordiam conserendae. C. F. Semperne igitur ordinem collocandi quem volumus, tenere possiimus C. P. Non sane. nam audito rum aures moderantur oratori prudenti Se provido: de quod respuunt, immutadum est. C. F. Expone deinceps quae ipsius orationis verborumque praecepta sunt. C. P. Vnum igitur genus est eloquendi sua sponte susum : alterum versum atque muta tu m. Prima vis est in simplicibus verbis: in coniunctis secunda. Simplicia inuenienda sunt coniumsta collocada sunt. Et limplicia verba partim natiua sunt, partim reperta. Nativa, ea quae significata sunt sensu. Reperta, quae ex his facta sunt. Et nouata aut similitudine, aut imitatione, aut inflexione, aut adiunctione verborum. Atque etiam est haec distinctio in verbis. altera natura. tractatione altera. Natura, ut sint alia consonantiora grauiora. leuiora,& quodammodo nitidiora: alia contra. Tractatione autem, cum aut propria sumtitur rerum vocabula, aut addita ad nomen, aut noua, aut prisca, au t ab oratore modificata & inflexa quodammodo qualia sunt ea quae

transferuntur, aut immutantur, aut ea quibus tanquam abutimur, aut ea quae obscuram iis, quae incredibiliter tollimus, quaeque mirabilius quam sermonis consuetudo patitur, ornamus. C. F. Habeo de simplicibus verbis, nunc de coniunctione quaero. C. P. Numeri quidam sunt in coniunctione seruandi c5secutioque verborum. Numeros aures ipsae metiuntur, ne aut non compleas verbis quod proposueris . aut re- ιι dundes. Consecutio autem, ne generibus, numeris. tepori Sus, personis, casibus perturbetur oratio. Nam ut in simplicibus verbis quod non est Latinum, sic in coniunctis quod non est consequens. vituperandum est. Communia autem simplicium coniunctorumque sunt haec quinque quasi lumina. dilucidum breue, probabile. illustre. suave. Dilucidum fit usitatis verbis. propriis, dispolitis. aut circunscriptione

conclusa, aut intermissione. aut concilione verborum. Obscurum autem, aut longitudine, aut cotractione orationis, aut ambiguitate aut inflexione atque immutatione verborum. Brevitas autem conficitur simplicibus verbis semel unaquaque redicenda. nulli rei nisi ut dilucide dicas. seruiendo. Probabile autem genus est orationis. si non nimis est comptum atque expolitum, si est authoritas& podiis in verbis, si sententiae vel graues, vel aptae opinionibus hominum de moribus. Illustris autem ii oratio est, s de verba grauitate delecta ponuntur ac tractata.& superlata,&ad nomen adiuncta,&duplicata, de idem significantia. atque ab ipsa actione atque imitatione

rerum non absorrentia. Est enim haec pars orationis quae rem constituat pene ante oculos. Is enim maxime sensus attingitur: sed caeteri tamen.&maxime mes ipsa moueri potest. Sed quae dicta sunt de oratione dilucida cadunt in hac illustrem omnia: est enim plus aliquanto illustre . quam illud dilucidum . Altero fi ut intelligamiis:

altero veror videre videamur. Suave autem genus erit dicedi, prinatim elegatia de iucunditate verborum sonatium At lenium: deinde coniunctione . quae neque asperos habeat concursus. neque disiunctos atque hiantes: si sit circunscripta non longo anfractu, sed ad spiritum vocis apto: habeatque similitudinem aequalitatemque verborum: tum ex contrariis sumpta verbis, crebra crebris, paria paribus respondeant: re- ,

328쪽

Iataque ad idem verbum, Se geminata atque duplicata, vel etiam saepius iterata ponantur: constructioque verborum tum coniunctionibus copuletur. tum dii Iblution ibus relaxetur. Fit etiam suauis oratio cum aliquid aut inuisum, aut inauditum aut

nouit dicas. Delectat enim quicquid est admirabile, maximeque mouet ea quae motum aliquem animi miscet oratio. quaeque significat oratoris ipsus amabiles mores: qui exprimuntur aut significa do iudicio ipsius ex animo humano ac liberali: aut inflexione se monis, cum aut augendi alterius aut minuendi sui causa alia dici ab oratore. alia existimari videntur, idque comitate seri magis quam vanitate. Sed multa sunt suavitatis praecepta, quae orationem aut magis obscura, aut minus probabilem iaciunt. Itaque etiam hoc loco nobis est ipsis quid causa postulet iudicandum. C. F. Reliquum est igitur, ut dicas de conuersa oratione atque mutata. C. P. Est itaque id

genus totum situm in commutatione verborum quae simplicibus in verbis ita tractatur,ut aut ex verbo dilatetur,aut in verbu contrahatur oratio. Ex verbo, cum aut

proprium aut idem significas aut factum verbum in plura verba diducitur. Ex oratione, cum aut definitio ad unum verbum reuocatur. au lassumpta verba remouentur aut in circuitus diriguntur, aut in coniumstione fit unum verbum ex duobus. In coniunctis autem verbis triplex adhiberi potest commutatio, no verborum, sed ordinis tantummodo: ut cum semel dictum sit directer,scu t natura ipsa tulerit, inuertatur ordo. Si idem quasi sursum versus retroque dicatur: deinde idem intercise atque permistet. Eloquendi autem exercitatio maxime in hoc toto conuertendi genere versatur. C. F. Actio igitur sequitur, ut opinor. C. P. Est ita: quae quidem oratori&cum rerum εἰ cum verborum momentis commutanda maxime est. sacit enim de dilucidam orationem.&illustrem, Si probabilem, δe suavem . non verbis, sed varietate vocum, motu corporis, vultu. quae plurimum valebunt, si cum orationis genere consentient, eiusque vim ac varietatem subsequentur. C. F. Nunquidnam de oratore ipso restat C. P. Nihil sane praeter memoriam quae est germana literaturae quodammodo.& in dii simili genere persimilis. Nam ut illa constat ex notis literarum, de ex eo in quo imprimuntur illae notae: sc consectio memoriae tanquam cera locis utitur, de in his imagines viliteras collocat. C. F. Quoniam igitur vis oratoris omnis exposta est quid habes de orationis praeceptis dicere C. P. Quatuor esse eius partes: io quarum prima de postrema ad motum animi valet. is enim initiis est de perorationibus concitandus. Secunda narratio.& tertia confirmatio fidem facit orationi. Sed amplificatio quanquam habet proprium locum, saepe etiam primum. postremum qui de sere semper, tamen reliquo incursu orationis adhibenda est maximeque cum aliquid aut confirmatum est, aut reprehensum. Itaque ad fide quoque vel plurimum valet. Est enim amplificatio vehemens quaedam argumentatio:vt illa docendi causa sit, haec commouendi. C. F. Perge igitur ordine quatuor mihi istas partes explica re. C. P. Faciam.& a principiis primum ordiar. Quae quidem ducuntur aut ex personis, au t ex rebus ipsis. Sumuntur autem trium rerum gratia. ut amice, ut intelligeni, ter, ut attente audiamur. Quorum primus locus est in personis nostris .disceptatorum aduersatiorum: c quibus initia beneuolentiae conciliandae coparantur, aut meritis nostris, aut dignitate, alit aliquo genere virtutis. Se maxime li Seralitatis. ossicii, iustitiae .s dei, contrariis rebus in aduersarios conserendis, Se cum iis qui disceptant, aliqua coniunctionis aut causa, aut spe significada: εe si in nos aliquod odium offensioue collata st . tollenda ea, minuendaue aut diluendo, aut extenuando, aut con pensando, aut deprecando. Intelligen ter autem ut audiamur de attente, a rebus ipssordiendum est. Sed sicillime auditor discit. 3t quid agatur intelligit, si complectare

a principio genus naturamque causae, si definias. si diuidas, s neque prudentiam eius impedias confusione partium, nec memoriam multitudine: quaeque mox de narratione dilucida dicentur, eadem etiam huc poterunt recte referri. Vt attente autem

329쪽

audiamur.trium rerum aliqua c5sequemur: nam aut magna quaedam proponemus, aut nece isaria. aut coniuncta cum ipsis apud quos res agetur. Sit autem hoc etiam in praeceptis, ut siquando tempus ipse in aut res, aut locus, aut interuentus alicuius, aut interpellatio. aut ab aduersario )ictum aliquod.& maxime in perorado. dederit o

calionem nobis aliquam ut dicamus aliquid ad tempus apte, ne derelinquamus: Sequae suo loco de amplificatione dicemus multa ex his poterunt ad principioru praecepta transferri. C. F. Quid in narratione, quae tandem conseruanda sint C. P. Quoniam narratio est rerum explicatio. & quaedam quasi sedes ac standa metum constituendae fidei. ea sunt in ea seruanda maxime . quae etiam in reliquis sere dicendi partibus:quae partim sunt necessaria, partim sunt assumpta ad ornandum. Nam ut dilucide probabiliterque narremus, necessarium est: sed assumimus etiam suauitatem. Ergo ad dilucide narrandum. eadem illa superiora explicandi & illustradi praecepta iis repetemus. in quibus est breuitas:eaque saepissime in narratione laudatur. de qua supra dictum est. Probabilis autem erit. si personis. si temporibus. si locis ea quae narrabuntur, consentient, sicut iisque facti & euenti causi ponetur. ii testata dici videbuntur. si cum hominum opinione, aut horitate. s cum lege, cum more, cum religione coniuncta: si probitas narrantis significabitur . si antiquitas. si memoria, si orationis veritas.& vitae fides. Suavis autem narratio est, quae habet ad mirationes, expectationes exitus inopinatos,s interpositos motus animorum. colloquia personarii. dolores. iracundias. metus, laetitias, cupiditates. Sed iam ad reliqua pergamus. C. F. Nempe ea sequuntur quae ad faciendam fidem pertinent. C. P. Ita est: qtiae quidem in confirmationem & in reprehensionem diuiduntur. Nam in confirmando, nostra probare volumus: in reprehendendo, redarguere contraria. Quoniam igitur omne quod in controuersam venit, id aut sit necne sit. aut quid si aut quale sit.quaeritur: in primo coniectiara valet in altero definitio. in tertio ratio. C. F. Teneo istam distributionem. Nunc coniecturae locos quaero. C. P. In verisimilibus. Se in propriis rerum notis posta est tota. Sed appellemus docedi gratia verisimile, quod plerunque

ita fiat: ut adolescetiam procliuiorem esse ad libidinem. Propriae autem notae argumentum quod nunquam aliter fit. certumque declarati vi sumus ignem. Verisimilia reperiuntur ex partibus&quas membris narrationis: ea sunt in personis. in locis. in temporibus, in factis, in euentis, in rerum ipsarum negotiorumq; naturis. In personis naturae primum spectantur, valetudinis. figurae virium. aetatis, marium. omisenarum: atque haec quidem in corpore. Animi aute aut quemadmodum affecti sunt. virtutibus, vitiis artibus, inertiis: aut quemadmodum commoti, cupiditate. metu voluptate, molestia. Atque haec quidem in natura spectatur. In fortuna. genus, ami- citiae liberi propinqui affines, opes, honores potestates, diuitiae libertas, εἰ ea quae sunt iis contraria. In locis autem & illa naturalia. maritimi, an remoti a mari: plani, an montostulaeues. an asperi: salubres,an pestilentes: opaci an aprici. & illa sortuita. culti an inculti: celebres, an deserti: coaedificati, an vasti: obscuri, an rerii gestarum vestigiis nobilitati: cosecrati, an profani. In temporibus autem praesentia 6 praeterita de futura cernuntur. In his ipsis vetusta .recentia instantia, paulo post aut aliqua-do sutura. Insunt etiam in temporibus illa quae temporis quali naturam notant: ut

hyems, ver aestas. aut ii mnus: aut anni tempora: ut mensis, ut dies, ut nox. hora, tempestas. quae sunt naturalia. Fortuita aut e sacrificia. sesti dies. nuptiae. Iam sacta &eu rus aut consilii sunt aut imprudentiae quae est aut in casu, aut in quadam animi permotione. Casu, cum aliter accidit ac putatum sit. Permotione .ctim aut oblivio. aut error aut metus, aut aliqua cupiditatis causa permovit. Est etiam in imprudelia necessitas ponenda. Rerum autem bonarum & malarum tria sunt genera: nam aut in animis. aut in corporibus, aut extra esse possunt. Huius igitur materiae ad argumentum subiectae perlustrandae animo partes erunt omnes, & ad id quod agetur, ex si

330쪽

Partitiones. 'O3

gulis coniectura capienda. Est etiam genus argumentorum aliud. quod ex sacti vestigiis sumitum ut relum, cruor. clamor editus. titubatio, permutatio coloris, oratio inconstans. tremor, de eorum aliquid quod sensu percipi possit etiam si praeparatum aliquid, li communicatum cum aliquo, si postea visum, auditum, indicatum. Verisimilia autem partim singula mouet suo pondere. partim etia si videntur esse exiguai, per se multum tamen clim sunt coaceruata. proficiunt. Atq; in his verisimilibus insunt non unquam etiam certae rerum & propriae notae. Maximam autem facit fidem ad similitudinem veri, primum exemplum deinde introducta rei similitudo. Fabula etiam nonnunquam. etsi sit incredibilis, tamen homines commouet. C. F. Quid . definitionis quae ratio est, δέ quae via C. P. Non dubium est id quidem quin definitio genere declaretur, de proprietate quadam aut etiam communi u frequentia, ex quibus proprium quid sit eluceat. Sea quoniam de propriis oritur plerun qi magna )issensio, definiendum est sepe ex contrariis, saepe etiam ex dissimilibus, saepe ex paribus. Quamobrem descriptiones quoque sunt in hoc genere saepe aptae, & enumeratio consequentium. in primisque commouet explicatio vocabuli ac nominis. C. F. Sunt expolita iam sere ea quae de facto. quaeq; de facti appellatione quae rutur. Nem pe igitur ea restant, quae cum iactum constet Sc nomen, qualia sint, vocatur in du- .. bium. C. P. Est ita ut dicis. C. F. Quae sunt igitur in eo genere partes C. P. Aut iure factum depellitur,aut ulciscendi doloris gratia. aut pietatis aut pudicitiae, aut religionis, aut patriae nomine, aut denique necessitate, inscitia. casu. Nam quae motu animi& perturbatione facta line ratione sunt ea defensionem contra crimen in legitimis iudiciis non habent, in liberis disceptationibus habere possunt. Hoc in genere, in quo quale sit quaeritur ex cotrouersia iure Strectene factum sit, quaeri solet:quorum disputatio ex locorum descriptione sumenda est. C. F. Agesis ergo,quoniam in con firmationem de reprehensionem diuiseras orationis fidem.& dictu )e altero est, expone nunc de reprehendendo. C. P. Aut totum est negandum quod in argumentatione aduersarius sumpserit, si fictum aut salsum esse possis dicere: aut redarguenda ea quae pro verisimilibus sumpta sunt. Primi m dubia sumpta esse pro certis. Dem ii de etiam in perspicue salsis eadem posse dici. Tum ex iis quae sumpserint, non effici quae velint. Accedere autem oportet ad singula, sic uniuersa frangetur. Commemoranda sunt etiam exempla quibus simili in disputatione creditum non sit: conquerenda conditio communis periculi, si ingeniis hominum crimino rutri sit exposita vita innocentium. C. F. Quoniam unde inueniuntur quae ad fidem pertinent habeo: quemadmodum in dicendo singula tractentur, expecto. C. P. Argum etationem quaerere videris. quae est argumenti explicatio : quae sumpta ex iis locis qui sunt expositi conficienda de distingueda dilucidei est. C. F. Plane istuc ipsum desidero. C. P. Est ergo ut se pra dictum est explicatio argumenti argumenetio: sed ea conficitur. cum sumpseris aut no dubia aut probabilia, ex quibus id efficias, quod aut dubium, aut minus probabile per se videtur. Argum et an)i autem duo sunt genera: quorum,ι alterum ad fidem directo spectati alterum se inflectit ad motum. Dirigitur, cum proposuit aliquid quod probaret. sumpsitque ea quibus uteretur: atque his confirmatis, ad propositum sese retulit atque conclusit. Illa autem altera argumentatio, quasi retro de contri prius sumi t quae vult eaque confirmat: deinde id quod proponendum suit, permotis animis iacit ad extremum. Est autem illa varietas in argumentando.& non iniucunda distinctio: victim interrogamus nosmetipsos, aut percontamur, aut imperamus aut optamus: quae sunt cum aliis compluribus sententiarum ornamenta. Vitare autem similitudinem poterimus . non semper a proposito ordientes.& si non omnia confirmando disputabimus. breuiterque interdum . quae erunt satis aperta, ponemus: quddque ex his efficietur. si id apertum sit, non habebimus necesse semper concludere. C. F. Quid, illa quae sine arte appellantur, quae iandudum assum-

SEARCH

MENU NAVIGATION