장음표시 사용
11쪽
ii Au THORIs INTENTIO. cap. 4. Nihilominus Ρlatonem ipsum plurimis
taxat: quorum locorum sententias, ut etiam caeterorum Sanctorum Patrum authoritates, longum esset afferre.
Verum quoniam ipsis sere Sancti Thomae temporibus Arabes in Hispania doctrinis Aristotelicis in Fidem Catholicam maxime invehebantur , ut impiis illorum eonatibus Sanctus
Doctor occurreret; non modo Commentatoris Averrois plurimas opiniones , & Texths corruptelas confutavit; sed etiam novis editis. commentariis Philosophum subtilissime inter- ιpretatus, propemodum sensu Christianum effecit . Et adversariorum armis, & spoliis instructus, contra Gentes stylum acuens, de tota infidelitate gloriosissime triumphavit . Primus omnium vere Angelicus Doctor, non extimuit prophani Philosophi libros interpretari, attactuque incoinquinato enormes ejusdem Versutias, & errores excurrere, ut aurum de stercore colligens, & fimum sapientiae luce collustrans, id praestaret emolumenti, quo methodice sacra doctrina traderetur, & Peripatetica philosophia non nobis noceret. Quandoquidem ut ab eo commentis donatam, non amplius Peripateticam , sed Angelicam dixerim; quia nihil amplius sapit, quod Aristoteles intendebat,
12쪽
' A υτ ΗΟRIs INTENTIO. ij sed quod Aquinatis ratio concludit. Hoc sapientiae genus idem Sanctus Doctor ex fine sibi praefixo ad obruendas Gentium, &Haereticorum machinas, consuluit, dicens: Quod metaphysica disputat contra negantem sua principia, si adversarius aliquid concedit; si autem nihil concedit, non potest cum eo disputare; potest tamen solvere rationes ipsius. Unde sacra Scriptura,cum non habeat superiorem, disputat cum negante sua principia , argumentando quidem, si adversarius aliquid concedat eorum, quae per divinam revelationem habentur; sicut per authoritates sacrae doctrinae disputamus contra Haereticos, ct per
unum articulum contra negantes alium . Si vero adversarius nihil concedat eorum, quae divinitus revelantur, non remanet amplius via
ad probandum articulos Fidei per rationes; sed ad solvendum rationes, si quas inducit contra Fidem, p. p. quaes. I. ante. 8. in co . Ut igitur contra Haereticos, tanquam summus Theologus procedit inserendo, ex revelatis principiis concessis, revelata ab illis non concessa: ita ut summus metaphysicus contra gentes processit, assumendo Aristotelicum textum, quem maximopere commendabant,ut ex illius authoritate ad Fidei principia concludenda de- Veniret . a 4 Hoc
13쪽
iv AUT HORIS INTENTIO. Hoc etiam sine Platonem potius sequitur Sanctus Augustinus, quam Aristotelem, quia suis temporibus Platonici frequentius. Fidei dogmatibus insultabant; quamobrem inquit lib. 3. contra Academicos . Apud Platonicos me interim, quod facris literis non repugnet, reperturum es e confido. Et mirum videtur quibusdam nescientibus hujusmodi finem , quamobrem S. Thomas, qui D. Augustinum in Theologicis sere ad unguem sequitur, non potius cum ipso, Ρlatoni adhaeserit, quam Aristoteli. Sed finis intentus ab Angelico, ut gentes Peripateticas evincat, admirationem omnem de medio tollit. Nam tali fultus adminiculo facilius adversariorum munitiones contra scientiam Dei elatas destruxit; ut notat
Palapulam in Historia Concilii Tridentini,& alii . Gassendus vero, & alii hujusce tempestatis Athomici, illaesa quidem Fide conantur principiis Democriti, & Epicuri physicas disciplinas redintegrare, quas ex vetustissimis monumentis , ubi diu fuerant sepultae, effodere satagunt. Sed quia illorum finis non eo collimat, quo studium Sanctorum dirigitur, ut Fidei veritatem illustrent, immo ipsorum licentia plu- . rimum periculi facessit in rebus Theologicis;
14쪽
idcirco ego, fere in adolescentium gratiam molitus sum hoc opus metricum SEX DIERUΜ , quo intendi, per Fidei principia revelata , tanquam inter Fideles inconcussa , ct concessa,
naturalium rerum creationem, conservationem, vicissitudines, & proprietates explanare. Quia vero his recentioribus philosophis neque Plato, neque Aristoteles placet, sed potius Democritus ; & nullus alius authorum ex antiquis reperitur, qui hujusmodi philosophiam tractet, nisi Lucretius;ut ipsis arrideam,Lucretium Versiculis imitor, & nihil cum Aristotele, nihil
cum Platone consentiens, aut cum alio quocumque Gentilium philosophorum, ipsim praeterea Democritum excludo, & dumtaxat cum sacris literis eos convenio, ulterius sensu,&. ratione disserens, ut ipsa ratio , aut opinio per se suffragentur veritati. Id vero consilii fuit, ut juvem eos , qui carmine delectantur,
in quorum gratiam aliquid opinative cuderet studeo, ut dum ipsis minus sapit Peripateticus stylus, saltem non displiceant Fidei principia. Quinimo, dum Lucretii metris incauta juventus enixe studet, & plus justo delectatur, quaerens doctrinae novitatem, virus inibi offusum potat, & perniciosis maximis animum imbuit ;Operae pretium est , viam aperire simili methodor
15쪽
vj Au THORIs INTENTIO.do, ut possint opinari satis in admirabilibus Dei operibus, salva penitus Fide , non invenientes opus, quod Deus est operatus, neque id negantes , aut in dubium revocantes, quod est revelatum.
Hoc ipsum fuit antiquis Sanctis Patribus usitatum, ut cognosci facile poterit, si legantur Chrysostomus, Basilius, Ambrosius, Augustinus, & reliqui, ut notat Molina par. I. de opere Sex Dierum disput. Gheus in metheor. Ari totelis lib. I. text. 32. quaesi. Ponentes sacram Scripturam, & Fidei dogmata pro norma, & regula Veritatis. Quamobrem in iis, quae ad veritatem spectant, non mihi videor multum abesse ab illibata D. Thomae doctrina, ct intentione, quam fatis novi periculosum esse deserere. Quicquid enim ad opiniones atti- net, ipse sanctus Doctor mihi satis indulgeat pro hac parte, quam scopo praetendo attingere , ut Democriticis aliquid concedens, aliquid cum ipsis opinatus, caetera compellam bene sentire de Fide, & potioribus philosophiae maximis adhaerere. Minime enim refert hoc, vel illud opinari, quod opinabile circumfertur , conscientia tuta. Sed maxime interesta veritate Fidei deflectere, atque talia disputatione concludere , quae aut nihil ad veritatem
16쪽
AUT HORIs D I T E N I o. vii conducunt, aut aliquid a veritate ipsa deducunt. Ipse enim Angelicus plurima problematice defendit, quae scientiam non laedunt , plurima etiam ex Aristotelis sententia discerpit, ut cum Aristotelicis rem agens, sicilius in suam sententiam trahat; cujus ingenii finem fatis abunde quilibet animadvertet , si legat ejus summam adversus Gentes. Hinc igitur, quia cum Christifidelibus rerum naturalium negotium aggredior , non ex
visibilibus ad invisibilia Dei rimanda procedo, ut moris est antiquis philosophis, teste Gentium Apostolo, qui commutaverunt Veritatem Dei in mendacium . Roui. 1.2s. Sed ab invisibili Deo, rerum omnium Creatore, qui omnia quaecumque voluit, libere, & in sapientia fecit; exordior. Deo enim praeeunte nullus omcit obex: quem cum fide teneamus, ante Omnia secula, & mundi constitutionem per se Ens, quod est, simplicissimam, immutabilem, aeternam, & perfectissimam Unitatem; Mentem , quae omnia intelligit: Voluntatem, quas omnia potest; ipsumque vere Deum vivum super omnia, Unum, Verum, Bonum, sibi sufficientissimum, nullius rei a se distinctae indigentem, eundem Personis Trinum ante res Omnes, & rerum saecula in se subsistentem con
17쪽
fiteamur: Hoc ipsum universalissimum Principium , & Causam liberam omnium a se creabilium procul omni dubio amrmamus . Quae Omnia cum a pueris ex fidei dogmatibus didi-Cerimus , pro physica institutione non est opus inter nos prolixe disserere; sed ultro concessa pro veritatis indagine, tanquam principia inconcussa in Prolepsi statuimus, & supponenda
praemittimus. Ex his vero satis manifeste apparet , male riam, mundum, aut motum non fuisse ab aeterno, ut ponebant antiqui Philosophi, de qua positione fuse Pereritis lib. rerum natur. Is . Nam Deus ipse dixit, & facta sunt, ipse mandavit, & creata sunt, V. 148. Et inde ait Christus ad Patrem, D. II. s. Clarifica me tu Pater apud temetipsum claritate, quam habui, priusquam mundus esset, apud te. Neque aliqua necessitate inchoatum a Deo esse mundum, aut motum, aut tempus, aut aliam quamlibet creaturam ', cum omnia libere agat ad extra; neque
quicquam ab eo diversum a se dimanet, aut necessario, aut sua sponte, sed absolutissima voluntatis suae libertate, ac providentia ; ideoque neque casu aliquo quicquam contingit; quia sapientia Patris aeterni, quae Uerbum Di
vinum est, de quo dicit S. D. i. omnia per ipsum
18쪽
AUT HORIS INTENTIO. ix ipsum facta sunt, & sine ipso factum est nihil. Ita in Delesiasteo cap. 24. s. inquit: Ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante Omnem creaturam; & omnia praecedens cum sit una, omnia potest; & in se permanens, omnia innovat. Attingit ergo a sine, usque ad finem fortiter, & disponit omnia suaviter, SUG. 24. G 8. r. Quamobrem illud Ethnicorum axioma : De nihilo nihil sit, in Deo nullum habere Iocum docemur: Cum ipse de nihilo faciat omnia ; & omnia in nihilum redigere possit; sicut etiam, si velit, potest totum in totum Commutare, quod est.conversio ; seu substantiam in aliam substantiam invertere, quod est transubstantiatio ; aut etiam immutare accidentia rerum ; aut aliud simile, quod excedit naturae Vires. Quae omnia consequenter in Primae Diei opere attingimus, reprobantes Philosophorum erronea principia, & Catholicum dogma confirmantes. Inde vero, quia quod de nihilo factum est, aliquid exstitit ; cum causam universalissimamessicientem Deum posuerimus, & finem uni-Versorum, quae sent, ultimum, & perfectis, simum: nam universa propter semetipsum operatus est Dominus, Prov. I 6. 4. Inquirimus de
ipsis principiis, & elementia intrinsecis, quae
19쪽
mundum constituant. Quamvis autem universaliter loquendo omnia mundi hujus corpora intelligantur constare materia prima, &forma tanquam partibus essentialibus; nihilominus pro praesenti naturae statu a Deo sic voluntarie constitutae, una materia informis, aut formata unico formae substantialis actu, non suffcit, ut tutua hic mundus constitueretur ;itaut si Deus creasset unam materiam primam,& simul cum ipsa non concreasset diversas fodimas, nunqu m hujusmodi materia insormis fuisset appetitiva diversarum formarum, &nunquam ex illa sola potuisset naturaliter emanare alia, & alia forma: & etiam si materia una fuisset unica forma formata, nunquam exinde potuisset a natura fieri aliud. Propterea statim in principio temporis tria pronunciantur creata, coelum, terrai & aqua, & subsequenter per dies lucem, firmamentum, cum aquarum diVisione, Solem , Lunam , stellas, & planetas intelligimus eadem creatione produlia: eadem
est enim Dei actio, quae de nihilo facit, & facta Conservat, mutat, distinguit, & perficit, &jugi gubernatione operatur. Et cum creatio tendat ad totum ens , non d ea quae sunt entis, proprie non dicitur materia prima, aut forma
creata, sed creata ipsa composita . Quare cum
20쪽
AUΤΗORIS INTENTIO. x Deus diversa corpora in mundi creatione creaverit ; illa omnia creata mundum totum constituunt: inter quae cum aliqua sint mixta, quae diversis constant elementis, ut sunt plantae, atque animalia ; & quaedam alia sint simplicia, quae habent similes partes integrantes totum, ut sunt aer, ignis, & aqua, & dicuntur elementa : hic quaeritur, utrum in toto mundo sint illa tantum quatuor Vulgata, terra, aqua, aer, & ignis; ex quibus omnia mundi composita constent: & multi sanctorum Patrum dicunt coelum esse naturae igneae, alii ex aqua factum, quos recenset Martinemus in glossa
magna tomo I. longum texens illorum cathalogum. Et consequenter omnia mundana ex elementis constare quatuor, exceptis tamen
spiritibus, & humanis animabus, quod sine materia de se sunt creata speciali creationis intentu . Alii autem Coelum cum Ari totele 3. de Caelo cap. I. & I. meteor. cap.3. & alibi, quintum faciunt elementum.
Cum vero S. Augustinus lib. 2. ad Carles. cap. 23. inter quaestiones difficiles, quae salva Fide, ventilari possint, enumeret ; utrum elementa hujus mundi conspicabilis quatuor, an plura sint . Ego nihil de possibili loquens, quia poterat Deus, quod unum, vel tria fecerat
