장음표시 사용
41쪽
xxxij AU TH ORIS INTENΤIO. modo ossa, nervi, & arteriae, & adeps, & cutis,& ungues, & capilli, & ex una praejacente materia diversarum substantiarum qualitates' Sed ad haec ne mutire quidem poterunt. In Genes
cap. I. homiLa. Ultimo tandem sunt agentia univoca ad Veras rerum generationes, quibus concessum est semen in suas species, ut eo procedant, adjuta concursu causarum universalium, ass-milando quae simi dissimilia, & secernendo quae sunt discrepantia propriis quorumcunque principiisin ita uniuscujusque generantis natura as, sumit ex elementis in alimentum seminis, quod magis est sibi proportionatum; & rejicit ut excrementitium, quod ad sua jura non facit;& inde videmus, quod plantarum alimentum magis est proficuum , quod non est purum elementum, sed ex his magis commixtum; &quod animalium nutritio non fit per terram , di aquam, sed per fruges, herbas, & fructus;
immo per carnes etiam animalium post diluvium ; quia haec magis accedunt, virtute Vegetabili , ac sensibili ad constituendam, augendam,, conservandam propriam naturam; quia omnia, quae de semine nata sunt, etiam in singulis suis partibus servant Virtutem vegetam , ut facilius eleventur a forma mi3ti, & transfe
42쪽
AUΤΗo Is IN ΥE N.TI o. xxxiij rantur in virtutem sensitivam, animalem, atque vitalem. Et idcirco portiones Vegetabilium saepe supplent ipsum semen sui principii ,
. ut ex ipsis fiant generationes, sicut ex traduce arboris fit arbor, & ex putri carne, aut carie ligni fit vermis. Deus ergo ex nihilo facit omnia sine motu, & passione ; sed sua voluntate squia omnia quaecumque voluit fecit in coelo , ct in terra, & in omnibus abyssis. Coeli, & elementa universaliter omnia iaciunt ex suidis, partim sine motu, ut empyreum, & terra, &partim cum motu, sicut stellae, di planetae, mo-Ventes ignem, aerem, & aquam, & tendunt ad medias mixtiones fluidorum, pro mixtis perfectis juvandis . Cauta vero univocae cum propriis seminibus ex mediis mixtionibus generant mixta persecta, & per substantialem generationem effectus individuos constituunt. Ars vero applicando activa passivis,aut quae natura potest facere, expectat; aut ex rebus a natura desumptis accidentaliter sua opera fabrefacta connectit. Corrumpuntur vero, quae sic ad persectum deducta mox in sua principia resolvuntur, & destruuntur. Deinde cum Deus lucem creaverit, quae
proprie est qualitas simplex annexa igni, Viam apexit ad accidentium separabilium cognitio , ς 3 nem;
43쪽
nem; nam ita poterit dari ignis sine luce, sicut fuit antequam crearetur lux ad ipsius persectionem in illorum sententia, qui dicunt in principio esse omnia simul creata, &per sex
dies perfecta, distincta, & in species insimas
etiam mixtorum constituta. Ignis ergo sine luce potest esse, sicut esse credimus in inferno; ita non mirum erit si ponamus, illum plus minus ubique latentem, & non lucentem , nisi ordinatim moveatur per medium a suis propriis motoribus, ut stat sol, & luna, & sydera omnia, S penes nos faces, & lucernae. Immo etiam potest ab illo removeri qualitas urendi, ut dicit ex Platone Augustinus de Civit. Dei ib. I 3. cap. I 8. relicta qualitate lucendi, sicut evenit in fornace Babylonica tribus Pueris,qui
ambulabant in medio flammae laudantes Deum Dan. 4. 24. Et naturaliter etiam ignis valde rarus, & levis non comburit, sicut in tempe-xate calidis admixtus, & minori portione attemperatus in tepidis. Exinde autem fit ustio, cum intensius, & vehementius ignis movetur, quod si non moveatur, neque lucet, neque comburit, neque calefacit; ut dicimus evenire
in mixtis, in quibus ignis constipatus est, &quodam formae glutine conspissatus, atque concretus , ut in oleo, cera, sulphure, ligno , &
44쪽
similibus combustibilibus, in quibus plus minus
est ipse ignis diuturno solis , & coelorum motu conjectus. Quamobrem dico ex Deo sic accepisse , ut possit penetrare, & in suis partibus
penetrari mutuo; sed ista penetratio non refunditur in dimensionem quantitativam; sed in qualitates rerum; sicut enim quando percutitur pila, impulsus penetrat totam pilam, & permotum in aera sursum paulatim defluit, &quod collectum fuerat, passim explicatur; ita evenit in denso, cum fit rarum; S ita ad certum signum pono corporum quandam penem trationem, quae refunditur in actus accidentales compositi; sed ita divinitus potest augeri , ut corpus omni loco absolvatur , sicut sit in Christi Corpore, quod Sanctiss. Sacramenti speciebus absconditur. Caeteroquin nullo modo potest admitti, quod penetratio proprie dicta, consistens in hoc, quod unum corpus non expellat aliud ab eodem loco, possit fieri sine miraculo; effectus enim secundarii cujuscumque rei non possimi impediri per virtutem naturalem. Quemadmodum quia effectus secundarius quantitatis est occupare locum , ideo naturaliter est impossibile , quod detur corpus quantum, S per Virtutem naturalem impediatur ab hoc, quod
45쪽
est occupare locum, sed idem corpus magis , aut minus extendi ad locum, est effectus majoris , aut minoris energiae . Ex his printipiis infero quantitatem acci dentalem, cum omnibus qualitatibus posse assibjecto separari, sicut de facto separantur in Eucharistiae Sacramento . Mox vero , quia in concreto accidentia praedicantur de suo subjecto, & ita corpus est quantum, quale, & relatum , & in Sacramento concretive dicitur de ipsis quantum, & quale ; nam vere Sacramentum illud est quantum , & coloratum ; distinguo, quod subjectum accidentium , semper amente nostra excogitatur , sive sit illud tantum logice, sive physice, aut alio modo; sed ita concretive accidentia, non possunt intelligi
separata a subjecto ; & cum ipsa substantia panis , & vini quanta, & qualis transierit in substantiam Corporis Christi; dicendum est, quod
illa vere sint accidentia corporis separabilia, quae promanant ab actu corporis separabili, de non quod intelligitur idem cam corpore; cum vero actus separabilis corporis sit ipsa Energia corporis, qua corpus redditur sensibile ; ut quantitate extensa redditur locabile , & a circumstantibus corporibus tangibile, atque circumscriptum ἱ pondere actuali redditur grave,
46쪽
AUT HORIs INTENTIO. xxxvij& sic mensurabile ; qualitatibus coloris, sapo ris, & hujusmodi expansis redditur visibile , sapidum, S ita de caeteris. Istae corporis meringiae, quas dicunt Peripatetici actus accidentales substantiae, & dici possent etiam momenta eiusdem substantiae, sunt accidentia separabilia, quae de facto separantur in Eucharistiae S
cramento, cum Dei Virtute remaneat quantum
sensibile, extensum, locatum, & quale visibile, sine subjecto . Nam energia est quaedam quasi
actio, & operatio interior, quae est veluti via , ac dux, ad exteriorem corporis actum, ut definit Passeratius . Unde sicut corpora gloriosa, pro ipsorum dote habent, ut reddantur visibilia, & non visibilia ; gravia, &non gravia Ipenetrabilia, & non penetrabilia, & hujusmodi ; sic etiam Corpus Christi in Sacramento
remanet quantum , & quale, sine locabili extensione, aut sensibili qualitate ; atque interim substantia panis amota , remanent accidentia locabilia, & sensibilia, ex quibus resultant species ad sensum nostrum; manifeste patet, quod hujusmodi momenta, & energiae corpOris sunt separabiles ab ipso corpore in se quanto , & quali. Et haec praecipue intendo metris exprimere, ac declarare, cum dico, non. dari accidentia concreta, quin simul nou sint cum
47쪽
xxxviij Aυ THORII INTENTIO. ipsa re, cujus sunt accidentia ; & sic non dari colorem sine re colorata, neque quantitatem sine re quanta ; in abstracto autem separari a mente, cui proprium est ita intelligere ; sed quaedam accidentia sunt de facto separabilia etiam a natura, ut sunt motus, locus, & species
sensibiles ; quod exemplis probo: Nam potest videri ignis, ubi non est ; & videri astrum, ubi
non est, per restactionem, & degradationem ;& quia Deus est infinite potentior, quam sit natura; ideo si natura hoc exhibere potest, ut separet species sensibiles, & motus, & figuras ab objecto; multo magis Deus separare potest ab objecto species omnes sensibiles, cum ipso motu, & loco, & conservare ipsas ita separatas , & nostris sensibus sic exhibere sensibiles ,& locabiles; sed quia species sensibiles proveniunt ab objecto, non qualitercumque acceptos non enim a Corpore Christi quanto , sed in-
extenso, ut est in Sacramento, promanant
hujusmodi species). Ideo pono, quod ab objecto naturaliter promanant energiae, per quas corpora fiunt extensa, locata, & sensibilia; &quod ipsi etiam sensus, per similes energias actu sentiunt, quibus impeditis , non sentirent actu. Et quod licet a natura similes energiae non possint diu separatae conservari; Deus ta-
48쪽
AUT HORIS INΥENΤIO. xxxiilrnen sua omnipotentia potest separare , &diu separatas conservare, concurrens ad illarum conservationem in genere causae essicientis,ut tanquam actus naturales substantiae exerceant ea munia, quae prius exercebant, cum
erant suo principio conjutietae. Ita de facto separat energiam omnem panis, & vini in Sanetissimo Sacramento, & diu servat separatam ;& haec esse illius admirabilis Sacramenti accidentia .
Haec praecipua sunt, quae intenduntur in hoc opere, ad diluendas Athom istarum subcrescentium opiniones, satis in Fide peri cyosias, cum quibus rem agens, ex ipsis Fidei fundamentis, in quibus dicunt se convenire, quaedam ipsorum affata desumo, hona etiam Peripaveticorum veni 1, non quasi ab ipsis desecerim; sed quia durum est , quando aliquis est in via ,
cum adversario, nihil ipsius ultro concedere, ut deducatur ad ea, quae non concedit; nam scriptum est: Esto consentiens adversario tuo cito , dum es in via cum ipso. Matth. s. 2s. Psopterea licet ipsis negem athomos Democriticas, etiamsi supponant a Deo creatas in tempore ; quia Deus eas non intendit creare , sed creavit corpora plena, ut sunt aqua, terra,
aer, ignis, firmamentum, stellae, planetae, quae
49쪽
xl AUT HORII INTENTIO. totum mundum replent , & non relinquunt spatiola vacua. Tamen non nego illis minutias , particulas , & moleculas , quibus natura concurrat ad alenda semina, & contexenda in corpus mistum ; & quod contextura partium minutarum resultet forma substantialis in myxto, quia re vera haec alteratio praecedens requiritur, ut perveniatur ad geniturae perfectionem . Illis etiam ultro concedo, quod per naturae
Creatae vires elementa non transferantur ad
inVicem, neque corrumpantur in mixto; sed sua formalitate remaneant ', quae quidem cum illis intendo probare: sed simul uua contra illos deducere, quod forma elementaris formaliter elevatur ad formam mixti, ut exinde
resultante una mixti forma fiat perfecta,& substantialis generatio; quia nimirum Deus ita fecit simplicia elementa miscibilia, ut pro praesenti statu , atque exigentia naturae forent perfectibilia substantialiter, & transirent deesse inanimato ad esse animatum, & perfectum : hinc enim Deus jussit, quod terra germinaret, & aquae producerent natabilia, &volatilia; S animalia crescerent, & multiplicarentur . Quod nisi jussisset, nunquam alteratione elementorum processisset perfecta ge
50쪽
A UT HORIs INTENTIO. xlineratio . Sed interim ostendens, qualiter Deus supra naturam agens transmutaverit ipsa elementa in aliud , puta, coeli materiam in firmamentum, stellas, & planetas ; & aquas, ac terram in animalia, ex quibus haec produxit pri- .mo r & possit etiam elementum unum in aliud transferre, & facere quodlibet, ex quolibet, ut de aqua vinum ; de igne aquam crassam; hinc infero contra ipsos , materiam primam, ut ab. Augustino, & Angelico solet explicari, sine ullo prorsus actu. Eodemque modo, cum illis probans in corruptionibus fieri solutiones par-. tium ad sua principia, δέ nQn generationes i ut
clina de re combustibili sit ignis, & vapor, &cinis, & fuligo, quae potius elici, quam generari debeant dici ; quia corruptio tendit ad imperfectum , & ad deficientiam, & solutionem
compositi in sua componentia. Interim dico, quod destruitur forma substantialis compositi, quae resultabat ex ipsa contextura, & harmonia partium ad totum, tanquam ex ultima dispositione ad generationem, quod non admit
Ita pariter cum ipsis consentio, quod virtus seminalis conservetur non modo in semine , sed seminium ipsum per partes propagetur,. ita ut si ex arbore procedit fructus,
