장음표시 사용
31쪽
xxii Au THORIS INTENTIO. mundi, idest imaginem, non substantiam transituram. Et Luc. 2I. I 8. dicitur: Capillus de capite vestro non peribit; quia nimirum Deus instaurat, quod abjit. Tertio sequitur, quod neque per creationem,neque per naturales generationes proprie loquendo corrumpitur,quod transmutatur,sive
accidentaliter, sive substantialiter in melius; ut dicit etiam Nicolaus de Ora in cap. I. Genes.
Ex Aripol. i. de generat. sicut non dicuntur elementa proprie corrumpi, quod ex eis fit corpus mixtum; quod corruptio proprio modo dicta est via ad defectum. Creatio vero, dc generatio naturae, secundum persectam ejus rationem, est via ad perfectum: & hoc maxime notandum est, ut bene discernatur, quid proprie generetur, & quid proprie corrumpatur: nam generatio de se non dicit corruptionem,& ita universaliter non est Verum, quod generatio unius sit corruptio alterius; quia generatio est origo geniti a generante, in similitudinem naturae, ex vi talis processionis; & sic patet , quod summa diVini Verbi generatio, quae
primam , S summam habet rationem Verae generationis, non includit conceptum corruptionis ; sed tantum productionem a Patre, CX
principio assimilandi, quia per intellectum pro
32쪽
AUT HORIs 1NΥΕNT1 o. xxiiieedit. Sicut ergo lucis productio, & illumina tio non corrumpit aerem; neque destruit senu
sum species sensibilis , sed perficit; ita quando
Deus de materia coelesti fecit firmamentum , quod vocavit coelum; fecit luminaria , solent , lunam, stellas, ex illa item materia, quam a principio creaverat nomine coeli ; non corrupit illam , sed substantialiter perfecit , dc sic quando jussit ex aqua produci pisces , & aves ;ex terra oriri caetera bruta, & ex luto efformavit hominem , ct inspiravit in illud plasma luteum spiraculum vitae; noli corrupit , sed perfecit. Et ita natura , quando ex seminibus
generat plantas, aut animalia , coiicurre1as elementorum mixtione ad alendum semeia , non corrumpit aut semen , aut elementa , sed perficit ; sicut esse vegetum accedens in elementis alteratis , non corrumpit esse corporeum , aut
substantiale , sed perficit . Et esse sensitivum non corrumpit esse vegetum , sed perficit: &esse rationale non corrumpit esse sensitivum , aut vegetum, sed perficit: & ita est processus in generatione hominis , ut prius semen prolificum fiat vegetum, inde sensitivum , & ultimo animae creatione perficiatur ad esse rationale;& animae rationalis insormatio perficit totum ια sormaliter continet sensitivum , & vegetum,' . quod
33쪽
xxiv AuΤΗΟRIS INTENTIO. quod invenit, non destrdendo, sed substantialiter perficiendo. Et hic est ordo naturae a Deo intentus, ut corpora simplicia miscibilia, cujusmodi sunt aqua, aer, ignis, & corporum selidorum halitus , ut terrae exhalationes, & syderum, planetarumque radii spiritosi, misceantur, per mOtus a coelis productos, non ad fluidorum corruptionem , sed ad persectionem eorundem , unde primo fiant mixta imperfecta, inde appetant fieri, & perfici in mixta perfecta, & mox
ex vegetabilibus tendant ad perfectionem sensibilium,& inde rationalis creaturae. Haec Enim est finis totius universi; nam propter hominem Deus haec ordinavit; quamobrem, cum in fine mundi cessaverit propagatio humana, cessabunt& motus coelorum, & elementorum alterationes, & plantarum , brutorumque omnium generationes , propter quam erant ejusmodi constituta; & tunc mundus sive accidentaliter, sive substantialiter a Deo renovabitur, & perficietur , non ut inserviat utilitati, sicut modo, sed ut convenit statui glorificationis. Illa vero proprie corrumpuntur, quae cum sint mixta perfecta tendunt ad imperlactum , ct resolvuntur in sua principia; ut cum moritur homo, solvitur a corpore anima, ct redit ad Deum s
34쪽
Deum, qui creavit ili. m in ejus conceptione; hoc patiens in poenam peccati; s si enim peccatum non fuisset, perfectius natura processi Gset in suis operibus) & cum moriuntur animalia
corrumpuntur Vere transeuntes ad deteriorem
statum , & resolvuntur in sua principia ; & ita
Cum arbores eradicantur, & siccatae secantur in arida ligna, corrumpuntur ; & lignum vere Corrumpitur, quando comburitur, & re1olvitur in sua principia, ex quibus erat compactum . Corruptio enim est quaedam deformatio, &tendentia ad non esse ; vel potius est terminus ipse, in quem desinit alteratio destructiva mixtorum,ut redeant in sua principia. Neque nova forma introducitur in corrupto, sicut fit in generatione; sed expellitur forma perficiens, &remanet ejus carentia in ipsis formis elementaribus, quae in mixtis perseverant: hinc cadaver aliud non est, quam corpus exanime; Spositiva forma mortui corporis est actus substantialis, qui resultat ex contextura partium elem tarium , componentium tale corpus; non autem est hoc ipsum, quod sit corpus mortuum ,& cadaver; quia hoc dicit corruptionem , & defectum, seu deformationem animae;
quod non dat esse, sed tollit; & ita est in accidentium destructionibus; si enim scientia in
35쪽
mente destruitur, non generatur noVa forma, sed restat carentia scientiae, quae est ignorantia;& ita si minuatur. Hinc qui occidunt non dicuntur generantes, quia non introducunt in hccisis novam formam, sed priorem defornaant. Et propter haec Dico , quod elementa remanent in mixto, non quod in mixto denegem novam formam;
sed quia nova forma mixti perfecti perficit elementa , elevando illa de statu inferiori, ad statum superiorem; puta, de esse simplici ad esse perfecte mixtum; & de esse inanimato ad esse
animatum; ut verum sit inde dicere : Haec elementa sic contexta, & inter se mixta, & unita sunt animata; quia totum sunt suae partes simul sumptae. Et viceversa fit corruptio per transitum deformativum , nulla nova forma genita; 1iisi carentia formae per intellectum apprehendatur nova forma, quod patet etiam exemplis ;nam quinarius numerus, subtracta unitate , sit quaternarius; & species quinarii licet differata specie quaternarii,subtractio tamen non Pr ducit speciem quaternarii, sed relinquit, ut formaliter continebatur prius in quinario. Nam formaliter in quinario sunt quinque numeri,
qui respectu speciei quinarii sunt materia elevata , ct specificata ipso numero quinario. Unde l
36쪽
AUΤΗΟRIs INΤENTIO. xxvij Unde 4. Esdrae cap. 8. 8. habetur. Et quomodo nunc in matrice plasmatum est corpus, & praestas membra ; conservatur in igne, S aqua tua
Quae ut melius intelligantur, considerandum est, quod aliter physice species rerum provenit a suis principiis, aliter metaphysicς
determinatur. Physice enim , sicut res est una per omnia ea, quibus componitur, ita variata compositione, variatur in melius, aut in pejus vi totum compositum, manente eodem supposito,
quandiu actus substantialis est capax regere Omnia, quae sequuntur ad ipsum ; V. gr. homo physice immutatur usque ad gloriosam immortalitatem , quandiu anima ipsius, quae est actus substantialis corporis, fit capax, Dei Virtute, regere omnia, quae sequuntur ad ipsam ; sicuti in serie naturae quandiu est capax evadere in Virum undeqtiaque perfectum ; quare S.Augu- sinus lib. 11. de Civit. Dei cap. I 4. loquens de puero, qui resuscitare debet in virum perfectum , post saeculi consummationem, inquit:
fa jam membra omnia sunt latenter io semine.
Sed habent in ratione, non in mole. Haec autem physica progressio fit, cum aliqua mutatione substantiae physicae: ita pariter, si mutetur in deterius, usque ad interitum ; di supernaturaliter
37쪽
liter in mortuorum resurrectione , cum homo reprobus aeterna morte mulctabitur, patet,
quod physice valde mutabitur a praesenti vitae flatu,& conditione. Metaphysice autem quandiu essentiale pr dicatum rationalis animae non tollitur, patet,quod nulla est immutatio,quamvis de mortali, & corruptibili fiat immortale,& incorruptibile, quia salvatur in tota hac latitudine ratio hominis . Propterea in quolibet. ente duo sunt praecipua. Endelechia, quae est actus substantialis physicus, a quo, tanquam a fundamento, & radice procedunt caetera Omniae, quae possunt ab ipso procedere, sive per naturae leges, sive per potentiam obedientialem , uni Deo subditam : & Energia, quae sunt omnes actus accidentales quantitatis, & qualitatum , quae secundario procedunt ab actu substantiali compositi; qui dum physice mutantur, necesse est radicaliter etiam immutari substantiam, quamvis metaphysice non mu- s
Inde autem in universo magis resplendet causarum ordo, subordinatio, & connexus: nam Deus universalissima causa emciens, Sprima, neque agit eX praejacente materia , neque per motum , neque per tempus; & omnia
operatur, & creat ex nihilo; quod non potuit
38쪽
ab Aristotele intelligi, neque ab alio Gentili
philosopho, qui Fidei lumine carebat, ut pro bat Pererius lib. s.c Q. Adducens multa Aristotelis principia philosophica, quae non verificantur de Deo, &ejus creatione . Postea est coelum empyreum a Deo creatum immobile pro Beatis, ut per ipsius creationem, ab ipso mundi exordio inchoaretur corporalis gloriλin aliquo corpore, ut dicit S. Thomas I. qu. 66. an. 3. complςnda in hominum glorificatione, post hujus saeculi consummationem, in quem finem creata sunt omnia: & haec non poterant ab Ethnicis cognosci. Hoc autem coelum, licet. sine motu, tamen habet influentiam universalem suburdinatam a Deo, puta, virtutem conti
nendi , & causandi, vel aliquid hujusmodi ad
dignitatem pertinens, ut tenet S. Thomas, quia revera continet omnia corpora ; & causat
non per aliquid transiens, & adveniens permotum, sed per aliquid fixum, & stabile. Inde
sequuntur aquae coelestes supra firmamentum ;quarum natura nescitur, an sit ejusdem rationis cum aquis sublunaribus; sed certe sunt persectiores ; dc veras esse aquas, propter debitam Scripturae sacrae reverentiam, non est dubitandum : nam dicitur Psalm. Io3. 3. Extendens
Coelum sicut pellem, qui tegis aquis superiora
39쪽
ejus, & passim alibi similia. Et istae aquae cum motu firmamenti, in quo sunt sydera fixa, sunt
simul cum firmamento causae universales, ut occultissimas virtutes per lucem ab astris transmissam in ii c inferiora communicent. Coelum vero planetarium aethere plenum, & luce, per 1eptem solidos planetas in haec item inferiora movet subordinate transmittendo lucem simul
cum illo igne fluido, qui per aethereas regiones undequaque disseminatus est, ut purissimum elementum fluidum, qui recipit varias quali
tates a singulis stellis, & planetis ; nam stella
differt a stella in claritate, I. Cor. Is . 39. Et quod coelum planetarium non sit solidum, magis concordat cum Sanctis Ρatribus. Ambros hexaem.lib. s .cap.6. cir s. in Genes cap. I. homil. q. Qui unicum solidum tenens coelum, quod est firmamentum; sic inquit: Quis igitur post tantam doctrinam ferret eos, qui ex suo capite loqui, & contra divinam Scripturam, multos coelos dicere audent i Et Bashomil. I. in hexaem. ait: De substantia coeli viatis faciunt illa nobis , quae ab Isaia sunt dicta, qui vulgaribus verbis idoneum de natura coeli nobis sensum aperuit, dum dicit: Qui firmavit coelum quasi fumum ; idest, qui tenuem naturam , non solidam, neque crassam ad consti-
40쪽
tuendam coeli naturam fecit. Et alii passim. Haec autem omnia moveri ab intelligentiis a Deo creatis,& ordinatis, ut assistant, omnium consensus est. Idcirco de Angelis prima die creatis cecini. Ita ergo superiora disposita sunt a Deo, ut inferioribus cohaereant, per aerem, S aquam, elementa fluida, quae de superioribus Iucem, & ignem, & motum recipiunt; & mota sursum a terra immobili, per exhalationes ter reas commiscentur, ut fiant mediae mitationes, cujusmodi sunt meteora,quq aliquando reperta inveniuntur in coelo planetario supra lunam , sed ibi certe non potest dari perfecta generλ tio , quia ibi semina ad generationem non sunt creata ; quae nisi Deus creasset in terris, & Virtutem dedisset, ut formam mixti producerent,
nunquam natura perfectam generationem , ex elementorum solo concursu fecisset. Quod S. Chrysostomus considerans , contra eOS , qui ex praejacente materia contendebant fieri omnia , nihil aliud plus requirentes ; ait: Primus ne homo ex terra formatus est , an aliunde tOmnino dicent, ac fatebuntur, quod eX terra. Dicant igitur nobis: Quomodo ex terra facta sit natura carnis i Ex terra enim lutum, & Ia- teres , ct figulinum vas, & testa fieri solet. Quomodo ergo natura carnis facta est y Quo-c 2 modo
