R.P.F. Candidi Brognoli Bergomensis ... Alexicacon hoc est De maleficiis, ac morbis maleficis cognoscendis. Opus tam exorcistis, quam medicis, ac theologis ... Tomus primus °secundus

발행: 1714년

분량: 539페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

.e Iesu.

citer spolia detrahis, &: sestinas praedari: Es admirabilis, Consiliarius , Deus fortis , Pater futuri iaculi, Princeps pacis . Hoc tuum Sanctissimum Nomen est Sol justitiae refulgens omnibus timentibus eum , ut eos tanquam Viatores, ac peregrinos in lamitam rediam , ducat, & perducat in viam salutis aeternae . Estque veluti oleum effusum , ait D. Bern. oleum enim sicut lucet , p scit, & ungit, fovet ignem , nutrit carnem , lenit dolorem, est lux , cibus , & medicina : sic & hoc tuum Sanctissimum Nomen Iucet praedicatum, pascit recogitatum, invocatum lenit, & ungit. Hoc igitur sit huic meo Alexicachon tutamen , ac veluti 1cutum , kli umbraculum die , noctuque , quo ab omnibus contrarietatiabus protegatur : mihique sit lux in oculis mentis, & corporis , mel in ore , in aure melos , in corde jubilus , ac in toto corpore medicina . Hoc tandem os meum re net, auris mea audiat, cor meum recogitet, vita quoque mea illi consentiat, conversatio praeserat , ut hac salute cumulatus ad illam perveniam sempiternam , tuoque divino perstuar aspectu , ubicum Patre, ac Spiritu Sancto vivis, ac regnas in iacula laculorum. Amen.

Altissimi Nominis tui gloriae sitiens. Inter Minores minimus

Fr. Candidus Brognotus.

12쪽

PROLOQUIU ΜIN QUO TOTIUS OPERIS

Dissicultas , Necessitas , Titulus , Subjectum, &

Divisio explicantur.

g. I. Difficultas. ωERE dictum a Salomone Eccl. r. Cunctae res difficiles r ruon potes eas homo explicare sermone. Quod etsi omnium scientiarum prosessores agnoscant ; speciali tamen experimento ab iis comprobatur , qui de daemoniis , ac maleficiis tractimi; de quibus disputare non unius est scientiae, sed plurium; quarum unaquaeque hoc sibili i emerito tanquam iundum , & haereditatem propriam vindicat . Etenim opus est nunc utranque Theologiam contulere: modo recurrere ad Philosophiam:saepe medicinam adire: aliis quam rere a Iurisprudentia, quid sentiat; & a qualibet mutuari,quae ad rem faciunt. Quod sine labore improbo omnia vincente. sine perenni studio omnia pe scrutante fieri non posse, certum est. Quare arduum opus me aggredi lentio,in quod cum omnes illae scientiae confluant, omnium involvor dissicultatibus. Quasnam putas patiuntur Theolosi in eruenda, & enucleanda rerum su- ernaturaliuin notitia λ quae, quia sunt ab omni materia desaecatae, ingeniiumani aciem fugiunt, & naturalis cognitionis conatus generosiores praetergrediuntur : Accedet homo ad cor altum, ait David Psal.6 ct exaltabitur Deus. Accedet inquam, ad sublimes Theologiae speculationςs, &supra omnem mundi altitudinem elevatus quasi Aquila ponet in arduis nidum suum, ut divina contempletur ; sed exaltabitis Dos magnus humanam vincens scientiam; Npusillus homo admiratione perculsus post iteratas, &sedulas spiritus accessiones cogetur exclamare cum Paulo Roman. H. O altitudo disseriarum sapientia, o seientiae Dei, quam incomprehen bilia sunt judicia eius , σ. mvefligabiles viae eiust quis eam cognotit sensum Domini pNec minore cura fatigantur illi, quos morales vocant, in explicando jure spositivo, divino, aut ecclesiastico . cum enim de die in diem mundus in deteriora flagitia reat, & aetas omnis homines serat praedecesseribus nequi res, mox datura vitiosiorem progeniem, tanta est humanae malitiae subtiliatas, &tor novi, atque inauditi peccandi modi, hoc praecipue saeculo, in quod omnium vitiorum colluvies erupit, ut saepe bonum malum, &malum bonum appareat: quia bonum faecibus apparentibus conspurcatum, & m tum concinnatum fucis, & adulterinis coloribus aliam sui speciem exhibent; nec possint perspicaciores, & lyncei Doctorum oculi sine subtilissimo

13쪽

PROLOQUIUM.

dsi rectionis*kIm bonum delacare, delacare malum, & judicare linter I

pram , & lepram. Quid quaeso Philosophi rerum naturalium acuti Indagatores Nonne de illis eo elarius diserere videntur, quo propius Possunt eas contemplari, cum circumscribanrue naturi eancellis & tamen omnes ab initio nascentis Ph, Iosophis usque modo defecerunt scrutantes scrutinio , quandoquidem ne unius quidem mus suis scrutationibus attingere, nec unius ex celebrioribus illis disputationibus, quae inter eos circa causas , effectus, & principia

naturalia ventilantur, certam, di insallibilem conclusionem tradere potuerunt ; ita ut maneant omnia axiomata incerta, opiniones omnes probabiles , omnes quςstiones inextricabiles, etsi acriter in illarum resolutioni-hus assignandis subtili logomachia in scholis usitata hactenus in invicem

decertarint

3 Taceo de Medicis, qui solerti studio, longo labore,&multa experientia in curandis corporum morbis exercitati *pius hisitant, s pissime hallucinantur; nec valent intricatas medicine controversias absolvere : cum sit ars lamga, visa brevis, occasio praeceps, experimentum periculosum, furicium deficiis rut suo effato docuit illorum coryphaeus Hippocrates . Quod ideo primum esse voluit in suis MIectis, seu Aphorismis; ne quis ad illam artem accedens aliquam sibi certitudinem polliceretur; sed etiam in limine hqrens sciret, illam scientiam esse difficultatibus plenam, qui in conjecturis pricipue

vertatur.

si Quid dicam de Iureconssiliis, qui toti sunt in solvendis civilium qufi

num nodis, ut unicuique reddant, quod suum est Sed quam sint illi indis-isibiles, testatur prodigiosa Iegum, statutorum, & sementiarum jus in di-vetia trahentium multitudo, qui talem parit confusionem, ut Iudicibus difficile sit, in tanta rationum pro utraque parte pugnantium varietate circa quamlibet controversiam definire, quid statuendum; ne iustitia periclitetur , aut pereat. Nec minus litigantibus pericuissem, movere questiones; cum vn usque in partem affirmativam, & negativam probabiliter agitari,& dirimi possit.

Si ergo tot dissicultatibus involvuntur harum scientiarum sectatores, quid dicam de me, qui in hoc opere stadium ingredior illis commune, & omnium instituta ex parte complector Nonne fatendum est, me obrui tanta rerum dissicilium multitudine, que sermone, aut calamo explicari non possunt Et certe tales sunt, ut in iis bolvendis imparem me sentiam. Nec tamen mihi mens est, aliorum scripta ullo pacto carpere e Non enim sum melior patribuS meis; neque quali quendam arbitrum sedere , qui libratis utrinque opinionibus decernat, quFam dissentiant, & que consentiant reum veritate non mihi tantum tribuo . Sat est, si clare , & methodice meam sero sententiam iuxta consilii mei rationem, quam, ut ingenuo aps viam, sic accipe.

14쪽

Necessisas. Mota est inter Exorcistas, & Medicos non contemnenda controversa. .g quam ortam esse ab inimico homine in agro Domini super seminante aiisania, nemo non videt. Cum enim nihil sit illi antiquius, quam diris a Moere maleficiis, noxiis vexare infestationibus, tirannidi subiectos detinere mortales, ne de tot animarum, & corporum possessione deturbetur,& illi servituti municet per opportuna remedia subducantur ; artibus suis circumvenit quosdam ex Medicis, & ex Exorcistis nonnullos, firm:ter utri que persuadendo ad se tantum hujusinodi morborum maleficorum cogniti nem, & curationem pertinere. Ex quo Medici elerique cum non mediocrila rantium detrimento omnia sere mala hominibus obviantia noxiis co porum dispositionibus, & rarissime, vel nunquam diabolicis maleficiis ae- tribuere consueverunt; & ideo si quem sorte veneficio infectum vident, non Ecclesiastica potestate; sed virtute indica curandum esse , exillimant Exorcssis vero nonnulli sescem mittentes in messem alienam, maleficio vexatis varia vomitoria, potiones, lenimenta, sumtus, balnea, & alia huiusmodi temere, & sine differentia proponunt cum maximo igrotantium P

riculo. -

Quare a viris cordatis rogatus ut vellem , hanc dirimere controversam ,

qui aissentientibus odii, invidis, & rixarum: maleficiatis prolixioris vex tionis r &dimonibus imperii dilatandi occasionem prinet: Nullum alium aptiorem litis componendet modum putavi, quam si publico scripto demo Marem r 'ugnam sint in cognoscendis, & curandis maleficiis partes Exorci sis, & Meilici; ut sic pacato dissidio, & inita inter utrosque concordia fiat brius oppressorum saluti consuleretur, ideo de divina confidens gratia , ut aliquo modo par sim serendo, varios consului Auctores, ex quibus diligcnter selegi,quq ad propositum facere videbantur. Et ut pro destruendis maleficiis , ac demon ibus ab obsessis corporibus eiiciendis inter tot varias exorcis morum formulas aliquid certi Exorcistis traderem, attentius, & maturius Exorcistarum Theologorum modernorum praxim oculis mentis, & corporis contemplans, egometque meorum superiorum mandato eluries Romς, Venetiis, Mediolani, Bergomi, aliisque civitatibus, oppidis, & vicis super

Mergumenos, ac maleficiatos manus imponens, eosque in virtute Sanctissimi Nominis Iesu a quacunque dsmoniaca vexatione liberari comperiens , tum theorica edoctus, tum experientia instructus varios in veteri exorci andi modo adinveni errores, quibus reiectis, & posthabitis, faciliorem, certiorem, securiorem, ac magis sancto Evangelio consentaneam viam amplo

etens, ex omnibus prinictis has adornavi lucubrationes, γε per diuturnum laborem divino semper opitulante Numine, in istud opus excreverunt. . III. Disitired by Gooste

15쪽

PROLOQUIU M.

. m.

Titulas.

o π π Uic vero operi ALEXICACHON nomen impono, quod malorum ex II pulsorem lignificat, cum rectius illi conveniat, quam Apollini, aut

Herculi, quos hoc Epigraphe teste Pausania, cica notavit antiquitas. Q iidenim secit imberbis illa Cithargdus, ut hunc titulum demereretur, nisi per te, B: per barbatum suum filium AEsculapium mortales varia docere remedia , quibus corporis mala, ut sui at morbi, & venena propulsantur Αtque ideo in Deorum numerum relatus est, & peculiari cultu ab antiquis Medicis hon ratus, qui observantiqergo varia medicamina, Pr sertim illa, quibus venena curantur, alexicacha nominarunt.Sed nobiliori modo hoc prestat iste liber, qui opportunis remediis maiora mala depellit, nempe, maleficia, que summa esse mala, quotidiano comperitur experimento.

His enim per Magos cetium infici videtur, & astra obscurari, ignis attrahitur, turbatur aer, luscitantur venti, pluvie excitantur, lux Obscuratur, tenebret inducuntur, tempestates producuntur, sonteS siccantur ,mare agitatur,

ει terra motibus quatitur insolitis. His malefici solent pestem inducere, inferre famem, fructus perdere, pessundare fruges, messes alio traducere, in troducere sterilitatem, armenta perimere, disperdere greges, lac prςgnantibus tollere, impedire conceptus, animalia incantare, di varios super bruta inducere morbos. His quid non operantur in hominibus ministri Sathan Bona auferunt, honores tollunt, vires debilitant, sanitati nocent, sensibus illudunt, facultates naturales isdunt, membra distorquent, causant infirmitates, corpora agitant, mutant, transferunt, animam in passiones impellunt varias, viventes dementant, & vexant, dormientes somniis terrent, mortuos suscitare videntur et nec aliquid prstermittunt intentatum ,

quod libenter non exequantur in generis humani perniciem . Quidni ergo Alexicacus sit liber ingentia illa mala propulsans, quibus tota mundi machina laborat pii Sed quare semidsus ille Ares, seu Hercules tot veterum prsconiis celebratus, di e funebribus busticetis, in quibus vivus exarsit, translatus ad C los, Alexicachus dictus est, nisi quia monstra toto orbe, robore invicto conquisita, silici pugna, feliciore victoria, selicissimo triumpho profligasse antiqui

asseverarunt Et quid iste liber se toto agit, nisi edocere, quomodo luctandum sup Non adversus carnem, oe sanguinem, Anthetum Gigantem, Cacum flammiuomum, tricorporeum Geryonem, & crudeles Centauros; aut adversus seroces bestias, terpentes ignitos, Aptos terribiles, Leones hyrcinos, Hydras colubris, & capitibus pullulantes, Cervas aeripides, & tricipites Cerberos, quς omnia monstra matcria fragili, carne, nempe, &sanguino constant ; & ita facile lassantur, &superantur: Sed adversus principes, oep

testates virtute, & auctoritate prestantes, ut ait Apost. Eph.6. Adversus mundi rectores tenebrarum harum, quibus, cuin sit subiecta materia sublunaris spe

16쪽

υstibus, spiritus, nempe, incorporeos, dc spirituales nequitias hominibus vastiores, quorum habitatio est, non in domibus luteis, sed in aeris regi

nibus. Quare Alexycachon liber iste nominandus, est, qui modum prelcribendo, quo curantur maleficia, demonstrat, quomodo demon qui in scripturis mesum per antonomasiam vocatur, utpote omnium malorum auctor propulsandus sit, tota erronum cohors iuganda; principes,&potestates hu- tmiliandi; rectores tenebrarum harum ab nominibus expellendi; spirituales nequitis coercende; & omnia monstra cum suis monstruosis maleficiorum

operibus in nihilum red igenda Unde Parochis, Exorcistis, di aliis sacrosanctς Ecclesii Ministris, quibus meum desudat ingenium, libenter offertur a me. Cum cnim totam belli comtineat rationem, & novam, immo vetustissimam , nempe , apollolicam pugnandi, vincendi, triumphandi de tot hostibus methodum ostendat; innumerosque Exorcismariorum antiquorum scopulos, in quos facillime, oportet, impingant Exorcisti, nisi maxima polleant doctrina, & sanctitate , aperiat, illis merito offerendus est, qui ut alii Apollines, & Hercules det-monibus toto orbe iugandis debent esse semper intenti . Atque ideo merito Alexicachi expulsores malorum, &monstrorum domitores censendi. Nam etsi Christiam omnes, qui sub Crucis vexillo Deo militant, dimonem, &inferni monstra debellare eontendant; tamen hoc potiori ratione Parochis ,& Exorcistis competit, cum illi, ut milites occulta pugna juxta D. Aug. in

psal 3 q. manus cum M te inferant. Isti vero ut belli duces divina, & eeesesiasti- ea armati potestate teterrimum adversarium soleant impetere, sternere ,

profligare publico certamine spectantibus Angelis, & hominibus. g. I V.

subjectum.

CVm autem ordo in omnibus, sed pricipue in doctrina tradenda sit ex 3.ctissime servandus, ut omnis erroris, & obscuritatis tollatur occasio , Iubet breviter prs sari, quid sit maleficium juxta ethymologiam, & essentiam; ut ex eo pateat, quo sensu de illo toto opere disputemus. Si spectes ad nominis ethy mologiam, a malefaciendo dicitur. Et dupliciter sumi potest. Vel generaliter, prout significat malum alicui illatum, quod iniustum, & voluntarium damnum importat malum enim juste illatum non est malum simpliciter; sed respective huic, aut illi; sicut nec illud, quod infertur involuntarie, & priter intentionem: ver. gr. cum Iudex ex imperitia male iudicavit: vel e domo aliquid ejectum est, quod nocuit; quamviS qu si maleficium sit, ut habetur Boit. de obligat. qua ex quasi delicto. Et ita omne malefactum in genere dicitur maleficium, & mali omnes Malefici, ut habetur 26. qv tmtis .eap. non liceat, ct Ieg. Congruit. J deoscio Praef. ρο ια. Ita vulneratur. β. ad leg. Aquiliam, o IV. si operis cod. depanis. Vel specialiter inquantum signiscat damnum iniustum alicui illatum a demone per hominem: vel homine instante : Sic tribuitur omni actioni, γε ab aliquo pactum expressum, vel tacitum cum dimone habente ejusdem opera perficitur . Nisi

enim Diuitiaco by

17쪽

enim intercedat pactum, di chmon concurrat, non magis dicitur malam cium, quam homicidium, furtum, & adulterium et Sic omnes tale pactum habentes,& talia operantes dicuntur Malefici per excellentiam ob insisne n

cendi studiuin, & facinorum gravitatem; ut habetur 266. aapinec mιrχm,e Laimo C e mloc.o maιiam. Et ita eos communiter appellat vulgus.

i Quod si ejus quiddilatein, & essentiam respicias, est Mariae species, qua

quis ope daemoniaca alteri damnum paraι.

In qua definitione pro genere maleficium dicitur Maria species. Nam magia generalissime sumpta, est ars quaedam mira , ct insolita esciens, non vis pernaturais, sed creata, quorum rasis sensum , ct captum humanum superas. Et diψiditur in Naturalem, Artificiosam, & Diabolicam, quarum effectus procedunt primς quidem ex insita rebus natura et secunde ex humana indu-uriar tertis ex malitia demonis. Magra vero diabolica est saevitas, qua vi paelicum daemonibus initi mira quadam effciuntur. Et complectitur quatuor species: Magiam specialein, Divinationem, Uanam observantiam, &Malencium aquet suis locis definiuntur. Quare maleficium sub magia generalissime sumpta continetur, sicut sub suo genere generalissimo species subalterna. is Disserentia autem his verbis aissignatur. Qua quis ineri malum parat. E enim magia specialis quirit tantum effectus extraordinarii cognitionem, Scoperationem. Divinatio rerum futurarum, vel prisentium, aut ri terit rum, sed arcanarum notitiam. Vana observantia commodum aliquod ex re,que nec supernaturaliter eo pertinet: neq; naturaliter id prinare potest. Sed maleficium damnum, & nocumentum afferius,cimone concurrente, & inv

cante Malefico; in quo differt ab aliis speciebus. Non loquimur de maleficio in primo sensu: quis enim sufficiat totam ejus latitudinem explicare Inanis Iabor, &periculosa prisumptio tale quid aggredi: cum omnia essent adducenda, que de vitiis tot editis voluminibus disputantur. Sed agimus de illo in secundo lenis, in quantum est magiet species, ut hoc tractatu cuncta diaboli consilia, studia, conatus, & vires in nocendo dignoscantur , agnit que restingantur, & tartares acies tot modis insolitis hominibus insinante scilicet, per veneficia, incantationes, pristigia, illusiones, dc id generis artes, magicas revocentur in orcum tremo igne ustulandet. f. V.

Divisio. 16 π T Oe posito iundamento toti edifieii symmetria declaranda venit, qus

I 1 in duabus totius operis partibus pricipue enitescens, in ceteris etiam minutioribus observatur. Visum est enim opportunum, totam de maleficiis tractationem in duos secare tomos, quorum Primus de Cognitione Maleficiorum , Secund es de ipsorunt Curatione agit: uterque in quaruor disput tiones, seu libros suis distinctis numeris dividitur: At ambo iunguntur, cum unus sine altero non possit eonsistere . id enim nosse proficit maleficia , si curare non licet λ Aut quomodo curari possunt. si non datur prius illac

Atque

18쪽

PROLOQUIUM.

Atque ita complectimur omnia, de quibus inter Exorcistas, & Medicos possunt oriri disputationes; quae regulariter ad haec duo capita revocantur , sicut hac ostenditur divisione : Quodnam sit Exorcistarum ossicium nempe ;Nos non quidem socia conscientia, ut loquitur Tertullianus lib. de Anis , ubi

quaerit: An commorentur bis amma post mortem, ves ab inferis commeent. Sed

mimira scientia fallaces, ec artificiosas totius erroris malefici nexus; atque multiplices daemonum, de mancipiorum eius operationes, quibus corporum, antinarumque saluti insidiantur. Tum remedia adhibere convenientia i non, ut idem prosequitur, imitivoris operatione, sed dominarione expu- natoria, quIbus ii tolluntur errores, &spiri- immundi ab hominibus o sessis, ae caeteris ad homines mectantibus exire coguntur.

Q di omnia mihi ex proselio harum lucubrationum ventilabro dispellenda, veritatis, charitatisque velut chalibaeo speculo ustulanda delegi, non vitium ulla mearum fiducia ; sed supremi Numinis auxilio praesumpto, a quo omnis sapientia, omne datum optimum, & omne donum persectum, Deipara sanctiss. favente, per quam caelestium gratiarum thesauri dispensantur, Beatissimo Francisco, eiusque Athleta S. Antonio a Padua, caeterisque Sanctis suppetias ferentibus, qui nostri euram divino nutu susceperunt, & sua dignitate , atque suffragiorum virtute beneficia promerentur aeterna, & temporalia, quae sic exigentibus peccatis nusquam alias con

19쪽

Approbatio Τheologorum nostrae Religionis.

ALextraehon R. P. F. Candidi Brognoli a Sarnico Derae Theolosiae Lectoris Ceneis

ratis, ae Sanctissimae Inquisitionis Vicarii in tota Dioeceu Bergomensi: seu Opus de cognoscendis, accurandis maleficiis 1 ac morbis maleficis Iussu Reverendissimi Patria Bonaventurae Caballi ordinis Minorum in Cismontana familia servantium , & Resormatorum Commissarii Generalis : Nos ejusdem Ordinis, de instituti Provinciae Resormatae Brixiae subsignati Theologi recognovimus , aceensuimus, opus esse solerti elaboratum industria, rerum varietate, atque ordine singulari, & suo titulo apprimε dignum: Cum catholicum Hereulem infernalium moni rorum domitorem , & Christianum Apollinem veneficorum depulsorem morborum ubique exhibeat; de nihil edoceat alacris Orthodoxae fidei meretis ali num i aut 1 Ckristianis moribus devium. Ideoque dignum, quod typis cedrinis proeudatur . QMod testatum voluimus, ae debuimus die ς. Iulii anno reparatae salutis i666. In Conventu Sanctae Mariae Pacis Al Eani sub nostra manu, ac solito syngrapho.

Frater Ioa ras a Curaenova saera Theologia Lector generatis, ae P Ουἰncἰa PMεν .Frater Leo ab Albonio Sacra, TheoIogia Lector , ac minister Provincialis Pν ineia Raformata Brixia.

tacultas Reverendissimi P. Commissarii Generalis.

FνMεν Bonaυentura Caballus Dia. Miu. Stria. Observantia Sae. Risaeum Contrem Coa fultor, is in hae Cimontana Familia Observanst. ct Reform. Commissarius Generatis, ct Sarvus . Dilecto Nobis in Christo Patri Fraori Candido Arunolo a Sarniso Provisincia nostra Resor. Brixia Coneis tori, Sae. Theol. Lectori Generali, ae Sancti ma Ia-quisitionis in tota Diaeeos Bergomensi Vicario . Satatam in Domino.

CVm iuxta Apostolicas, nostrique ordinis Constἰtutiones revisum , & approbatum fuerit quoddam opus a te collectum, cujus titulus est opus de cognoscendis, & curandis maleficiis, ae morbis maleficis .P Tenore praesentium ad salutaris obedientiae meritum, facultatem tibi impertimur, quatenus servatis servandis illud Typis mandare possis, & valeas. Vale in Domino, quem & pro Nobis exora . Dat. Romae in Ara coeli die I 8. Septembris I 666.

- . Bonaventura Caballus Com. Generi

Not Refformatori dello Studio di Padoa.

20쪽

SUMMARIUM

Brevissime ostendens, quae latissime in toto hoc

opere pertractantur.

Tomo I. Ddputatione I. Agitur. i Sapientia i Bonitate inordi. De t Providentia ne ad Dei Potentia imala

Prohibenda . Permittenda. Impedienda. Punienda. Speculative , de practice pro Concio natoribus, ac Studiosis. Disputatione II. De animatIs tam rationabilibus, quam irrationabilibus. De inanimatis sacris, ac prophanis. De abusu Sacramentorum, Sacramentalium, sacrae Scripturae, ac Suppe t-

Iectilis sacrae. De Cabala pia, & sancta, ac de Ca bala diabolica . De Annulis , di imaginibus astrono-

micis. '

Speculative, ac practice pro Concionat. Confessariis, ac Studiosis.

lscientia.

De Angelorum bono- Potentia. rum, & malorum. Operatione.

Quid possint in

Terra a

Limbo. Purgatorio. Inferno. De eorum variis apparitionibus, &terriculamentis.

Speculative, & practice pro Conci natoribus, & Studiosis. D sputarisne m. M. Tomo II. Dἰ utatone LDe Curatione diabolica , magica, ac superstitiosa. De Paenis canonicis , ac civilibus d bitis hu)ulmodi Malefactoribus, Magis, ac Maleficis Uiris, Mulieribus, ac pueris. Qualificamur eorum delim. Patefit quando adsit obligatio eos denuntiandi. Latissime de omnibus generibus, ac spe. eiebus su perstitionum. Speculative, dc practice pro Iudicibus Inquisitoribus , Concionatoribus Contalariis, ac omnibus Studiosis De Magis , & Maleficis , eorumque operationibus . De vitiis, ac virtutibus oppositis. De omnibus scientiis prohibitis . De Magia naturali, ac diabolica. De maleficiis somniseris, Amatoriis, ac Hostilibus. Speculative, ac practice pro Conesonator. Confessariis, & Exorciliis. Disputariona m. Disputatione II. De medicina, ac multis remediis natuis ratibus in genere, &in specie.

De actione physica, sensibili, phanta stica, ac intelligibili. Quid possint in daemonex hujusmodi

res naturales. Et qua actione In eos operentur.

Speculative, & practicὰ pro Medicis ,

Exorciliis, ac Studiosis. De rebus natura ibus concurrentibus in Maleficiis et live animatis , sive ina

nimatis.

SEARCH

MENU NAVIGATION