Commercii epistolaris Vffenbachiani selecta variis observationibus illustrauit ... Io. Ge. Schelhornius

발행: 1753년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

deo igitur,si amici auxiliatrices manus por rigant, ac unum atque alterum codicem perlustrent. Quod tu, amice princeps , egregie praestas. Rogo autem te , ut ita margine Vel in fine varias , quas notasti , lectiones mihi adnotes , dataque occasio ne publico impertias. Faciet hoc, ut magnam adeo pecuniae Vim non credam

inutiliter erofusam, nec impenta poenite .at, eo minus, quod:ob veneranuam an

liquitatem, si quidem Montiauconio, Op- timo alias harum rerum iudici , Creden- dum , merito suspiciam. Antiquissimis nim manuscriptis annumerari posse suadet character, atque scribendi ratio , quod , si alphabeta , a dicto Monifauconio i Vulgata , contuleris, mecum fateberis. Emi, absens feci, membranas istas ex celebem rima olim Bibliotheca Marchiana , ubi Chrysostomi scripta continere dicuntur ineptissime. Nec rari sunt esusmodi erro res, imo fraudes in Catalogis librorum publicis sub hasta vendendorum , quos si

metuere atque evitare velis, nullus Omnino liber emendus esset. . Quod nuper veritus fui de Nili Epistolis ab Allatii manu emendatis , accidit omnino , quod scilicet non eruditae tanti viri sint animadversiones, sed stulti cujusdam manu temmatibus deturpatae margines libri praestantissimi. Multis certe hoc solenne est , hoc modo abuti libris , cum Lamen nec. Pars II. - B b ut

292쪽

IO. - . MAIO FIL. uti libris , nec docti sibi videantur, nisi

conspurcatis illis. Sed eo patientius illud fero, cum reliqui libri , quos una accepi, eo praestantiores, justique satis pretii sint. De Epigrammatibus , utcunque libuerit,

facies. Libros Vero , quos nuper transmisi, tu Vero, amice charissime , iam rampossedisti, ideo ad me redire, meosque iterum facere cupis , sententiam muta quaeso, ne donaria , quae exigua sic satistitere , prόrsus inanias. Illos etiam ex indice expunxi meo, tu Vero, amice duliscissime, quod cum Salmasii epistolis fecisti , ages. Dn. Enneman , de quo nunciasti, me compellaVit, meamque librariam supellectilem perlustravit. Probavit se mihi talem , uti scripsisti. Miratus autem sum hominis non tum eruditionem, a que experientiam , sed et humanitatem ,

quae tanta est, ut eius similem ex haci natione vix unquam inVenerim. Suecica nim gens climatis, an naturae vitio nescio, elatior morosiorque esse solet. Ea vero

quae secum ex oriente tulit , spolia visu admodum iucunda mihi fuere ; optassem

autem, ut reliqua, quae in Patriam trans vehi curaVit , quorumque indicem monstravit, cernere quoque licuisset. Alcor norum caritas, culus me quoque certiorem

reddidit, singularis plane est. Haec Veroinde puto provenit, quod pauci sint, qui illis describendis operam navare Velint,Cum

illitia

293쪽

IO. MNIL MAIO FIL. . 387 illius consarcinator Mahomet ceterna erimpplicia , qui in exarandis eius codicibus aliquot mendas commiserint , min tur , nec in Christianorum manus incidere facile patiatur gens superstitiosissima. I ae tor isitur , et mihi exemplum eius olim obtigisse , cum in infimis adhuc scholarum subselliis haererem, a commilitone quodam meo dono datum. Nunc ad postremas tuas accedo , ubi Votum tuum de felicitate , quam sub ipsum futuri mensis auis spicium obvenire precaris , initium facit. Miror sane rumores istos , qui hic sparguntur, iam ad Vos pervenine , tuumque in me affectum , benivolumque animum exosculor. Ast quod in aurem tibi, amice charissime , dico, nescio, an felicitatem reputare debeam , quae libertatem vendere coget. Mihi sane , Musis atque amicis ViVere unice percuperem. Enimvero cum Patriae quoque , Tullio assertore , nati simus , cedendumque sit cognatorum precibus , divinaeque , quam primo omnino loco ponere debuissem , proVidentiae , refragrari vix potero. Sed Incerta dubiaque haec sunt , atque a divini Numinis dependent nutu.Cum Graiis te delectari deliciis affirmas, non sine VO-luptate intellises , quod nuper admodum

recentius, eximium tamen Volumen nactus sim, quod complectitur Gregorii Nysi

seni majorem , ut vocat , catecheticum,

294쪽

et quaedam Synesii, qui omnes Attica venustate superat Patre . . Fuit hic Codex olim viri celeberrimi, Ioachimi CAMERARII, quem ex Bibliotheca abnepotis ejus, quae Erlangete sub hasta divendita fuit, redemi, una Cum aliis libris praestantissimis. Inter hos quoque erat Hero dotus, Graece ab ALDO typis exscriptus, doctaque CAMERA II manu plurimum iuIustratus. En quae in fronte voluminis notata sunt r Librum istum Bacbimus . CA'

MERARIUS tam carum habuit , ut, cum ali quando Lipsiae collegiorum expugnatio ab v cibus metueretur , hunc cum caeteris,' quos habebat par tim , partim descripserat, Gracis authoribus, in μ- gestaret , expedians elentum. Hoc quippe Exemp*m primum e melioribus , et illi in thesauri vicem erat, et ex illo Graeca potissimum diadicerat. vid. vitam impressam , et manuscriptam' anno r1 16. Item anno ιν a. Cum Lipsiae in. mola micina incendium exortum esset , impende retque a scintillis in aedes vi ventorum impusspericulum nihil exportari jussit , solum uni exstiis tradidit servandos Testamentum Nov. Grais cum , Platonem graecum et Herodotum hunc ipsum.

Quod Basilii M. libellum edere constituas, impense gaudeo , lubentissimeque , quae mea suppeditat penuria, Concedam. Sunt vero mihi Divi hujus Patris opera Cum ERAS MI praefatione Graece solum edita Basileae 3s3a. ex officina Frobeniana. Fol. Mus vero, cui tu, Amice dilectissime, in suda

295쪽

-nidas, libelli editionem, si Potterianam ex-- Cipias , quae separatim prodierit, possideo nullam. Opera igitur, si 1 usseris , trans- . mittam. Doleo autem, quod dulcissimate hisce nundinis amplectendi. spes evanuerit. Non denegabis tamen gaudium istud, quam primum poteris. d. 14. Apr.

LXXXIII. IO. HENRICUS MAJUS FIL.

. Ut a communibus initium faciam, ver aperire se coepit, sed quod in hiemem reis volvitur. Ea enim est frigoris vehementia , tanta nivis copia, ut non Pascha celebrasse, sed natalem Salvatoris nostri di- em instare existimare posI1s. Rideo homines , qui tempestatem accusant , et in publicum prodire detrectant; ne inclemens tia coeli laedantur. Adeo nec Jupiter pluvius nec serenus aeque arridet Omnibus.s Videas nunc multos paenula indutos , ne tempori fidere , cujus tamen potestati subis; iecti sumus , quotquot Vivimus. Vis ti- hi dicam , quid ipse et sentiam et agam ei Non me terret frigus, neque omni mo s veor Varietate ρ unus sium, idemque.Cumi γ . Bb 3 libellis

296쪽

3'. ΤΟ. - . MAIUS FILlibellis mihi plurimus sermo est. Si quando interveniunt epistolae tuae, tecum es se mihi videor e et sic adficior animo,tam

uam tibi non rescribam, sed respondeam. taque et de his , quae scire desideras ,ruasi colloquar tecum. Ante hos duostes redire ad te iussi GOLIUM , folia

Graeca, epigrammata , Meor Enolim, M morias Trevoltinas, Tubam deniciue fera. lem senum adversus Societatem Jesu clangentem ; reliquos libros mecum adhuc servo. Illos vero commisi typographi quondam hujus Academiae relictae viduae, uam rite illos curaturam non dubito. aucis Verhis, more selito, gratias, quantae maximae agi possunt , ago , et maj0- res etiam, quam quantas agere possum, debere, ultro profiteor. Habeo quaedam de omnibus monenda. GOLIUM meum ex tuo , amicorum optime , locupletavi, quod plagium ut aequo feras animo, impense rogo, memor et Golii et tui fuimrus , ubi occasio tulerit. Verum est,membranas illas Graecas Compendium promittere ; sed non praestant. Noli fidem mihi adhibeas : quin ipsas illas nunc inspicias, si libuerit, atque sic, verene an falso iudicaverim , decernes. Veneratus sumi de crepitae antiquitatis scripturam , planeque

vetustissimam esse , etsi, MONTFAUCO Ni UM nec insipexerim , niti fugiente OC lo in tua bibliotheca , nec seculum destignare

297쪽

D. HEM. AEL S FIT. 39rgnare queam , quod , si absque molestia

tua .fieri possit, ut ex viro doctissimo mishi indices , peto. Ego octingentorum a

norum aetatem habere minimum puto. Varias lectiones adiecta exhibet schedula. Nili epistolas non Allatii, sed asini cuiusdam manum prae se ferre , tecum doleo. Pars est impurissima librorum , ubi indoincti calamus quaedam adscripserit. De epigrammatibus non muto sententiam , quo rum unum , ut monui , alterumve suo loco exhibebo. Omnia autem publici iuris facere ego quidem nolo , quamvis illa deis scripserim omnia. Sunt enim non pauca in illis , quae rectius ignorantur. Liceat mihi de collectore , vel potius auctore istarum inscriptionum, pronunciare idem, quod de Petronio tuo judicat nonnemo :Morum interfuisse , si nunquam scripsisset :elegantiae linguae , si aliud. Arrer EnHim non est ille liber , quem exsipectaveram , quamvis eundem gerat titulum. Meam Vero effu3it notitiam , adhuc exstare similis nominis alium ; alioquin signatius ex gessissem. Tuus enim ille , neglectus VXTORFIO , commentarius est in priorem partem libri Rabbinici , En Israel , compositusque a Josia Pinto ς alter autem auctorem adgnoscit Rabbi Asariam Edomaeum, prodiitque Mantuae , an. sTq. q. historica continens , ex scriptoribus etiam Graecis atque Latinis cialectus. Neque sic

298쪽

IO. - . MAIUS FIT. tamen poenitet lustravisse tuum librum , o

caput siuavissamum , quem antea Videram nunquam , et qui non ubivis inveniendus, etsi praestantia atque raritate non accetiat d illum , quem adhuc quaero. Tubam anti-Jesaitisam cui ita loquar legi, nec sine

risu , placuitque mirifice. Secretis Iesuitarum, in Memoriis Trevultinis exstantihus , adscripsi , quae in meo discrepant exemplo, ne omissis quidem minimis , et parum aut ad illustrandum aut eruendum sensum vel legitimum Vel alienum pertinentibus. Ennemannum tibi arrisisse , gaudeo, mihique fratulor , qui amicum tibi, amicorum principi, conciliare Valui, non indignum amore tuo. Magis est eruditus et humanus , quam Suecia serat, in sua pauci dantur Vere eruditi, humanusere , ut recte iudicas, nullus. Joachimi CAMERARIl thesauros tibi contigisse,majorem in modum laetor, Precorque, ut e dem fortuna plures posthac Graecise auctores, sive scripti manu , sive emaculatia viris doctis ad te veniant, quorum fruincius in me simul redundabit. Jam video, , me, ubi semel ad te Venero, non tam cito huc redire posse , quum tam multa

snt, quae penitius intueri gestio. Sed et Latias ago , quod notabilia illa de CA- ER ARlO , cujus opera junctim edere in animo quondam habuit WEBERUS noster , qui cum alia tractare nunc debeat, ab

299쪽

ab humanitate aliena vix de popularis sui operibus cogitabit amplius non igno. ta mihi esse volueris. Basilii M. opera, ut CONOnere cum editione mea Basileensi Possim, enixe rogo : nulla tamen hic festinatione opus : poteruntque fratri meo tradi, qui una cum libris aliis , quos exspecto , ad me mittet. Quod superest paginae , implebunt manuscripti codices E-hraei tui. Unum ex illis excussa, qui quum Geneseos quaedam ., Exodi item ac Deut ronomii , nec non Jobum integrum com plecti deprehenderetur , missus a me fuit ad BUR CKLINIUM , in edendo opere Biblico iam occupatum , sumtu Andreae propediem edendo. Dabis et hoc amicitiae meae, neque aegre feres , de alieno me fuisse ad tempus aliquod , quod aut tu praescribere poteris , aut ego , liberat a. Hlter Codex , major ille , nondum a me acri et diligenti oculo lustratus , quare quid singulare habeat prete editis precum nam has exhibet, libellis , , dicere me queo. Ille liber, qui in forma quarta scriptus, et qui primum occupabit manuscriptorum tuorum Ebraicorum in quarto, uti vocant, locum csic enim numorare soleo, vel mei in usum , si forsan repeten-'dus aliquis esset codex , aut denuo inspiaciendus, aut quod inde allatum , sed in , dubium Vocatum a malevolis comprobandum esset, servato temporis ordine , quo

300쪽

meeum abs te communicantur continet a principio plenum orationum Iudaicarum volumen, in qx eis multae occurrunt, quae

in editis secus se habent contra Christianos composita. Notavi illa, schedaeque pΗ3consuetudine mea inscribam. Alteram vero ejus Voluminis partem a Maimonide esse prosectam , aut, ut reci ius loquar , ad eum reserendam, dubito. Etsi enim eo usque nondum in ordine, quem mihi ipsi imperaVi, pereenerim , quantum tamen ex stylo et toto habitu, atque lemmatibus quibusdam iudicare valui, recentioris est scriptoris I de quo magis certa scribam Iroxima occasione. Ad extremum, ne a ius videar factus , tua mihi denuo imploranda est benignitas. Scio Acta litteraria

omnia, tam Gallica , quam Belgica tibi esse; quod si igitur in his videris alicubi

observationes meas castigatas, velim significes. In Actis Eruditorum Germanicis, et in Aula libraria inveni illas recensitas, Cum maiori, quam merebantur, elogio I video tamen quaedam aut hon rite intellecta, aut praeter rationem reprehensa , quae omnia colligere, et ultimae parti mearum obse Vationum, quae sexta erit, si Deo visum fuerio praefigere , cum uberiore mentis meae declaratione , obiectorumque modo sta declinatione. Non ita Vanus sum , ut Gallos aut Batavos ineptiis meis percensendis elegantes chartas commaculaturos

SEARCH

MENU NAVIGATION