Commercii epistolaris Vffenbachiani selecta variis observationibus illustrauit ... Io. Ge. Schelhornius

발행: 1753년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

existimem ; id tamen , si secerint , m1m rectius in hominis Germani mente quamhrevitas , fateor , facit obscura conseque da fuerint versati , cognoscere equidem veo. Tu , sive stultum meum desiderium, inte non plane ineptum , Vehemens Certe , et tui unius ope restinguendum , implebis: atque ut facias , denuo rogo. Tandem V Ie , et garrulo amico tuo fave. Giessa

XVI. ante Kalendas Maii MDCCXIV.

LXXXIV. Jo MNRICO MAIO FIL

Ita est, Amice suavissime, cum Musis nonis nisi bene nobis esse potest , fallunt nobis non tractabile tempus , coelique asperam tempestatem experiri non patiuntur. Imo ER , ubi 'alus tepeant fremes , ubi gratior aura. Ego sane aubius semper fui , an aestatem an hyemem praeserre debeam. Multum,fateor, delectat illa, ast voluptatibus atque otio induIgere etiam nos facit; tristior haec videtur , sed dilisentiores nos reddit; uti etiam bonae frugis homines id , quod aia feri , taedii , fratis laboribus dulcibusque studiis facile vincunt. Nec sane aestas luis caret molestiis , nec scio, an calor an frigus

302쪽

studiosis plus adserat incommodi eo m. gis, quod illum nulla ratione evitare,hoc vero fornace probe calente abigere queas. Physicas ac medicas rationes bene multas in medium afferre possem , quibus aptius .esse studiis hybernum prae testivo tempore evincerem. Sed nolo istis tempus iam terere, sufficit, quod intelligas , in hoc etiam consipirare animos nostros , meque tecum ridere homines, qui Rectorem Poliarguere non Verentur , dies , ut est inveteri illo, humeris protrudunt ac conficere nequeunt dissiciles. Nullam sane temporis molestiam experitur, qui suavis sima Musarum societate gaudet , qui dulcissimo amicorum in praesentia ac per litteras fruitur commercio. Nullum de te , amice dilectissime, nullum mihi est dubium, quin ex animo loquaris, nec etiam de me aliter , spero, senties. Sancte alias tibi adfirmare possem , quod , si calamum ad te scripturus arripiam , manus cum Cordesiliant mihi, adeo ut prae immoderatione

verborum efferar , nec tamen commoda

satis Verba, quibus meam tibi voluptatem animique propensionem declarem , invenire queam , ut garrulus tibi procul du-hio videar saepius, molestusque fiam.Quod ne iam quoque accidat, ad alia pergo. Li-hros a te remissos recepi in tempore, nee sne gratia. Quotiescunque enim libri vel ad te mittuntur,. vel a te mihi redeunt,

in magnum

303쪽

magnum mihi videtur facinus,Disque gra-.tias ago, quod egregia studia tua adiuva- .re aliquo modo queam. Ne igitur bene. merendi occasionem praetermitterem, illico

Dno Raumburgero Basilii Opera jus

su tuo dedi. Doleo autem , quod Judaeus utrumque nostrum fefellerit, alium librum substituendo, quam tu, amice dilectissime, egoque tui causa desideraVeramus. Adigam vero illum, ut genuinum etiam procuret. Quod Jesiuitica monita conferre, lectiones

que in vetustis membranis notare Volueris,

rem pratissimam fecisti. Insigni autem heis neficio me obstringes, si quae de Ebraicis. codicibus manuscriptis mones, ac in posterum comperies, in schedula , . ut iam alias rogavi, notaveris. Illos enim in frontate Voluminis suspendo, Velut hederam , ab exacto judicio tuo , profundaque in his cognitione, insignem. Codicem: Biblicum BURCKLlNIO te concessisse, tan tum abest, ut improbem , ut potius gaudeam , id a te factum esse. Utinam Veis ro inveniat, quae ad illustrationem sacrarum paginarum facere possint i Litteraria Diaria, seu acta lubentissime perVOlVam , imo hoc ipso momento in eo eram , sed Ctesaris, non Romani, sed vestratis prae

sentia me avocat. Salutem tuo nomine

dixit, amice dilectissime; eo lubentius igitur, apertisque , ut aiunt , in proVer

bio , januis , Bibliothecae scilicet meae,ex

. ' ' cepi

304쪽

cepi eum, qui ob morum suavitatem, notitiamque , quam ex probe peractis itineribus reportavit, alias me cepisset. Proxime igitur desiderio tuo , meoque , ut

pote laudum tuarum avidissimi , satisfaciam. d. XXL Mai. i7I4.

LXXXV. JO. HENRICUS MAJUS FIL. -

Quod in Senatu Areopagitarum apud Athenienses facere debebant rhetores ; id mihi nunc dictum putabo , ανευκα παΘῶν ad tuas iucundissimas responsuro. Basilii M. opera is curante fratre meo , rite accepi , satis agregia illa , et ERAS MI praefatione illustria , quae me ita cepit , ut bis, ter, relegere non duishitaverim. Attulit ovoque secum Rudigerus Psalterium Arabicum , forte mihi donandum. Quod si ita est, pro mea rusticitate lubenti ac grato animo illud accipio. Recusaveram ill d nuper , amicorum optime, non Uod eam ipsam editionem iam tum possederim, sed quod, cum optionem, aut librum istum Arabicum ,

aut SCHOTTl bibliothecam designandi feceris, ego hanc maluerim , illum me possidere

305쪽

ν. - . MAIUS FIT. . possidere in Bibliis PolygIottis indicaverim. Iam quia raram et pretiosam illam editionem, quae recusa est Parisiis I 6 I9.4. et quam evolvere in bibliotheca Wagenis selliana datum fuit , mihi offers, et contra tuam liberalitatem , et in meam utilitatem injurius essem , si in tui memoriam adservare ad splendorem libellorum meorum detrectarem, quod a tam illustri amico

proVenit. Aecipio , inquam , Psalterium istud, sed ea conditione, ut nullos pota

hac mihi libros dones , nisi quos ipsis,jam

in rogando incivilis , abs te petiero. Pudet enim me, tot indies a te beneficiis adfici , nec benevolentiam tamen tuam simialibus officiis a me ornari posse. Idem Ruindiserus et gratias tibi , amice suavissime , agit maximas , ob humanitatem insignem,

qua illum excepisti , et per me nunc tibi nunciat, inquisivisse se Bulisbaci apud D. Κloctium de historia Francolartensi m nuscripta , in Dietericianis libris latente sat pones rem adfirmasse , nullam Plane inter eos inveniri ; sive Vere ita se res habeat , sive truncus ille , quod ab ejus

ingenio maxime morossi non alienum est, usum eius invideat. Codicem illum man

scriptum tuum , qui Maimonidis quaedam

continere creditur , accuratius volvi, ne

que volam ejus Doctoris , neque vestigium in eo deprehendo, quod impostori tuo inculcare poteris, ne asinum me putet.

306쪽

Est liber aliquis Taschbee, ut Judaei vocant,

ritualis , et nondum edituS , quantum novi; neque enim aut in catalogo librorum Rabbimco , Siphte Iesberim , aut in Bibliotheca Buxtorfiana, occurrit, aut mihi , qui alium hujus nominis habeo, sed non tam plenum, copiosum , elegantem , et prornis a tuo discrepantem, visus ; nisi forsan in Bario occiana , qua destituor , exstet. Intra octiduum absolvam lustrationem librorum .iuorum , quoS , Oblata occasione, ad te remittam , demto for

san codice illo , quo jam BURCΚLINIUS

utitur. Si interim submittere . Volueris lios , et illos avidissime pervolvam. Cum Boethio lente procedit nesotium,seo quod nonnisi subsecivas horas ei impendere debeam. Ceterum, quod et in mei gratiam Acta litteraria inspicere , et nuper KAYSERUM , popularem nostrum , tanta benevolentia, mei causa, excipere Volueris, signum est solitae humanitatis tuae , summeque erga me propensi animi. Perge ita, vir amicissime, et quem semel benefactis reddidisti tuum , eum favore tuo , . quantum libet , Obrue et mam a te solo vinci gloriosium est. Adderem nunc plura , si, quae. adjicere possem, superessent; sed ita me exhausi , ut pumice existam aridior. Neque etiam MANUTII eloquentia Iraeditus Him, qui amicum in epistolis ca-igat, scribere nolentem, quia nulla sup-. petebat

307쪽

petebat scribendi materia. . Quam tamen

ipsam sterilitatem suo exemilio satis esse foecundam ostendebat MANUTIUS. Vir quidam nobilis et pius in Belgio consilium coepit edendi Biblia Polyglotta occidenta- i lia; versionem Latinam, Hispanicam, Ita j licam, Gallicam, Germanicam, Belgicam,

Suecicam atque Anglicam , complecten- tia. De vertione Germanica eligenda du-hitatur et sunt, qui eam, quam nunc ha- hemus LUTHERI , alii antiquiores, alii re 'centiores et interpolatas , admittendas volunt. Mihi totum opus ad pompam magis , quam utilitatem, accommodatum videtur. Nec enim versiones hae sunt' occidentales omnes, neque adeo etiam ra-:riores et praestantiores , quas Ves maxi-

me in tam illustre opus inserendas oportebat. Ubi Hibernica, Sclavonica,Danica, Ungarim, aliae 8 Tabulas quasdam aeneas,' chorographicam puta , et eam , quae ad ' cultum Leviticum pertinentia , item ad nummos et pondera facientia exhibet , adjicient. At haec ipsa jam in tot compa- rent libris, unde petentur. Denique prae- fatio accedere debet , introductionis Vi- Cem gerens,et instituti rationes edisserens. Ego ne teruncio quidem redimam unive

sum et molestum illud opus, quamvis il-

Pars IL Ce LXXXVI.

308쪽

D. Basilii opera,Arabicumque Psalterium' te accepisse gaudeo ; ast aegre me habet adiecta protestatio, favori, meaeque in te voluntati plane contraria. Ne igitur repetaS unquam quaeso, Amice charissime , nec enim curabo illam, sed quavis data occasione contraibo. Licet enim in omnibus obsecundem tibi, meus tamen in te amor nullis a verecundia tua legibus vel limitibus se circumscribi patitur. Utinam pluribus sese exserendi facultas ctequentior modo foret. Κlotetium Dietericiana de Civitate nostra collectanea negare non miror , cum de summa hominis , vel stipitis, nam nomen et tomen habet , invidia certiorem me nuper reddideris. Gratias autem cognato lao , quem salvere jubeo,habeo, quod auriculas moroso vellere non detrectaverit. Codicem Hebraeum Maimo

nidis non esse, Impostori, qui Vendidit , exprobrabo. Αst sussicit, quod ineditus , nec spernenda continere tibi videatur. Submittam vero, uti iubes , brevi alios , quibus adiiciam insignem aliquem AEthiopi Cum, quo hisce nundinis potitus sum. Milis te flor. aestimasse illum, qui ex Abyssinia detulit, asseverabat Noetstentus , et in, scheduli

309쪽

IO. - . AEMIO FIT. 4o3 schedula capsulae , qua includitur , agglutinata ab Abyssinae Imperatoris Legati, Chodia Morad filio descriptus dicitur g). Evangelia continere inscriptio promittit everum Psalterium, Proverbia ac Canticum complecti Reverendus Dn. MIEGIUS Professor et Consist. Heidelbergensis , qui

eum manibus tractaVit , certiorem fecit. . Quod an ita se habeat, et an editus me- Iior sit Codex , intelligere abs te aVeo. Nitide in membranis exaratus , et setiS --tiquus videtur utique. Cum nullus adhuc eius idiomatis mihi fuerit, laetor,quod meam Orientalium sumilectilem illo orna- 're aequo satis pretio potuerim. Acta Lit- teraria summa diligentia excussi; ast nullibi adhuc aure piis. Observationum tuarum mentionem, praeterquam in locis a te

ipso, amice dulcillime , indicatis inveni. In culpa procul dubio est xiguum Ediatoris tui cum exteris cO mercium. Ma-

is tamen h. e. pro merito innotescent revi spero. Doleo autem, quod, quae singulis mensibus eduntur ab Exteris, Diaria habere nequeam , sed singulis saltim nundinis exspectareP debeam. Caeterum inquiram sedulo, teque , amice mellitissime ,

Q vid. de hoc Codice Bibliothecae VMn-

310쪽

monebo. De Bibliis Polyglottis occidendalibus, quae in Belgio parari scribis, tecum plane sentio. Quam plurimis, rarioribusque eiusmodi versionibus Bibliothecam meam superbire non ignoras , quas . Omnes in unum congerere sumtuossim potius ac operosum , quam utile futurum. Moris nunc est , ut in Bibliopolarum gratiam , commodumque ingentia talia opera consaris cinentur , quae Reipublicae Litterariae oneri magis sunt, quam utilitati. Ego certe' institutum istud semper improbavi , damnumque exinde isens haud leVe , mecum que omnes , qui aliqualem Bibliothecam . exstru9nt. Certe non nisi Schedat, libellique minores in unum colligendi essent; majora Vero opera seorsum luci reddenda, ut cuilibet integrum esset , sibi seligere , quaecunque arrident atque conducunt. Imone opera quidem unius autoris, inprimis cum Varii arsumenti sint, conjungere,quod solemne . hodie est, consilium duco. Hii,cenim fit, ut nonnisi ditiores comparare queant , aliis carendum sit. Imo fraudi

multis est , qui cum pleraque autoris scripta , ab ipse , dum in vivis esset, tem- pops successu edita, iam dum possideant, ob unius alteriusve libelli posthumi causam, omnia iterato , multaque tapius, quaei, studiis suis non inserviunt, inviti acquir re cogantur. Quae. omnia , quam si emihi maximo meo incommodo accidere io-leant s

SEARCH

MENU NAVIGATION