Opere di Francesco Maria Cavazzoni Zanotti. Tomo primo nono

발행: 1781년

분량: 359페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

Iiqua virtute excellit, in amore etiam honestatis excellat oportet, quam honestatem si summopere amat, eamdem sequetur facile, & prompte in omnibus. Propterea qui in una virtute excellit, omnes habere Micitur. D. Felicitate.

Uamvis pulcherrima sit virtus, non omnino tammen hominem perficit, neque eum statum ipsa per se constituit, qui sit omnium maxime expetendus, quique felicitas dicitur. Quis enim non ei melius esse putet, cui virtus sit cum valetudine coniuncta, quam ei, qui virtutem habeat in summis doloribus 'Quamquam Stoici docent, felicitatem in virtute sola consistere, eumque semper felicissimum esse, qui sit sapiens. Atque his beatus est homo in eculeo, si virtutem habeat. Itaque valetudinem, & alia bona extra virtutem non bona esse dicunt, neque eorum contraria , uti dolorem , mala ; nam neque illa ad selicitatem faciunt, neque his sapiens infelix fieri potest. Quare illa eligenda potius nominant, haec reicienda . Verum non sic nominarent,

nisi & illa bona, & haec mala esse sentirent. Peripatetici Aristotelem secuti, cum felicitatem quamdam homini in hac vita, & in hac societate degenti proponere vellent, illam omni bonorum genere composuerunt. Itaque cum virtutem moralem ad eam constituendam requiri maxime pu-T t a lave

352쪽

33r DE HOMINE

taverunt, tum etiam virtutes intellemvas, idest i genuarum artium, de disciplinarum cognitionem phisque animi bonis bona corporis addiderunt, valetudinem , robur, formam ; neque internis bonis contenti cum essent, externa quoque adiunxerunt, cognationes, amicitias, divitias, aestimationem, honores , eumque felicissimum existimarunt, qui esset

haec omnia assecutus.

Atque horum opinione felicitas non in manu hominis est posita ; non enim in potestate cuiusque est, ut & honores obtineat in Republica , 6e pulcher sit, & bene valeat; est tamen in manu hominis moralis virtus, quae pars selicitatis est potissima. Quod si felicitatem hanc tantam acquirere nemo

potest , is tamen felix dicitur, qui ad hanc quam

proxime accedat.

Et vero si qua se licitas homini dum hanc vitam agit, & in Republica versatur sibi & Civibus suis

serviens, proponenda sit, quae alia ei proponi posest praeter hanc unam non video, quam Aristoteles descripsit, quaeque civilis felicitas nominatur. Spectavit altius Plato. Is enim felicitatem non in hac vita expectari aut quaeri voluit; existimavit quippe hominem esse mentem quamdam , quae uniretur corpori, non ut unum aliquid per se compo, neret , neque ut civis esset, sed ut peceati alicujus,

tamquam in carcere , poenas lueret; ex hoc carcere

in suas sedes evolaturam esse , ibique felicitatem tandem esse adepturam, si in hac quidem vita virtutem esset

353쪽

TRACTATIO BRER. . 333

esset secuta. Frustra felicitate a quaeri in hoc car

Sperari autem felicitatem ex morte Plato vult, tum quod animus post mortem manet, tum quia prae mium virtuti aliquod esse debet; quis enim putet , naturam, quae alia tam multa tanto consilio,&tam apth ordinaverit, horrendissimum hoc monstrum pati posse, ut virtus in perpetuum crucietur, exultet vitium , de regnet ρ Quare cum praemium Virtuti in hac vita non sit, dubitandum non est, quin sit suturum post mortem. Est autem virtutis praemium se-lieitas a Cum ergo selicitatem non nisi solutae menti PIato proponat, eam proponit, quar in s utam mentem possit cadere , scilicet, quae in contemplatione consistat. Itaque animum hominis, cum ex hac vita decesserit , ad pulcherrimas simplicissimasque,& sempiternas ideas redire putat, quarum contem. platione selicissimus fiat, beatissimusque . Quare felicitatem hanc vocant contemplativam. Quod si quem felicem in hac vita e Platonis sententia dicere volumus, eum dicamus, qui se totum virtuti dederit; nam praeter quam quod in virtute sua gaudet, contemnit etiam fortunam ,& paucissima desiderat, quo multis molestiis liberatur. Huc accedit se licitatis futurae spes quaedam ; ut enim miseri iam sunt, qui timent, ne sint aliquando, sic felices quodam odo dici possunt, qui sperant aliquando se futuros.

Vidit

354쪽

sana Bononia Paenitentiarius pro Eminentis. , ore Remerendis. Domino D. Andrea Carrin

Ii Ioanneiti, ordinis nacti Benericti, Congregat. Camaldulensis , Arcbiepiscopo Bononia , S. R. I. Principe. Dio r9. Iunii Irso. IMPRIMATUR. D. Audisus Maria ce uti Hearias Generalis S. O ii Bononia.

SEARCH

MENU NAVIGATION