Opere di Francesco Maria Cavazzoni Zanotti. Tomo primo nono

발행: 1781년

분량: 359페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

Iorum affectione. Auditus est perceptio sonorum , cuius organum est auris. olfactus est perceptio odo. rum , cuius organum est nasus; Gustatus est perceptio saporum, cuius organum lingua est; tactus est perceptio mollitudinis, & duritiei aliarumque qualitatum, cuius organum censetur esse cutis. Hae qualitates per sensus perceptae animam admonent de corporibus, quae extra sunt. Quia vero horum sensuum organa in externa corporis parte patent, idcirco hi sensus externi dicuntur. Sunt autem & sensus interni, qui re ipsa nihil sunt aliud , nisi facultates, quas anima exercet circa res perceptas; quia tamen eas exercet ex asse

ctionibus quibusdam corporis, idcirco dicuntur sensus, & sua habent organa in corpore; & quia haec organa intra corpus ipsum sunt quibusdam in cere-hro esse creduntur idcirco hi sensus dicuntur in.

terni . Dissicile est internos sensus omnes numerare, uti & singulorum organa cognoscere . Tres praeci pue proponi solent. Sensus communis, quo anima sentit non solum , sed etiam consert ea, quae separatim per externos sensus percipit. Phantasia , sive imaginatio , qua anima a rebus per sensus externos perceptis idola quaedam sibi fingit. Memoria , qua anima de rebus perceptis recordatur. Has facultates exercet utique anima ex affectionibus corporis vel potius cerebri. Incidunt enim morbi , qui cum cerebrum laedant, has facultates gom. III. S s tu

342쪽

turbant; oportet ergo harum facultatum elle organa in cerebio. De Sensuum externorum senseriis . Erceptionem animae non totum organum aeque facit, sed sunt in organis partes quaedam , quae ali as commovent, & hae alias, donec ad eam perveniatur , qua commota percipiat statim anima ac sentiat. Haec pars ultima sensorium dicitur. Est autem in sensibus quibusdam quaestio non levis, quae pars pro sensorio sit habenda. Exordiamur a visu . Cum visus organum sit oculus, putant alii sensorium visus esse coro idem, alii retinam. Nam cum radii lucis, qui visionem excitant, per pupillam ingressi humorem crystallinum traiecerint , uniuntur tandem in fundo oculi, sive in retina , sive in co-roide & imaginem obiecti, a quo prodeunt, depiningunt . Creditur autem visio pendere ab hae ima. gine .

Hane ob rem multi putant, sensorium in eo. roide statuendum esse potius, quam in retina ; nam eum corois sit opaca , ideoque radios inflectat, videtur aptior esse ad obiem imaginem exprimendam, quam retina, quae Pellucida est, & radios ultra si nil progredi. Neque hi tamen satis firma nituntur ratione. Nam primum visionem non imago ipsa facit, sed impulsus, quo radii fibras nerveas excitant sive reiatinae a

343쪽

tinae, sive coroidis, quamvis impellentes fibras imaginem quamdam per accidens depingant. Deinde, licet coro is si non diaphana, retina pellucida, tamen radii uniri aeque in retina possunt, ut in coroide,& retinae fibras aeque ut coro idis excitare. Nihil est ergo, cur sensorium in coroide magis quam in retina constituatur .

Huc adde , quod radii pro vario colore, quem exhibent, in variis uniuntur distantiis, alii longius ab humore crystallino , alii propius. Non ergo uniuntur omnes in superficie coroidis, sed multi uniuntur etiam in retina . Quare si visus sensorium ibi ponimus , ubi uniuntur radii, non est sensorium a reistina excludendum . Cum auditus organum sit auris, credunt multi, sensorium esse membranam nerveam , quae intimam auris cavitatem investit, ac praesertim Eonas sonoras . Nam commotiones aeris , in quibus soni consistunt, per meatum auditorium lapsae , in cavitatem tympani ingrediuntur , seseque per aerem tympano contentum propagant I ac cum ad ultimam cavita. tem auris pervenerint, Zonarum fibras impellunt,& sonorum perceptiones excitant.

Olfactus organum est nasus; vix autem dubitatur , quin sensorium sit membrana pituitaria , ad quam perveniunt particulae a corporibus odoris emicta , in quibus particulis odores consistunt. Gustatus organum est lingua. Sensorium sunt

papillae quaedam nerveae in lingua assurgentes, quas S s a pel-

344쪽

pellunt, & commovent ciborum particulae , dum versantur ore, & cum saliva permiscentur. Tactus organum est cutis totum corpus investiis ens. Itaque hic sensus latissime patet. Sensorium auistem tactus sunt papillae nerveae ex ipsa cute assuris gentes. Quare ubi papillae hae consertiores sunt, uti

in extremis digitis , ibi quoque vividior est tactus. Ais Sensatio fiat in parte. EX his , quae diximus , satis constat sensorium cuia

iusque sensus in nervea quadam substantia consistere, ideoque , cum nervi omnes in cerebro terminentur, viam esse quamdam , sive communicationem inter sensorium quodlibet, & cerebrum. idque minime mirum esse debet; nam eum sensus interni certissimam connexionem habeant cum externis, illi autem in cerebro sint, sane convenit viam quamdam esse ab externis sensibus usque ad c

rebrum .

Multi hane communicationem explicare cum ve- Iint, docent, animales spiritus, qui nervum replent, si pulsu quopiam vel lucis, vel soni , vel alterius euiusvis qualitatis in sensorio excitentur & commoveantur , Commotionem suam per nervum usque ad cerebrum propagare , ibique perceptionem animae quamdam excitare. Atque horum sententia, nulla

umquam in sensorio perceptio fit, quin alia similis in cerebro fiat. Alii

345쪽

TRACTATIO ERET. 3rs

Alii progressi longius sibi persuadent perceptionem seu sensationem omnem in cerebro tantum fieri, quod scilicet anima non statim sentiat, aut perincipiat cum sensorium pellitur , sed solum cum sensorii commotio per nervos ad cerebrum pervenit. Quos si audimus, dicendum erit animam non in parte id est in organo sentire , sed in cerebro V. g. non in oculo , sed in cerebro videre objecta. Idque dissicile explicatu est , praesertim in visione, quae semper accomodatur ad eas dispositiones, quae in oculo sunt ; esse in nervo optico, aut in cerebro non possunt ia Mitto , obiecta magnitudinis , & figurae variae videri pro varietate magnitudinis &figurae, quam habent: illorum imagines in fundo oculi depictae . Illud utique certum est , nos videre unumquodque obiecti punctum in illa directione, quam habet radius lucis ab eo puncto pro veniens. dum retinam pellit; itaque ab his diremonibus bene oris dinatis pendet visionis persectio ; si illae turbentur ,

turbatur quoque visio. Oportet autem has uirect Ones omnes turbari, simul ac motus in retina. excita isti per nervum opticum ad cerebrum usque per multos , angustissimosque flexus propagantur . Videtur ergo visio commodissime fieri in oculo, neque fortasse commotio cerebri visionem ullam in anima excitaret . nisi eamdem prius oculus excitasset , Dices ; si ligato, aut secto nervo interrumpatur via, quae a sensorio ad cerebrum ducit, sensatio, cessat; ergo videtur ea fieri in cerebro tantum . Re G

346쪽

gri DE HOMINE

Respondeo, requiri in sensorio dispositionem quamdam , ut sensatio in ipso fiat; hanc dispositi

nem, seisio , aut ligato nervo; sortasse tolli. Sen. sorium fortasse non est satis recte dispositum , nisi succo quopiam irrigetur, qui a cerebro per ne vos ad ipsum fertur ; quare ligato nervo , aut secto, cessat sensatio in parte, non quod in pa te non fiat, sed quia cessat in parte dispositio illa, sine qua fieri sensatio non potest. Dices: interdum sensatio est, etiamsi absit se serium v. g. si cui pes amputetur, sentit aliquamdiu dolorem in eo pede, quem non habet; oportet ergo sensationem hanc non in pede fieri , sed in co

Respondeo , non negari, sensationem , quamvis in parte fiat, fieri etiam in cerebro. Et sane ebrii,& certis morbis affecti , multa vident, quae tamen praesentia oculis non sunt, eaque vident propter v hementissimas cerebri commotiones. Fit ergo sensatio in cerebro, quamvis fortasse fiat etiam in parte .

Dices: si sensatio in parte fit, quid necesse est, eam fieri in cerebro Respondeo. Sensationes, quae singulae in singulis

organis fiunt, debere omnes in unum colligi , ut sensus alii , nempe interni, exerceantur, qui quoniam in cerebro exercentur, conveniens est, sensatio nes omnes ad cerebrum ferri. De

347쪽

De Motibus voluntariis. O Stendunt sensus, corpus agere in animam; osten

dunt vicissim motus voluntarii animam agere in Corpus. Sunt enim in corpore partes quaedam, uti bracbia , crura , quae pro animae voluntate moventur. Quoniam vero dubium non est , quin hae partes ex musculorum contractione moveantur, oportet ani mam vel agere immediate in musculos, ipsos contrahendo ; vel agere in aliquid aliud, quod ipsum

postea musculos contrahat.

Multi hoc tantum opus sic explicant. Volunt animam impellere animales spiritus, qui sunt in cerebro , eosque per nervorum canales urgere usquo ad eos muthulos , qui ad partem illam pertinent, quam anima moveri vult. Hi musculi spirituum incursu turgescentes contrahuntur, & partem movent. Iuxta hanc opinionem anima non agit immediate , nisi in spiritus animales , qui in cerebro verinsantur , nam motus alii omnes spiritibus ipsis conis siciuntur. Quod si velis sensationes etiam omnes in cerebro tantum fieri , ideoque nullam aliam corporis partem immediate agere in animam , nisi cere. brum ; iam erit causa aliqua , cur dicatur, animam, non toti corpori , sed cerebro tantum unitam e Te .

Idque in primis Cartesius docuit, qui rationalem animam in cerebro, vel potius in certa cerebri parte

Iocavit. Quod

348쪽

318 DE HOMINE

Quod si sensationes fieri in organis existim mus, dicendum erit animam non cerebro solum unitam esse, sed organis quoque, vel certe sensoriis; eoque latius patebit praesentia animae , si eam veliamus musculis quoque immediate uniri, ut eos conmtrahat.

Sed utcumque res habet, quoniam unaquaeque pars corporis extensa est , & partibus aliis constat, cuicumque parti uniatur anima , oportet eam uniri rei extensae, & partes habenti. Est autem certissimum totam animam, & toti huic rei, & singulis huius rei partibus unitam esse; non enim potest dispertiri anima, & partim uniri uni, partim alteri rei. Hinc illud invaluit: animam esse non minus totam in toto , quam totam in parte qualibet . Dicitur enim esse in ea re , cui unitur.

D. Virtute .

Coniunctione animae , & corporis fit homo, cuius

actiones multae cum sint liberae , & ab eius voluntate pendeant, nihil magis interest cognoscere , quam quo modo dirigendae hae sint. In his enim dirigendis laus omnis est. Caetera, quae a voluntate hominis non pendent, non hominem commendant, sed causas alias. Humanarum ergo actionum regula a principiis 2onestatis ducitur. Sunt principia honestatis actiones

quae

349쪽

quaedam , quas statim ut proponuntur , laudabiles per se esse cognoscimus. Sunt autem ridendi , qui ullam huiusmudi actionem esse negant, docentque omnia propter utilitatem fieri oportere, in quo nishil est laudabile. Qui tota via errant. Quis enim non videt, laudabile esse fidem praestare amico, fratri auxilio esse, promissis stare, etiamsi nullum ex his commodum percipiatur Atque hae sunt primae naturae leges , & Philosophiae moralis quasi axioma ta , quae qui negant, iidem & geometriae axiomata negare possunt. Ex primis naturae legibus alias deduxit quamplurimas philosophorum ratio, quas de ipsas sequi oportet; est enim inter eae tera honestatis principia illud etiam, ut rationem ubique sequamur, & rebus allis omnibus anteponamus ; quod qui neget, nesciat cur neget; nam si rationem negandi ageret, ostendet hoc ipso rationem se sequi. Sic ratio a primis naturae legibus profecta ad ius gentium venit, quo gentes omnes utuntur', &ad civile, quo cives utuntur cuiusque urbis. Si his Iegibus, Se omnino si ratione voluntatem suam h mo dirigat, laudabiliter, di honeste se geret; sin autem instinctu quodam ad voluptatem, de comm da se rapi patiatur, contra quam ratio fert, peccabit .

Hinc virtus, de vitium intelligitur; si quis enim allue seat libidinibus resistere , de rationem sequi, ut

iam id promth , de facile possit exequi, is dicitur

350쪽

33o DE HOMINE

virtutem adeptus esse; est enim virtus habitus se quendi rationem . Contra vitium est habitus abedirandi a ratione. Qui autem rationem ex habitu,& facile sequitur, eamdem libenter, & cum voluptate sequitur, eoque libentius, & maiori eum voluptate , quo maiori virtute est praeditus. Sunt qui velint, in hae sola voluptate felicitatem esse posi

tam .

His apparet, virtutis subiectum voluntatem esse, in hae enim inhaeret habitus sequendi rationem; obiectum vero esse omne id, circa quod voluntas versatur rationem sequens. Ut autem obiecta multis

modis dividi possunt, si e & virtus multis modis diaviditur ; nam virtus , quae in periculis exercetur, fortitudo dicitur οῦ quae in moderanda ira, mansuetudo , quae in sumtibus faciendis , magnificentia , aliaeque virtutes sunt secundum communes , & populares divisiones; quas Aristoteles praeclare explicavit in . Ethi ea. Idemque animadvertu, virtutes singulas in m dio quodam esse positas , ex eo quod is in virtute consistat, qui neque ultra certum finem progredi tur, neque intra se teneat. Velut magnificus non est, neque qui sumtus maiores facit, quam ratio fert, neque minores. Haud se io, an aeque haec mediocritas in virtutibus omnibus appareat. Ut autem honeste quis agat, oportet ut honestatis amore agat; nam si alterius rei amore duc retur, honestatem non sequeretur. Quare qui in aliqua

SEARCH

MENU NAVIGATION