장음표시 사용
321쪽
rem eum dico non solum externam intelligi volo , sed etiam internam, quae meatu quodam, & cavitatibus duabus eomponitur. Meatus, quem audito rium vocant, in auricula externa aperitur, flexuosus est. & tandem membrana quadam occluditur; quae dicitur membrana tympani, hanc enim statim sequitur cavitas dicta tympanum . In hac cavitate occurrunt ossicula tria, qt ae malleus, iocus, sta pesa sorma nominantur, molliter inter se nexa, ct ex una parte membranae tympani adhaerentia , ex altera vero alteri membranae , quae fenestram ovalem claudit. In tympani cavitate subtilissimus canalis a-
Peritur, ad palatum pertinens, Eustachiana tuba ab inventore Eustachio dictus. Ultra fenestram ovalem cavitas est altera, ipsa quoque in osse insculpta , clausa undique, & multis anfractibus distincta, ut hinc Iabyrinthi, hinc cochleae , hinc canalium semicircularium speciem praeseserat. His insternuntur mem
branae nerveae a cerebro ductae ; quae autem canalibus, quos dixi, insternuntur proprie dicuntur Ennae. Par aliud nervorum a cerebro proveniens ad oeulos spectat, itaque hi nervi optici dicuntur. Sed iam de oculo dicamus breviter. Oculum tres praetacipue membranae continent, harum una scieroti ea
dicitur, quae quoniam in media anteriori parte ocu-Ii pellueida est , dieitur etiam cornea . Huic meminbranae alia subiacet, quae dicitur coroides, quaeque in anteriori parte a cornea se retrahit, & foramen
habet, quod pupilla appellatur; hinc etiam uvea
322쪽
dicitur: dilatatur autem, & contrahitur pupilla petfibrillas quasdam circa ipsam positas, quae ob diversos colores iris dicuntur. Coro iden tertia tunica, seu membrana sequitur , quae a forma retina nominatur.
Haec explicatur solum in fundo oculi ; in anteriori
parte nulla est. Porro his tr bus membranis humo. res tres continentur , qui cavu' replent. Anterior
est aqueus , posterior est vitreus; sedet inter utrumque crystallinus, utroque densior. Singuli suis membranulis continentur. Crystallinus formam habet lentis , & est quasi pendulus pone pupillam. Quo fit ut
oculus sit quasi camera quaedam optica , & in eius fundo externorum obiectorum imagines depingantur. H is praecipue partibus constituitur oculus, in cuius fundo nervus opticus implantatur . Accedunt oculo etiam musculi, qui contrahentes se se alii ex aliis oculum ad diversas partes convertunt, o movent. Aliud nervorum par a cerebro ad linguam seris tur. Est autem lingua carnosa quaedam pars , mollis,.& laxa musculis pluribus instructa, quorum contrarictione multis modis torqueri potest . Tunicis duabus. involvitur, infra quas papillae nerveae exsurgunt, non
unius sormae , ideoque in plura genera ab Anatomi- eis distingui solent. Radices linguae ad fauces spectant, unde ea nales duo deorsum per collum feruntur , alter in thoracem , in abdomen alter. Ille aspera arteria, siva trachea . hic insophagus appellatur . Anterior est aspera arteria, quae in caput, quod etiam
323쪽
etiam larynx dicitur, & bron cum dividitur. Larinx, quae superior pars est, cartilaginibus componitur variis , inter quas rimula aperitur , glottis dicta, per quam aer ingredi in canalem potest , & egredi. Glottidi super imminet cartilago quasi operculum , epigi otiis dicta. Cartilagines hae omnes musculorum quorumdam beneficio concuti , & moveri possunt.
Broncus, quae pars reliqua est tracheae, ex anteri ri parte cartilaginibus constat anularibus, quae aliae aliis membrana quadam annectuntur; a parte posteriori, ubi cesophago finitimus est, membranosus toritus est . Ingressus in thoracem dispertitur in ramos innumerabiles, qui bronchia appellantur. Usophagus canalis est tribus tunicis constans, quarum media carnosa est, exterior fere tendinosa, interior nervea. Thoracem transi es a sinistra parto in abdomen sertur. Per hunc cibaria descendunt. De Norace. THorae is ea vitas costis utrimque eontinetur; anisterius sterno , posterius dorsi vertebris inferius dia. phragmate terminatur. Est autem diaphragma membrana latissima, quae thoracem , & abdomen separat, musculis pluribus composita. Dicitur etiam septum transversum. Thoracem totum intus ambit membrana quaedam , cui pleurae nomen est; eademque a sterno sainflem
324쪽
inflectens , & ad spinam dorsi per medium thoracem transversim procedens, ipsum in duas cavitates divisdit dexteram, & sinistram . Qua autem thoracem dividit, mediastinum appellatur . Hinc atque hinc pulmones sunt , tenuissimis membranis compositi, quibus vesicae quam plurimae efformantur; ad has bronchia pertinent, quae per pulmones totos disperguntur. Itaque aer per tracheam ingressus in vesiculas pulmonares irruit, easque dilatat, quae post concidunt sponte sua, & aerem per tracheam remittunt. Quae alternatio respiratio dicitur . Quo autem aer per tracheam lapsus dilatare pulmones possit, attolluntur costae , quae & ipsae post concidunt. Sunt qui velint ex aere, qui in pulmones labitur, tenuissimum quoddam pabulum separari, quod invehatur in sanguinem . Sunt enim pulmones sanguiferis ductibus refertissimi . Mediastinum cavitatem quamdam format, inter pulmones duos , in qua est cor , viscus nobilissimum; itaque haec cavitas capsula cordis, & perieardium nominatur. E superiori parte huius capsulae cor pendet mucrone deorsum converso. Cor natura est musculari, & dividitur in duas cavitates, unam dexteram , alteram sinistram , quae ventriculi, vel etiam thalami cordis appellantur. Hos ventriculos discriminat septum carneum denssisimum, firmissimumque.
E superiori parte utriusque ventriculi exeunt
325쪽
canales duo maxime insignes, qui in alios aliosque exiliores dividuntur, de quorum alter ad totum corpus spectat, alter ad pulmones. Is qui exit a ventriculo dextro , & pertinet ad totum corpus dicitur vena cava; qui pertinet ad pulmones, arteria pulmonaris . Is vero qui exit a ventriculo sinistro , &per totum corpus pervadit, dicitur arteria magna sive aorta; qui pulmones pervadit, vena pulm
His rebus circulatio sit sanguinis. Sanguis enima toto corpore per venam cavam in dextrum venistriculum labitur , hinc in arteriam pulmonarem tranis sit; unde vehitur in venam pulmonarem , e qua in ventriculum sinistrum se immittit, unde rursum pera ortam in totum corpus dispergitur; ubi rursum ex arteriis in venas rediens, rursum in venam cavam colligitur, & ad dextrum cordis thalamum revehi
Hune motum ericit praecipue cor, modo rela.. xans se se , modo constringens. Etenim dum se relaxat , sanguis e vena cava in dextrum ventricuislum , e vena pulmonari in sinistrum se immittit. Dum se constringit, sanguinem pellit, atque e dextro ventriculo in arteriam pulmonarem, e sinistro in aortam coniicit. Relaxatio cordis dicitur diastola , constrictio systole . Ne sanguis, dum cor eonstringitur, in venas refluat , iaciunt valvulae ad venarum oscula appositae, quae sanguinis regressum prohibent. Quo autem poG
326쪽
sit sanguis a corde ad omnes corporis partes per arterias ferri , habent arteriae quoque constrictionem , relaxationemque alternam ; nam relaxatae sanguinem a corde accipiunt, quem postea , se constringentes, propellunt magno impetu , nec regredi ille potestva Ivulis impeditus. Ut autem hic sanguinis cursus conservetur, oportet minima exilissimarum arteriarum oscula inseri minimis osculis venarum , ut influere sanguis ex illis in has possit. Has anastomo sestamen nemo adhuc comperit. De Abdomine .
AB domen cavitas est infra diaphragma , quam
mustuli plures & magni ambiunt. His modo constringitur , modo relaxatur; ac dum constringitur, interiora comprimit viscera , & diaphragma versus thoracem adigit; quod rursum deprimitur, abdomine se relaxante. Haec alternatio respirationem adiuvat. Suecingitur abdomen membrana tenui , sed valida , quae dicitur peritonaeum . Ihtra hanc ergo sunt omnia abdominis viscera . In his primum occurrunt ventricuIus, seu stomachus , & intestina . Etenim ces phagus prosorato diaphragmate a parte sinistra in abdomen penetrans, inflectitur statim versus dextram, seseque valde dilatans sacculum etarmat, qui ve triculus dicitur. Hic rursum angustatur, & canalem
327쪽
mat Iongissimum , qui ut abdomine. contineri possit per gyros multos, & anfractus revolvitur. Canalis hic in sex partes dividitur ab Anatomicis, quae intestina dicuntur. Canalis totus in podicem desinit. Ventriculus ergo duo habet orificia, unum sinu strum spectans ad oesophagum, alterum dexterum spectans ad intestina. Illud superius dicitur, hoc inferius. Tria priora intestina dicuntur tenuia ; primum quod ventriculo adhaeret, appellatur duodenum, quod sequitur ieiunum, tertium iteon. Tria, quae sequntur crassa ; primum caecum , alterum colon, tertiram rectum.
In testinis per longum adnectitur membrana quaeindam multis modis plicata me senterium dicta, in qua praeter sangui seros ductus, arterias scilicet, & venas , sunt quoque vasa exilissima, quae dicuntur I ctea , & hiant in intestina . Haec vasa pererrantia me senterium ad receptaculum maius deferuntur , quod pancreas mesenterii dicitur ; atque hinc in ductum procedunt, cui chili fero nomen est, quique tandem in venam subcIaviam hiat. His cibaria in sanguinem deducuntur. Nam primum per oesophagum in ventriculum demissa, ibi eoneoquuntur, idest in liquorem album convertum tur , qui chilus dicitur. Hanc cibariorum conversionem facit partim ea-lor , qui in ventriculo est; maxime vero di sibiventes succi, qui plurimi a ventriculi tunicis in eius cavitatem extillant. Eoque etiam conseri ventricu-
328쪽
li ipsius continuus motus; ventriculus enim relaxatur alternis, S constringitur, non quidem totus simul, sed primum in ea parte, quae ce phagum spectat, te deinceps in aliis; qui motus peris alticus appellatur, idemque motus intestinis communas est. Cibaria ergo cum aliis causis subacta . tum hoc motu ventriculi agitata, in chilum vertuntur, qui post eodem hoc motu in intestina adigitur i& ultra propellitur. Labente chilo per intestina pars eius tenuior, & purior in vasa lactea ingreditur, ac tandem per chili ferum ductum in subclaviam influit, &sanguini admixtus sanguinis formam aecipit , & ad omnes corporis partes reparandas, nutriendasque circumfertur. Pars chili reliqua per intestina piogreditur, & tandem per anum extra corpus emittitur. A parte dextra ventriculi est hepar in quo bis lis secernitur; haec per ductum, qui chol edocus ducitur, in intestinum duodenum transmissa, ehilo admiscetur, & saecum eo lorem facit. A parte sinistra uentriculi est lien . Infra ventriculum est pancreas, in quo succus alius secernitur , quem pancreaticum vocant. Is quoque in intestinum duodenum influit. Infra haec sunt renes, unus sub hepate, alter
sub liene. In his humor a sanguine secernitur, qui post per canales duos longos admodum, dea angustos in vesteam decidit. Hic scilieet urina est. Vesica perisormis figurae est , eiusque cervix deorsum spectans, intestino recto insidet, in maribus quidem ; nam in sceminis collum uteri interponitur. Desinit in sphi
329쪽
cterem quemdam, sive anularem musculum, quo contracto vesica intercluditur, & urinam continet;
Atque haec vi centur ad conservandum hominem esse facta. Generando autem inserviunt praecipue in viris. testes, in quibus formatur semen per penem emittendum, in mulieribus uterus, qui semen excipiat. Is landum, & cervicem habet; cervix in v ginam desinit iras hiantem; fundus expansiones habet duas , quae a forma tubae dicuntur ; falloppianae , a Falloppio inventore. Hae tubae , cum uterus virile semen recipit, eriguntur, & extremis suis m Iiebria ovaria complectuntur. Constare haec Creduntur ovis quam plurimis in vesiculis totidem delit scentibus. Ηaee ova , si virilis seminis aura attingantur, saecundantur; excrescentia disrumpunt pelliculam , 6t per salloppianam tubam in uterum descendunt. Ibi foventur, ut homo tandem eeneretur, post aliquod tempus egressu Eus utero, & nasciturus. Sic illud mirabile, di prorsus divinum generationis opus absolvitur. Hactenus partes singulas perseeuti sumus, brevissime, de cursim; ne anatomicorum provinciam ingrederemur . Nunc paucula attingamus, quae alaniversum corpus spcctant.
330쪽
HUmores per totum Corpus occurrunt multi Iquorum paucos supra memoravi. Plerique horum e sanguine excernuntur per solliculorum quorumdam
membranas labente ; nam interim dum sanguis per has fertur, particulae ab eo separantnr, quae in solliculi cavum decidunt, de humorem componunt, qui post per proprium ductum alio labitur. Folliculus dicitur glandula; ductus vero, qui a glandula oritur,& per quem humor secretus excurrit, dicitur vas excretorium. Sic bilis in hepate , succi dissis luentes in ventriculo, saliva in palato, de alii humores in aliis partibus secerni putantur. Cur autem particulae a sanguine secernantur, non omnes in folliculis omnibus, sed aliae in aliis , ut hic urina secernatur , illic Iympha ; quaestio est implicatissima. Sunt qui putant pororum forma id fieri; nam particulae, quae separantur a sanguine, per membranarum poros in cavum decidunt ἰ pori autem singuli pro magnitudine, quam habent, defigura , non admittunt nisi particulas certae figurae , & certae magnitudinis; quare eum pori alias magnitudines , aliasque figuras in aliis locis habeant, alias quoque particulas separant in locis aliis; ut humo-yes secernantur alii alibi.
