장음표시 사용
331쪽
eas esse contorsiones, & flexus, ut labente per has sanguine, particulae separandae ad eam partem soteneant , quae solliculi cavum respicit, in quem p stea per poros decidunt. Alii putant, attractione quadam id fieri; quod ipsi exeretorii ductus, & glandulae vim habeant, particulas quasdam sanguinis ad se attrahendi; &quoniam aliae glandulae alias particulas attrahunt, idcirco ereduntur humores alii ab aliis glandulis s
De Morti Partium . b Embrorum , & partium motus eontractione musculorum plerumque fiunt. Musculi autem lant partes oblongae , fibris mollibus, carneis , sed ramen validis, compositae, quae in medio musculo latius patent; in extremis quasi colligatae simul, tendines formant duriores, firmioresque. Itaque mustulus in medio est mollior, & crassior, in extremis compa.ctior . Pars media dicitur venter musculi , & oblonis gari, & contrahi potest. Si ergo unum musculi ex. tremum infixum sit in parte aliqua , alterum in parte altera, eiusque venter se contrahat, oportebit partem eam , quae mobilior est , adduci ad alteram& moveri. Pars ea, quae infixa est in parte minus
mobili, dicitur caput musculi; quae vero infixa est in parte mobiliori , dicitur cauda. Contractionibus musculorum omnes sere humani
332쪽
corporis motus absolvuntur. Restat autem Anatomicis quaerendum, quae huius contract onis causa sit. Quoniam ergo ad musculum quemque &arteriae pertinent, & nervi, creditur per illas sanguis, per hos vero tenuissimus quidam vapor a cerebro ductus in musculum illabi , fierique ex hoc vapore , & sanguine effervescentiam quamdam in ventre musculi, qua venter ipse in latitudinem explicetur, ideoque Iongitudinis aliquid amittat. Huic explicationi observatio est accommodata; nam si religentur arter ae omnes, vel nervi, qui ad musculum aliquem spectant, cessat contramo must ii , eaque pars, ad quam musculus pertinet, motus
facultatem amittit. Quo sane videtur aliquid vel a nervis, vel ab arteriis in musculum illabi, quo fiat
contractio. De Generatione. D conformandum humanum corpus adeo multa partium genera concurrere debent, & tam pulchre, apteque ordinari, ut quantumcumque materia in unum congregata agitetur, non videatur tamen tam artificiosum opus posse umquam componi. Volunt ergo multi, humanum corpus non tune primum
componi cum in utero concipitur, sed extitisse an. tea in muliebri ovo cum omnibus suis partibus, eis. que ordinatis pulcherrime compositisque , quamvis
exiguissinii. Λ virili aura hoώ quasi hominis rudi
333쪽
mentum excitari, & motum accipere, nutritumque in utero augeri, & crescere. verum cum hoc ipsum hominis rudimentum , quod ovo contineri dicitur, non sine summo artificio consormari potuerit, dissicultas redit quaerentibus , quo modo ipsum exstiterit. Multi, ut hane declinent dissicultatem , putant ova omnia , cum rumdimentis intus inclusis, iam inde ab ortu mundi fuisse a Deo condita ; ut mulier prima habuerit ova, in quibus continerentur filiorum rudimenta ; in his rudimentis vero ement alia ova minora, in quibus conti nerentur rudimenta alia, & rursum in his rudimentis ova alia minora erint, & in his alia; ut his rudimentis explicatis deinceps,auctisque humanum genus conservaretur.
Hanc opinionem si sequimur, dicendum erit, viventia eorpora non enim haec tantum de homine , sed etiam de anima Iibus, & plantis omnibus tradi solent non nunc quidem generari cum concipi dicuntur, ted creata iam ab initio mundi exinplicari deinceps, atque augeri, donec longissimo si
culorum spatio omnia prodeant. Haec dicuntur ingeniose; sed nemo tamen probat , non posse e simplicissimo materiae concursu via ventis eorporis rudimentum paullatim componi , ut nervos, & musculos, & ossa, & membranas habere incipiat , quas antea non habuerit. Nam quamvis dissicile intelligi id possit, si nihil aliud in materia praeter locales quosdam motus ponamus, usmulti faeiunt; multo id tamen facilius intelligetur, Tom. III. R r si prae-
334쪽
si praeter Iocalem motum , attractiones quoque rein pulsionesque , de qualitates alias harum similes , leformas, & formarum eductiones materiae ipsi adiungamus, quibus erit artificiosissimi cuiusque corporis expeditior conditio . Eritque, si haec admittamus , nobilior natura, & pulchrior, quippe quae genera di vim habebit. Haec eadem consideranti illud etiam manifestum erit, non impossibile esse , ut viventia quaedam ex putredine generentur; quamvis id fieri in singulis vix
assirmaverim , praesertim cum multa animalia, &plantae creditae olim fuerint oriri ex putri, quas tamen ex ovis aut seminibus in putredine repositis proindire , observationes recentiorum mani festaverint. Qui
cum in multis compertum id habeant, volunt idem credi de omnibus.
De Anima MaterIan. Lerique putant hominem habere omnia communia cum animalibus aliis, si rationalem animam deis mas ; hinc hominem definiunt animal rationale .
Quare cum animalia caetera duas animas habere credantur, vegetativam , qua nutriuntur, & augentur,& sensitivam, qua sentiunt, & appetunt, idcirco
etiam in homine, praeter animam rationalem, duas basce animas ponunt, & has materiales esse dicunt, quod inhaereant in materia, quemadmodum rotun
335쪽
ditas, aliaeque formae inhaerent in corporibus, nee sine materia esse posse ; quod idem docent de bratorum animabus.
Quod spectat ad vegetativam animam , cum haec consistat in principiis illis, quibus fit nutritio , &haee principia sint in homine praeter animam ratio. nalem nam rationalis certε anima neque cibos concoquit , neque chilum in sanguinem vertit, neque
alia facit, quae ad nutritionem spectant idcirco poni in homine potest praeter rationalem animam ve gelativa.
Quod vero spectat ad sensitivam animam , quae est principium sentiendi , & appetendi, videndum est, an sit haec , & quo modo in bestiis ipsis. Nams sensum proprie eum dicimus, quem experimur in nobis, & appetitionem eam , quae sit nostrae similis,& eiusdem generis, nego esse in bestiis sensum proprie , & appetitionem a sed tantum dicuntur sentire , & appetere improprie eo modo, quo magnes dicitur sentire & appetere ferrum s qui sensus, quaeque appetitio minime est sensuum, & appetitionum nostrarum similis. Quapropter neque cognoscere dicuntur bestiae , neque velle, nisi improprie. Diees : si bestiae neque cognoscunt proprie, ne. que volunt, sunt merae machinae; hoc est falsum. Ergo &c. Respondeo. Nego maiorem. Nam essent Nemrae machinae, uti Cartesius voluit, si partes haberent motu tantum locali praeditas, quae omnia per
336쪽
varios pulsus sacerent; nos aute non eas locali tantsi motu praeditas volumus; sed etiam attractionibus, & repulsionibus , de qualitatibus aliis quam plurimis , q uae variae in variis partibus agentes motus essiciunt, quos in bestiis observamus.
Cum haec ergo principia, & qualitates, quibus, animalia excitantur, constituant illorum animam sensitivam , quae sensu α appetitione impropria praedita est , idcirco concedimus esse in bestiis animam sensitivam ; & animam similem concedimus quoque
esse in homine, praeter animam rationalem . Quapropter si homini detrahatur anima rationalis, erit ille similiter, ut animalia caetera. Dices: brutorum animalium operationes similes sunt nostrarum, ergo sensum & cogitationem propriam , & appetitionem ostendunt talem , qualem in nobis ipsi experimur Respondeo. Actiones ipsas nostras distinguen. das esse, nam alias essicimus quas cognoscimus,& volumus emcere; velut cum disputamus, aut poema condimus, de hae quidem cognitionem propriam,& rationem ostendunt, eaeque si in bestiis sint, non dubitabo cognitionem his quoque veram, & propriam addere. Alias vero actiones essicimus, quas neque cognoscimus, neque volumus; velut cum cor alternis constringimus, & dilatamus, aut cum volentes movere brachium, prius impellimus animales spiritus per nervos, ut musculum contrahant, quamvis neque de spiritibus, neque de musculo cogit
337쪽
mus ; aut eum ingredientes in loca maxime illuminata, pupillam constringimus, ne nimio lumine ocu- Ius offendatur, quam constrictionem ne sentimus quidem; aut cum ferentes pondera , aut ambulantes,
eas partium distensiones contractionesque, & motus facimus, qui sunt ad aequilibrium servandum nece Glarii. Quae nos sene facimus non per veram , &propriam cognitionem , sed per causam aliam, quae in nobis inest, a ratione , & cognitione distinctam . Quam si volumus. , inclinationem , & instinctum appellemus . Cum sint ergo actiones bestiarum his similes, quas nos non per cognitionem, voluntatemque, sed per instinctus quosdam facimus, consequens est si argumentari quidem a similitudine volumus bestiarum actiones per instinctus quosdam & ipsas fieri , non per propriam cognitionem c Diceς: Bestiae persaepe id agunt, quod occasio& tempus postulant; id ostendit cognitionem veram , qualis in nobis est ἰ ergo cognitionem veram. habent. Respondeo. Nego minorem. Nam sunt quidem
causae, quae cognitione moventur, ut. tempori se
viant; sed land quoque aliae cauta, quae serviunt tempori, nullam adhibentes cognitionem; quod in nobis ipsi experimur, velut cum serentes pondera, opportunissimos motus corpori damus, quo illa se γre quam facillime possimus, & nervos, & musculos
innumerabiles eo modo dirigimus , contrahimus, relaxamus, qui est ad id tempus accomodatissimus. Quae
338쪽
tamen nulla vera, de propria eognitione saeiamus. Sunt ergo causae etiam in nobis, quae quamvis cognitione non moveantur, tamen serviunt tempori . Ut ergo nos per instinctus quosdam, servienistes tempori multa facimus; cur negemus id bestias quoque facere. Quo loco considerandum est illos falli, qui eum videant bestiarum amones tam pulchras, tamque mirabiles, continuo exclamant, has fieri sine vera ratione , & qualis in nobis sit, non posse; quasi vero humana ratio faciat umquam tam pulchra. Est autem animadvertendum , ea semper in natura & melius, & pulchrius fieri, quae sine ratione fiunt, quam quae fiunt per rationem. Quod in no- his ipsi experimur; quis enim est, qui tam apte disputet, quod ratione facit, quam apte cor, aut arterias commovet, quod saeit sine ratione P Idque ita esse oportet; nam quae fieri sine ratione dicu tur , per instinctus quosdam , & inclinationes , de facultates qualitatesque fiunt, quas Ordinavit aeterisna ratio, & composuit; itaque ab aeterna ratione pendent: quae vero ratione dicuntur fieri, uti ea , quae ipsi facimus ratione ducti, imperfecta sint, oportet, quemadmodum imperfecta est creata ratio, aqua fiunt. De Duiligod by COCle
339쪽
De Conjunctione Anima rationalis cum Corpore.
RAtionalis anima, quae intelligit, & vult, cor
iungitur corpori, quatenus ex certis animae assectionibus affectiones certae oriuntur in corpore, &vicissim ex certis affectionibus corporis affectiones certae oriauntur in anima . In quo consistat coniunctio haee , magna est quaestio inter Philosophos . Plerique volunt, animam & corpus naturali quodam instinctu se mutuo complecti, ita ut animavere agat in corpus, & corpus in animam , quamvis quid id actionis sit, & quo modo exerceatur, explicare se non posse fatentur. Horum expeditissima sententia est, meoque iudicio maxime Probabilis. Alii ingenio indulgentes putant animam nihil
agere in corpus, itemque corpus nihil agere in animam ; sed Deum interponunt , qui cum cer tas affectiones in corpore esse videt, ex ea o casione certas affectiones procreat in anima, & viscissim . Atque horum opinione anima st causa o casionalis affectionum corporis , & corpus est causa occasionalis affectionum animae; nam neque anima quidquam efficit in corpore, neque eorpus in anima, sed occasionem tantum Deo praebet, ut omnia haec
efficiat. Hanc sententiam in primis tenuit doctissimus Mallebranchius. Alii vero Deum interponunt alio modo. Putant
340쪽
tant Deum , non ex singulis corporis affectionibus occasionem sumere , ut singulas affectiones in anima procreet, neque vicissim ; sed iam ab initio condia
disse corpus & animam eo artificio , ut quamvis neque anima in corpus ageret , neque corpus in animam , sed utrumque naturae suae obsequens suas separatim actiones exerceret, tamen sibi semper mutuo responderent, quemadmodum horologia duo sibi mutuo irespondent, & horarum signa ecdem semperdant tempore, quamvis alterum ab altero non pendeat. Hunc rerum ordinem , quo actiones sibi mutuo respondent, quamvis a se mutuo non pendeant, harmoniam praestabilitam vocant, quam primus invenit Leibnitius.
Hae e Philosophi summi ingeniose dicunt, sed
magnum opus aggrediantur , si probare velint non posse animam in corpus agere, nec corpus in animam, quemadmodum aliae res in natura agunt in alias.
De Sensibus. est perceptio animae ex affectione aliqua
corporis. Non omnibus autem animae perceptionibus omnes corporis partes serviunt, sed aliae aliis . Partes vero singulae dicuntur organa illorum sensuum , sive illarum pereeptionum , quibus serviunt. Visus est perceptio colorum, cuius organum est oculus; anima enim colores percipit ex certa oculorum
