Caii Plinii Secundi Historiae naturalis libri 37 cum selectis commentariis J. Harduini ac recentiorum interpretum novisque adnotationibus ... Volumen primum decimum et ultimum Pars prima continens cosmologiam curante C. Alexandre

발행: 1827년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

simul exhibere; Harduini commentarium paene integrum

servare. salsis tantum superfluisve rejectiS; caeterorum interpretum notas, si clui praesertim moliores aut recentiores exstiterunt, Gronovit, Re Zonici, Broterii, Durandi, Fal Coneti, aliorum, non avara quidem. Sed nec prodiga manu Excerptas, Praesertim quum Harduino aliquid derogarent adjicere; quae ad textum intelligendum desiderarentur, omnia aut undequaque petitis auxiliis, aut ex novis conjecturis supplere; Plinii errores, saepius aevi sui tenebris imputandos, hodiernae scientiae face collustrare; rursus ipsum, ubi salso erroris arguitur, novarum observationum

patrocinio tutari; sacere denique, id quod in omnibus hujus nost Collectionis partibus tentatum est, ut nova editio quum p teritarum omnium gerere vicem, tum nullius plenioris desiderium posset relinquere. I Ioc enim mihi semper ob oculos, hoc in mente et in animo fuit: qua professione abunde refelli puto nonnullorum criminationes, qui opera quaedam a nobis edita commentationibus et excursibus in nimium excrevisse queruntur; non satis attendentes, illos praesertim libros, Vimgilii dico et Taciti, omnium doctorum adnotationibus conjecturisque maxime fuisse obvios, et in tanta commentariorum silva quos omnino praeterire non licebat, inulto plura fuisse a nobis DPglecta quam electa. Quoniam tamen, quo propius ad inetam accedimus, eo magis properamus, otium post laborem anhelantes: curahimus ut materiam frustra se diffundentem arctiores intra limites coerceamus, neque Semper quantum res seret exspatiemur ; et magna spes animum subit, editionem

nostram Plinii, Frangiana illa feliciorem, infinito plura

lectu digna intra voluminum minorem vel certe non Ina

12쪽

ΑD LECTOREM BEΝΕVOLUM.

jorem numerum, ipsis cum indici hus, qui in illa deside

rantur, esse complexuram. Indiceη Vero omnes revisere

jamdiu coepimus; et quos ne Harduinus quidem ipse injustum ordinem redigere, immensae moli S opus, aggressus ost, sed confusos indigestosque reliquit, nos tam accurate persectos, tamque omnibus numeris absolutos exhibebimus, ut nostris ad Virgiliuin, Ovidium et Martialem indicibus nihilo sint inferiores. Nec vero illud omittemus, quod in plerisque ante nos editionibus perperam neglectum est, ut singulta Pliniani operis partes, physica, geographica, Zoologica, botanica,

etc. tanquain distincta totidem opera. Certo quodam v luminum numero Comprehcuini Prodeant, atque ita cum majore lectorum commoditate Separatim volvi ac pertractari possint. Primo quidem tomo praelationes notitiaeque complures non vestibulo tantum decorando, sed illustrando aedificio necessariae, tanquam in ingressu ac limine collocatae sunt. Sequitur Plinii ipsius praesatio, primus liber, sive Elenchus, adjuncto qui ad euin pertinet Auctorum Catalogo, ct secundus, id est, Pliniana Cosmologia, cum erudita de antiquis ventorum nominibus disputatione , quam pro Sua egregia in me voluntate communicavit doctiss. et celeberrimus GosSELLiN, Acad m. Inscrip t. et

Litt. Vide ad calcem hujus Tomi, p. 47I .)

Nec solus ille incoepto nostro lavet, auxiliaturque; sed praeter illos qui specialem huic editioni operam condixerunt , alii doctrina insignes viri dissertationes suas, ad Plinium illustrandum utiles, in singula paene volumina promiserunt; nec invidebit suos ad Plinium labores vir in omnibus quae attigit studiis, verius dicam in nullo nonoruditionis genere princeps, Carolus CDViΕB.

13쪽

DE NOVA C. PLINII EDITIONE.

His auspiciis difficillimam sortasse partem totius instituti mei aggredior, prius professus, nec mihi nec egrP-giis adjutoribus iisdemque amicis meis illud unquam siduciae venisse in montem, ut speraremus in tanto mari, quantum remis Velisque enavigare contendimus, omnes

evitari posse scopulos. Sed periti rerum aestimatores magis quid profecerimus, quam ubi ossenderimus, reputabunt: et si mihi publicus, ut opto, favor, quemadmodum an tea Semper, aspiraVerit, Deo juvanto, brevi me spero

hanc quoque naVem , sive potius Classem, omnigenis antiquae doctrinae copiis gravem, egregiis vero armamentis instructam , et optimorum gubernatorum arte in unitam, ad optatos portus feliciter osse deducturum. X. E. I.. Disit iam by Gooste

14쪽

LECTORI.

I Es rivusi illud illi idem, sed et verissimum eruditorum ossatum est, in Plinianum opus cadere illum aptissime de naVo ac muliere comici vatis jocum ':

Nomiii ,ihi qui volet vim parare.

Navem ac mulierem , haec duo comparato. Nam nullae magis res duae plus negotii Habetit, sorte si Deceperis exornare: Neque dinquam satis hae duae rea Ornantur, Neque ulla eis ornandi satis satieta est. 1

An non enim prodigii simile est, rem tot tractatam curis ac vigiliis, minimam usque adhuc consummationem habuisse Ut quamvis priorum interpretum nonnulli tersum so et integrum exhibere Plinium jactitarint, Lucinam cos, quod ille ait, inclamasse scotu nondum concepto eventus

edoceat nihil ut ad hunc diem opere illo depravatius, nihil inquinatius in lucem exierit; et in Pliniano adhuc

Interque Ditentia eulta. Infelix lolium, et steriles dominentur avenae

Quare Pliniani operis emaculandi explanandique provincia deposita sere ab eruditis est, quorum in animis scilicet insedit penitus ea persuasio, Vel quantacum luc

i. Plaut. in Poentilo, fiet. I. M. a.di. Virg. Georg. I. v. I 53.

15쪽

diligentia, vel quam longissimo aevo, vel quain diuturnis

vigiliis, exhauriri vix unquam hunc laborem posse. Nos igitur si, quod ambustum hactenus, truncum, mutilumque exstitit, nunc id tersum opus omni ex parte ac nitidum, atque integritati suae post tot saecula, post tot eruditorum sudores , veluti postliminio restitutum ; si emendatissima, quae mendosa hactenus; si explanata Om-Dia, quae tetris adhuc obducta tenebris credebantur, hoc operis hujusce limine profitemur ; quis non arrogantius ambitiosiusque dictum, quam verius, putet 3 Atque id tamen ipsum nisi maxima ex parte sit praestitum, quis non nostram inaniter collocatam operam, ac spem deinde cruditorum delusam exclamet λ Plane ut si plura polliceri videar, quam tot ingeniorum lumina videre potuerint, fides ; vel si minus praestem , quam sit hominum exspectatio, sania hic nostra periclitetur, existimatioque operis. Dicam tamen, nihil reprehensionem veritus, aut jactantiae notam, quanto sum illis, qui ante ine in hac arena desudarunt, ingenio industriaque inferior, tanto me plus laboris et diuturnae curae, quae in hoc Studiorum genere potissimum dominatur, tanto plus adeo Opis ad operis hujus absolutionem attulisse. Facere itaque id sum aggressus, quod ante me nemo, ut silvam hanc litterariam, quanta quanta cSt, totam percurrerem, lustra scrutarer, monstraque errorum Omnia, quibus ea scateret,

minora quidem quam Herculea, sed multis longe partibus plura, prosligarem. Debet hujus operis suscipiendi expoliendique consilium litterarum respublica excellentissimo viro CAROLO SANCTAM AURAEO , Duci Montauserit', non civili modo milita-1. Ille est misititis τοιου etistos rigidique sutelios non immerito vocatus, euius laudationem Olim a Flexeri inqtis uiam in Oratione su notiri, rursus litterario certamino aemulandam proponti Academia Gallica anno I gr. Is cum Hiielio praecipuus auctor fuit edendorum ad tistim Delphini clas-

16쪽

rique prudentia inclyto, qua praeter claritatem generis viam sibi ad gratiam Principis et summos honores fecit, sed litteratae etiam sapientiae alumno ac patrono : cui Seille sic addixit, ut jam studia et humanitatis artes per ipsum in Gallia patriam, sanguinem, spiritumque re E- perint : qui quum esset ab Christianissimo Rege LDDO- vico MAGNO Serenissimi Delphini institutioni praepositus, ut ei Veterum monumenta omnia pernoscendi cupiditatem amavit, sic privata illius studia ut in publicam simul

orbis lotius redundarent utilitatem, auctor suit. Accessit etia in viri illustrissimi IACOBI BENIGNi BossUETII, Con- domensis olim, nunc vero Meldensis Episcopi, auctoritas :quem virum quum divinis pariter humanisque litteris pedipolitum inter doctissimos eloquentia, inter eloquontissimos doctrina excollere toties LUDOV1CUS MAGNUS per se didicisset, quoties e sacris pulpitis Perorantem audierat, Gallia interim universa non concionibus modo, sed scriptis quoque plurimis ad coercendam haeresim voluminibus applaudente, eum LGDovico filio Praeceptorem adscitivit. Nec minus fovit industriam nostram humanitate sua

Vir clarissimus ΡΕΤ Rus DANIEL I UETIGA, Aliaetanus Abbas, quem singulare acumen ingenii, mira suavitas morum, omne doctrinarum genus, librorum, quos publici juris secit, copia et eruditio, commendavit orbi et pii maximum orbis judicio calculi sui pondus adjecit, intelligentissimo Regi Lu VICO MAGNO, a quo vocatus in partem tanti muneris est, moderandorum Serenissimi Principis studiorum. Nos igitur tantorum virorum, quibus suas publicasque spes LUDOVICUA MAGNUA commisit, auctoritati paruimus, consiliis morem gessimus : ut quantum id oneris

siere latinitat a seriptorum, quorum collectIo chartae nitore, typorum elegantia, et in plerἰaque volumini tis eruditionis copia commendabili., non inter ultima magni illius saeculi monumenta reputanda est. ED.

17쪽

VIII

est in Plinio illustrando, sidenti animo Suhiremus, Et Spartana hanc, quanta quanta est, exornandam aggrederemur.

Non fraudabimus tamen merita laude priores, quorum aliquae suere in hoc ipso negotio partes : et quanquam haud tritae ab ipsis orbitae insistimus, singulos tamen cum honoris praefatione juvat hoc operis aditu appellare; ut

quid ab illis primo praestitum, quid a nobis deinde sit

adjectum operae, quibus gradibus ad hanc operis absolutionem perventum sit, palam fiat. Sunt videlicet Veterum scriptorum libri, ac Plinii in primis, codem quo arva sato;

nisi cura versentur saepius diligentium virorum, sontes alunt et monstra, quibus tollendis e medio Herculus non unus sit

satis. Itaque quid illi primum, quid nos deinde profecerimus,

et quibus usi simus adjumentis, breviter commonstrandum. Ut primum divino munere typis edendi libros ars est Concessa mortalibus , publicandi statim Pliniani operis mentem viris quum nobilitate, tum omni virtutum ac doctrinarum genere clarissimis Numen injecit. Quanquam alias nemo tam obscurus suit, quin illustris esse coeperit, Steaquam huic operi manus admovit. Vulgavit igitur illud omnium primus' IOANNEs ANDREAS, Aleriensis Antistes in Corsica. Hunc ille primus omnium agrum aravit; sed sentibus, ut ita dicam, adhuc reliquit, rubisque plenissimum : quos exstirpare deinde conatus est, nec inse-lici omnino exitu, vir genere, opibus, dignitate, ingenio , eruditione insignis, HERMOLAUs BARBARUS, Patriarcha Aquil ciensis, idemque postea in numerum Purpuratorum

Patrum adlectus. Is quidem anno MCCCCXCII Primum, iterumque adjectis anno subsequente castigationibus secundis', lucubratione viginti duorum sere mensium, cir-r. Non primus ills od sociandus; verum istiorabat Harduintis priorem ratio anno editionem Venetam a Ioanne Spiretise prolatam an. x 469. de qua sustus sub huius editionis suem ad Plitiianarum editionum Iudi-eem di seretur. ED. x. Hermolai castigationes sine Pli Diano contextu prodierunt, ut e

18쪽

citer quinquies mille crassiora sanasse se vulnera gloriatur'. Sed post messem adeo uberem, praediviti adhuc et amplissimo spicilegio locum reliquit, si qui sagacius indagare vellent : et ipse in iis quae attigit, saepe nimium Conjecturae, memoriae etiam plus, quam hominem deceat, tribuit : uti paulo acerbius eam ob rem invectus in eum Pintianus olim exprobravit'. Sed concessa facile venia

riam excidere aliquarum rerum, quam Constare omnium at non Venia dignus aeque, quum neglectis Veterum exemplarium vestigiis, et priscarum ante se editionum SeCurus,

plurima pro arbitrio, erudite magis quam caute ac Veiis, mutavit, Vel plane pessum dedit: quum plurima ex iis quae

castigavit, non errata illa sint, sed paruin intellecta. Τantum nihilominus auctoritati BARBARI subsecuta peta S, Oruditionique tribuit, ut conjecturas illius, ceu totidem κυριας δοξας, in contextum inseruerit, unde climinandae a nobis variis argumentis suere. Sensit jamdudum hanc labem operi Pliniano illatam auctor Epigrammatis alias haud perelegantis, in Commentarios a Stephano Aquaru editos, de quibus agendum mox erit. Sic enim ille :Dum saeore Η rmolao med Ieinam Barbarus Optat Non paucis Iaereo vulneribus Plitii . Perlaesum gravius conjecta vulnerat arte , Nee minus incauta plurima turba manu : In tantum, ut Latio iam deploratus abiret ob multa in SWgias vulnera sessus aquas, EtC.

Felicior aliquanto Sigismin DUR GEI.ENIIIA , qui uno duntaxat archetyporum praesidio, collatis inter se exetn-Gelenii Pintianique, d quibus mox set mentio e plus tamen per istos profecit Plinius quam por universos edὶtores. Max; ma Iaus post illum triumviratum Daloeampio debetur, quem frustra mox deprimere tentabit malo aerutilationis studio Narduinus. ED. . In Epist. ad Alex. VI. Potit. Max. s. In observ. Plinianis. lih. XXII, cap. a.

19쪽

x u ARDUINI

Plaribus, non pauca restituit, quae Hermolaum latuerant, ediditque castigationum volumen haud contemnendum,nnno MDxxxv. Vetustorum is auctoritati codicum ac sidcitantum tribuit, quantum detrahere iisdem visus est Hermolaus. Hic enim sua profert in medium, ductis ex multigena lectione conjecturis : Pliniana Gelenius ex conditivis duobus libris revocata assert, nec multa illa tamen, sed satis proba. Gelonii methodum ac rationem imitatus deinde anno Subsequente RHENANUS, cui praenomen BEL , vel BILDiosuit. Is e mendis paritor et ruinis veterum exemplarium germanam cruero Scripturam quibusdam in locis conatus CSt, hoc est, aurum colligere ex stercore: atque in Pliniana

praefatione, prioribusqtae libris quatuordecim, opellam suam

quantulumcumque passiim commodavit.

Quadriennio post ST pti sus Aonaeus vulgo apud suos De Pingue, de Beationis, ) Biturico Galliae agro

oriundus, vir nobilis in primis, ac militia quoque exacta egregie sordidus, Commentarios scripsit in omnes libros:

sed mole magis quam eruditione insignes. Nec vero emendationes ullas habet, quam quas a Bhenano mutuatus est: et ea sere in quibus salebrarum est aliquid aut ambagis, solet is, ceu foveam, securus praetergredi.

perillustri Cugmanorum familia, patre Praesecto aerario Begis II ispaniarum, PisCIANcs a patria Salmantica scilicet, quae et Pincia dicta, cognominatus, Observationibus suis, qua MSS. codicum ope, qua veterum auctorum lectione universum Plinii opus, praeter librum pOStremum, reddere limatius aggressus est: ac si Lipsio credimus, si Per Plinii sexcentas salebras et aestuantia vada pervasit,

felici quodam ingenii et judicii vento. v Usus est MSS. duobus , Salmanticensi, et Toletatio: probatis illis qui don'

sed mutilis magna ex parte, ac truncis. Contulit cum Pli- Distiiroo by oste

20쪽

PRAEFATID. X nio e priscis auctoribus aliquos: sed ita ut neque Graecos

sua lingua consuluerit sid quod de Dioscoride in primis

animadvertimus), et ad caeterorum mentem Pliniana saepe scripta torqueat, textumque plane invertat, quum expedire se aliter nequit, nodumque scindat, cui solvendo serion esse parem intelligit, audaci magis quam laudando conatu. Fateri tamen illum necesse est, vel paulo, quam BARBAnus fuit, religiosiorem suisse', qui conjecturas suas Pliniano operi sponte non inseruerit: vel haud aeque instructum ab amicis, quibus inventa sua sic probaret, utra in contextum adderent. Fuit modestiae aut sortis non omnino absimilis I Accinus DAI.ECAMPIUS , Odomensis e Neustria, non infimae notaeae VO Suo medicus: qui quum duplicis generis notas in Plinium ederet, alteras emendandi causa, alteras illustrandi, priores margine libri coercuit, jussitque intra eos fines

Continere soSe, nec irrumpere in contextum. Et sunt Sane omnes audaciusculae conjecturae, nec ullae omnino Satselices. a Dalecam pius, aiebat olim nonnemo', vir alioqui bene doctus, Plinium emendandum et excudendum Suκ pit : sed qua est audacia, omnia invertet et corrumpet ;quia, quod multi solent, si hoc illud ve vocabulum non arridet, statim immutat, ac saepe in deterius. O Vates suit, nec pauciores idcirco cum eo sere, quam cum amanuenSibus qui Pliniuin corrupere, conserendae nobis pugnae sue runt. Animadvertimus etiam posti nodum, quas ille -- quam ex Vet. seu vetere exemplari, vel ex m. hoc est, manuscripto codice proseri varias lectiones, non aliud

1. Quia serat Hermolao temeritatem imputari. qiue si qua fuit, non ejus suit, sed posteriorum editorum Isti enim conjecturas ab illo recunde Propositas festinantius sortasse receperunt e quanquan non o templo damnandi, si doctissimi viri opiniones plerumque rectas Vulg in lectioni Mepius adulteratae praetulerunt. ED. a. Scaligor in Maligerianis.

SEARCH

MENU NAVIGATION