장음표시 사용
31쪽
tio, germanusque intellectus non pateret modo, sed et ita Communiretur, ut convelli deinceps non posset ulla vi criticave censura. Et illustrando quidem Pliniano operi, Caetera emondando Vero, corum inprimis scr: pta promere,
vel per quos prosecisse se Plinius latetur, qui sunt numero propemodum infiniti, mole librorum ac difficultate insignes ; vel qui Plinium transcripsere ipsi olim ; vel denique qui ex iisdem sontibus hauserunt, unde suos Plinius hortos rigavit. IIic demit in Lydius lapis est, haec obrussa : ad horum 'scripta Plinianae scripturae veritas metienda : quid in eo mendosum tinniat, quid subaeratum, quid adulterina forma
percussum. Nam si in vetustis exemplaribus haereas modo, quum ipsa inter se saepe dissideant, quum sint inquinata aeque eruditorum conjecturis atque librariorum inscitia, quum verbis alioversu in acceptis pro genuino auctoris sensu falsam ac depravatam interpretis sententiam recipere saepe
cogamur: quis demum litium finis est futurus, nisi probatissimis codicibus adstipulatorem quempiam e gravissimis auctoribus adhibeas, calculumque ejus adjungas, cujus
ope sua demum orationi Plinianae sententia integritasque Constet pHorum nos testimonia si proserimus saepe in medium, si consensum proponimus antiquitatis totius cum Plinio, si rempublicam ingeniorum vadem pro eo sistimus; ut
minus jucundum id nonnullis esse videatur, quis utile inficietur λ aut quis jure succenseat, quum justi commentarii vice ea ipsa loca sint, quibus Plinii sententia emendatur, defenditur, intelligitur Emendatur porro sic, ut nullus deinde supersit alteri conjectulae locus; ita defenditur, ut tot suffragiis auctorum communitus nihil jam extimescat, sed sit extra maledicentiae tela positus; sic demum intelli-ligitur, ut ne nostrae quidem interpretationis lucem seredesideret. Sed quantae praeter haec Voluptatis sore putan- Diuisitos by Gorale
32쪽
PRRUATlo. XXI Idum est, doprohendi statina, quae et unde mutua Pluinis acceperit, ex Prossis indicatisve locis, quae secutus sit pejusdem simul errata coargui, si quae sunt, iisdem intorse collatis p Interdum in Dioscoridis concedere sententiam placet enim in lioc exemplum Statuere), ne mentitus ;ahire non nun tuam diversum, ne mutuatus ala Po quae niseri, existimetur. Potuisse enim equidem non dissiteor eum
appellare intor caeteros per quos prosccit si tamen, quod multi verius negant, vetustior Plinio Dioscorides fuit ' :uoluisse autem, tum quod ipsos prae manibus auctores haberct, Ex quibus suam Dioscoridos Epit Onacia consarcinavit;
tum quod jure aspernari potuit Dioscoridom Plinius, hoc
si, homo Romanus externum hominem, quom sui quoque populares vel inscitiae saepe coarguant, ut is, qui post annos aliquot vixit, vir judicii in eo genere limatissimi Galenus', ac deinde Pholius; vel certe negligunt. ut Athe naeus, qui quum in Gmcis auctoribus appellandis minime alias parcus sit, Dioscoridem ne semel quidem laudarit. Haec igitur subsidia, haec laboris nostri adjumenta suerunt, quibus in singulis conquirendis quantum laboris insumptum sit, lacile ii aestimaturi sunt, qui hoc genus studiorum quam sit fastidii taediique plenum per se ipsi norunt. Venes ta mea, Quirites, μc sunt', inquiebat ille, qui quum in parvo admodum agello largiores multo fructus perciperet, quam ex amplissimis vicinitas, in invidia magna erat, ceu fruges alienas pelliceret veneficiis : nec Possum, adjecit idem, vobis ostenci res, aut in frum ad luco clucubrationes mEas, vigilias, Et SudoLUS. Ne vero inaniter nostra collocata opera existimetur, Scitor . Nel Ius ad Broterii praefati nem , in x Rubsecuturam, hane nos disputationem aggrediemur. tibi vide Exetirsiam Il. En. s. Galenus, lih. Vll. δου Fae . sim p. medie. i ag. 394, et lib. XI, PB g. 3oi ; Pho ius. Cod. IT 8.
3. Apud Plin. lib. XVIII, secl. 8.
33쪽
bis mille amplius a nobis sublata flagitia, Propter quae eximium opus non pauci, tanquam senti Cetum, aut pestilens lemuribusque infame domicilium, devitabant. Horum praecipua tum ex corum Indice' intelliges, tum ex Emendationibus susioribusque Notis', quas Lipsi uin imitatus ad Tacitum , in calcem cujusque libri conjeci, ubi plenis velis vectus omnia latius inflatiusque exponerem, totosque, ut ita dicam, rudentes laxarem, ac stylo liberius indulgerenti Quod in multis fieri suit necesse: nam et emendationum ratio pluribus verbis reddenda, et altercationes diri inendae, et innumera uberius Explicanda , quae vel difficultatem baborent, vel novitatem. Fuit illud interim simplicis ingenii, quod menda inulta sine ullo verborum suco expunximus, procul omni iκ,mpa ac venditatione praelationibus summotis omnibus, dissi inulatoque etiam in plerisque rebus inveniendis labore, ne mirari nostra Videromur, ac legentem delatigare prius, quam paSCere :
A nostris procul est cimnia vesica lihellis: Mum nee in ano syrmate nostraa tumet 4
Juvabit interim scriptorum veterum menda plurima, quae nos primi sustulimus, animadvertere: recentium Vero,
qui de situ terrarum Geographos appellant , quique de unimalium, piscium, aviumque natura, et qui de re herbaria
medicaque, volumina concinnarunt, errata non pauca, quae
nos indicabimus, intelligere. Neque enim nos diffitemur abortelio, Holstento, Aldrovando, Bellonio, aliisque, a Lexi-
a. Omisimus illum, ut inutilem, quum priscarum editionum Iectionea uti recentiore textu accurate designemus. ED. u. Excerpsimus ex iis quod inesse visum est optimi, caeterisque notis itiservitiatis. ED. 3. Praeclaro; sed et admonendus erat lector. et auctoritates producendae : quod passim omisit IIarduinus, nos in primis eurae nostrae duis ximus. En.
4. Martiat. lib. IV, Epigr. 49, 7 et seq.
34쪽
cographis quoque ipsis saepenumero dissidere, iii locorum, et animalium, herbarumque vernaculis nominibus signandis : sed gravissima suere dissentiendi argumenta, ingentesque causar, de quibus judicium faciet omnis oruditorum
In Geographicis quidem vetustos auctores, Tabulas nam licas , Itineraria Veterum recentiumve scriptorum, Inscriptiones antiquas, Notitius Ecclesiasticas Graecas pariter ac Latinas, veteres nummos, aliaque similia adjumenta adhibbuimus, quae prioribus aut latuere omnino, aut difficilioris visa sunt explicatus, molestique fastidii. Sed et viros praeterea, qui loca ea lustrarunt, Asiae maxime Graeciaeque, Syriae ac Mesopotamiae, in hac parto, indices locorum habuimus, et operis adjutores. In animantium deinde natura explicanda, quantum est auctorum veterum ac recentium, qui sint in eo argumento Versati, adscivinius. In re herbaria, non eos modo qui de ea commentati sunt, sed et eam, quae hic maxime ac prope sola dominatur, αυτοιιαv : quod et Plinius in suo hoc opere Concinnando fecisse gloriatur. Paucae sunt enim ex herbis
iis, quas Plinius attigit, quae non fuerint a nobis in Horto Regio animadversae diligenter, tum maxime quum singulari Cura is coleretur, et totidem sere herbarum genera reapse cxhiberet, quot in Indice typis edito, anno MDCLXV, Continentur. Sutit singulae, inquam, ibi praesertim, aliisque in hortulis, a nobis exploratae, omnibusque sere notis Comgruere cum Pliniana delineatione deprehensae. Denique in re medica, et eos diligenter cum Plinio scriptores contulimus, a quibus ille mutuum accepit, et qui ab eodem deinde pariter mutuati. Horum autem omnium, ubi res poscit, verba proserimus: iisdem interdum, brevitatis studio, supersedemus, designari locum satis esserati, tanquam si non doceamus ibi, sed admoneamus do
35쪽
Ut inulta vero sint ea quae animadversuri sumus in Notis non est verendum tamen, uti remur, ne prolixiores videamur iis, qui nihil de saece, quod aiunt, haurire nos facile
paterentur. Neque enitii trita aut nil te pedes posita affer mus : non congeremus sere praemissa a caeteris, nec hortum quem colimus, alienis irrigabimus rivulis: nec denique, quod noster monet, diligentiam assectabimus in supervacuis. Quamobrem si diffusum id nimis opus cuipiam nihilominus videatur, id responsi seret, quod reposuisse acute
tem particulatim amico depingeret: a Non epistolam, quae describit, sed villam quae describitur, magnam esse. Brevem esse, qui facit quod instituit: si materiae immoratur, non esse longum : non excursum hunc, sed opus ipsum esse. nAc frontem quidem ipsam Pliniani operis inulto politim rem nitidioremque, quam fuit hactenus, exhibemus: priore libro integro, qui caeterorum index est, quem Priorum editorum negligentia abdicarat, ad fidem ΜSS. codicum, Reg. I, 2, Coib. I, et Τhuanaei, nunc primum in lucem prolato ; ablegato interim altero', quem imperiti audacu- . lique viri ex ossicina sua, et ex lemmatibus capitum, quae confinxerant ipsi quoque pro arbitratu, pro vero ac ge nuino , concinnatum obtruseranti At ubi nihilominus in eo ipso quein repraesentamus, qui nec Plinium ipsum fortassis auctorem sapit, excidisse quidpiain licuit suspicari, lacunam ibi ex conjectura supplevimus : di Versoque, hoc est, Italico pingendi charactere edi curavimus. Additi denique numeri, qui sectionibus' responderent, in quas singulorum librorum postea esset subsecanda materia.
I. Plin. lib. V, Epist. 6, 44. I. Quem nos, ut habentem auas otiam e codicilitia auctoritates, nora omnino abjiciendum, sed inter generales indices sub totius Operis sinem movendum esse duximus. ED. 3. Sive eapitibus : vide infra, P. xx II l, not. I. ED.
36쪽
Subjunximus deinde Auctorum Syllabum, si ui toto operea Plinio appellantur. Horum plerisque non sua modo nomina, detrita ante, truncata, corrupta, ignota, sed et famam quoque Sua in restituimus : ut jam et ipsi qui sint ut quae aetas, quae patria, qui e scripta denique non omnia quidem: id enim nec nostri est instituti persequi, et est in- siniti laboris; sed ea modo per quae prosecisse videri Plinius noster possit) manifesta sint. Quoties autem appelletur eorum quisque a Plinio, ex Itidice singulari, quem in calce operis subtexemus, nullo negotio statim constabit. E reliquo opere titulos ' seu lemmata capitum plane sustulimus: et quod Plinium ea non habent auctorem; ct quod nillil insulsius dici aut videri potest, quam praepOsterus plurimorum lemmatum situs, ut suis locis Commonstraturi sumus. Quid quod et recepta hactenus capitum sectio, qua totum Plinii opus divisum ac dissectum est, in antiquioribus paulo ac melioris notae libris nulla est: et alia in pervetustis editionibus, in sequentibus alia, in utrisque saepe digna risu: ubi multa perperam distracta a Superioribus, quibuscum ea cohaerere oportuit; divulsaeque Saepenumero sententiae integrae, parte sua praecedenti capiti haereant, altera faciant subsequentis initium λ Atqui veterum quicumque lectos a se Plinii libros commemorant,
Tertullianus, Augustinus, Gellius, Macrobius, aliique, librum quidem ii indigitant, designantque ; minutias capitulorum, nemo. Singulis enim libris continuata rerum series continetur, quamobrem et historia vocitatur : sic ut alia res nexae ex aliis, narrationis serie copulatae, et Onan Inter se aptae colligat:eque sint, nullum ut pateat interstitium,
sallente transitu, ut in historiarum Herodoti, Thucydidis, et Livii libris. Nos nihilominus in totidem particulas secut
a. In antiquis editionibus singula capita titulos suos inter ipsum coim extum distributos praeserebant, quibus Plinianum Opus non in membra, sed in frusta inuere discerptum fuerati ED.
37쪽
mus, quas Sectiones' eam ob causam libuit appellare, quot
signatas ab ipso Plinio in Indice intelligere licuit : et priscos
tamen numeros capitum, qui fuere in usu hactenus, asse
vari in margine ' voluimus, ut citata in libris ad hunc diem Plinii loca per capita, in hac quoque editione nostra vel
Indicis denique facta accessio, non qualis primum a Joanne Camerto, e sacra Minorum familia, viro religioso et erudito, concinnatus est olim Viennae Pannoniae, anno ΜDxi V, etsi is dcinceps in omnibus sere Plinii editionibus est adoptatus : sed verborum plane singulorum: quoniam bona pars Latinae linguae hoc utio Continetur opero, in quo et Vocum occurrit propemoduin copia infinita, ct significatio singularis. Hanc porro rationem in explanando tam erudito tamque dissu so opere secuti sumus, ut ne saepius a nobis eadem dicerentur ; ut semel tantum, propter institutam rationem brevitatis, abstrusiores paulo Voces, et propriae locorum, animalium, agricolationis, vindemiae, morborum, herbarum , caeterorumque duSmodi, explanarentur : quo autem loco, intelligendum ex Indice: priore enim sere loco ac. numero res ea deciditur ; de qua , si quoties occurrit ea, disceptandum foret, in ingentem molem Commentariorum istud volumen excresceret. Sic tamen interim habeto, nullam a nobis esse praetermissam voculam, cui difficultatis aliquid subesse suspicio foret; nullam intentatam, indictam-Ve : sic ut quum paucae quaedam incerti nobis significatus cssent, quas in tanta rerum bonarum copia praeterire, non modo sine ullo famae dispendio liceret, sed etiam tutum es-I. Passim eas in D stris adnotationibus nunc sectiones, nunc eaphia, nullo discrimine vorabimus, qtium manifestum sit, ubi Plinii locum aliquem indigitamus. nos ad nostrum, i. e. ad Narduini textum respicere. ED. a. Ex Diargine in ipsum pagiuae eo us transtulimus illos, mitiore litterarum forma et intra parenthesim expressos. EI . 3. Invenietur sub nostrae editionis finem, magna ex parte correctus. ED.
38쪽
et, vel dictante provorbis, Oure dubito, ne frestis r inauerimus tamen id ingenue profiteri, ac minus callidi in nos existimationemque nostram, initiusque aStuti Videri. quam minus ingenui ac simplices. Quantia nihilominus rei litterariae ex hisce nostris lucubrationibus utilitas accessura sit, aliis aestimandum relinquimus : quanta vero ex hoc singulari opere, nunc scilicet ad amussim emendato castigatoque, emolumenta speranda
sint, secere ja in pridem judicium cruditi viri. In infinita
prope veterum librorum non jactura, sed naufragio, non clade, sed interitu, a Non sumus omnino superis odiosi, inquiebat olim Hermolaus ad Picum Mirandulae Comitem, quando superstes est Plinius. Sustentiat ille nos utcumquo mutilus, decurtatus, lacer. Nisi exstaret, actum esset, tunderemus aquam omnes: si eadem, quae caeteros, ademisset eum nobis calamitas, profligata Spes omnis esset Latinae rei constituendae. Nunc eo duce, quanquam semianimi et
exsangui, vivimus: et nisi ipse milii blandior, videtur in dies prosiccro, habetur in manibus, celebratur, colitur. Censetur indoctus, qui Plinium non legit : indoctior, qui lectum contemnit: indoctissimus, cui non sapit. Debet aetati nostrae plus, quam suae. Plinius: Sed nos ei magis, qui per illum maxime subsistimus. Alii rein Latinam juverunt, ille ipse nobis est Latium. v Atqui id eo aevo pronunciare
si verρ licuit; si in uno hoc libro Latinae rei puppis et
prora Versari merito existimata est, quum tot adhuc salebris horreret, tot mendis scateret, Seu verius monstris:
quid iis feliciter profligatis, quid deterso eo opere, perpurgatoque iam, uti confidimus, ac resplendescente, sentiendum, aut quid omnino non sporandum putemus Est operis certe per se ipsius susceptio, dispositio, comsormatioque, grandis et capacis ingenii opus : idque eo grandius et magnificcntius existimari par est, quod nemo
unquam ex omni aevo praeter cum repertus est, ne apud
39쪽
Graeculos illos quidem loquaces et otiosos, qui universam Naturae historiam unius laboris et operis monumento Con- signarit. Ex orbe doctrinae, quam εIκυκλοπαιδειαY Vocant quam sibi quisque particulam delegerit, Auctorum Index, quem subtexemus, priori libro declarahit. Nemo unus attigit universam. Nemo, ut noster, thesaurum, Vel mundum verius rerum omnium cognitu dignarum, spirans ingenii sui monumentum, reliquit. Quare Plinium haud immerito, etsi novo more loquendi, Naturm Bibliothecarium Langius, Heliasius Primum omnium Secundum, et secundum nemini, appellarunt; caeteri eruditi Opus hoc unum caeterorum e Latio scriptorum, si ita necesse sit, jactura emendum pronunciarunt; civitates ipsae nobilissimae, Brixiensis Ioanni Taberio anno MDVlII, Salinanticensis Pintiano, alia
que aliis, Plinii in publico Gymnasio interpretandi provinciam imposuerunt, salario etiamnum largissime ex aerario persoluto. Ut jam suae petulantiae pudere necesse sit eos qui puerili παρωvυαια Plinium Planium hactenus appellarunt quod viri nomen est apud Ciceronem, lib. Ix Famil. Epist. xi I), planum, hoc est, mendacem volentes intelligi Nam quod multa Ρlinium attulisse in medium criminantur aliqui, quae salsa sint, quae commenta sapiant Magorumque vanitates, nihil id utique habet iustae reprehensionis. Nam quo eum argumento mendacii arguas, qui nihil comminiscatur, nihil asserat quod haberi pro certo ac consesso Velit, quin sit illud idem ab aliis scriptoribus, extra omnem mendacii suspicionem positis, quos quidem suis locis appellaturi sumus, proditum similiter pqui dubia se suis reddere profiteatur auctoribus, quorum ad fidem provocat, ac legentes ablegat λ qui denique Μagorum Commenta eo recitat, quod prae se fert ipse haud
obscure pasSi In', ut eorumdem obiter coarguat Vanitatem :
1. Lib. XXVII, seci. I 4, et alibi passim.
40쪽
quae sub Nerone Principe, quod is hanc exercuerat artem, videri poterat in ipsa Urbe auctoritatem accepisse p
Fuit auctori praetiomen CLIIJs, nomen PLINIUS, Cognomen SECUNDUS : Plinius, ex patre ; SEC dias, ex matre ':
quainobrem Pomponius Secundus vates assinis ei fuit. natus similiter ex Pomponio patre, et matre Secunda'. Plinii Secundi matertera. Et ea causa suit, cur Plinius Pomponii Secundi vitam retulerit, ut ipse prodidit, lib. XIV, Sec t. V . Patria Pliniae genti proinde, ut Pomponiae, B Oma fuit. Eni in vero se ipse Romanum ubique sere profitetur, Urbemques nostram Romam, Legra n tras, quae sunt x Itabularum, Annales nos nos, quos Bomani scripsere .
conditores nostros Romulum Rei numque, a s majore quE nostros , et magistratus muros passi in Romanos
appellitat, es nostrum mare, quod Campaniam alluit. Nec temere sane in Campania villam ei fuisse ex eo colligas, quod libro xv, secl. xxx, duracena cerasa Campaniam dicit Pliniana appeltare. Denique, libro XXII, Se t. XIX: Nos ista, inquit, Romana paritate, non ut medici, sed
x. Levimimo dictum. Μator enim Plinii quae suerit, ignoratur: nee matrum, sed patrum cognomina vulgo transferebatitur ad filios. Meundi vero eognomen in quihusdam familiis natu minori filio imponi solehat: unde apud antiquos satis frequens oeeurrit. Sed patet ad distinguendas gentes similiasuo, nihil eerti ex hoe indiei argui posse. Caeterum qum de Plinio eiusque vita hie aguntur, nullius pret i sunt et prorsus Baris duino indigna. Longe reetiora pete, si libet, ex Broterii praefatione. quam nostris adnotationihus auctam paulo infra exhibebimus. ED. a. L. Pomponius Meundus, Q. frater, eujus vitam Plinius noster
seripserat, ipso testet. XXIV, 4 -Plinio iuniore, Ep. 5 tertii libri,
vir insignis, et idem poeta, eonsul. triumphalisque suit, praestanti apud Romanos gente Ortua, Pliniis vero nullatenus assinis, quod ipsa Ionioris verba satis innuunt; libros enim ab avuneulo scriptos ait da mira Pomponii Secundi dvio, a qtio singulari se amatus , hoe memorire amisi qtiasi dehistimmiantis easoloit; vides assinitatis nullam seri mentionem. Pomponii matrem Secundam somniavit Barduinus, quam quidem Nostri materteram fuisse fingit, alias nobis incognitam. De L. Pomponio passim mentio apud No trum. De eius consulatu rehusque gestis vide Dionem. Tacitum aliosque
Historieos. De seriptis ab ipso tragoediis, Quintil. lib. X. m Quinto fratre, Tae. Anti. VI, t 8, et alibi. ED.