Caii Plinii Secundi Historiae naturalis libri 37 cum selectis commentariis J. Harduini ac recentiorum interpretum novisque adnotationibus ... Volumen primum decimum et ultimum Pars prima continens cosmologiam curante C. Alexandre

발행: 1827년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

xl l

II ARDUINI

eas jure videri, quam eruditi cujuspiam unius alteriusve ad oram libri appositas conjectationes Quod ad posterioris generis Notas ab co editas attinet, nec perpctuas illas fecit, nec satis argumento accommodatas , et plerasque etiam plenas inanitatis ac salsitatis. Nam neque Cosmographica omnino, nec Geographica sero attigit, quae pars operis istius. haud minima, nisi ut codirumperet obiter salsis oppidorum ac regionum interpretationibus. Ex Hadriano Iunio deinde, Callio Rhodigino, Alexandri ab Alexandro Genialibus diebus, atque istius-

inodi sectae hominibus, ubi se vel minima aura offert, multa congcrit et confercit, quae ad eruditionis famam aucupandam valeant aliquid sane, sed sint Oadcin a Pliniani operis illustratione aliena quam maxime. In re deinde herbaria, vir alioqui in eo genere, ut prae se tulit, exercitatus , qui volumina duo ingentia hoc de argumento effudit, mirum quot in errores ipse inciderit, quot Plinio idem

objecerit, quorum expertem euin et immunem esse Suis

locis docturi sumus. Sed incredibile dictu est, quot in remedica, hoc est, in ca arte in qua excellere potissimum illum decuit, σ*αλαατα admiserit: sive quum medicamenta a Plinio proposita porporum accipit; si vo quum allatis Variorum codicum lectionibus, incerta ea remedia secit; sive quum ex iisdem correcto, vel corrupto potius Plinii contextu medicamenta falsa pro veris obtrudit; sive denique quum praepostera interpretatione Pliniana placita ad gcnus morbi transfert plano diversum ab eo quem Plinius intellexit , et interpunctione perversa remedia permiscet Pe

x. Parvi sunt aestimandae lectiones mon generatim his vertiis indieantur r M. Vet. aut Ani; illae eniin solae fidem faciunt, quae certi cujusdain ac bene noti e dieis auctriritalom prae m. serunt. Nobis tam n optimum visum est , De dubias quidem abii re nisi Dum in mendo mani si cubarent; nec quidquam Dal amplo relinquere voluimus quod iti uos raeditiove do idorari posset. ED.

22쪽

XIII

mutatque, nimium Sane quam periculose. Atque haec tamen opera est, in qua SudasSe Se et anhelasse, zerumnam. que decennalem perpessum esse, in praelatione Operis con

testatur.

At non omni ex parte nihilominus aspernandus viri labor. Debemus enim ei antiquissimi codicis, qui Chimetii suit, medici Vesontini, varias lectiones, quas summa fido ac diligentia margini suae oditionis attexuit: alteriusque qui Cujacii suit. Et ambos utique, ubi opus erit, in testes

advocabimus adstipulatoresque emendationum nostrarum.

Hi sere sunt qui totum opus percurare quoquo modo aggressi sunt: caeteri, quorum est ingens turba, vel locos duntaxat aliquos saltuatim ex toto opere delibatos, ac veluti in transcursu, attigero; vel particulam aliquam ex tam immani corpore resectam delegere, in qua olaborarent. Priorum e numero similiam ducit PHILIPPUA BEROA DUs, qui notulas breves editioni Parmensi subjunxit, tribus scrine pagellis comprehensas. Annotationum Centurias duas, paucissimis quibusdam librariorum mendis velut in transcursu subnotatis, concripsit M. ANTONIus CoccEIUS SABELLICUA, Bibliothecae, quam Venetiis BEssΑRios publicarat, Praefectus: in quibus

sunt admodum pauca scite animadversa; caetera conjecturae omnino infelicis.

ROBERTUA DE VALLE , Rotomagensis, compendium , sive Excerpta e Plinio, et Plinianorum dissicilium in Naturalis Historiae libris expositionem, ad Renatum Camu-tensem Episcopum inscripsit, anno IID, opus nullius Prinditionis, nulliusque fructus, aut pretii. Adde his R 1 puxELEM VOLATERRANDM , in libris do Goω graphia; GUILLELΜυM BUD EUM, in libris quos de Pandectis inscripsit, et quos de Asse; ΗLDni ΑΝΠΜ ΤURNEBUM , in

Adversaciis, aliosque Criticos, qui suas animadversiones, miscellaneas observationes, racemationesque, vel una ali-

23쪽

xiv I ARDUINI qua in Plinium obiter adjecta nota nobilitari, symbolamque

suam dare in lianc veluti coenam, decori sibi esse duxerunt. Adde iterum , si lubet, ANTONIUM NEBRISSENSEM , quem in obscuriora Plinii loca; et JoxNNEM AND n ΕΑΜ ST ux-NEuar, quem in omnes Plinii libros; et CilnisTOPIIoni: ΜLoxcoLIUM, quem in undecim priores exarasso Annotationes aiunt: sed eas hactenus ineditas, ut quidem remur: uti et Diovi LI Grammatici excorpta ex Solino et Plinio, quae in membranis exstare Salmasius ait, in Exercit. ad

Solin. pag. 4. DE AYLVA similiter sorte, DE SYLvΑὶ Frisii medici, Commentarios in Plinium, quos laudat Muntingius, opere singulari de herba Britannica, pag. I 2I,

nec vidimus, nec Vulgatos putamus. Denique Nicolaum Beralitum, siVe BERAUD , quem nonnemo nuper prodidit aliquid in Plinium exarasse, prorsus nec Vidimus, nec ninuimus '. Iam qui partem huius operis aliquam sibi sumpsere, ut in ea potissimum elaborarent, hi sere sunt: In Marsationem ad Tuum. MARINUA BECI CHEMUA Scodrensis, anno MD XIX. NICOLAUS PEROTTΠs, Episcopus Sipontinus, auctor Cornucopiar: quo opere ea elucubratio continetur, p. 1Ο33, cum CORNELII VITELLII in eamdem Plinii Epistolam annotationibus. FRANCIACUS DE VILLk

Lonos , Glossam Naturalem edidit in Plinii Historiae Naturalis primum et secundum librum , Compluti , apud

i. De Christophori Iongol Ii Iahoribtis in Plinitim multa reperiri diisentitur in vitis philosophoriam a Melchiore Adamo collectis. latidanturis quo G neria ejus commentarii in Biblioth. Universali. Iaeobi quoquestisti et Brugensium nota praediravit mireas Sehoitus in epistola ad Orielium quae Pomptinio Nolae su oeia ost. Petri Ciaeeonii Toletani Vigiliae Plinianae : Petri Pieril smetisse euiusdam patria scholani, necnon notiorti Constantini emendationes in Plinitim a nonnullis eἱtantur. Oetavius Ferrarius commentationem Plinianam instituerat, quam ad librumdu adorimum provectam mors abrupit. Plura do iis vide apud Fabri

24쪽

Mich. DE EQUIA, MDxx IV, insolio. Nec scriptoris hujus

nec trium subsequenti uin lucubrationes in manus nostras adhuc per Venere. MARTINUS DE FIGUE REDO, COmmcntum in Plinii Natur. ΙΙist. Prologum, Oli Sipone MDxxix, inmolio. ANTONIUS FERR RIENSIs, laudatus a Pictorio in

scholis ad Marbodei librum de gemmis, sol. 38 , quem

librum Pictorius edidit, anno MDxxx I. ANTONIUS FL Mi-

NiUS sunt qui Lucii praenomen fuisse ei velint) in Plinii

Prooemium Naturalis Histortie commentariolum scripsisse perhibetur. HADRI NUA TURNEBUS, 'l si Suas in praelationem Plinii notas debere se viro Cl. Guillelmo PELLicEnio Monspessuli Episcopo profitetur. POLYCARPUS PALEn Ilus Veronensis, libros tres, De Vera C. Plinii Secundi patria, eaque verona scilicet, scripsit, ad eum praestationis Plinianae locum, Catullum Contem cum msum ς quibus PALLi Cici LiNI medici NOVOcomei Sis, et aliorum, sententia consutatur'. Veronae, IIDCVII , 4'. In librum secundum. GEORGIUS VALLA, Venetiis MDII, in-40. Neque hujus Commentarium Videre adhuc licuit. IAcosus ZiEGLERUA Bavarus, Basileae MDxxxI, in oli. Addita codein volumine GEORGII COLLI XUTri, et JOAcui Mi VAni 1 Ni in eumdem librum secundum scholia quaedam. JAcontis MILICHIUS, Mathematum Prosessor, in schola Wittembergensi, anno MDxxXIV, in-4'. BODOLPHus GOCLENIUS, Marpurgi Cattorum, MDCXII, in otio In librum soptimum. EDUARDUS FERNANDEZ paraphrat. Addere potuerat Harduinus Philippi Melanchthonis Pliniana, praefationi a paraphrasim, quae eum duabus Demosthenis orationibus in latinum versis i Iagenoae prodiit anno IS 27. Item Antonii Fabri in eamdem prae sationem commentarium, Romae I 51o; item Leodigarii a Quereu, Pari,ita 15St, et Hei deib. I 6oo. De controversia inter Paternatim et Cigalinum, vide nos infra, excurs. I ad Plinii vitam. Em. s. Praeterea in libros I et II, Francisci de Villatobos G tat Glossa

naturalis, Compluti is α 4 : in librum IV, Massaxi i castigationes, Basil. 1537, in. 4'. M.

25쪽

sin odidit Hispali ad hunc Plinii loci un, cap. 5o: Atque

etiam morbus est aliquis Per sapieu iam mori. Et Apol Oain deinde pro sua illa paraphrasi, adversus Ioannem de Luna ega, doctorem medicum. FRANCIACUs XIΜΕΝ ΕΖ

Gui LLEN, Quia sit Per sapientiam mori apud Plinium, Hispali quoque publicavit, cum Apologia pro sua expos,

tione, adversus Ioannem de Luna. IOA ES DE PINE DA, S. I. De C. Plinii loco inter eruditos controrerm: Atque etiam morbus est aliquis per svientiam mora In librum non m. FRANCISCUS MASAARI Us Venetus,

in librum Plinii nonum Naturalis Historiae, de natura aquaistilium Commentarium edidit. Prodidit Basileae primum anno MDxxxvii , 40 Scholia in Plinium et Oppianum de Piscibus CaesABIUS cdidit Argentorati, MDxxx IV, 40. In librum undecimum. NICOLAUS RIGALTI Us, in laudem Card. Barberini, cujus in stemmate gentilitio visuntur apes, hujus libri particulam eam quae de apum natura agit, ad fidem MM. codicum emendatiorem edidisse perhi-

In librum decimum tertitim. Caput illud quod in papyri

AEgyptiacae explicanda natura ac sorma est, singulis commentariis MELCHIOR GUILLANDINUs et JOsEPHLA SCALIGER prosecuti sunt, inter se conviciis etiam digladiantes de vero loci ejus intellectu: quem neuter plane est asSecutus, ut suo loco dicemus A.

i. Totum hune septimum ilhrum intrepretatus est Gugling rus, Cractiviae I 6α6. De morte Per sapientiam saepe et ab aliis disputatum ost, inter quos Bevero virius Quaest. epistol. et wedellitis Cotitur. I. Disq. medie philolog. X. IO. Fabrielo laudantur. ED. ,. Ad eum leni librum Antonii Vallisti erit dialogias inter Plinitim et Malpighium togas in Musaeo Minervae Votietae aeris di Mineri vi),iom. I, pag. 297 et tom. III, Pp. 297, 35 3, quibus ingerat se refellitur generaticipor putredinem. Ad librum visci XII pertinet Nicolai Maronem comis motitatius in Plinium ot Diose ridem dis amomo, Basil. Isoo, in. 4'. ED. 3. Guillanditii papyrus seu commentarius in tria Plinii de papyro

26쪽

In librum decimum sentim et Sufrequentes, de rE h baria. NiCOLLUA LEONicExus libellum edidit ilo salsa quarumdam herbarum inscriptione a Plinio, Argentorati

MDxxxvs. Quo volumine comprehensa quoque PANi DLPlit Co isUTii defensio adversus Nicolaum Leoniconum Pli-Diomastigem. In liorum incesimum coeterosque subsequen es libros. JOANNEA FREDERI DA GRONOvios in aliquot posteriorum

librorum loca Notas edidit anno Μ xxvrii, orsus a libri vicesimi capite decimo sexto : miscellaneas quoquo sere duodenas animadversiones in libros priores. Sunt omnes eae numero quidem paucae . aliquanto etiam prolixiores: at pleraeque certe felici conjectura, quibus nostras esse

similes universas optamus. Quanqualia nec Consuluisse

sontes Graecos sere is vidctur, in quibus singularo subsidium inesse ad hoc opus, lectori non omnino liarum rerum rudi palam fore confidimus Sed vicisso omnos existimari voluit vegrandi mole duorum voluminum, quibus Plinianarum Exercitationum in Solinum nomen secit, CL UDius S LII ARIDA. Quo in opere

ut sint quam plurima sane dicta erudite squis enim id negat λ) at sunt aliena tamen ab instituto, hoc st, a Plinio illustrando pleraquc; et quaecumque in Plinio sunt dissicilioris paulo explicatus, quae sunt propemodurn infinita , praetermissa interim ab eo. ac ne leviter quidem

delibata : quidquid demum boni ac probabilis, quod ad

Plinium quidem attineat, ea lucubratione continetur, id fere totum est ex alienis hortis subreptum , quos Suis

eapita. Venetii a prodiit an . Is 72, Iterumque Amherg. in-4'. Maligeri vero animadve sitities in hoc opus. Fratietis. x6Iα. in-8'. ED. . In libri XXX, eapita x et di, commentarius argutissimi Acriptoris, Id e,t Iohannis Trithemii, complecten' magiae naturalis ratiDD m, pro diit Herbipoli 1548, in-4 quia difficultates Plinianae praesertim de magia explicautor et tolluntur, monente qui nobis saeem in his omninus praetulit Fabricio. FD. Ia

27쪽

locis indicabimus; quidquid de suo primum excogitavit ac protulit, quod codum spectet, ei sero oportuit thota nigrum a nobis praesigi: id quod sine ulla tamen acerbitatefacturi sumus, a qua longissimo nostri mores absunt. Libellum is praeterea edidit, quem inscripsit De Pl nio Iudicium, et Des Homon mis r ubi Plinio dicam scribit . quod sub diversis nominibus ea cin omnino plantas diversis locis describat: pcrinde quasi non idem Galenus usurparit, libris de facultate simplicium medicamentorum inscriptis, in Astero Attico, et Bubonio, aliisque. Sed sunt et alia ejus libri παροραματα, quae suis locis notabuntur Itaque post tot summorum virorum lucubrationes, si quis roget quid ab iis cisectum sit tot curis, tot vigiliis, tot sudoribus, quid deinde laboris supersit; dicam audacter, quod est apud eruditos in consesso, plus uni milii deinde superfuisse, quam quantum a singulis jam exhaustum sit, plus etiam quam quantum ab omnibus. Nam et vix partem operis millesimam attigere universi: et retractandae nihilominus singulorum lucubrationes, discrepantes eodicum lectiones simul excutiendae, ut quae sincerae forent diiudicaremus, quaeve adulterinae. γρωρικα , ut appellant, hoc est, terrarum situs, quam in partem maxime negligentia librariorum atque imperitia carnificinam exercuit, restituendus ac sanandus suit: truncata, divulsa, confusa, conflataque nomina, quae tamen sere, ceu genuina, ortelii Lexica caeterorumque admisere, suo primum nitori, Suoque deinde loco ac si- tui, unde perversa interpunctione exciderant, reddenda :

quod quanti fastidii fuerit, vix ii intelligent, ad quos nulla

pars taedii, sed operis utilitas una perveniet. Historicas deinde narrationes, placitaque propemodum innumera,

t. Non laeta indieatia tantum, sed et in notis ad Ilist. Aug. aer;ptores Salmasiva eomplures Plinii loem attigit; quod etiam secerunt Budistia in Asse. Maliger uterque passim . et alii minoria famae. Eia.

28쪽

PREFATIO. in quibus lapsum errore Plinium vulgus credit, idoneis

probatissimorum scriptorum testimoniis constabilienda: discutiendae item curationes medicae, et Suis quaeque aptandae morbis, non alienis adscribendae, quibus praepostera interpunctio remedia saepe aliena affinxit : sidus denique integerrimo ubique restitvcnda scriptori, fama ojusdem et existimatio sarcienda. Quod quidem quibus adjutus praesidiis praestare sim conatus, qua tandem via et arte id oste- cerim, quod spondeo, ut Don multo emcndatior modo

prodeat, quam hactenus fuit, sed et politior, nitidior

integrior, quam caeterorum ullus Latinorum scriptorum, nunc tandem aperire operae pretium est.

Accurata primum ac diligens MM. codicum collatio adhibita. et quidem plurimorum. E Bibliotheca primum Bogia

cui nunc vir clarissimus nobisque conjunctissimus amicitia, ΤΗΕvΕNOTI Us praeest, duos praesertim utendos habuimus: alterum annorum octingentorum; quingentorum alterum.

qui sero cum Chimetiano superius laudato a me codice congruit. E Bibliotheca deinde Viri illustrissimi Jo usis BAPTISTAE COLBERTi , qui nuper in Suprema aerarii Begii Praefectura obiit, Omnino quatuor οῦ quorum perhumaniter, ut solet, copiam nobis secit Vir Cl. STEPH. BALugius. In his codicibus quatuor, uanaeus est, quem Salmasius saepe testem advocat in Exercitationibus Plinianis. Itaque usi sumus iis exemplaribus, quae tam publici juris osse possunt, quam nostri suerunt : ne publicae credulitati ignota laudando, nec satis certo loco delitentia, imponere vi

deremur.

Usi praeterea et altero optimae notae codice, quem Parisiensem nuncupamus, quod si iis in ea urbe in qua sumus, et in Bibliothecae . quam curamus, scriniis reconditus. Advocavimus interdum in partes Chimetiani exempla ris fidem, et Fuxensis, vetustique itein alterius, quorum diserepantem ab aliis scripturam Dalecam pius in sua edi-

29쪽

ti no ex ithuit. Itelii Tolcianum et Salinanticensem, quos Pintianus laudat. San-Victorinum quoque, etsi nunc amissum audio : cujus lectiones variae in libros Plinii aliquot, eruditi cujuspiam viri manu exaratae in Bibliotheca nostra

asservantur.

Fecit et amicorum comitas, ut aliorum praeterea exemplarium fidem atque auctoritatem, etsi procul abessent,

ita consilium adhibuerimus interdum de dis scilioribus locis.

E soptem Vaticanis codicibus sumpta testimonia PETRO Possino debemus, qui tum Romae agebat, viro e Socio-tato nostra, editorum Operum copia et multiplici doctrina

colobratissimo. E Lugdunensi, P. Cii Ror Enio, Bibliothecae ejus Collegii Praefecto. Ex alio deniquo, qui olim sancti Micliaelis suit, nunc est Coenobii Rhodonensis, P. MAUno ADDursio, e Benedictina familia. Contulit printerea nonnihil opis, etsi perpusillum, Illu

strissimi Viri Giur1.LEi Mi PELLiCERII Episcopi Monspeliensis, qui litterarum aevo suo, et idem ordinis sui decus atque ornamentum fuit, gemina lucubratio, manu ipsius Oxarata, qua Bibliothecam ipse nostram donavit : altera. quae constat variantibus, ut aiunt, lectionibus plurimorum codicum, ad oram libri adnotatis; altera prolixior paulo', notis ot conjecturis in libros Geographicos, tum sparsis subinde veluti flosculis in librum octavum, qui do animalium natura agit, tum nonnulla quoque cx parte in librum soptimum, et nonum, ubi facto demum sine conquiescit. Verum in Geographicis ille, conjecturis modo et MSS. non utiquo probatissimis utitur : Graecum scriptorem, qui de

situ torrarum egerit, laudat sequiturque neminem : in octavo, Aristotelem unum. Quoties tamen ex eo prosccina. Nimirum is est eo lex. quem inter Regiae nostratis Bibliothoem Ithri mani eripi s Ν' 68 8 in eripium re ponitin. Habuimus et iacis a I maiatium. Aod sine fructu : quantulum enim praesidii ex illo sperari potuit, iam praeoccupaverat Naaduiniis. ED.

30쪽

rimus, no II solum confitcbimur, sod et praedicabimus , hominem, ut par est, cum honoris praelatione appellantes: utque ubi resollere opus erit. kl salva tanti viri reverentia pariter sacturi sumus, saepe etiam ne nomine quidem tum appellato. Posteriores hasce Pellicorii observationes, marginalcsque alias ejusdem manu scriptas in decem priores libros, de quibus in serius dicturi sumus, vidit Ni COLA Us BiGALTIUS, selecta Sque ex iis quamplurimas in oram libri sui

transvexit. Inspectae illae sunt enim obitor a nobis ot cui

Sim, ante annos quinque, secta vix ejus libri quasi pertransennam inspiciendi copia. Vidit ct Rondeletius, qui

suum de Piscibus librum ex iisdem annotationibus concinnavit, I huano teste, libro xxxVII. Verum neC unicum suit, nec praecipuum in codici hii KM M. ut pristinam ad speciem nitoremque Plinii scripta revocaremus, subsidium praesidiumque : nedum ad illustrandum. Codices inanuscripti, sive quos ipsi tractavimus

sive unde ad nos missae sunt variae lectiones, reipsa non exCedunt annos sexcentos. In his malitia describentium notae chronologicae plurimae sunt corruptae, nec Nun rntione, dissentientibus inter se volui ex composito ex m-plaribus. Non habet hoc opus, ut alia plurima, lacunas aliquas, quae suppleri debeant conjectura : integrum ad nos pervenit : nec detrahendo, sed addendo potius quaedarii,

grassata in eo interpolatorum audacia est: at sunt ea per pauca; et a nobis quidem aut aperte reprehendentur, et certis reiicicntur argumentis, aut quibusdam signis appositis esse ea temere infarta admonebit ipse orationis con

textus.

Evolvenda vero fuere volumina sexcenta, tum PriSca, tum recentia, tum Graece scripta, tum Latine : neque evolvenda solum, sed et diligenter conserotida alia cum

SEARCH

MENU NAVIGATION