Metaphysica generalis juxta principia Aristotelis in duos tomos divisa. Authore P. Jac. Channevelle, societatis Jesu sacerdote. Tomus 1.2.

발행: 1677년

분량: 572페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

E DE NA T URA , CAVSI sq. I. Astaphinicae notio variae appella

tiones explicantur. Ι. AssE r ET APH Ys I C notio, s at-τ r o. ivae tenditur , est scientia Sid est , rerum earum quae res naturales consequuntur, vel ultra res naturales assurgunt. Probatur tum ex objecto, tum ex ortu hujus

scientiae. Ex objecto quidem sic : Omne universale speciali superius est : objectum Metaphysi eae, quod est ens ut sic, universalius est, itaque luperius: objectum Physicae quod est ens particulare , nempe corpus naturale , specialius, adeoque inferius. Deinde res a materia abstractae, dc substantiae separatae , in quibus contemplandis tota est Metaphysica, in altiori ordine quam

res corporatae constituuntur.

Ex ortu a tem hujus scientiae sic : Metaphysica, licet prior sit dignitate de naturae ordine ipsa Physica, posterior tamen est ordine gene- rationis εc inventionis, quatenus primi di Iciplinarum inventores a rebus sensibilibus dc concretis ad abstractas & procul a materia sejuii-ctas ratiocinando provecti sunt et ergo Meta- physica est earum rerum quae res naturales qua- dante nus sequuntur ;hinc post alias Philosopitiae partes addisci consuevit: quia quae abstractissima sunt, exemplis quae ex aliis disciplinis ducuntur, illustrari solent. II. AssERTIO. Metaphysicae appellatio non una. Dicitur enim simpl1citer Philosophia, 4. Metaph. cap. 2. quia caeteris Philosopniae partibus praestat. PhilosophiaIrima, 6. Metaph. c. I. . quod

22쪽

ET PROPRIE T. METAPH. 3prima sit dignitate & natura immo tota quo' clam modo vire aliter Philosophia , sicut seinea' est tota arbor virtute & eminentia: considerat enim primos rerum conceptus objectivos, in quibus cujusque scientiae inferioris principia tanquam iri semine continentur. Sapientia, s . Ethie.

A i. Metaph. quia de primis rerum causis & Ω- premis rebus edisserit i hinc ibidem Prudentia per analogiam dicitur , quia sicut prudentia in agibilibus, sic sapientia in speculabilibus maxi-mὸ eminet, nec sine Metapnysica felicitas quae in contemplando sita est , comparari potest , sicut nec felicitas in agendo sine prudentia acquiri. Theologia naturalis, lib: 6. Metaph. cap. I. N lib. II. c. 6. quia de Deo & Angelis diueutat, quatenus lumine naturali nobis innotescunt. Scientia universalis alibi. Princeps ac Domina, ε. Metaph. cap. I. quia alias disciplinas superae amplitudine objecti ac dignitate , suorumque principiorum robora eas tuetur ac defendit.

. f. II. Definitur Metaphysica.

UT. genuina Metaphysicae definitio tradatur, juvat ipsam ex causa materiali & formali

eruere.

I. ASSERTIO. Causa materialis circa quam Metaphysicae , est ens. Probatur: Objectum ma isteriale, seu causa materialis circa quam , est ideirca quod Metaphysica versatur: circa ens Metaphysica versatur : ergo objectum materiale Metaphyscae est ens. II. AssERTIO. Causa formalis Metaphysicae est ratio entis ut ens est formaliter. Pr

23쪽

batur I. Causa formalis cujusque habitus , est ratio specialis sub qua tendit in obJectum , M distinguitur a quolibet alio habitu : ratio entis ut ens est, est ratio specialis sub qua Metaphysica tendit in ipsum ens.& qua distinguitur ab alio habitu: ergo causa formalis luetaphysicae,

est ratio entis ut ens est. Probatur a. ex Ari.

stotele ε. Metaph. tex. I. Metaphysica sola est quae tractat de ente simpliciter ut ens est. Quo loco objectum materiale & formale complectitur.

Confirmatur utraque assertio. In ente dantur conceptus communissimi , affectiones & attributa communissima, quae non magis uni quam alteri competunt: ergo debet dari peculiaris disciplina quae illa omnia contempletur , non alia quam Metaphysica . cujus est communissimos illos conceptus affectionesque contemplari, varias entis ipsius partitiones instituere , prima denique entia, hoc est, substantias a materia abstractas, puta Deum Vt auctaem naturae. & Angelos speculari. Ens quippe incorporeum, completum & separatum, intra objecti hujus princiapis scientiae amplitudinem continetur, ex. Aristotele α. Physic. tex. 26. Metaplasica, inquit, considerat formas separatas. Hinc dicitur contem plari ens abstractum secundum rem a materia;

quia ejusmodi substantiae quae existunt , nihil iconcretionis habent. Et ita explicabis Aristote- Iem, dum Metaph. pronuntiat , nisi daretur substantia abstracta & immaterialis, nullam fore Metaphysicam , quia sublata tali substantia,

nulla forent attributa communia substantiae cor-

poreae & incorporeae s unde ens & substantia

24쪽

ET PROPRIE T. METAPH. seum suis modis & proprietatibus conversim dicerentur cum subst antia materiali & corporata. Posita autem substantia a materia abstracta, seruitur dari attributa communia, quae Metaphy-

ea considerat.

III is AssERTro. Objectum Metaphysicae primamum & attributionis est e is ut ens, sive ens ut sic. Probatur, quia spectat primario ens' Vt ens, & ad ipsum caetera omnia reseri , Ut

patet.

Porro per ens intellige ens reale , non fictitium, quia scientia est primo de ente , Ut pore quae sit pictura quaedam rerum quae sunt ue hinc non ens & ens rationis sunt obiecta duntaxat in directa & per accidens Metaphysicae ; qui quod non est per se ens , non est per se intelligibile : at negationes & ens rationis non suntentia per se intelligibilia. Ex hac assertione hujus pronuntiati veritas eruitur : Midquid in Metu stas docetrer , adens qua ens , revoemidum est: quia id postulat natura subjecti attributionis. IV. AsεERTIO. Obje uam Metaphysicae adaequatum & totale est ens universim sumptum cum proprietatibus & principiis suis. Probatur: quia haec omnia suo ambitu complectitur. Ae- cedit auctoritas Aristotelis qui ait ' . MetaphyL. Metaphysici esse' prima principia &- dignitates considerare . quatenus ex iis conelusiones primas deducere potest & debet. V. ΑssERTIO. Metaphysica recte definitur, scientia speculativa entis ut ens est. Scientia quidem , quia est de objecto necessario, non pure contingenti. Speculativa, quia nihil dictat

25쪽

agendum aut faciendum, sed in una objecti sui contemplatione acquiescit.. Entis , ut ens est, quia'sie distinguitur ab aliis disciplinis subahernatis, quae non ens ut ens, hoc est, generalissime sumptum , sed modos entis seu determinationes , & peculiares rationes entis considerant. Nullius quippe entis particularis quiddilaus praeterquam Dei & Angelorum Metaphysica considerat; tum quia sapiens , ex 2. Metaphyc. debet omnia scire universaluer , ni,n singulariter ; tum quia nulla foret scientia praeter Metaphysicam, quod falsum est Ens itaque secundum quidditatem communissimam considerat, nullius particularis propriam attendit , omnia in universali , non universaliter omnia contemplatur. Qirid plura λSciencia entis est , non entium ; abstracta ab

omnibus, non ex omnibus concreta, nisi quatenus in ente confuse continenturis juxta mentem Philosophi qui libro . hanc scientiam ab

aliis distinguit, quia speculatur enS Vt ens est, di quae ei per se instini ; nullae autem caeterarum universaliter de ente prout ens est, considerant , sed ejus aliquam partem abscindentes, quod ei accidit , speculantur , ut scientiae Mathematicae. Aristoteli concinit Averroes, dum ait Σ. Physicis comm. xx. Metaphysicam con derare materiam ut est: quoddam ens , Physicam vero, ut est subjectum formae'. objicies r. Objectum Metaphysicae sunt tantum ea quae absti ahunt a materia tum re, tum ratione ; Physicae , quae nec re, nec ratione 3Matlaematicae , quae non re . sed ratione: at solae substantiae immateriales abstrahunt a materia &re dc ratione: ergo solae substantiae immateri

26쪽

γET PROPRIE T. METAP Η.les sunt objecthim Metaphysicae. Resp. Ad majoris primam partem, nego, si sermo sit de objecto totali, non partiali. In hoc enim ab aliis disciplinis distinguitur, quod stili

illius considerationem cadant, quae tum re, tum ratione ab omni materia absti aliunt ; quae autem ab aliis consideramur, vel ratione tantum, vel ne ratione quidem abstrahunt.

objicies L. Ejusdem efh scientiae . considerarcens & ejus inferiora : ergo Metaphysica debet cujusque entis quidditates contemplari.

Rei p. Distinguo ant. Secundum rationes Vni- , versales se concedo ; secundum rationes speciales. nego. Sic Metaphysica cognoscit en S esse crea- , tum vel increatum ; substantiam esse finitam vel infinitam, quia sunt affectiones commune S entis. Hinc explicabis textum 1. libro . Metaph.

eum ait Aristoteles: Sicut est unus sensus υmus obe. ii, eorum qua sub ipso continent- 3 ita una scientia haec speculatur ens in quantum ens, M species ejus , & species specierum , nempe quatenus species continentur in ente secundum vationes communes: unde Metaphysica in ordine ad alias scientias rite comparari potest cum sensu communi in ordine ad alios sensus. ARTICu Lus II.

De eausa siciente. inali , variisque muneribus, assestionibus 2 partitione

Metaphylia.

CA'us AM tum materialem , tum sormalem Metaphrsicae superiori articulo perstituti-

27쪽

DE NATURA, CAUSIS

mus ; jam ad causam efficientem & finalem, munera & affectiones, orationem traducimuS, eandem deinde partaturi.

I. A S s E R- Ausa princeps Metaphysicae T I O. Deus est. Probatur, tum quia homini cuilibet sapientiae cupiditatem indidit, ejusque menti totum universum contemplandum proposuit ; tum quia acutissima quaeque ingenia ad hujus scientiae culturam & xausarum summarum investigationem arcano quodam impetu impulit ue tum quia Adamo in ortu hane 'Partem cum caeteris indidit, quam ad posteros Bubinde transfunderet haud paulo auctiorem, Ut ipso Logicae nostrae aditu ac vestibulo ostendi

mus.

II. 'AssERTIO. Causa minus principalis Metaphysicae extitere Philosophi insignes , sed praesertim Aristoteles. Probatur , quia nulla aetas fuit in qua Philosophi complures huic parti illustrandae operam non dederint. Sed omnibus fere Aristoteles facem praetulit, qui primus rebus Metaphysicis certo ordine dirigendis incubuit , praedicata co unissima causasque summas non minus felici ccessu, quam solerti studio explicuit: unde ab interpretibus Graecis ordinis studiosissimus, , universalium amantissimus, &-in causarum investigatione summe industrius, non semel vocatus est. Id ipsum quam merito de illo dictum sit, patet ex totius hujusce operis inspectione ac partitione.

28쪽

Totum quippe opus continetur praefatione &tractatione. Illa duobus primis capitibus concluditur , & quidem ad hujus scientiae commendationem : haec reliquum opus sibi vendicat. uatuordecim libris constat , quorum nonnulli sex primos praeparatorios vocant, octo posteriores tristitatorios. Primo libro , veterum sententias de primis rerum principiis examinat, confutatque. Secundo, modum indagandae veritatis proponit. Tertio , multa agitat in utramque partem , subinde definienda. Quarto , subjectum

hujus disciplinae constituit, affectiones declarat,& terminorum universalissimorum , cujusmodi sunt, principium , causa, elementum, eΣplicationem aggreditur, quae fuse libro quinto pro

sequitur, ut Vocum ambiguitatem tollot. Sexto,

Metaphysicae naturam & constitutionem inquirit; & quae ratio entis ad ejus oblectum pertineat, quaeve removeatur, diligentius investigat.

Septimo , de ente per se & reali, quod in decem praedicamenta divi Zitur, sed praesertim de

substantia materiali agit. Octavo , de natura &forma, quae substantiam constituust, disputat. Nono , cum materia potentia sit S forma actus , de potentia & actu tractat. Decimo, nitatem, quae est prima entis affectio, & multitudinem eidem opvositam perpendit. Undecimo ,δc prima parte duodecimi, multa repetit quae in Phy- scis & in hoc opere scripserat, ut inde ad substantias immateriales assiliat. Posteriori pa te duodecimi, de subitantiis separatis & de primis rerum omnium principio edisserit. Denique decimo-tertio & decimo-quarto , Pythagorae S. Platonis sententias de substantiis immateriati-

29쪽

IO DE NATURA , CAUSIS bus subtilius discutit, ideas a Platone inductas

numerosque nititur evertere. De cauta essiciente tantum , jam de finali. III. AssER Tio. Finis proximus, isque absolutus, Metaphysicae, est contemplatio entis seu

primorum entium : remotus, cognitio veritatis. Probatur prima pars: quia veriatur circa ens 1 materIa tum re, tum ratione abstractis m. Secunda patet ex dictis alibi , Porro ad finem proximum pertinet quoque cognitio terminorum Vniversalissimorum, distinctionum communissimarum , principiorum summorum , conclusionum universalium , & quidem accurata. IV. AssERTIO hinis respectivus Metaphysicae, respectu intellectus creati, est intellectum primo & per se perficere. Probatur: quia Intellectus cognatione rerum universalium juxta & im- , materialium maxime perficitur Ratio est, quod in universalibus principiis tanquam in semine

multae conclusiones contineantur, res immateriales assinitatem cum mente nostra habeant,

ipseque Deus pabulum illius sit jucundissimum,

quo saturatur & gliscit : unde ab Aristotele libro I de anima , quodammodo divinus dicitur rat Metaphysicae est res a materia abstractas &omnia universim menti per se exhibere , quod de Physica 3d Mathesi dici non potest, quia licet intellectum pet ficiant, non tamen primo dc per se perficiunt, quia univei salissima quae sunt genuinum intellectus objectum , no a attingi nt. V. AssERTro. Finis Metaphysicae te specti-'vus ad dis iplinas iterum duplex ; alter internus, externus alter Internus est, dirigere caeteras di

sciplinas, ipsisque praeesse modo speculativo. Porin

30쪽

ET PROPRIE T. METAPH. IIxὁ dirigit , I. quatenus principia ipsis sufficit,

quae probat tum ostensivE , terminorum notiones explicando , tum ad contradictionem adversarium negantem deducendo. 2.Quatenus Unicuique

objectr fines praescribit , de quo praecognoscit qu bd sit, &quid significet. 3. Q tenus subortas in

iisdem controversias componit, dum abstractionem & rationem formalem terminorum vIget ;applicationem universalium adlpecialia instituere docet, distinctiones viiiissimas subministrat. Hinc patet, cur Metaphysica dicatur ab Aristotele princeps 8c domina aliarum disciplinarum, quia illas sibi subordinat , quatenus demonstrat principia earumdem: V. g. Metaphysica demonstrat nihil a se fieri , hoe Physici aD sumunt tanquam principium. Porro circa pri cipia prima Sc inde monstrabilia versatur non ut principia sunt, sed ut aliquatenus induunt naturam conclusionum , in quo ab intelligentia differt, quae circa prima principia simplici apprehensione versatur. Versatur autem circa illa per discursum. I. Per accuratam explicationem terminorum , ex qua distincta notitia paritur, quae est veluti medius terminus quo principiorum Veritas probatur : quo enim distinctius intelliguntur termini, eo urmius principiorum veritatem mens amplectitur. 2. Per deductionem ad absurdum. 3 Per quandam reflex Ionem mentis in se ipsam : sic colligimus principia veta esse & quia natura duce ad iis assentiendum trahimur: Patet a. quae quanta se hujus principis scientiae utilitas ad om Des alias scientias ; habet enim se ad illas ut causa eminentior, quae in ipsas innuit dirigendo earum-- Α vj

SEARCH

MENU NAVIGATION