장음표시 사용
41쪽
Probatur ratione : Priimam simpliciter principium tria requirit. Primum, ut circa illud ne
mo errare possit ; erramus enim circa ea tantum , quae non uDVimus: at primum principium . est notissimum. Secundum , ut non sit ex sup- 'positione alicujus prioris, id est, nullius alterius principii veritatem supponat , ad quod proinde revocari possit, sed omnia ad ipsium revocentur. Tertium, ut sit velut nobis a natura insitum , nec per demonstrationem acquiratur, sed ex una terminorum apprehensione pateat: at principium mox allatum habet tres istas conditiones : ergo est simpliciter primum. Proba tur minor: Nam I. nemo potest circa ipsum errare ; est enim inter terminos contradictorios : at
orpositio contradictoria est omnium notissima, cum impossibile sit existimare duo contradictoria esse simul vera; alioquin darentur duo judicia contradictoria de eadem re : at duo judicia contradictoria esse non possunt circa idem subjectum , & attributi conjunctionem , inquit Aristoteles , quia unum esset approbatio alterius, & alterum rejectio; rejectio autem includit approbationis negationem. Deinde si contradictoria essent vera, nulla esset substantia, sed omnia essent accidens , quia omnia adessent& non adessent: at omnia non possunt esse accidens. 3. Omnia forent unum & idem , Vnumque foret omnia: . omnia essent in omnibus & in
quolibet , hinc licet duo contradictoria simul
esse vera verbo tenus assirmes, numquIm tamen poteris mente judicare t unde Aristoteles ait Heraclitum , dum hoc principium visus est negare, aliud ore protuliae, aliud mente te-- nuisse.
42쪽
nuisse. 2. Non habetur ex suppositione , quia in illud alia omnia principia reduc uatur, ipsum
autem In nullum aliud reducitur.
Patet prima pars et Conclusiones enim probantur per principia, ex quibus immediate deducuntur ; principia autem omnia probari debent per aliquod impossibile consequens ex eorum negatione , si a pervicaci negentur et nullum est magis impossibile quam esse simul & non clite, quia res omnium maxime impossibilis est conia junctio contradicentium Contradictio enim est omnium oppositionum maxima , ut oste tulimus Logicae tom. I. pari. 3. disput. unica de postprae-
Patet secunda : Nam si hoc principium reduceretur in aliud , probatetur vel per syllogismum, Vel per clariorem proposui onem : neutrum dici potest Non per syllogismum , quia vis omnis syllogistica nititur hoc principio : Impossibile est id/m simul esse 9 non esse. Non per clariorem propositionem , quia haec propositio
est omnium clarissima ; claritas enim propositionis ex terminorum generali notione & eo. rumdem oppositione extitit: at rei mini ex ou 1-bus constat propostio , sunt generali mi. putaens & non ens , & oppositio eorum e r c triradictoria, itaque omnium cla Iissima , quia omnium communissima, Vtpote quae in aliis Opuositionibus includatur , ut alias ostendimus.' Ad
Ilaec, omnis demonstratio vel est directa I ea ostensua , vel in directa, seu reductio ad imposisibile: per neutram hoc principium probari votest. Non per ostensivam , quia sit per aliquoi
prius & notius: nihil est hoc principio prius B
43쪽
notius. Non per in directam, quia id tantum per illam de in onstratur, ex quo aliquid deducitur, cujus f. istas est evidentior fessitate & impossibilitate ejus quod ab advelsario a seritur , seu quod opponitur principio ab illo negator at nihil est evidentius hoc principio : essidem simul esse non esse.
Hoc principium cuilibet a natura insitum est, non demonstratione partum: tum quia terminis communissianis constat a quibu, mens humana sensim natura duce ad particularia progreditur: tum quia clarissime naturam enti S explicat, quod est primus omnium tςrminuS , entis enim indoles isthaec est , ut sit extra nihil. Id autem clarius exprimi non potest, quam si dicatur fieri non posse ut idem simul sit & non sit. Confirmatur assertio. Si quod aliud esset primum principium, maxime istud, modlibet est, vel non esse at primum esse non potest, quia non est propositio omnium clarissima. Clarior enim ea est propositio , quae ait contradicentia sbi repugnare , quam ea quae asserit medio carere ;Ic pugnantia enim terminorum contradicentium ex ipsis terminis innotescit , utpote communi Somnibus oppositis: carentia medii discursu eget,& est contradictoriorum propria: at principium
negativum , Impossibile est idem simul esse se non.
esse , contradictoriorum repugnantiam importat; principium autem affirmativum medii carentiam inter ipsa contradictoria significat : ergo, &c. Merito naque pronunciat Lessius lib. de pei section. divin. capite h. hoc esse principium Omnis ratiocinationis , in quod omnis ratio omnis.
que disputatio ultimo resolvitur.
44쪽
Tria ex dictis inseruntur. I. Hoc principium, Em s ens, non eli primum , tum quia est selenisticum , & omnis artis expers , tum quia ad illud singulae demonstrationes nou revocantur.
x. Illud principium, In ossibile Ut idem ae eo- ἀιm simul Alfirmari O nuari, fria datur in primo principio , Impossibile est idem sim, i asse
non esse: quia veritas assirmation IS ες negitionis fundatur in veritate entis i ropositio enim dicitur vera vel falsa ex eo quod res est vel non est. Dicitur tamen primum apud Logicos . Duo
principia ista , Impossibile est idem esse
non esse , modlibet est vel non est , non verbis tantum , sed sensu etiam distinguuntur. Ratio est, quod diversa significent. Nam primum significat repugnantiam terminorum secundum carentiam medii inter terminos , seu immediationem talem , ut impossibile si inter illos uari medium : at repugnantia reperitur inter quoiadam terminos, inter quos non est: immediatio seu immediata oppositio. Sic nigrum 3c albPm pugnant inter se , quamvis medium habeant, nempe rubrum & fuscum.
Os i i e et E s r. Primum principium de ceesse simplicissimum; quod enim prius eci ,
id ipsum simplicius : principium modo allatum non est simplicissimum: ergo nec primum. Resp. dist. majorem : Debet esse simplicissimum simplicitate demonstrationis , concedo: simplicitate terminorum , nego. Porro sinplexest hoc principium simplicitate de mons hiatio-
45쪽
αI PARS PRIMAnis , qnia nullum aliud est per quod demo
Cbjicies x. Omnis propolitio modatis ςlt limplici pol cerior : haec propositio , Iinpossibile est iidem simuἰ esse e non esse, est modal1s. Deinde negatio est posterior amrmatione : hoc princ1pi ita est negativum : ergo lupponit assirmativum se V so prius, nempe necesse est idem non simillesse se non esse, seu non est. Resip. I. illum modum posse abiici, & tunc reducetur in scumam propositionis de inesse. E. Dil-ting. ratione compositionis 3 generationis, concedo: ratione evidentiae , nego; quae responsio valet ad secundum. Certe nillil est evidentius reput nantia entis Ec non entis, quia per ipsam natura cntis belle explicatur respectu nostri. Deinde negatio not1or est assirmatione in rebus
simplicissimis & vniveis alibus , tum quia latius patet, tum quia est imperfectior quaedam cognitio ; natura autem ab imperfectioribus ad per- femora progreditur: quare distinguo, negatrio posterior est assirmatione in genere propositio. Dis, esto ; in genere principiorum, nego.
Objicies 3 Primum principium est id per
quod caetera omnia demonstrantur: per nostrum principium caetera demonstrari non p*Hunt: prae- ettim principia aErimotiva : ergo non eli pri
Resp. disting. majorem : primum principium est id per quod caetera demonstrantur , demonstratione deducente ad incommodum, concedo: demonstratione ostensiva, nego. Omnia quippe scientiarum principia eatenus probantur , quatenus pervicaces qui ea negant, eo rMdcm do-
46쪽
ducuntur, ut fateantur idem simul esse & non esse; quod incommodum cst omnium absurdi
Instabis : Aristoteles libro . Physic. probat hoc principium : ergo non est indemonstrabile ,
Reip. Λristotelem hoc principium non probare simpliciter, sed per redargutionem tantum eorum qui illud pervicaciter negabant , id est, per argumenta ad hominem ducta ex quibusdam admissiis ab iis qui illud negabant ; hinc monet Aristoteles primum principium non esse probandum, nisi qui ipsum negat, aliquid dicat, α quidpiam per verba a se prolata significare velit. Nisi enim quidpiam dicat, inepti hominis sit contra ipsum disputare, quippet qui nullam rationc I. prae se serat, D plantae quam si illi unus videatur. Caetcra quidem principia pro bantur tum inductione , tum syllogismo dialectico & pirastico , tum demonstiatione ad In - Commodum. deducente : at primum principitiari
inductione astrui non potest, quia enthymenia& syllogismus ipsi innituntur Α, hinc duo pronuntiata Philosophi. Primum : Primi principii δε- monarationem guarere, hominis est rerum imperiti. Secundum: Nihil rationis habet, qui primum principium ex animo negat, nec ere syllogismi eapax. Potest tamen pirastice utcunque & dialectice' probari adversus protervos , sed non sine peti tione priticipii aliqua vel explicata vel implicita , ut observat Crasbtius Metaphysicae tracta
Quaeres quot modis primum principium syllogismo inser vir e p ossit.
47쪽
Res p. duobus modis. Primo quidem, cum syllogismo actu intexitur tanquam pars, quod commodius praestat, cum affirmative potius quam negative effertur, ut observat Aristoteles , ob concursum multiplicem negationum. Intexi tamen utcumque potest, si per partes hoc modo explicetur:
Non-homo est aliquid,-homo non es aliquid rHomo es aliquid:
Ergo homo minime non est aliquid. Secundo vero , cum potentia tantum & mediate intexitur, nempe per principia mediata, quae
per ipsum probari possiunt, seu quae ab eo deducta, in idem resolvi possunt. Objicies vltimb eum Cartesio : Primum principium omnium est istud , cogito , inquiro , dubito : ergo sum, quia fieri non potest, Vt qui cogitat, inquirit, dubitat, non sit , adeoque hoc prim b in philosophando est cognitum, verissimum, certissimum: ego sum res cogitans , inquirens , dubitans : ergo sum. Resp. Hoc principium , ut sit primum ad inserendam existentiam rei quae cogitat, non estramen primum principium cognitionis simpliciter. Prior enim est veritas & certitudo in terminis simplicibus & propositionibus non illatis, sed inserentibus. Non enim potest cognosci vere & certo , eum qui inquirit, dubitat, cogitat, existere, eo quod inquirat, dubitet, cogitet, nisi prius cognoscatur an & quid sit inquisitio, dubitatio , cogitatio , certitudo , existentia. Deinde quam multa praesupponit hoc principium : ego cogito. Nam I. supponit hanc propositionem: qui cogitat, est : ergo non est
48쪽
Diέma propositio. 2. Constare ips1 Cartesio de bet de vi sermae Logicae , quia hanc propolitionem non infert, nisii ratiocinando: quod cogitat, est: ego cogito : ergo sum. QMd quod Cognitio existentiae non necessario connexa est cum cognitione essentiae Alias quaecumque exinere sensibus percipimus, utique secundum naturam inti in noscemus: ergo ex eo quod quis novit se esse, non potest inferri ipsiam nosse aut nosse posse naturam suam: ergo debet dari aliud principium per quod in cognitionem euentI. suae deducatur. ARTICu Lus II.
De proprietatibus entis. A Si M pvi ci entis consi te ratione ad asse-
istionum doctrinam progredimur, de quibus quaeremus I. an sint, a. quid sint, 3. quo e sint; primas deinde species examinaturi.
I. De existentia, essentia, parimones Ordine assessionum entis.
I.ΟBsΕR- TOM IN E proprietatis attributum v Ατio. subjecti intelligitur , quod naturam illius sequitur, & cum eo ad convertentiam dicitur ; affectio, passio Sc modus etiam appellatur. Dividitur in exquisitam, minus exquisitam. Exquisita est quae a subjecto realiter ditatin ruitur , ut vis attrahendi ferrum in magnete. Minus exquisiit a re id in est cum subjecto , sed conceptu aliquatenus distincto , hoc est, conceptu
49쪽
vel univoto , ut risibile a rationali, vel analogo, ut Unit as ab ente. II. OBsERVATIO. Proprietas item alia primaria, alia secundaria. Primaria est quae non ex alia 'oritur, nec ad aliam reducitur, sed ex qua aliae oriuntur, dc ad quam revocantur. Se-Cundaria, quae ex primaria oritur , aut ad illam Leducitur. item aliae unitae, aliae disjunctae. Uniistae dicuntur modi entis per excellentiam,&con
vel si in dicuntur citra divisionem : disjunctae sunt modi divisi , qui latitudinem entis exhauriunt membris suis disjunctis. Sic independens & dependens exhauriunt universam entis latitudinem. Rursus unitae subdividuntur in primarias & secundarias. Primariae ens immediate sequuntur,& cuni eo citra divisionem convertuntur. Di junctae: cum ente quoque reciprocantur, sed divisim ; ab Alstedio disserentiae entis vocantur et hinc quaelibet entis assectiones dicuntur ad convertentiam cum ente , vel fimpliciter, si unitae snt; vel divisim , si disjunctae. Postremd disjunctae , aliae primariae , aliae secundariae. Primariae dividuntur in immediatas, quae ex rei essentia. proxime fluunt , ut actus & potentia ; A
mediatas, quae ex unitate, Vcritate & bonitate fluunt. His obiervatis sitI. AssERTIO. Ens habet proprietates aliquas. Probatur: Dantur attributa quaedam entis, quae non sunt de primario illius conceptu, & cum eo , convertuntur, vel simpliciter, ut Unitas aut Veritas , vel divisim, ut actus & potentia : eju modi attributa sunt proprietates entis : ergo dantur aliqtiae proprietates entis. Probatur 2. Ensve ens est objectum Metaphrsicae scientiae: ergo
50쪽
habet proprietate:s quae de ipso demonstrari po C.
sint. Pioprietates enim de subjecto a qualibet scientia per principia deletaonstrantur. II. ASSERTIO. Proprietates entis nihil aliud sunt quam conceptus generalissimi, quia primo conceptu illius manant, ipsumque trans 1 cendentaliter denominant, id est, cum eo convertuntur simpliciter, si sint unitae, vel divisim , si
disjunctae. III. AssERTIO. Tres sunt entis prima-xiae proprietates , nempe Unitas , veritas , bonitas. Duae sunt partes assertionis; prima , quod sint tres proprietates entis : secunda , quod sint primariae. Prob'tur prima : Proprietas entis est attribu tum quod addit aliquid entis ipsius essentiae e nitas, veritas, boniras sunt attributa quae entis essentiae addunt conceptus saltem analogice diversos, tum ab illius esset uia, tum a se invicem. Unitas enim est negatio divisionis in se, & conjunctionis cum alio , a qua habet ut sit hoc, 8c non. aliud: veritas con norat intellectum , sicut Donitas Voltultatem, qui conceptus sunt diverti abessetitia entis, & a se invicem , & aliunde cum
Confirmatur : Illi conceptus sunt diversi , qui
opponuntur conceptibus diversis : conceptus unitatis,veritatis & bonitatis opponuntur conceptibus diversis; unitas enim opponitur multitudi- ni, veritas falsitari, bonitas malitiae. Ergo, dcc-Hinc res δc aliquid non constituunt proprie - . tales 3c attributa ab ente distincla : quia non satis ab ente di Terunt ; res enirn videtur e Ila
