장음표시 사용
51쪽
determinatam aliquam essentiam , quae cum ente coincidunt. Non tamen praedicantur de ente, licet accipiantur pro ente ; quia praedicatio esset
Probatur secunda pars: Prop xietates primariae sunt, quae non ex aliis oriuntur, nec ad alias revocantur , sed ex quibus oriuntur aliae, & ad quas revocantur: tales sunt unitas, veritas Mbonitas in ente: ergo unitas, veritas & bonitas sunt primaria: entis proprietates. Probatur minor: Nullae sunt proprietates istis tribus priores: imo ad eas reliquae revocantur, puta ad
unitatem multitudo, simplicitas , compositio, totalitas , identitas, aequalitas , similitudo ; ad veritatem intelligibilitas, ad bonitatem amabilitas seu appetibilitas , malitia, perfectio, imper Distio , necessitas, contingentia, duratio , ordo, pulcritudo, 3 c.
IV. As SERTIO. Proprietates entis sunt idem realiter cum ente, dc ab eo conceptu analogo distinguuntur. Probatur prima pars: quia nulla eli necessitas
distinctionis realis , sed sufficit distinctio formalis inadaequale praecisa ; hinc proprietates entis non sunt exquisitae , sed mimis exquisitae, quia
distinguuntur tantum formaliter a Iubjecto suo. Probatur secunda : Unum , verum, bonum habent diversas dcfinitiones ab ente, & licet implicite ens includant, conceptum tamen explicitum habent aliquatenus ab ente distinctum. V. AssERTIO. Inter proprietates entis primarias prior est unitas, deinde veritas, tum bonitas. Ita uterque Suares post D. Thomam. Probatur: Absolutum prius est relativo et unum est
52쪽
quid absolutum , utpote indivisium in se , verum & bonum resipectiva. Nam verum est quid conforme cum principiis suis , ut multis placet,& cum intellectu divino tanquam mensiura sui ipsius: bonum integrum quiddam est ex attributis ad rei perfectionem requisitis, & voluntati Conforme; quae duo respectiva sunt. Iam quod veritas prior sit bonitate , proba tur : Talis est: ordo objectorum , qualis est ordo
facultatum: intellectus qui versatur circa Veritatem , est prior voluntate , quae Versatur circa bonum praecognitum : ergo veritas prior est bo
objicies :Unum, prout dicit divisonem ab alio, respicit aliud ; ergo est quid respectivum.
Resp. dist. ant. respicit aliud secundario, concedo : respicit aliud primario, nego. Ens quippe spectari potest vel secundiim primaIiam rationem a qua habet ut sit quid indivisum in se :Vnde Deus etiam unus foret, quamvis nulluiri aliud ens supponeretur et se possibile: vel secundum rationem secundariam, quo sensu est divisum ab alio. Alii distinguunt: unum respicit aliud abstra
stive & secundum rationem entis, conc. in con creto & secundum tulem rationem entis, negant.
At verum & bonum respiciunt aliud secundum rationem talis entis , hoc est, intellectunt, quai mellectus est & voluntatem , qua Voluntas est. At in quolibet ente prior est aliquatenus
ratio entis , quam ratio talis entis. VI. ASSERTIO. Praeter primarias proprietates entis dantur aliae sectindariae , quarum s liquae disjunctae appellantur , ut distinguamur a
53쪽
Wimariis , quae dicuntur unitae. Probatur: Affectiones secundariae sunt eae, quae vel a primariis fluunt, ut intelligibilitas a veritate , & appetibilitas a bonitate ; vel si quae disjunctae sunt, exhauriunt plenitudinem entis, nec proinde dicuntur reciproce cum ente simpliciter, sed cum hoc vel illo ente: at dantur ejusmodias istiones disjunctar ; ergo dantur affectiones secundariae entis. Minor probatur praesertim de disjunctis affectionibus ; aliae enim sunt principales immediatae , Vt necessari'um & contingens, independens & dependens , increatum & creatum , potentia & actas , principium & principiatum , causa & causatum et aliae principales inediatae, ut completum & in completum , simplex de compositum , idem & diversum, naturale & artificiale , infinitum & finitum , permanens & successivum , circumscriptum & incircumscriptum : aliae denique minus principales ,
ut absolutum & respectivum, subjectum & adjunctum, signum & sienatum , imago & exemplar , mensura & menturati m.
Scio istas minutias affectionum entis a multis negligi; unde obscuritas saepe in scribendo orietur: quia ignorantia terminorum confusionem
parit & ambiguitatem. Alii divisiones entis potius vocant, seu membra ipsum ens dividentia, quam entis proprietates, quae proinde explicant, dum ens ipsum dividunt. Nos veteres Philo iaphos secuti, praecipuas proprietates ordine explicabimus, 3c principes entis proprietates hoc articulo inclademus.
54쪽
37 META PHYSICAE.f. II. uno ct unitate. I. O a s E R-T TN u M idem sonat aliquando VATIO. LI solum , quo sensu Deus dicitur unus. Item unitas interdum sumitur pro principio numeri. Hic usurpatur a nobis , ut est: nativa entis affectio. II. OBsERvATIO. Unum sic acceptum sumitur absolute & respective. I. A ssERTIO. Unum absolute sumptum ,
recte definitur , id quod est indivisum in se. Probatur: quia hoc ipso quod res eth indivisa in se, id est, non habet divisionem in talia,qua lis ipsa est. statim est una. v. g. Petrus est unus numero in se, quia licet possit dividi in plures Parres, non potest tamen dividi in t lures Petros. Solet tamen addi, & divisum a quolibet
alio, quod est attributum sequens rationem unitatis absolutar. Ex eo enim qu bd unum est in se indivisum, consequens est ut sit divisum a quo libet alio. II. AssERTIO. Unum relative ad extrinsecum, definitur id quod est distinctum aut divisum a quolibet alio, id est, quod nihil aliuae est, quam illud ipsum quod est : sic Petrus nullum habet esse aliud a suo esse : via e negat de se omne aliud esse praeter suum est e. , Non enim potest dici de Petro, quod sit Paulus V ut Ioan
Dixi distinctum aut divisum , quia in heterogeneis aliquid potest esse unum , licet non sit ab alio divisum: V. g. anima Pauli cst una anima, licet non sit a corpore divisa, sed duntaxat distincta.
55쪽
III. AssER Tio. Unitas formaliter sumpta est negatio simplex divisionis, sed instar privationis. Tres sunt assertionis partes. Prima,quod Vnitas sit negatio: secunda, quod sit simplex negatio: tertia, quod sit instar privationis. Probatur prima pars: Intellecta negatione divisionis , & sublata qualibet entitate , ens recto intelligitur unum : v. g. probe intelligo Paulum esse unum hominem, dum concipio eum nec in se dividi, nec alteri conjungi: ergo superflua estentitas positiva, sed lassicit negatio pluralitatis non formaliter quidem sumptae, secus negatio negationi opponeretur, sed materialiter seu fundamentaliter sumptae. Confirmatur : Si unitas adderet aliquid enti positivum , vel esset reale , vel rationis : non potest esse aliquid reale , aur enim esset aliquid reale extrinsecum , aut aliquid reale intrinsecum : non potest esse aliquid reale extrinsecum, quia nullum apparet: non aliquid reale intrinieciam, quia illud intrinsecum distingueretur ab
ipso ente aut ex natura rei , aut virtute seu conceptu objectivo. Non ex natura rei, quia illud intrinsecum reale foret etiam ens , R ita fieret num per aliam entitatem. Non Virtute seu concepru objectivo: quia proprietates entis distingu intur tantum ab ente, ut conceptus distinctus a conceptu confuso. Non potest etiam esse aliquid rationis, quia unitas esset tantum relatio
rationi S, quae tamen rebus conVenit citra mentis operam.
Probatur secunda pars, nempe quod sit negatio simplex. Privatio non negat capacitatem Dr-mae oppositae , sed negatio duntaxat simplex :
56쪽
unitas ut sic negat capacitatem formae oppositae, nempe divisionis: ergo in ente unitas est negatio simplex , non vera privatio. Minor patet, datur enim unitas in Deo , qui divisionis nullatenus capax est.
Probatur tertia pars, nempe quod negatio illa simplex sit instar privationis. Mera negatio subjectum non supponit: v. g. nunc datur negatio alterius mundi citra subjectum : unitas supponit subjectum, nempe ipsum ens cui suo modo insit, adeoque est instar privationis , quia id Cum ea commune habet, quod subjectum habeat. Ad faciliorem objectorum solutionem , haec observabis. Primum, unum duo dicit : alterum in recto, nempe ipsium ensi & alterum in obliquo , nempe carentiam divisionis, seu pluriumentium quae multa dicuntur. Secundum , quae multa sunt, duo quoque dicunt , nempe in recto plures entitates reales, Scin obliquo negationem illius entis quod sit
unum. Hinc. Tertium , unum dc multa in hoc conveniunt , quod in recto ens importent, & in obliquo negationem entis ; ea tamen lege ut unum dicat in recto illud ens, cujus negatio nem plura dicunt in obliquo ue in obliquo autem dicat negationem illius entis , vel illorum enistium, quae ipsa multa seu plura dicunt in recto :Vnde unum dicit negationem positivi quod pluralitas includit ; plura autem negationem illius positivi quod ipsa unitas continet ; & ita non negatio negationi, sed positivum negativo semis per opponitur. Quartum, unitas δί vnio non idem sunt so
57쪽
in aliter ; Deus enim est maxime unus , nec tamen VnituS , nec unioneni suarum perfectionum habet, sed perfectam identitatem ι hinc esse indivisum non idem est ac esse unitum et
angelus est indivisus, nec tamen unitus : Vnde non valet consecutio et angelus non est unitus tergo divisius, quia nec est unitus, nec divisus in se. His observatis Ob)icies : Qiudquid opponitur negationi, est
positivum , aliter negatio negationi opponeretur: Unitas opponitur negationi: ergo unitas est positiva. Probatur minor: Unitas opponitur divisioni seu multiplicitati: divisio seu multiplicitas est quid negativum: ergo unitas opponitur negationi. Minor clara , quia divisio est carentia unionis & in stivisionis. Resp. data majore & minore primi syllogi mi, distinguo majorem secundi: unitas fundamentalis opponitur divisioni , concedo : unitas formalis, nego: ergo Vnitas opponitur negationi , distinguo consequens: unitas materialiter seu secundum d quod dicit in recto , Opponitur negationi , concedo : formaliter sumpta seu secundum id quod dicit in obliquo , nego. Itaque unitas sumpta secundum id quod dicit in recto, Sc materialiter sumpta, divisioni seu multitudini formaliter sumptae opponitur , dc ita positivum
negativo opponitur : sicut multitudo maiori ali- . ter sumpta, prout est ipsa entia distincta , opponitur unitati formaliter sumptae, quae est negatio. Instabis : Id quod est fundamentum relationis realis , est reale : unitas tum generica, tum specifica dc numerica est fundamentum relatio-
58쪽
tiis realis: nam Petrus α Paulus habent relatio nem identitatis in sub shantia Sc animalitate , de diversitatis in natura individua: ergo 'nitas est realiS. Resp. dist. minorem: unitas fundamentaliter sumpta, seu ratione entis quod importat , est fundamentum relationis realis, esto: formaliter sumpta, & secundum quod dicit in obli IKo nego. Objicies x. Deus est unus ; & non est unus per negationem: ergo unitas non est negatio. Resp. Deum esse Vnuna per suam entitatem , materialiter, non autem formaliter : sicut due: albedines sunt fundamentaliter similes per suamentitatem , quamVis non sint formaliter similes, nisi per si mititudinem a sua entitate viItualiter distinctan . Instabis: ino res est magis Vna , eis plus habet negationis : Deus est: maxime Vnus : ergo plus haberet negationis , quod est absurdum. Resp. valeret quidem argumentum , si unitas esset mera negatio: at praeterea includit entitatem in qua fundetur, in quo nihil est: absurdi e nitas enim est entitas rei negans divisionem. Objicies 3. Unitas in rebus compositis est quid positivuin: ergo & in simplicibus, quae multo
sunt praestantiores. Probatur ant. unitas in rebus compositis resultat ex unione partium : at Vnio
partium est quid positivum: ergo & unitas. Resp. esto, unio in rebus compositis sit aliquid positivum ; nego ideo Vnitatem quae resultat ex partibus unitis, esse positivam, si formaliter sumitur: unio quippe partium posita est in compo-stione illarum quarum est nexhS : quae compositio v. g. in nomine ex corpore organico M
59쪽
anima simul unitis Iesu stans dicitur humanitas et unitas autem transcendentalis hominis posita est in eo quod homo in ratione hominis neget multiplicitatem in plures homines; quae ratio multum differt a priore secundum suum esse se
III. Partitio unitatis in s eclis.
r. T TNu M tot modis dicitur, quot ipsumens hinc unum aliud per se, aliud per accidens, sicut ens aliud per se est , aliud per accidens. Unum per se est, quod ex multis entibus essentialiter incompletis r quorum unum siepotentia, & alterum actus, coalescit, ut homo. Unum per accidens est in quo multa entia
completa ad quandam indivisionem rediguntur. tanquam Unum per accidens multiplex : vel enim dicit subjectum & accidens , ut Aristoteles Philosophus: vel duo accidentia eidem subjecto inhaerentia diversa ratione, ut Philosophus & Musicus in eodem Socrate. Unum per accidens constat aliquando ex iis quae in se divisa & sine ordine sunt, ut acervus lapidum, & dicitur ens per accidens purae aggregationis: vel cum ordine, ut exercitus, & dicitur ens per accidens ordinis: vel quae unita sunt ex arte, Vt statua: Vel a natura, ut subjectum& accidens, aut duo accidentia in eodem subjecho ; & dicitur ens per accidens' informationis; hinc unitas essentialis differt ab accidentali, I. ratione subjecti , quia illa ens per se , haec ens per accidens denominat: i. ratione formae i illa in
60쪽
erentiae quadam indivisione , haec in plurium vel concretione vel aggregatione consistit: illa nullam de se compositionem infert, haec non est nisi cum accidentali compositione : illa perfectionis est absolutae, haec nonnisi secundum quid : illa deperdita, tollitur res ipsa; linc soluta, non desinunt res esse, sed desinunt per accidens sibi adesse. I I. Unum per se multiplex, nempe genere, specie, numero, proportione. I I I. Unum genere duplex, vel physico, sic
dicuntur unum genere, quorum eadem est specie materia, ut corpora caelestia & sublunaiia r et metaphysico remoto aut proximo, sic homo& equus sunt unum genere tam remoto quam proximo.
Iv. Unum specie Vel infima, vel subalterna dicuntur esse quae sub specie atoma vel sub- alterna univoce conveniunt rut Petrus & Paulus , qui sub animali & homine univoce conve
V. Unum numero aliud simplex, aliud compositum : simplex est quod indivisum est , neque dividi potest, xt Deus. v r. Rursus simplex aliud realiter tantum, aliud realiter simul & virtualiter. Simplex realiter est quod non habet partes realiter dividuas,
licet virtuales non respuat, Vt angelu S. Simplex realiter & virtualiter, quod nec partes reales, nec virtuales habet, ut punctum mathematicum VII. Unum compositione , aliud continuitate, aliud totalitate. Unum continuitate , aliud continuum per se, & non medio nexu, Vt aqua ex
