Tractatus theologici quos in scholis sorbonicis dictavit D. Carolus Witasse ... In septem tomos distribuiti. Tomus primus septimus De augustissimo Eucharistiæ sacramento

발행: 1738년

분량: 495페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

QUAESTIO NON A

De dispositionibus ad Eucharisiana su --

piendam requisiitis .

MULTIPLICI s generis sunt di s ostiones ad Eucharistiae susceptionem necessariae et aliae enim ad corpus , aliae ad animam pertinent .

De dispositoniblis ad corpus pertinentibus.

DUAE sunt corporis dispositiones , jejunium & puritas.

QUAERES r. an jejunum esse oporteat, qui sacram Eucharistiam sumere voluerit. RESPONDEO I. Christum quidem sacrum corpus suum apostolis post ecenam praebuisse , sed id deinceps in legem non evasisse : sic enim Tertullianus de corona milisis cap. 3. Eucharistiae sacramentum , in se quit, & in tempore victus & omnibus mundatum a Domino etiam . an relucanis coetibus , nec de aliorum manu quam praesidentium su- D mimus . Grescrius Nazianzenus oratione 4o. Ille Christus paschatis mysterium discipulis, in coenaculo tradidit ek post cmaam ;ri nos in templis & ante coenam , id est ante, cibum , ut interprotatur Nicetas . Augustinus episeola it 8. Liquacis apparet , inquit , ,, quando primum acceperunt discipuli corpus & sanguinem Domini is non eos accepisse jejunos e nunquid propterea calumniandum est ,, universae Ecclesiae , quod a jejunis semper accipitur : neque enimis quia post cloos dedit Dominus , propterea pransii aut coenati fra- is tres ad illud sacramentum accipiendum convenire debent . Namquem Sal Vator , quo vehementius commendaret mysterii illius altitudiis nem , mysterium hoc voluit altius infigere cordibus & memoriae dis- is cipulorum, a quibus ad passionem digressurus erat. At ideo non praeis cepit , quo deinceps ordine sumeretur , ut apostolis per quos Eccle- ,, fas dispositurus erat, servaret hunc locum. RESPONDEO a. ineunte christiana religione fideles Eucharistiam mensis suis miscuisse, ut loquitur Augustinus ; ita tamen ut Eucharistiam carteris cibis praemitterent. Hieronymus , seu quis alius , in 1. Cori I I.

D ubi

482쪽

AD EUCHARIITIAM. 473,, ubi apostolus de eo differit : In Ecclesia conveniente, , inquit ,

si oblationes suas separatim offerebant & post communionem , quaecunia que iis de sacrificiis seu oblationibus supersuiment , illi in Ecclesia

se communem coenam comedentes pariter consumebant . Chrysost

reus homilia 27 in eamdem epissolam , Statis diebus menias faciebantis communes & peracta synaxi post sacramentorum communionem om- ,, nes commune inibant convivium , divitibus quidem cibos amerent bis bus , pauperibus autem & qui nihil habebant etiam vocatis, & om-ri nibus communiter vescentibus . Idem sentit OEcumenius . Haec convivia plena charitatis agapas appellabant. REsPONDEO 3. ab apostolis manasse consuetudinem , quae deinceps obtinuit, ut non nisi a jejunis Eucharistia perciperetur. PROBATuR , quia id Sanctus Augustinus diserte affirmat supra , &synodus Trullana can. a'. Milicet , ut ait Sanctus Augustinus M. 4. Ae baptismo contra Donarisas , cap. I . Quod universa tenet Eccle-M sia , nec conciliis institutum , sed semper retentum est , non nisi ,, apostolica auctoritate traditum rectissime creditur. Atqui mos ille de Eucharistia ante omnem cibum s umenda nulla lege conciliorum pridiscriptus universam Ecclesiam jam a primis seculis pervasit. Testes sunt hujus ecclesiasticae disciplinae , ac speciatim de Africa , Tertullianus lib. 2. - ωxorem cap. a. ajens Non sciet maritus quidis secreto ante omnem cibum gustes Cyprianus episeola ad Caec titum , Numquid ergo dominicum post coenam celebrare debemus P,, Sanctus Augustinus episeola ri8. A jejunis semper accipitur. Et Concilium Carthaginente III. can. 29. Ut sacramenta altaris nonnisi ,, a jejunis hominibus celebrentur, excepto uno die anniversario , quori coena Domini celebratur.

De Pontica dioecesi Baslius homilia a. de ieiunio , Iejunantem in-- tra sacrorum cancellos recipit Dominus. De Orientali & Thracica Chrysostomus formone ς. ad puvium An-riochenum homilia a . - epis. r. ad Cori Tu priusquam communiis ces , jejunas , ut qtuomodocunque communione dignus appareas . Et episola r s. Synodus Trullana supra , can. χα quae laudat hanc in rem & eonfirmat canonem 29. synodi III. Carthaginensis. Socrates lib. 9. & Soaomenus lib. 7. hisoriae cap. I9. Apud AEgyptios multisse in civitatibus praeter consuetudinem communiter apud omnes con secratam sub versperum convenientes ac jam pransi mysteriorum patri licipes fiunt. D ι

De Gallia synodus Μatisconensis supra, Agapensis apud GratianuM P. Presbyter , distinct. sq. Hschasius lib. de corpora re saviune Domini eap. 2 o. & Strabo cap. 16.

De Hispania synodus Bracarensis supra , can. I . Toletana VII.

an. z.

483쪽

4 a DISPOSITIONIBUI

cauo RG a. quibus de causis id statutum sit. REsPONDEO S. Thomas 3. parie , Paesi. 8 o. an. 8. impeditos suis. se homines a sumptione hujus sacramenti post cibum & potum assumptum tripliciter. I. Quidem ut Augustinus dicit, in honorem hujus sacramenti , ut scilicet in os hominis intret nondum aliquo cibo vel potu insectum : r. propter sonificationem , ut scilicet detur intelligi , quod Christus , qui est res iacramenti hujus, & charitas ejus debet I. iundari in cordibus nostris : a. propter periculum vomitus aut ebrietatis , quae quandoque contingunt ex hoc quod homines inordinate cibis utuntur, sicut & apostolus dicit a. Cor. D. Alius quidem esurit , alius autem ebrius est. QuAEREs 3. in quo jejunium illud consistat. RΕspo NDEo in eo positum esse, quod nihil omnino potus aut cibi, etiam ad instar medicinae, sumatur : nec refert, inquit Sanctus Thomas ,' utrum aliquid hujusmodi nutriat vel non nutriat vel per se vel cum aliis. QUAEREs 4. an ab omnibus Ecclesiis lex ista jejunii semper servata sit. REspo NDEo nonnullos olim certis de causis certisque in casibus ab ea recessisse. r. Enim aetate Cypriani fideles quidam non solum ante lucem &omnem cibum sacrum vulgo faciebant, sed & vespere post prandium equod ille improbat epis. ad Caecilium . . a. Teste Socrate & Sozomeno supra , nec non & Nicephoro lib. I a. cap. 3 AEgypti & Thebaidos incolae quolibet sabbato, ubi epu-- lati essent & variis cibariis sese saturassent , sub vesperam oblationeis facta mysteriis communicabant. 3. In Africa IV. seculo multi sacerdotes post cibum Eucharistiam passim conficere non verebantur : quod vetuit synodus Carthaginensis III. can. 29. anno 397. postmodum irrepserat in Gallias, quod compressit synodus Matisconensis II. can. o. Decernimesis ut nullus presbyter consectus cibo .... sacrificia contrectare , aut mise

is las .... concelebrare praesum t . . . .

. Utrobique, in Africa nimirum & Gallia, obtinuit deinceps, non improbante Ecclesia, ut saltem seria f. majoris hebdomadae Eucharistia poli cibos usurparetur, ut constat ex iisdem synodis Carthaginensi &Matisconensi. Ejusdem moris meminit Augustinus & quo pacto invectus si aperit : Nonnullos, inquit, probabilis quaedam ratio deis lectavit , ut uno certo die per annum , quo ipsam coenam Domi- is nus dedit, tanquam ad insigniorem commemorationem post cibos os. se serri & accipi liceat corpus & sanguinem Domini Hoc non se arbitror institutum, nisi quia plures & prope omnes in plerisque lo- , cis eo die lavare consueverunt: & quia nonnulli etiam jejunium cin

484쪽

gICHARISTIAM. 473

- stodiunt, mane offertur propter prandentes , quia jejunia simul , & ,, lavacra tolerare non pollunt; ad Vesperam Vero propter jejunantes. Ait autem consuetudinem hac die se lavandi ortam esse ex baptietandis , qui ideo sese lavabant , ne sordidi ad sontes sacro die Paschae ac

rederent .

s. Illud idem de seria ue. majoris hebdomadae etiam aliquando apud Graecos invaluisse videtur , quod emendavit synodus Trullana ean. - 29. Statuimus apostolicas ac paternas traditiones sequentes nonis oportere in quadragesimae postrema septimana 3. seria jejunium sol-

s, Vere

6. In Africa, Gallia & Hispania quondam sibi sumpserunt' sacerdotes, ut post cibum ad exequias defunctorum mysteria celebrarent: quod prohibuit synodus Carthaginensis III. can. 29. Si aliquorum prom is ridiano tempore defundiorum commendatio facienda est, solis

prohibet synodus Nannetensis seu Agapensis supra. QII AER Es 3. an nullo in casu illa lex relaxetur. . RESPONDEO I. multiplicem esse casum , in quo locum illa non ha

beat .

r. Est , si urgente morte viatici necessitas incumbat , aut ea sit natura morbi diuturnioris , ut jejunium non serat . Tunc enim aegroto etiam non jejuno dari potest Eucharistia , quod r. Ecclesiae usu receptum est: a. definitum est etiam a synodo Constantiensi fessione I 3. 3. denique praescriptum insuper a S.Carolo Borromaeo in concilio Μediolanensi IlI. tit. 9. a. Si quis sacerdos post peractam consecrationem inopina vi morbi correptus sacrum absorbere nequeat et ad illud enim perficiendum, tanc alter in ejus locum substitui potest ac debet , quia consummatio sacrificii juris divini est , quod ecclesiasticis praeceptionibus longe praeponderat o id autem statuit jam pridem synodus Toletana VII,

3. Si sacerdos inter communicandum advertat sbiam aquam fuisse missam in calicem quem absorpserit : tunc enim oportet ut vinum infundi curet , dc illud , postquam consecraverit , bibat : quod rubricae praecipiunt. . . Si quas hostiae consecratae particulas superstites , etiam post ablutionem calicis haustam, sacrificus observet. QUEREs 6. an carnis puritas necessaria sit. - Observandum est hujusmodi puritatem multiplicis generis esse e in carnis enim sbrdibus admitti peccata vel lethalia vel veniali ad aliquando autem contra . nullum in iis peccatum , imo & laudabile officium

esse : quo notato , REsPONDEO I. generatim necessariam esse ad hoc sacramentum castita-

485쪽

474 DISPOSITIONIBUI

stitatem . Augustinus sermone 46. de verbis Domini, Qui audiunt me ,, dicentem , quicunque non servastis castitatem, nolite accedere ad ibo lum panem , contristantur ἐρ & ego nollem hoc dicere: sed quid E-cio P timeo hominem, ut taceam Veritatem λ , REsPONDEO 2. si quis pergrande nefas & peccatum lethale admiserit , eum a sacra communione aliquandiu esse prohibendum e quod judicio consessarii prudentis relinquendum est . . REsPONDEo 3. si quis pollutus ex levi negligentia venialem duntaxat labem contraxerit, par etiam esse ut a communione aliquandiu a stineat , ut statuit S. Thomas q est. 8 o. an. I. in corpore et Ex qua dam congruentia, inquit , impedit pollutio nocturna quantum ad se duo , quorum unum semper accidit , scilicet quaedam foeditas corporalis : . . . aliud autem est evagatio mentis quae sequitur pollutionem nocturnam Idem sancit Gregorius magnus in responsione ad Avia istinum Anglorum apo iam, erga conjuges qui Voluptari serviunt in mari trimonii usu.REspo NDEo si nullum in ejusmodi negotio peccatum intercedat, distinguendum adhuc esse ac videndum , num quis sine consensis ullo istud invitus patiatur , an ultro exerceat quod licitum sibi sit , ut siquis conjux liberorum procreandorum causa matrimonii munus exerceat : quibus positis, r. Statuendum est, si in his casibus ad Eucharistiam aliquis accedat,

non fore peccatum mortale. a. Quando animus liber non est, sed languescit ac Vagatur, aut turpibus etiam im inibus detinetur, tunc non esse ad altare accedendum. ita S. Thomas in dis. 9. ara. 4. quaest. I. in re p. ad a. Hebetuis do mentis & immunditia corporalis ex quadam decentia honestatiso a perceptione Eucharistiae impedit quia indevotio quaedam vide is tur uc accedere , nisi necessitas urgeat. Et id protecto postulae ipsa Eucharistiae dignitas ae sanctimonia. 3. Suo relinquendum esse judicio , qui sua conjuge , non cupidine voluptatis , sed solummodo liberorum procreandorum causa matrimonii munus exercet. Ita Gregorius magnus in resp. ad Am Uinum ., Si quis ergo sua conjuge non cupidine voluptatis captus , sed Dium modo se liberorum procreandorum gratia utitur, ipse prosecto de ingressu E elesiae , seu de sumendo corporis dominici mysterio , suo est relinis quendus judicio ; quia a nobis prohiberi non debet accipere qui iniis igne positus nescit ardere .

etiamnum esse laudabilem consuetudinem , ut ante sacram communionem per aliquot dies matrimonio abstineant conjuges , idque ipsis esse consulendum . Apostolus I. Cor. cap. 7. Nolite fraudare invicem , ni sene ex in sensu ad te pus , vacetis tis . . Sanctus Hieronymus

486쪽

DE DISPOSITIONIBUS. 47sepisola so. Si panes propositionis ab his qui uxores tetigerant cin,, medi non poterant : quanto magis ille panis qui de coelo descendit M non potest ab his qui conjugalibus paulo ante haesere complexibus se violari atque contingi Sanctus Augustinus , seu quis alius ,

se mae in dominicam secundam adventus , Castitatem etiam cum pro- is priis uxoribus fideliter conservate ad altare dominiis cum secura conscientia poteritis accedere. Synodus Bituricensis anno II 8 . canone 8. Moneantur conjugati non nisi praeparati ali, quot dierum continentia ad Eucharistiae sumptionem accedere M in ,, star Davidis qui non nisi antecedente trium dierum continentia pa- nibus propositionis usus est . Cathechismus ad Parochos num. 6 I.

Postulat etiam tanti sieramenti dignitas , ut qui matrimonio junctiis sunt , aliquot dies a concubitu uxoris abstineant , Davidis exemplo is admoniti , qui cum panes propositionis a sacerdote accepturus esset, purum se & pueros suos aό uxorum consuetudine tres ipsos dies esse ,, se professus est . Sanctus Bonaventura in A. disiact. I a. quaest. 3. numeri yo. Raro contingit quod homo conjungatur secundum illumis actum debitum exigendo , quin sit ibi aliqua culpa si autem solum ,, reddendo debitum, non credo quod debeat retrahi, nisi de congruo, velis etiam causa prolis. - S. Carolus parae 4. idem sancit quod Cathechismus ad Parochos. 3. Si istae carnis sordes malitia daemonis accidant , non debere illaa impedimento esse sacrae communioni . Ita olim censuerunt Patres , &ita se gellerunt erga fratrem quemdam cui malus . daemon illudebat , quemadmodum videre est in collationibus Patrum , & Sanξhus Thomasabidem o Si in nobis causa non praecesserit pollutionis , imo magis is contraria , & hoc frequenter accidat , & praecipue in diebus quibus,, quis communicare debet, signum est quod diabolus homini fructumis Eucharistiae percipiendae auferre conatur : unde in tali casu consultum se fuit cuidam monacho, ut in collationibus Patrum legitur, quod cointi municaret, & lic diabolus videns te non posse consequi intentum, ab ilis lusione celsavit. 6. Si quis sorte semel iis subjaceat ex debilitate naturae , ei esse consulendtim ut propter reverentiam sacramenti , non statim divinum corpus tangat . Id etiam lanxit angelicus doctor ibidem , Si accidatis pollutio ex debilitate naturae , si necessitas non incumbatis accedendi ad Eucharistiam 3 , videtur non exhibere reverentiam dinis bitam lacramento qui accedit : non tamen mortaliter peccat, sed Vς-nialiter.

7. Si talis immunditia sit perpetua , vel diuturna , quasi ex morbo quodam , aut alia ratione , illam non debere esse obici , quominus aliquis hoc alimento sese reficiat i ita sentit ac sere loquitur Sanctus Thomas supra , quaest. So. arr. 7. Ex quadam congruentin impedirn pol-Diuitiaco by Coos le

487쪽

EUCHARISTIAM.

si pollutio nocturna quantum ad duo , quorum unum semper aee id i , - lcilicet quaedam foeditas corporalis , cum qua propter reverentiam se s acramenti , non decet ad altare accedere , nisi sorte talisse immunditia sit perpetua , vel diuturna , sicut est lepra vel fluxus se sanguinis &c. aliud autem est evagatio mentis , quae sequitur polliniis tionem noctumam. Rr spoNDEo 3. si conjugum alter matrimonii ossicium non petat , sed debitum exsolvat , eum idcirco a sacris altaribus non esse remo

vendum .

ARTICULUS II. De dispostionibus animi requisitis. IAm disputavimus supra de iis quae impedire potant fructus ex E

charistia percipiendos ac praesertim de peccatis lethalibus ac veniatibus aQuocirca non quaerimus , an aliis debeat esse immunis , qui communicare voluerit; sed an qui ista consessiis suerit, poenitentiae laboribus defungi debeat, antequam ad tremenda mysteria se fistat: in quo sane qui peccata duntaxat venialia purganda habuerit, valde secernendus est ab eo cui lethalia eluenda incumbun . AEREs itaque r. qualis olim fuerit Ecclesiae discipIina circa eos qui peccatis lethalibus se inquinaverant. REsPONDEo moris id fuisse, ut inter peccata illa consessa , & sumptionem Eucharistiae idoneum poenitentiae intervallum intercederet. PROBATuR 1. ex apostolo 2. Cor. r. qui ita egit cum homine Corinthio incesti reo.

sus unum adolescentem, qui post baptismum in latronem evaserat : quod resert Eusebius.

contra lapsos , quod nollet eos ante peractam poenitentiam ad E charistiam admitterer de quo vide ejus episolas Io. Ir. 34. & tractae tum de lapsis &c. Cum in minoribus peccatis , inquit , episeola Io.aῖant peccatores poenitentiam , justo tempore , & secundum discisis Hinae ordinem ad exomologesim veniant , & per manus impositi se nem episcopi , & cleri jus communicationis accipiant f nunc crudo is tempore . . . . ad communicationem admittuntur , & offertur no- is men eorum , & nondum poenitentia acta , nondum exomolegesi fa-- cta , nondum manu eis ab episcopo & clero imposita , Eucharistia si illis datur.

488쪽

AD EUCHARMIAM. a 47 iam paenitentiae gradibus prioribus periunctos a sacra mensa arceiat ut consistentes , absque oblatione . communicantes vulgo appella bantur. - . φ .. 3. Ex .disertis Patrum testimoniis, Sanctus Augustinus homilia an Est poenitentia pravior, atque luctuosior , . in qua proprie Vocantur si in Ecclesia poenitentes , etiam remoti a sacramento altaris particiis pandi , ne accipiendo indigne , judicium sibi mauducent Sc bibant. - Illa vero poenitentia luctuma est grave vulnus . . . . lethale, morti- se ferum. I Qui violavit sacramentum baptismi maleis &i perdite vixendo , & ideo remotus. est ab altari , ne judicium si-- bi manducet & bibat , mutet vitam , corrigat Ie . & reconcilietur,' is cum vivit , cum sanus est j. Et homil. 3 o. inter. 3o. Tres sunt actiones poenitentiae una est novum hominem parturit per baptismum et . . . . altera est cujus actio per totam istam is vitam subeunda . est et . . tertia est actio psenitentiae, quae pro se illip peccatis subeunda est , de quibus apostolus qui ta- ,, ita agunt , regnum Dei non possi ebunt. In hac ergo poenitentia. se ascendat thomo adversum se tribunal. mentis suae , &:ab ipsa se mente talis sententia proferatur , ut . se indignum homo judicet par o ticipatione corporis 3c sanguinis Domini . M. Sanctus Leo epistilavi. Μediator Dei & hominum Iesus Christus hanc. praepositis clesiae se tradidit potestatem, ut &confitentibus actionem poenitentin darent, & is eosdem salubri satisfactione purgatos ad communionem sacramentorum

is per j nuam reconciliationis admitterent. . ' r . . i. QUAEREs a. an eadem aut similis saltem eautio etiamnum erga criminum

reos servanda sit . . . - o

REsPONDEO si vulgo servetur, prudenter tamen, hoc fore juxta vota Ecclesiae & summo peccatoribus emolumento, ut .sufficienti nimirum tempore cor suum probent antequam ad Eucharistram adeant. PROBATu R. r. quia etsi disciplina pro varia aetate variaverit, mens tamen Ecclesiae eadem semper fuit.

a. Quia nihil indignius videtur pietatis Christianae , quam si quis

flagitiorum coeno adhuc immersus statim prosiliat ad mensam angelorum Contra. evangelii vigorem , . ait S. Cypria us kbro G lapsis, is contra Domini legem se laxatur incautis communicatio . irrita &is falsa pax , periculosa dantibus .& nihil accipientibus prolatura . Ais diabolo aris revertentes ad sanctum Domini sordidis, & insectis ni-

dore manibus accedunt , mortiferos idolorum cibos pene ructantes ris exhalantibus etiam nunc scelus suum faucibus .... Domini corpus invadunt ... vis insertur corpori 3c sanguini, & plus modo in Do- is minum manibus atque ore delinquunt , quam cum Dominum nega- Verunt. . . Ante expiata delicta . . . pacςm putant esse , quam qui

se dam verbis fallacibus vendicant. Non est pax illa, sed bellum.

489쪽

3. Ut S. Bernardus , seu potius Nicolaus Claravassensis frem. 8.M B. '. Explicans mysterium' peccatricis , i quae unxit pedes Domini Jesu, & illius quae unxit postea caput , quo Vult . adumbrari plex paenitentiis genus , 'aliud eorum qui peccata sua deflere incipiunt, aliud illorum qui illa jam expiarunt , Prosecto difficillimus si ac praesumptuosus saltus est , ' a vestigiis, ad caput Domini. transe

AEREs 3. utrum piis hominibus ac sacerdotibus, qui peceatis v nialibus tantum implicantur , utile sit aliquando ab Eucharistiae Dersemento recedere , ut poenitentiae laboribus, & majori humilitatis: senis

sese purgent, ac samem acuant. i ..

RΕsPON-o optandum quidem esse, ut sic vivant homines ac praesertim sacerdotes, ut quotidie corpus Domini mereantur accipere, reseque esse hortandos ut ad illud quam frequentissime poterunt , modo digne , accedant r attamen utilissiimum vulgo' esse , si identidem rec dant a tremendis mysteriis propter causas lam jam memoratas , illudque sanctorum virorum exemplis esse consentaneum . Vide vitam Chrysostomi; Hieronymum adversus Vigilantium ; Ambrosium m laudatio e Theodosiis Bernardum in vita Malachias vitam S.Cariat B romaei ; vitam B. Francisci Salesii ' . Adchitur illud S. Bonaventuras monitum de profectu religiosorum cap. 77. Circa sacerdotes, inquit ν potest-haeo forma teneri , ut nec nimisis raro , nec nimis continue celebrare , vel impraetermisse sacram hinis stiam studeant immolare e nimis emis continue celebrare , aliquam ,, Videtur notare irreverentiam' , cum vix quisquam reperiatur tam deis votus qui semper eadem devotione serveat, quod semper cum debita r se verentia illud faciat 3c cordis ardore quin aliquando reperiatur qua se tulumcunque quod eum impediat.

TRACTATUS DE VENERABILI EUCHARISTIA

SEARCH

MENU NAVIGATION