Tractatus theologici quos in scholis sorbonicis dictavit D. Carolus Witasse ... In septem tomos distribuiti. Tomus primus septimus De augustissimo Eucharistiæ sacramento

발행: 1738년

분량: 495페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

MO DE T CHARISTIAE NECESSITATE.

diicipulos suos, modo sub duplici, modo sub una specie communicaverit. Nam hoc in casu solam panis speciem iis dedit . Ibi enim legitur , Et factum es dum recumberet cum discipulis, accepis panem oe benedixit, ac ficiiν , oe porrigebat diis : apreti sunt sculi eorum, O cognomerunt

eum , O ipse evanuit ex oculis eorum . Porro si ejus unam tantum spinciem discipulis dedit; quidni licita sit ea communio, quam Dominus ipse

exemplo comprobaverit λ-- a. Est Ecclesiae veteris usus. Ut enim 1ana animadvertimus, non est melior Christi interpres traditione apostolica ; nullum autem certius est apostolicae traditionis argumentum constanti Ecclesiarum omnium consensu. Atqui Ecclesia jam a primis seculis , quod licita esset communio sub una specie, eam multis in occasionibus permittendo & usurpando, demonstravit. I. Enim in communione aegrotorum id passim obtinuit,

ut una species praeberet . . .

Dionysius Alexandrinus epi Iae ad Fabium Antiocheniam, apud Eus bium lib. 6. cap. ψ . narrat lenem quemdam nomine Serapionem pinnirtentiae addictum ac proximum morti , misisse quantocius ad presbyterum , qui ipsum Eucharistia tanquam viatico donaret : presbyterum a tem eum morbo detineretur , dedisse puero exiguam Euc ristiae paretem , jubentem ut domi madefactam in os senis instillaret . Addit x evro, Μox puer illam intinxit, & in os senis insedit , qui ea paul se tim absorpta, contiimo animam exhalavit. An non igitur apparet , in- is quiv, eum reservatum suisse , & tantisper in vita permaniisse quoad se reconciliaretur P Ex hoc autem iacto, quod ipse Deus miraculo illusthravit, manifeste colligitur communio sub una specie tunc temporis usi lata I. Enim aeger illa participavit Eucharistiam, quam presbyter apud se habebat : at vulgo non servabatur languis Christi , nec vero facile servari poterat. 2. Inde patet datam puero fuisse solam speciem panis., quod presbyter dicatur dedisse exiguam Eucharistiae partem, Sc impera. te ut ea domi intincta senis ori insunderetur : intincta autem illa non fuit in vino consecrato , sed in liquore obvio :. nam puero nota dedit presbyter vinum, sed panem, jussitque ut apud se eum madefaceret, quo lacilius a sene deglutiretur. Vinum porro consecratum apud se nota habebat ille senex, qui Eucharistiam postulabat, & a sacris altaribus arcebatur. Postea vero mos nondum, ima luerat , ut Eucharistia intinctα vino consecrata daretur. Quotiescunque enim ambas species sumebant, semper usurpabant. seorsim. Consuetudo autem intingendi Eucharistiam prodiit primum VII. seculo , quo & ae synodo Bracarensi. damnata eli

Paulinus diaconus in visa Ambrosii , resereris ejus obitum , memoransiimmum hunc pontificem, ire extremis positum solo corpore Christi donatum fuisse ab episcopo Vercellensi se Honoratus autem , inquit ,. sa-- cerdos ecclesiae Uercellensis , cum in stiperioribus, domus se ad quies, is cendum composuisset, tertio vocem, vocantis se audivir , dicentisque - si sibi , Dipit byet Oos d

452쪽

is sibi , Surge, festina, quia modo est recessurus o qui descendens obiit se fit 1 anctum Domini e pus , quo accepto, ubi glutivit , emisit spiri-

is tum, bonum viaticum secun ferens . t

Neque est quod haeretici respσndeant per synecdochea nomine corpo-νu utramque racramenti speciem intelligi oportere. r. Enim nullum rei istius in hac historia vestigium est. 2. Si utram-re speciem suscepisset Ambrosius, hane historiam tenens Paulinus ejusiscipulus ac diaconas, longe utique potius dixisset eum animam emas se accepto sanguine , qui ultimux dari consue erat, quam accepto corpo re , quod sanguine prius tradebatur.

Adde vitam S. iasilii ascriptam Amphilochioe, Amalarium de ostiis

ecclesia ticis lib. 3. cap. 23. Necrologium cap. 17. in qribus eamdem erga aegrotos disciplinam reperias. Et vero consule antiquitatis decreta de servando ad viaticum Eucha ristiae sacrametato; de deprehendes solius panis mentionem fieri . Prosecto per plures dies ad eum usum servabatur. Quis autem nota videacia in vino locum habere non potuit se, i nisi penitus acesceret. Certe, ut Observat Arcudius lis. 3. de Eucbari ita cap. 3 3. Graecorum' presbyteri E charistiam conficiunt feria f. sanctioris fiebdomadae in memoriam coenae Domini , ut habeant viaticum pro infirmis per totum annum . Illam, quidem consignant saero sanguine ire sermam: crucis, sed simul igne st vim omnem ab ea humorem ita exprimunt, ud brevi vinum illud evanescat ,. neque quidquam ex eo remaneat ad, instar potus , quod max, me haeretici postulant ut divino jure necet rarium. De hoc adi P. Goacti Allatium. Neque tamen propterea negaverimus infirmis aliquando raditam; ein utramque speciem k quando nempe statim ae sacro Eucharistia ad eos deserebatur: quod nonnullis exemplis firmari potest: l. Ex codice manuscripto Κ Remigii,. apud Menardum in notis ad sacramentarium S. Gregorii , in quo ad communionem infirmi utraque formula separatim ponitur ,. Comur Domini nUri Iesia Chrisi custidiis tr in υμ

tam aeternam. Sadquis Domni nostri Iesi chrisi redimat te in intam aetemni. . 2. Ex concilio .Toletano XI. cam. a. p. Ex vita Miberti Cam

racensis episcopi tomo XI. Distinis, de quo dicitur quod percipiens vi

ti eum corporis, & sanguinis Chrita, . .. .suum tradiderit spiritum Ex Beda apud Regi nonem i. a de ecclesiastris id sciplinis cap . Try. d cernente ut infirmus sacra, unctione delibatus . statim corpMe & sanguine

a. In communione puerorum una sacramenti species praestabatur; sanguidis quidem recens natis se panis autem aliis.

Cyprianus libro, de lapsis, narrans historiam cujusdam puellae, quae a nutrice delata in sanum aliquod idolorum panem mero mixtum ibi sinstaverato ac postea Eucharistiam im Ecclesia sibi praebitam pollutis visceribus continere non potuit, solius calicis meminit, Ubi vero inquit, - solemnibus adimpletis calicem diaconus offerre praesentibus cWpi L ., dc

453쪽

-x DE EUCHARISTIAE NECESSITATE.

. accipientibus caeteris Iocus ejus advenit, .... calicem recusare ecepitis permiit diaconus , & reluctanti licet' de sacramento esteir infudit ois tunc sequitur singultus ac vomitus: in eorpore atque ore oviolato Eidi,, charistia permanere non potuit &c. Quid vero ad haec Κ eretici r ponanti An quod prae aetate panem deglutire illa non posset sed p nem mero nuxtum in delubro sumpserat . An quod e calice intinctus vino panis ei datus fueritὶ at is intingendi mox nondum vigebat: dei de calicem delibavit, quomodo & reliqui omnes: tandem rellictanti' diaconus Eucharistiam iniussit. At non 'ita si panis extitisset. Denique potus suit , ut amrmat conceptis verbis' Cyprianus. An quod ante calicem gustasset. de pane eucharistico λ' quo ergo 'pacto factum est , ut panem oblatum sponte & ultro admitteret, sbium autem caliceml respueret Si vero panem similiter aversata est , cui id soli sanguini Christi sanctus doctor ascribit Hunc eumdem ritum sequenti 'aevo'ρerstitisse hahemus ex Iovio de iis--τ. lib. 8 cap. x8- & Hugone Victorinop lib. I. de sacramensis cap. 2 . Idem hac etiam aetate usurpari apud Graecos caeterosque passim orientales testes sunt Arcudius lib. a. cap. 4o. Allatius

epissola is Nis sitim Goax.Abraham Echellensis , Gabriel Sionise

Enimvero' cum baptismus recens natu adhiberetur , & statim' post baptismum Eucharistia eis praeberetur , , quia prae Lenella aetate panem suscipere non poterant ,, sub sola vini' specie Eucharistia donabantur caeteri autem grandiores panis eucharistici reliquias consumebant: cujus moris furima argumenta nuper protulimus 3. Iciem illud de . a specie observabatur in communione domestica, quae diutius in Ecclesia obtinuit, donec ob pravos quosdam abusus abrogata tandem fuit. In hac enim communione domestica unus passiim usurpabatur panis, quem solum ab Ecclesia vulgo iamrtabant Christiani Tertulsianus I b. a. ad inorem. Non sciet maritus quid secreto anteis omnem cibum gustes & si sciverit panem, non illum credit esse qui si dicitur. M Libro autem de oratione pag.. III. Accepto corpore Dinis mini & reservato &GCyprianus sibro de lapsis commemorans hominem . qui impiis sacrifieiis contaminatuς Eucharistiam accipere & in aedes suas deserre veritus non fuerat, Partem cum caeteris, inquit, ausus est latenter accipere ;is sanctum Domini edere & contrectare non potuit , cinerem serre sis apertis manibus invenit. ' 1 iBasilius vim ad Caesarium patricium, Quod autem tempore perseis cutionis nihil mali sit, si quis absente sacerdote Eucharistiam propria

manu sumat superfluum est demonstrare, propterea quod longa conis suetudo id reipsa confirmavit et omnem enim qui in eremis solitariam is vitam agunt, ubi sacerdos nullux est communionem Domini servam

in tes, per seipsos participant in Alexandria vem di aegypto unusquissa que ,

454쪽

DE EUCHARISTIAE NECESSITATE. 443..ue , etiam ex laicis , ut plurimum, . habet domi s uae communionem . . oc cum vult , per . seipsum .communicat . .Etenim in Ecclesia sacerdos Iarticulam tradit. . . detinet autem eam eum ilibertate , qui suscipit. μmo vero Eucharistiam per annum integrum servabant, quod de iisdem anachoretis refertur m prato spiratasi . cap. 79. Lege . quoque Areudium lib. 3. cap. 39. Idem etiamnum apud .Orientales usitatur, ut panem solum in domum suam deserant, teste Abrahamo Echellensi. , supra. In his autem . omnibus , ut perspicere est, .solius corporis . ac panis menLi fit, cujus particulam manu . acceptam quisque deserebat in aedes suas &per multum itemporis servabat. Ista porro non quadrant in vinum. Etiane unicuique dabatur sanguis ore bibendus ex eodem calice, non aliquo Vale excipiendus , niti sorte id extra ordinem alicui tribueretur et quod erga Gorgoniam sororem suam .sactum cesse .innuit Gregorius Nazianzenus in e us laudatione. . In ipsa publica & :in .Ecclesiis frequentari .solita communione idem etiam .fiebat .. 4bi enim, etsi gemina sacramenti species. offerebatur, nemo itamen ad jutramque .cogebatur . Scribit Sozomenus capit. ιιb. 8. B. Chrisbstomi aevo .scemitiam . quamdam Μacedonianorum , quae cum in gratiam mariti simularet .cathiaicam, .venerit .aliquando in tem plum, .ubi more i catholicorum Eucharistiam manu acceperit, submisisse tunc caput, & panem alium , . quem cdomo . attulerat , loco Eucharissiae sibi datae , .comedere ivoluisse; .sed panem istum subito in .lapidem esse conversum , quo prodigio stupefacta veram .religionem. amplexa sit. Nu- iter illa volebat quidem Eucharistiam ritu catholicorum Nideri accipe re , non tamen eam . suscipere : sperabat sere ut lateret; at latere non potuisset sperare, si ut manem manu accipere, ita e calice sanguinem hibere necessario .debuistet. Ergo id uncicujusque . arbitrio permit

Leo sermone 4. de ρυ-ragesima advertit diu latuisse in Ecclesia, qui panem eucharisticum aceipere consueverant cum caeteris, a calice autem abhorrebant. At nisi libera fuisset ea etiam cin .ecclesiis .ejusmodi eOmunio, illico fuissent detecti. Ergo. Adjice jam liturgiam praesanctificatorum, quam Graeci omnibus quadragesimae diebus praeterquam sabbato & dominica, Latini autem sacro die parasceves frequentant i .ad eam enim solus panis servatur : is .ain tem ritus est antiquissimus, cum illius ,meminerit IV. jam seculo syn dus Laodicem, & ab eo tempore Quini-sexta can. 32. ordo Romanus 3 alii. Quapropter omni aevo fas suit olim Eucharistiam. in publico etiam conventu suo una specie sumere, perinde ae sub duplici. OBI CIUNT i. illud Ioannis d. v. 34. Nisi manducaverisis camem se iii hominis er biberitis Ou fanonem, non habebisis vitam in vobis. Em praeceptum Christi violat, & sacramenti mediam partem: furatur .ac suo trahit, qui carnem Christi tantum manducandam praebet, non Vrara et iam ejus sanguinem. Ita passim post magistrum suum Calviniani.

455쪽

4 4 . EUCHARISTIAE NECESSITATE.

REsPONDEO I. eas este advertariorum parees, ut hanc, quam UD

lunt utriusque speciei necessitatem demonstrent , actoris enim est probare . Cum autem Ecclesia propter antiquitatem suam de austinitatem longe potioris sit conditionis, non possunt ei vincula injici ae libertas eripi, qua fruitur ab omni artate, nisi argumenta asserantur ineluctabblia r nobis autem sat esse potest, si eorum impetus infringantur.

RΕsPONDEO a. hoc testimonium ' adversus communionem eucharse

icam sub una specie uti non posse adversarios, qui illud Ioannis copiit de Eucharistia intelligi oportere sentiunt. RΕsPONDEO 3. non possie id momentum ab iis usurpari, quin se irsi jugulent atque confodiant. Nam ipsi, ut modo notabamus, abstemiis Eucharistiam impertiuntur sub una ipecie. Ergo si juxta Christi praeceptum , non potest aliter quam sub duplici specie Eucharistia suscipi , nec potest sine utraque sacramentum consistere, edicta ipsa Christi pro

arbitrio refigunt, ac mutilant sacramenta. NEQUE reponant ipsam necessitatem abstemiis patrocinari. a. Enim si Christi legem licet ipsis interpretari, quanto magis competet id juri Ecclesiae catholicae a. Necessitas quidem potest eatenus excusare ut quis Non impleat praeceptum, non vero ut illud infringat ; ut sacramentum non suscipiat , non ut sacrilege truncet ac corrumpat : ut enim notat inter Calvinianos Petrus pseudomartyr classe A. Dcorum commurium is. ar. Iris. 8. - Licet non semper tenearis facere quod praeceptum est , is quando tamon satis, a dispensatione Dei Mon est fas discedere. REsPONDEO q. forma solita ad antecedens : jvicta verba Christi non potest haberi vita nisi manducetur caro & bibatur sanguis Christi ; dbilinguo r hoc est nisi alterutrum sumatur ; concedo : hoc est , nisi u- trumque sumatur in morem cibi ac potus ; nego . Nempe volebat ibi Christus sacramenti quod aliquando erat instituturus , sanguinisque sui ac carnis commendare necessitatem ad vitam habendam . Porro ad xi-.tam illam .res ipsa & .sacramentum quidem conducunt, non autem tym 'bolorum varietas . Rem ergo praecepit , modum autem ideo tantum sisnificavit, quia suturum erat, ut sub specie potus ac cibi sacramentum 4llud institueret & sub utraque sacramentum idem Ecclesia diu usurparet. Nimirum .ubi.quid praecipitur & modum a re distinguere licet, fieri sane potest ut quamvis ambo perinde indicari videantur, mandatum tamen In inem solam, non vero etiam in modum cadat : ita cum Christus baptismum imperavit, duo secerni poteram in hac voce, ablutio , di ablutionis modus , hoc est immersio ς ablutionem autem praescrib bat, non vero miam immersionem . Attamen hanc immersionem sonu bat haec ipsa uox baptismi hanc ipse Christus adhibuerat : hanc a pin soli erant servaturi r eamdem . Omnis deinceps Ecclesia per plura secin ta r id .ipsmet confitentur adversarii. Dicant ergo ipsi, quaeso, cur hane omittant immersionem I solam vero infusionem aquae ustirpent : quo ju-

e haec in praecepto Christi distinguant.

456쪽

Dg E CORISTIAE NECESSITATE. 4Φs

: REFONENT dubio procul id a s e fieri propter Ecclesiae auctoritatem ,-Scilicet, laquior, te Christus baptismum sub immersionis nomine. in,-peravit , sicque ea immersio usitata quondam suit , ud Ecclesia tamen 1eiret juxta Christi mentem team non esse necessariam, . sed solam ablutionem, quocumque demum modo illa fieret et inde est , addent. , quod baptismum aliter quam per immersionem datum nunquam repudiaverit rimo , subjungent , nisi naec baptismi ratio citra immersionem legitima esset, jam i pridem Ecclesia ectasset ac periisset. . AT si iis ita fas. est arguere ac raciocinari , , quidni nobis idem liceat'.quidni pariter communionem sub utraque specie Eeclesia a Christo Rapostolis sic acceperit, ut simul quoque didicerit rem solam fuisse simgulis imeeratam , .non vero ipsam symbolorum diversitatem . Prosecto haec Christi verba adversarii transserunt ad suinptionem spiritualem corporis ac sanguinis Christi. Explicent igitur, obsecro , an singuli ten antur mente uvrumque apprehendere ac . complem ut salvi fiant . Quis uero sanus id asserat λ quasi , vero satis non sit unicuique , ac rudibus praesertim, ut totum Christum fide percipiant. Hoc autem si ita est iamanducatione per fidem, cur non idem in sacramentali sufficiat

oariCsuNT a. illud Christi Matth. 26. v. 27. Bιbite ex eo omnes. Erem Christus voluit, inquiunt, ut omnes biberent e calice eucharistico .REsPONDEO I. verbis his seneralibus exceptionem aliquam esse adhibendam, nec id posse inficiari Calvinianos . Certe non possunt accipide omnibus omnino hominibus p alias id ad infideles etiam extenderetur , nec de omnibus fidelibus , alioquin infantes in eo numero comprehenderentur, imo nec de omnibus adultis, cum ipsi. eximant excom municatos, abstemios &c. Ergo nulli dubium esse potest, quin restringit hanc . vocem oporteac. Ac si ita est silente Christo, quis judex erit λ

- REsPONDEO itaque 2. id apostolis solis dictum esse 1 A ocabulum enim ilIud omnes de calice bibendo eodem modo sumitur , quo apud

Μarcum de calice epoto, Marci I ii. v. as. Et hiber ni ex eo omnes. APqui hoc postremum manifeste intelligitur de . solis apostolis r neque enim omnes adulsi sunc e calice. biberunt. Ergo ad apostolas solos pertinuithoe Christi . dictum, quos secum tunc discumbentes alloquebatur. δ quod etiam historiae series 1atis ostendiv. . . , , t INsTANT. Cur Christus dixit de calice, Bibite ex hoc omnes, de pMne non hem, Manducate en hoc, omnes'

- REsroso Eo id ideo factum esse , quIa corpus suum singulis sgilla tim distribuerat , calicem autem dabat non singulis, sed uni qui eum proximo, proximus sequenti, ac deinceps traderet. Ne igitur videretur velle, ut is cui dabat calicem, integrum illum hauriret , dixit, Bibita ex Me omnes, seu, ut est . apud Lucam, Dividite inter vos. '- IMsTANT. Iisdem dictum est, Bibite, quibus dictum est , Manduc

457쪽

4M DE EUCHARISTIAE NECESSITATU.

REsPONDEO utrumque pertinuisse tantum ad apostolos qui ederantia autem quod ad eorum, posteros pertiner mandatum Christi, ex aliis

locis colligitur.

o ait crura et illud Christi Lucae I & T. Cor. II. v. 24 me facite in meam commemoramnem . Ergo id fieri necesse est quod secit Christus ... At Christus utramque. speciem sumpsit ac porrexit .REsPONDEO I. hanc sententiam ab ipsis adversariis non posse universe accipi r multa enim tunc secit Christus , quae sinnulis certe non sunt necessaria , imo' ne necessaria quidem sunt, Ecclesiae ipse enim consecravir , sumpsit se distribuic praesenti sus , certo' numero e tempore loco, ac modo quis autem ita desipiat, ut ea omnia' si nautis e imo &Ecclesiae praescripta esse contendat λ atque' adeo his Christi verbis modus adhibendus eae Quis autem eum' adhibeat λ are Calvinus pro nutuae imperio P an Ecclesiae pro tradita sitas ab apostol;s rerum divinarum intelligentiast Ecclesia porro id semper incellexie ibi. esse praeceptum postolis datum A. eorum successoribus sacrificandi non vero singulis mdelibus communicandi RESPONDEo a. ne suturis haereticis calumniae locus esset iactum esse velut singulari beneficio' Dei , ut id diceretur a Christo post prinbitam speciem panis quod autem spectae ad calicem . n. diceretur nisi sub eonditione r Hoc facita ,- ρυ-0cumque Κhetis , .in meam c-me morationem quod patet, evangelium & apostolum legenti in i OBIICIUNT 4. illud apostoli' I. Cor. II. Prabes autem seipsum homo, o se de pane illo edat σ de catio bibat . Ergo' unusquisque calicem

hibere tenetur.

NEGo consequentiam .. Ibi enim non edicitur ut quilibet bibat, sed ut nemo bibat, qui prius se non probaverit. oaliciuNT 3. Is finis est Eucharistiae acramenti, up commemor mus Christi passionem. At passio Christi non exprimirur , nisi corpus

sit seorsim a sanguine. ERO .. iDIsTINCuci minorem e non exprimitur persectissime concedo e quantum satis est; nego. me enim est sacrificium inter ac sacramentum disseriminis , quod saetificium altaris si imitatio sacrificii ita cruce pediacti, aut potius eadem immolatio mystico modo repraesentata P atque adeo ut in cruce singula Christi ab ejus corpore separatuc nit,i sic &debet esse in immolatione quam quotidie renovamus . At secramen tum non tam est imago mortis Christi , quam memoria , quia taliscet mortis ejus recordamur , dum hostiae pro nobis immolatae carnem comedimus. Ad id autem, ut perspicuum est, non requiritur tam per secta expressio. Certe, ut ait apostolus Rom. o. v. q. Gnsepulti sumus

cum illo Christo γ per baptismum in mortem , quod & repetitur Glos. a. v. I a. proinde baptismus est adumbratio quaedam sepulaurae Christi ac resurrectionis . At id non exprimitur Mecte, nisi per immer

458쪽

DE EUCHARISTIAE NECESSITATE. μεγ

sionem . Ergone idcirco, immersio ad baptisini sacramentum necessaria .dicenda est A- OBIICIUNT 4. lGelasium summum pontificem iqui de consecrat,ne ainm. 1 a. cap. Comperimus , sc ait , in .episeoIa ad Ma oricum er Ioam nem epis pos , Comperimus autem quod quidam sum Iria .tantummo-- do corporis Christi portione , a calice sacri cruoris abstineam ,. .viis procul dubio quoniam nescio qua superstitione .docentur . obstringi )m aut inte3ra .sacramenta percipiant, .aut ab integris arceantur., quia diris visio .unius ejusdemque mysterii, sine grandi sacrilegio non potest pro in venire. Ergo finxit summus ille pontifex , ut unusquisque utramque speciem sumeret, aut nullam.. DISTINGUO consequens et lanxit .certum . ad tempus ac finem ἰ concedo τ sanxit pro omni tempcine, aut quasi ex praecepto Christi id fieri oporteret, nego. :Satis enim .mentem suam ille explicat, assignans camiam hujus deereti at enim .id faciendum propter gliscentem tunc Romae superstitionem .ae impietatem . Ea porro superstatio manichae rum insania .fuit, qui Africa pulsi Romae .consederant. Cum autem .ilii catholicis permixti latitarent; ad eos detegendos hanc viam inierunt pontifices, ut, quoniam illi quidem Eiicharistieum panem sumebant cum caeteris, sed .a calice abhorrebant, sanusquisque deinceps .teneretur imEcclesia e calice bibere, quo abstinentia calicis illi mani testarentur. Prismus hanc rationem usurpavit S. Leo, qui variis deos modis Insectatur, ut , idere Ast .apud Baronium almo 444. sic habet serm. q. do quadrue a r S. Prosper . etiam in Choonico ait plures Μanichaeos in is urbe latere, diligentia papae Leonis innotuit. Verum cum *rorsus extinm illi non essent, aeamdem eomnino viam .secutus xst Gelasus hoc

decreto.

Quod .enim propter manichaeos allud teditum st, .colligitur , s. eo quod nova quaedam cautio sit, inaudita prioribus seculis; cum autem eadem sit quae usurpata fuerat ante a Leone L apparet eamdem quoque fuisse causam ae netessiuatam. γ να. Quia ibi significatur , quod ista divisio mysterii ex grandi quadam ac sicrilega impietate proveniret ac descenderet et non enim ait Gelasius quod sine grandi sacrilegio utraque species non possit non

Caeterum nedum aex his animeti possit aliquod esse Christi praeceptum

de communione sub .utraque specie ; manifestum contra eu eam βn ea liberam .extitisse , & unuscujusque arbitrio Permissam .. Spes enim suit Μanichaeis illis fore ut laterent nee proderentur. At si viguisset

ea consuraudo .ut omnes .iune sne ulla exceptione accederenz an Lali cem, id eis in mentem venire non potuisse24 i i .

Profecto salvem hae cautione usi non suissent . quam summi pontimces adhibendam aem decreverunt, cum istam, quam imperant, comminnionem jam si lis ex mandato Christi obiervassem et cessante porro

459쪽

48 DE EUCHARISTNE NECESSITATE.

ae jublata detegendorum Μanichamrum necessitate rediit libertas pristina de una sumenda specie. IrasTANT. Gelasius asserens causam suae de istaeommunione sanctionis , ait divisionem unius ejusdemque mysterii sine grandi lacrilegio non posse provenire . Ergo id diiciplinae causa tantum decretum non

i REsPONDEo I. id solvendum incumbere adversariis perinde ac in bis , quippe vi abstemiis communionem sub una specie .i impedi

REspo v Ko g. id spectare impietatem Μanichaeorum , qui panem non aversantes , a calice & vino abhorrebant : haec illa sacrilega diu, fio est , quam detestatur Gelasius . Quod enim unam speciem sine alia sumi posse crederet alias , inde constat , quod communionis domestiscae ex isto pane rhum aliosque similes non aboleverit. OBIICIUNT 7. Bracarensem synodum , quae anno 673. habita tuis ρ-ndo vetuit Mel panis intinctus sacro sanguine praeberetur, quiam evangeliis cernitur Cnristus utramque speciem seorsim apostolis dedisse. REs Poringo hoc non esse praeceptum de utraque specie sumenda , sed eum vulgo ambae tunc sumerentur, cautionem esse , ne permixtae sibi invicem porrigerentur. i i UA3rCIUNT 8. Concilium Turonense III. apud Burchardum ta=.5.cap. q.

definivit aegrotis dandam esse Eucharistiam sacro Christi sanguine intimctam, ut presbyter vere possit dicere, Corp- sanguis Domini noseifesu Christ. - 'uRESPONDEo , cum nondum abrogatus mos esset communicandi sub utraque specie ac dicendi, Corpus oe sanguis Domini sisIesu Chrsi, visum esse huic synodo consultissimum fore, si quoquo modo daretur citraque

ASSERTIO I. Jure merito Eeelesia in synodo Constantiensi laicos interdixit exinde usu

PRoaATUR. Id jure secit Ecclesia, si illud facere potuit , & ut saceret justas habuit eausas. Atqui utrumque verum est. r. Enim id Ecclesia facere potuit . Nempe ut declarat synodus Trbdemina sus a I. cap. Io. mc potestas perpetuo in Ecclesia fuit ut ,, in sacramentorum dispositione , salva illorum substantia , ea statu is rei vel mutaret, quae suscipientium utilitati , seu ipsorum saeramentorum venerationi pro rerum , temporum S locorum varietate , magis expedire judicaret ' Id autem apostolus non' obscure visus est innuisse , cum ait , Sis nos easimet homo ut mini ros Chrisi er dispen fatores misiariorum Dei M. Et vero immersionis taum qui inter bapti

460쪽

DE EUCHARISTIAE NECESSITATE. 4 9

Zandum ubique quondam obtinebat, Ecclesia sustulit : quam quidem dissciplinam ipsi Calviniani amplexi sunt. Non potest ergo negari primo quod id juris Ecclesiae competat . . a. Autem justas illa causas habuit interdicendi deinceps calicis.

. . I. Fuit, quod non essed necessarius. i

a. Quod ubique jam ex ipsius plebis c6nsensu obsolevisset illius usus, suoque populus iam veluti jure cessissiet. '. 3. Multiplex, quae crescetate fidelium in dies numero, ac refrigescen-. te religione, quotidie in sacramenti hujus venerandi administratione oc

currebat, irreverentia.

4. Unius in communione suscipienda sormae ac dilaiplinae stu

3. Quod timendum esset, ne si restitueretur is usus; haeretici qui tum emerserant, & contendebant eum esse penitus necessarium ex praecepto Christi . hacce indulsentia abuterentur ad calumniam & impietatem suam longe lateque facilius disseminandam quasi Ecclesia quondam e rasset, & errorem suum agnoscere coacta fuit et . Pr ecto id contigisese deinceps constat, quoties hujusce rei occasio se dedit.. OBIICIES Jus, saltem .habebant laici. ad utramque speciem sbia Christo cohcessum. Atqui jus divinum abrogare non potest Ecclesia DISTINGuo majorem : jus habebant Ecclesiae auctoritati ac judicia subjectum; concedo : secus; nego. OBIICIEs a. Μulti sunt theologi , tum Veteres , tum recentiores , qui putent plus gratiae percipi ex duplici specie , quam ex una . Atqui nefas est Cnristianos defraudare gratia quam obtinere possent

REs,om, Eo 't. quAquid illi opiuentur, pro certo haberi oportere, quod utraque species non majorem quam una per se gratiam conserat pquod & concilium Tridentinum innuit sus et r. cum ait, subis unaquaque specie Christum totum esse' orisnis gratiae sontem. Et vero gratia illa major vel flueret ex rebus sensibilibus , vel ex sacramento ipsis addicto, . vel ex Christo quem continent. At non ex rebus serisibilibus fluit, ut liquet cum ista per se emcacia non pol

leant : non ex sacramento, cum utraque simul Sc eodem tempore sumpta species non sit aliud sacramentum quam una : non denique ex Christo, quandoquidem perinde sub una & duplici syecie sumitur. Nempe gratia pendet a Deo. Deus autem certum gratiae modum destinavit iis , qui ad sacram mensam accederent pro modo pietatis et ita ut deinceps perinde 'st, sive qhiis unam, sive utramque speciem sumat . sicut perinde est exinde sive quis unam panis consecrati particulam sumat, sive 'duas; sive pauciores vini guttas hauriat, sive plures; quia haec omnia in modum unius refectionis spiritualis accipiuntur et quod

isas de Eucharistia. F s

SEARCH

MENU NAVIGATION