Tractatus theologici quos in scholis sorbonicis dictavit D. Carolus Witasse ... In septem tomos distribuiti. Tomus primus septimus De augustissimo Eucharistiæ sacramento

발행: 1738년

분량: 495페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

4so DE EUCHARISTIAE NECESSITME. Iidem non impedit quominus ambae species, si diversis temporibus siseriperentur, diversa essent sacramenta. Quod si instes jam ac dicas altera specie Posse accendi magis ac magis εharitatem Dei. Reponemus id non periinere ad structum sacramen ii quem operetur ex opere operato, sed ad fidem suscipientis, quae aliis posset similiter excitari. REsPONDEO 2. quamvis abundantior gratia derivaretur ex duplici specie quam ex una, non expedire tamen ut utraque offerretur. r. Gia Ecclesia gravibus de causis potest alicui denegare , quod majorem ei gratiam conferret, scut infantibus post baptisma Eucharistiam praebendam non censet. Nempe e duobus ineommodis elisendum est minus . Satius autem esset aliquos privari aliquo gradu gratiae non necessario , quam Ecclesiam & sacramenta in ea pericula adduci, quae δε pra enumeravimus. 2. Hanc gratiam , quam vi lacramenti non consequeretur homo, posset sarcire ac supplere obedientiae merito.

ASSERTIO III. CALICrs usus potest ab Ecclesia restitui , cum id expedire judic

verit . . .

PROBATUR . Eam enim sibi potestatem reservavit ita synodis Comstantiensi , Basileensi & Tridentina .

QUAESTIO SEXTA

De esses ibus Eucharsiae sacramenti is

TO T A M hane quaestioneni duobux articulis abservemus Iu prsmo expendemus quid Euchariatae sacramentum: vi sua priested ἐν ita eundo qui obices iis effectibus; poni queant- 'ARTICULUS L

De iis qαe vi sua praesere Tuciarissiae' sacramentum . TR 1 A sunt quae Eucharisti ae ascribit S. Thomas , bis, qMess. 79 condonatio peccatorum ν gratia, . ac gloria, de quibus fgillatim paucis est inquirendum.

462쪽

DE EFFECTIBUS EUCHARISTIAE. 43r. QUAEREs itaque I. an Eucharistia vi sua remittat peccata , vel ab iis

REsPONDEO I. peccata duplicis esse generis, lethalia nempe ac veVnialia e rursum lethalia posse esse in homine dupliciter , nempe cum conscientia & effectu, vel secus : denique cogitari posse peccata remit ii vel directe 3c ex institutione sua, vel oblique & quasi ex consequenti

REsPONDEo a. Eucharistiam vi & institutione sua non remittere peccata lethalia. I. Enim Eucharistia instituta fuit ut esset hominis cis bus. JOan. 6. Caro mea vere es cibus . Cibus autem vitam non praebet aut revocat, sed conservat. a. Nedum extinguat peccata lethalia, opo

tet ut qui ad illud accedit, ab omni e)usmodi labe sit immunis. I. Cor. 1 I. Probet autem seipsum homo, o sic de pane ilis edat : i enim manducat o bibit indigne, iudicium sibi manduoat o bibit. Quod igitur in verbis instixutionis & in Ecclesiae precibus passim mentio fiat remissionis peccatorum, id de Eucharistia ut sacrificio accipiendum est, aut de

poenis quae peccatis debentur, aut de peccatis venialibus.. RESPONDEO 3. hoc salutare sacramentum per se delere venialia . quod testatur auisor operis de sacramentis , apud Ambrosium, libro

p. ' Iste panis quotidianus, inquit, sumitur in remedium infirmi-

M talis quotidianae, Et sane Eucharistia ex se charitatem Dei in animo auget & inflammat et servor autem charitatis expellit peccam V nialia, quae ei opponuntur, RESPONDEO eadem de causa Eucharistiam poenas peccatis debν tas relaxare pro modo incensae pietatis. Hoc explicat S. Thomas γαμ79. orr. I. Sacramentum , inquit, habet effectum dupliciter o uno is modo directe ex vi sacramenti; alio modo quasi ex quadam conco

is mirantia . Ex vi quidem sacramenti directe habet illum effectum , is ad quem est institutum. Noh. est autem institutum ad satisfaciendum, is sed ad spiritualiter nutriendum per unionem ad Christum ad meis . bra ςjus , . . Sed qui haec unitas fit per charitaxem, em cujus servo- is re aliquis consequixur remissionem non solum culpae , sed eti3m poenae , is inde est quod ex consequenti per quamdam concomitantiam ad prinis cipalem effectum homo consequitur remissionem maenae, non quidem ,, totius, sed secundum modum suae devotionis & servoris. RESPONDEO 1. de peccatis aethalibus, quorum aliquis conscientiam& affectum non habeat, duas esse opiniones : 1. quae statuit ea reve in in illo casu Eucharistiae vi aboleri : hoc . enim sacramςntum. eum caeteris efficacia ac dignitate praestet, . eamdem in his extraordinariis o casionibus habere vim quam reliqua quaelibet. Id sentit S. Thomas art. 3. affirmans Eucharistia fieri, ut contritio, quae antea idonea non sit , augeatur ac perficiatur .' a. quae id negat, quia sacramentum illud est

Vivorum, non mortuorum . Hanc vero cum multis aliis theolosis anx plectitur Vasque2 5.

463쪽

si DE EFFECTIBUS EUCORIITIAE.

. RE spoNDEo 6. Eucharistiae vim eam esse, ut a peccatis suturis praeservet. Joan. 6. Si quis manducaverit ex hoc pane , vivet in aeternum . Hic es panis de coelo descendens, ut se quis ex ipso manducaverit , non riam Synodus Tridentina ait quoque Eucharistiam esse veluti antid ii vice, quod a peccatis mortalibus praeservet. , QUAEREs a. an Eucharistia gratiam praestet.' REsPONDEO I. ita esse. Joannis 6. Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Qui manducat meam carnem'bibit meum sanguinem , in me manet ego in illo. Qui manducat me , Ο ipse vivet propter me , Vel per me. Atque id confirmant omnes sancti Ecclesiae doctores. in iREsPONDEO 2. hanc gratiam esse tum habitualem, tum actualem, cujus appendix sit insuper jus quoddam ad specialia auxilia pro tempore habenda. QUAEREs 3. an Eucharistia vitae aeternae semen sit ac pignus , tum quoad corpus, tum quoad animam. RESPONDEO ita esse. I. Enim Ioan. 6. Qui manducat meam carnem , O bibit meum sanguinem , habet vitam aetemam , ego resuscitabo eum dic. Si quis manducaverit ex hoc pane , 'vivet in aeternum. a. Iuxta doctrinam sanctorum Patrum eo fine uese.Christus in hoc sacramento cum hominibus communicat, ut jam illud possidere incipiant, quo aeternum sunt fruituri. . '3. Est etiam illud commune apud eos effatum , quod Christus ideo earnem suam nostrae commisceri voluerit, ut ei Mim ac jus inderet ad gloriosam immortalitatem. Vide supra Irenaeum , Cyrillum' Alexandria

De obicibus qui poni queunt effectibus Euchamsiae.

AGxMus hic; r. de peccatis lethalibus, et de venialibus, 3. de va

gatione' mentis.

. QUAEREs igitur I. an conscientia peccatorum lethalium obstet fi ctui ex Eucharistia capiendo. a. l .RΕsPONDEo nullum dubium esse , quin conscientia peccati lethalis omnem tollat hujus sacramenti emcaciam. I. Enim id indicant Scripturae . . Paulus ix. Cor. 1 I. post. reprehensam Corinthiorum in hoc usu pando sacramento negligentiam, Probet autem , inquio, seipsim homου, se de pam illo edat m de calice bibat e qia enim manducat o bibis. in se e i, mirium sibi manducat bibit , non diudicans corpus Domini. 2. Idem a guit . ab apostolorum aetate ad nos usque Ecclesiae disciplina zs. In litumgiis enim clamabat diaconus , SANCTA' SANCTIS , 3c a sacra comm nione arcebantur . non solum tinfideles &'catechumeni; sed & quicunque

nondum peccata sua dignis poenitentiae laboribus expiatient

464쪽

, Q UIERES a. an peccata venialia ossiciant . hujus sacramenti esse inbus . . . ' . . REς poNDAo I. in peecatis venialibus duos distingui posse , reatum.& affectum: hunc affectum posse iterum esse vel levem ac transeuntem, vel fixum ac destinatum. RESPONDEO 2. reatum peccatorum venialium per se non omeere Eucharistiae effectibus , quia contingere potest ut quis hujusmodi peccatis implicatus summo tamen pietatis sensu ad altare accedat; ' a que adeo fructum sacramenti consequatur et Ruod etiam μῆerit Sanctus

. REsPONDEO 3. ammonem erga peccatum veniale levem ac tranaseuntem ponere obicςm gratiae actuali , non vero habituali . Id 'st tuit doctor Angelicus 3. pane quaest. arsis. 8. Hujus autem ratio est,iquod affeEius peccati venialis non pugnet cum γ habituali gratia , pugnet autem cum ea flamma charitatis, quam sacramentum in cordibus vulgo ac per se accendit. Cum 'autem gratia actualis ea sit, qua indigemus ad agendum; ponderent singuli quisti momenti lit ad perniciem animae hu

iREsPONDEO affectum' hunc, si fixus sit, permanens, ac destinatus; hominem vocare in manifestum discrimen salutis . . t r. .. - PROHATUR auctoritate sanctorum Patrum ae thi; logorum. . Me Sanctus' Augustinus Iermone. 3 3r. Quamvis singula peccata, is inquit , non lethali vulnere ferire sentiantur . . tamen om se nia simul congresata , velut scabies , quo plura sunt , necant', auto nostrum dedecus ita exterminant ut ab illius sponsi speciosii : formam . . . , amplexibus separenἔν nisi medicamento quotidianae poenitentiae

Gregorius magnus lib. a. in I. Regum , eap. 2. Qui quotidie , imis quit , non exhaurit quod desinquit etsi minima sint peccata quae se congerit , paulatim anima repletur , atque ei merito auferunt uu- - ctum internae saturitatis. Hac repletione nos evacuari Paulus insinuans, si Probet autem seipsum homo &c. Quid est enim hoc loco se probare , se nisi evacuata peccatotum nequitia se probatum ad dominicam me se sam & purum exhibere Auctor commentariorum in I. Cor. II. Anselmo ascriptorum , Indi-- gne manducat dc bibit, inctuit, qui non prius per paenitentiam pulgatus, se ad hoc sacramentum acceuit. Sanctus Bonaventura in tractatu de praeparatione ad missam , cap. I. Venialia peccata , inquit , per negligentiam , & otium multiplicata dis 8c etiam per inconuderationem , . . . . licet non occidant animam, is tamen reddunt hominem tepidum , & indispositum , & ineptum ad ,, celebrandum , nisii consumantur , & ardescente igne cordis , & ex ,, consideratione propriae vilitatis . Ideo cave ne nimis tepidus accedas

465쪽

& inconsideratus: quia indigne sumis , si non accedis reverenter , ,, circumspecte , di considerate. Hinc Κrnardus sermone Io. in conversionem S. Pauli , Nemo dies cat , inquit , in corde suo , levia sunt ista : non curo corrigere , ,, non est magnum si in his maneam venialibus minimisque peccatis :- haec est enim, dilecti sitimi, im poenitentia, haec blasphemia in Spiritumis sanctum, blasphemia irremiisibilis.

QUAEREs 3. de homine, cujus animus vagatur tempore communionis, an & quem ex ea fructum capiat. t m REsPONDEO I. Vagari mentem, vel invita, vel id non satis curante , vel lubenti etiam voluntate. REsPONDEO a. si vagetur animus invita voluntate, Eucharistiae esse,ctus non impedit, cordis enim solius rationem habet Deus. REsPONDEO 3. si id oriatur ex negligentia ., denegari non , habitualem gratiam , sed actualem . Sanctus. Thomas 3. Farte quaest. 79. an. 8. Effectus hujus sacramenti non tum est adeptio habitudis gratiae se vel charitatis, sed etiam quaedam resectio spiritualis dulcedinis et quae si quidem impeditur , si quis accedat ad hoc sacramentum per peccata es venialia mente distractus , non autem tollitur augmentum habitualiso gratiae, & charitatis . t . i.

RESPONDEO si quispiam dedita opera' haereat . tunc in rebus frivolis ac inutilibus , . eum non solum omni , fructu' , ω gratia privari , sed etiam adduci in periculum indignae communionis' ut monet Sanctus Bonaventura in ιν il*isio parte 6. cap. 9. Adhoc quod aliquisis d ne accedat , oportet quod spiritualiter . comedat , .ut sic Curiis stum per recordationem fidei masticet , & per devotionem, amoris is suscipiat , . . . . Propter quod manifeste colligitur , suod qui te- is pide , indemie , & inςonliderate accedit, judicium sibi manducat &is Dibit: quia tanto sacramento contumeliam' facit.

466쪽

DUrxv x distinguitur minister , Eucharistiae consecrandae, &: dispem

i i minoiro Eucharsiae consecramiae Anni hactenus . suerunt de . ministro. Eucharistiae consecrandae er

Gnostici quidem hanc potestatem dabant etiam mulierculis Uide Irenaeum cap. 9. - , .i 'Valdenses cuilibet laico modo probis esset moribus, ius illud concesseruito,i quod cuilibet improbo sacerdoti abrogabant, ut alv Minerus. coni

Valdenses cap. . . . .

Ηoc ipsum in dubium revocavit Niclesus , quemadmodum refert Thomas

Valdensis lib. a. di sacramentis , cre. . . -

At quod ille definire noluit definiit Lutherus. affirmans omnes Christianos jure divino esse sacerdotes , atque adeo cum necessitas urget , posse a quolibet Eucharistiam consem ari , addens nihilominus extra necessitatem id fieri non oporteret , ordinis ac disciplinae causa , ne videlicet ire Ecclesia ni ia rerum confusio, ac perturbatio invehatur. Id pronunciat lib.de captivitate Babunica captae ordine. Μagistrum discispuli sequuntur. . Neque aliter sensit Zuinglius in libroώ. vera re falsa religione .. Ab ii, autem omnibus recessit Calvinus. lib. in titutionis cap. 22.. mul tisque aliis, ubi docet non tantum Eucharistiam ab unoquoque non posse confici; sed &baptismum plane nullum esse, si ab alio quam publico Ecclesiae ministro conseratur . Atque haec est vuls ix omnium plerorumque ejus sectatorum sententia. Superioribus autem annis inter eos extitit scriptor magni nominis , Grotius, qui in libro de caenae ad ni irasione , ubi pastores non sunt , contendit ejus consecrandae potestatem cuilibet etiam e plebe hoc in casu

a Christo & Ecclesia esse concessam, quod peculiari dissertatione Petavi

467쪽

soli sacerdotes sunt ministri rucharissiae conficiendae , he id omnibus

ac singulis competit . . PROAATUR I. ex scriptum . In hi ehim silis Christi verbi, , me facite in meam commemorationem , consecrandi potestas facta est . Atque hae voces. spectabant ad solos . apostolos eorumque , successiore L futuros exinde sacerdotes . Vel enim ad eos solos spectabant. , , .ve ad omnes ac singulos Christianos . At non ad universbs fideles . Namque non tantum his Verbis facultα consecrandi traditur, sed &praeceptum , munus, ac necessitas imponitur. Atqui ipsi met adversarii confitentur non omnibus e plebe incumbere praeceptum, munus, ac necessitatem conficiendae EuchariHiae. P.R Ο Β Α T U R a. .auctoritate . Ecclesiae quam, iis rebus dubiis immsti lententiarum interpretem esse oportere nemo sani capitis i nega

Tertullianus de praescriptione , cap. 4 I. hoc in haereticis vituperat, quod laicis sacerdotum potestatem tribuerent.. , μ, Alius . hodie episco- is pus , . inquit , . Cras alius hodie, diaconus , , cras lector ; . hodie, presbyter , qui cras laicus et nam & laicis sacerdotajia munia. in

Synodus Nicaena generalis I. can. I 8. ..

Pervenit ad sandiam synodum, quod in nonnullis i locis ac civitatibus ;- diaconi dent presbyteris Eucharistiam , , quod nec canon neque ' consuet is do tradidit, ut qui offerendi potestatem non habent, iis qui offerunt dent

. Auctor apostolicarum constitutionum lib. i ta .ro'. 'i Sed inec lai- se .cis permittimus quamlibet sacerdotum unctionem usurpare. . . . necis enim quisquam sibi sumit honorem, sed qui Vocatur a Deo . Nam ' per se impositionem manuum episcopi datur haec dignitas.' Synodus Alexandrina , apud Athanasium. in apologia contra Aria-nses , tomo I. num I 2..eo probat calice quodam sacro , quem conste

gisse dicebatur Athanasus uti non potuisse Ischyram quou, non esseti

presbyter . . ., O . i. Ilia , . i. ., ta

Basilius lib. a. de baptismo, cap. 8. asserit omnes christianos juxta pro phetam esse certo quodam modo sacerdotes ad spirituales hostias offerendas reaeterum eos solos esse legitimos ac proprie dictos sacerdotes,quibus, hoc mini

sterium idemandatum sit . . . I d

. Sanctus Epiphanius 7 p. . contra Collyridianos pugna l tradidi nedum mulieribus ulla facultas data sit ad obeunda sacerdotum, muniat; ne permissam quidem eam fuisse diaconis . In expositione autem fidei , de Zachaeo quodam loquens , Divina mysteria , inquit , cum laicuta

468쪽

g HARISTIAE CONSECRANDAE. 437

,, esset , attingere ac saerificia celebrare nefario ausu ae temerario est

Hieronymus adversus Luciferranos , Hilarius, inquit, cum diaconus se de Ecclesia recesserit, neque Eucharistiam conficere' potest, episcopos Sc

presbyteros non habens. . t. . . ε

Dionysius, vulgo Areopagita, da emissa ea, Herambiri cap uetasM Nech, i pli: sacerdos erit; inquit, inis sontificalibus ossicias ad hoc fueris pro-

Hoc utique sacramentnm nemo potest conficere , nisi sacerdos qui rite

suerit ordinatus. Q. V οῦ . et ' . .

Idem 1ahxit Eugenius IV. in Asemctione Ammenorum . Illud idem fidei dogma definiit concilium Tridentinum cap. I. can. a. o fess. 23.

si PROBATUR i3. ex variis historiae ac disciplinae ecclesiasticae monimentis, quae probant ne in casu, quidem necessitatis hoc sibi sumpsisse

laicos, ut Eucharistiam conficerenu . . . ... t

Primum petitur ex communione domestica , de qua jam verba secbraus . Cur enim fideles Eucharistiam ab Ecclesia tam anxie 1bllicite petebant, quam privatis in domibus erant, postea sumpturi , si fas

ipsis Sisit ea consecrare P Cur anachoretae eamdem non. conficiebant , cum opus esset; sed eam, quam a sacerdote acceperant . per annos in

Secundum suppetit .nobis ex actis 'martyrum . Constat enim ex illis 3c Cypriano epise. 3. - mar Fres , .cum' summo vitae suae. periculo oon litare consuevisse presbyteros, qui in carceribus sacrificium offerrent bC . mutem. nihil. magis haberent in Votis, quam iui Eucharisti e coinpotes essent ante. mortem , . quidni eam 'ipsi martyres consecrabant' Quorsum sacerdotes . se discrimini dabant , ut illos hujus sacramenta

participes facerent δ' ... Ii .Tertium' ducitur. ex historia conversorum ad fidem nostram popul rum. Qui enim eos, ad veram religionem perduxerant; si laici, statim ad antistites , i& magnis quidem saepe itineribus, recurrebant qui ip-ssi suppeditarent sacerdotes . ecclesiis constituendis & conserendis sacra' mentis idoneos . Id de Frumentio. qui Indos ad: Christum adduxit , Theodoretus his tarmn lib. i. , cap. 23. idem de captiva muliere, quae Iberis verum fidei. lumen intulit cap. 24. idem quoque de Mauris Vbctor, Uticensis. Si autem id laicis licuit, quorsum tantus. itamque ina

Quartum est. Si, ubi . serti necessitas, facerdotum, munia singulis coinpetunt, dum fervet: alicubi . persecutio, ibi certe necessiaria noni est inaurguratorum solemni ritu sacerdotum opera. Atqui . necessiariam. esse , eam veteres judicarunt etiam in eo casu. Profecto Eusebius Samosatenus ea

469쪽

438 DE MINISTRO

de causa tempore Ualentis imperatoris, ut refert Theodoretus Ab , Asoriarum, cap. 23., cum multas ecclesias pastoribus viduatas esse comperisset, militarem habitum sumens, & tiara capiti imposita Syriam , Phoenicem ac Palaestinam peragravit, presbyteros ordinans ac diaconos aliosque Ecclesiae ordines supplens. In eumdem senstim Augustinus e stola 2 28. ad Honoratum, totus est, ut demonstret ne isto quidem in casu fas esse sacerdotibus fugere, ne videlicet desint ministri cui in tanto discrimine animarum lacramenta administrent aliis. At nulla ta lis aut filisset aut foret unquam necessitas, si cuique liceret in casu ne cessitatis, quod sacerdotibus licet. OBIICIES I. Petrus eris . I. cap. a , 9. Christianis omnibus , Vos autem , inquit , genus electum , regale sacerdotium . Ioannes Apocalypsis I. v. 6., Fecit nos NAnum o sacerdotes. Ergo quilibet Christianus est

sacerdOS.

DIs TINGUO consequens et quilibet Christianus est saeerdos ad . ternas & spirituales hostias osserendas; concedo et ad externum religi nis sacrificium offerendum; nego. Uno verbo quilibet Christianus est

sacerdos, quomodo rex.

OBIICt Es a. acta sanctae Petronillae martyris pridie Kalendas junias, quae sic habent Celebratis dominicae oblationis mysteriis, mox ut se Christi sacramentum aecepit, emisit spiritum. Ergo ipsa celebraverat Eucharistiae mysteria. NEGO consequentiam. Celebrata quidem esse mysteria ex actis comstat : a quo autem telebrata suerint, non diserte asserunt . Ergo pro more a presbytero celebrata fuerant, qui eam paulo ante mortem invisserata

- OBIICIEs 3. Tertullianus in . libro de exhortatione castitatis cap. 7. probat adversus catholicosi omnibus etiam laicis illicitas esse nuptias

secundas, eo quod ipsis competat jus sacerdotii ; a sacerdotio autem bigami jam arcerentur juxta Ecclesiae disciplinam. Sed dices, inquit, si Ergo caeteris licet alterum nempe matrimonium quos excipit - apostolus jubens episcopos esse unius uxoris viros. Vani erimus, si si . putaverimus, quod sacerdotibus non liceat, laicis licere . Nonne se & laici sacerdotes s umus . 'Scriptum est, Regnum quoque nos o D se cerdotes Deo σ patri suo fecit. Differentiam inter ordinem & pi is iam constituit Ecclesiae auctoritas & honor per ordinis consessum se .sanctificatus : adeo ubi ecclesiastici ordinis non est consessus, & oseis sera ,. & tinguis, & sacerdos es tibi soliis ; sed ubi tres, Ecclesia is est, licet laici ... Igitur si habes jus sacerdotis in temetipso, ubi necesse est . habeas oportet etiam disciplinam sacerdotis, ubi necesse sit habere jus sacerdotis . Digamus tingis, digamus offers ..... Sed Q necessitati, inquis, indulgetur. Nulla necessitas excusatur , quae pr

470쪽

E HARISTIAE CONSECRANDAE. 43

in necessitatem administrandi, quod non licet digamo. Omnes nos Deus ita vult dispositos esse , ut ubique sacramentis ejus obeundis apti simus Usque adeo nisi & laici ha observent , per quae presbyteri, adleguntur, quomodo erunt presbyteri , qui de laicis adle-- guntur. Ibi, ut planum est , duplex argumentum adducit Tertullianus, ut evincat Christianis legitimas non esse secundas nuptias t r.est, quod sacerdotes singuli simus : a. quod debeamus saltem esse dis possiti ad sacerdotium, cum id Ecclesiae placuerit . Porro de Eucharistiae oblatione loquitur, quam componit & comparat cum baptismi administratione. Utramque autem licitam esse amrmat laicis, ubi deest sacerdos, idque ex vulgari & ab omnibus probato Ecclesiae ritu : alioqui ex re non ab aliis probata cum aliis agens ac disputans, non nisi stulte argumentum duxisset . Cum vero duo sint hic argumenta , primum repetit de monogamia cap. I. alterum cap. aa. dc post eum Ηier

REsPONDEO I. Μontanistam tunc extitisse Tertullianum : ex quo autem Μontani erroribus sese implicuit, ejus levem esse admodum fidem, etiam in iis quaestionibus quae de sacto aliquo instituuntur. REsPONDEO a. si testimonium Tertulliani de disciplina illius aevi admittatur, illum esse intelligendum, vel de lumbratili quadam panis sacri, sed noti consecrandi 'oblatione, vel de oblatione Eucharistiae jam

a sacerdotibus consecratae. ' .

Duo nempe sunt observanda diligenter: Primum , quod olim synaxes haberi mos suerit , etiam sine Eucharistiae celebratione , idque multiplici in casu . r. Cum sacerdos non aderat . Sic Frumentius , quod jamjam videbamus , cum Indos docuisset christianam religionem , nec ullus sacerdos praesto esset qui saceret sacrum , conventus publicos interim ad lectiones sacras & ora. tiones fieri voluit. a. Cum sacerdos qui aderat , Eucharistiam partis cipare non posset , quas missas Acas appellabant . Quando effusionis periculum instabat, quae missae nauticae dicebantur . Si autem id usita- uim fuit media in Ecclesiae pace , quanto potius id factitatum fuerit medio in aestu presecutionum, qua aetate Tertullianus vixit. Cum igitur non liceret pro Votis tunc in Ecclesiam convenire ob dissicultatem temporum , conveniebant privatim atque si sorte deerat copia iace

dotis, quod poterant , pro sua pietate exequebantur I sacrae ἐπbantur Scripturae , iundebantur preces , panis of erebatur , qui vice . Eucharbstiae singulis distribueretur in supplementum communionis . De hujus modi synaxibus loqui videtur Tertullianus libro de fuga in persecutione , cap. r . Postremo , inquit , si colligere interdiu non potes , habes noctem Non potes discurrere per singulos: isit tibi de in tri

Secundum est , quod cum tunc temporis Eucharistiam ab Ecclesia=

SEARCH

MENU NAVIGATION