장음표시 사용
151쪽
Tunc temporis apud Reges Seleucidas, illud Drr cognomen usurpandi, mos plane vesanus inoleverat. Inditum hoc primum fuit a Milesiis Antiocho II. Antiochi Soteris filio ;attamen in nummis suis Rex iste tali titulo pertinacissime semper abstinuit. Antiochus autem IV. in suis hoc sibi cognomen primus arrogavit. ΒΑΣΙΛΕΩΣ ANTIO ΚΟΥ ΘΕΟΥ ΕΠΙΦΛNOΥΣ, quod quidem ab adulato libus Samaritanis datum ei fuerat: teste Josepho. Post Antiochum IV. vox ista legitur quoque in Demetrii I. Numisinatibus.
ΒΑΣΙΛΕΩΣ ΔΗ MNI PIOΥ ΘΕΟΥ ΦΙΛ OTIAT ΟΡΟΣ ΣΩΤΗΡΟΣ , licet huic Mediam IElymaidem, Persidem & Mesopotamiam Arsaces Mithridates
Nec minus in arripiendis titulis ambitiosus fuit Demetrius, superioris Demetrii filius; cum & ipse hanc DEI appellationem sibi stultissime vindicaverit ; etsi a Mithridate bello
captus fuerat, diuque apud eum detentus. Nihil igitur mirum, si Arsaces Mithridates, qui Demetrium patrem tot orbaverat Provinciis I filiumque superatum bollo diu apud se retinuerat ; ut istis sese Regibus adaequaret, tale quoque cognomen , eorum exemplo , in nummis suis sibi jactanter asscripserit.
De istis titulis ΔΙ Κ ΑΙ Ο Υ, ΕΥΕΡΓΕΤΟΥ, ΕΠΙΦΑ-NOΥΣ, ΦΙΛΕΛΛΗNΟΣ, in superioribus Arsacidis Regibus
dictum est satis. Cum enim primo Arsaci attributi olim fui se sent, ab ejus ibidem successoribus assiimii fuere. Sed si ulli ex iis Regibus tales tituli convenire aliquantulum potuerunt. nulli certe magis qu1m Mithridati tribuendi videntur. Ille enim a Diodoro Siculo ob clementiam in subditos , & miram adversus hostes fortitudinem, laudatur in Excerptis Henrici Valesiit, pag. 36O.
Figura sedens cum arcu in aversa Nummi parte exarata I in omnibus drachmalibus argenteis semper conspicitur I talla quam. Regum Parthorum monetae solitus atque unicus tymPus : sicuti & in Regum Cappadociae Numisinatibus eadem Pallas galeata, cum hasta & clypeo semper observatur. Ut Rutem hanc Deam regni Cappadocici tutelare fuisse numenca ratione ostenditur: ita & in Regum Parthorum nummi
152쪽
figura sedens cum arcu . ad regiae Arsacidarum stirpis antiquitatem indicandam , procul dubio caelata est. Sed ea de re plura in sequentibus nummis.
153쪽
HRAHATES, In memoriam avi su; AasAu. Phrahatis, Parthorum Regis, eo vocatus esse nomine videtur , sed Parthorum di demate post obitum patris assumpto Arsaces more solito appellatus est, ante Chr. iro. V. C. a Is. Seleucid. I74. Arsacid. Iao.
154쪽
RsΑe. Cleopatra Demetrii Syriae Regis uxor, ut maritum Rhodo 'unam Mithridatis filiam, dc Phrahatis sorore niduxtile accepit, Antiochs Demetrii fratri conjugium situm obtulit. Hic a plurimis Seleucidis sidis contra Tryphonem Rex salutatus fuit, & Tryphonem Tyrannum postea in Syria occidit. Ἐκκλe. Post Arsacis Mithridatis mortem desperato reditu, non δῖλ- ferens captivitatem, Demetrius privatamque etsi opulenotam,vitam pertaesus,tacitus in regnum fugam meditatur. Hortator illi ac comes Galli mander amicus erat , qui post captivitatem ejus a Syria per Arabiae deserta , ducibus pecunia comparatis, Parthico habitu Babyloniam pervenerat. Sed fugientem Phrahates, equitum celeritate, per compendiosos tramites occupatum retrahit. Ut est deductus ad Regem , Gallimandro quidem non tantum venia , veru metiam praemium fidei datum. Demetrium autem & graviter Castigatum ad conjugem in Hyrcaniam remittit, & arctioribus custodiis observari jubet. Iustin. lib. 38. cap. 9. Fe ro vin Shus fuit custoditus, indeque Sideritae cognome tum postea obtinuit. Suncel. Chrono AgsAc. Interjecto deinde tempore, quum fidem Demetrio etiam suscepti liberi facerent, eodem amico comite
fugam repetiit , sed pari infelicitate , namque propesnes regni sui deprehenditur : ac denud perductus ad
Regem , 'ut invitus ab ejus conspectu submovetur. Tunc quoque uxori S liberis donatus, in Hyrcaniam, poenalem civitatem sibi concestam remittitur ue talisque aureis ad exprobrationem puerilis levitatis donatur. Sed hanc Parthorum tam mitem in Demetrium clementiam , non misericordia gentis, nec respectus co-
155쪽
pnationis faciebat, sed quod Syriae regnum assectabant, usuri Demetrio adversus Antiochum fratrem, prout res , Vel tempus , vel fortuna belli exegisl t. Juseni. lid. 38. cap. s.
Antiochus memor, quod Sc pater propter super- AR Acbiam invisus , do frater propter segnitiem Contemtus fuisset , ne in eadem vitia incideret , Iisin. Lb. 36. cap. 3. Auditis quae Phrahates adversus Syriam parabat, occupandum bellum ratus , exercitum, quem multis finitimorum bellis induraverat, adversus Parthos, se trem repetens , in Mediam ducere statuit. Sed luxu rige non minor apparatus, quam militiae fuit: quippe octoginta sextum habet Orosius , Γιλ a. cap. Io. millia armatorum secuta sunt trecenta millia Orosio
ducenta millia ) lixarum , ex quibus coquorum, pist
nim, scenicorumque major numerus fuit. Antiochus Rex quotidie Convivarum turmas caritervatim ita excipiebat, ut praeterea, quae in mensis absumebantur, dc acervatim tollebantur 3 convivarum quisque auferret intactam & integram carnem vol Crum , quadrupedum, marinorum piscium , jam praeparatam , quibus omnibus plaustrum oneraretur: deinde e melle concreto dulciarium opus multum, Coronasque multas e thure aC myrrha, insertis & inculcatis aureis lemniscorum fasciolis, quae eXplicatae hom1-nis altitudinem adaequarent. Hujus Caecam & amentem luxuriam exercitus imitatus, magna ex parte amreos clavos crepidis subjectos habuit, argenteaque va- se ad usum culinae comparavit: & tabernacula textilibus sigillis adornata statuit. Avaro potius hosti praeda . optabilis , quam ulla ad yiacendum strenuo mora..
156쪽
AR Ac. Athen. G. ia. cap. s. dc Valer. Max. lib. cap. L, Johannes Judaeorum Pontifex, in hac expeditione Parthica, Antiochum Regem secutus est cum auxiliis,
ut narrat Ioseph. Antiq. lib. II. cap. I LAdvenienti Antiocho multi Orientales Reges, puta Bactrianorum , Persarum , Elymaeorum , & Charac
norum, occurrere, tradentes se, regnaque sua, cum execratione superbiae Parthicae. Iustin. lib. 38. cap. Io. Nec mora congressioni fuit. Antiochus tribus prae
his victor, Babyloniam cum occupasset, Magnus haberi coetit. Id ibi Demum exercitum Parthorum, cujus dux erat Satrapa Indates, ad Lycum fluvium in Assyria ultra Tigrim delet feria sexta, seu die, quae Sabbatum immediate praecedebati Sabbatum vero hoc anno Pentecostes subsequebatur : unde Antiochus , Johannis Summi Sacerdotis, & Principis Judaeorum , qui in ejusdem Regis castris militabat, motus precibus , bi' duo apud Lycum substitit cum exercitu integro, ut Judaeis feriari liceret. Ioseph. Auiq. lib. II. cap. Hoc itaque praelium commissum fuit die ia. Iunii Juliani Proleptici. Duobus enim praecedentibus annis, haec festa concurrere nequeunt, Sabbatum & Pente-Coste. Hyrcaniam ingressus Johannes, iisque devictis, 'rcani nomen adeptus, cum gloria ab Antiocho diami sus est: Severo Sulpitio teste in Hisor. lib. a. Omnibus vero populis ad Antiochum deficientibus, nihil Pariliis relisum praeter patrios veteris Parthiae ) fines
fuit. Jusin. lib. 38. cap. Io.ARsAe. Interea Rex Antiochus omnem exercitum situm.
37- propter multitudinem hominum, per civitates in tu
157쪽
berna diviserat: quae res exitii causa fuit. Nam cilm gravari se Copiarum praebitione, re injuriis militum, civitates viderent, desciscunt: cui defeetioni amplam prae caeteris materiam praebuit unus ex Antiochi legatis , nomine Athenaeus , qui per singula hospitia sese insolentius gesserat. Phrahates Demetrium in Syriam, ad occupandum regnum, Cum Parthico praesidio mittit, ut eo pacto
Antiochus ad sua tuenda a Parthia revocaretur. Interim, quoniam viribus non poterat, insidiis Antiochum ubique tentabat. Instin. lib. 38. cap. IO. Antiochus vero, ut erat bibax, genio nimis indulgebat: Athen. lib. q. cap. I. Et illius . caecam ct a me tem luxuriam exercitus imitabatur. Haser. Max. lib.
Itaque, quum gravari se annonae exhibitione, & injuriis militum, civitates, per quas Rex exercitum dia viserat, aegre ferrent, ad Parthos deficiunt, & die statuta, omnes apud se divistim exercitum per insidias, ne invicem ferre auxilia possent, aggrediuntur. Quae
quum nunciata Antiocho essent, auxilium proximis laturus, Cum ea manu quae secum hyemabat, progreditur. JUtin. lib. 38. cap. Io. In Antiochi tabernaculo hirundines nidum fecerant: quo prodigio neglecto, praelium tamen Committere est auius. Tul. ob equent. de prodig. In itinere obvium Phrahatem Regem Parthorum habuit, adversus quem sortius quam exercitus ejus, dimicavit. Ad postremum tamen, quum virtute hostes vincerent, metu storum defessus , Antiochus occiditur. Jusin. lib. 38. cap. IO. anno regni nono, uti e nummis illius eruitur.
158쪽
Primus autor fugae , Ed Antiochi desertor , Athenaeus ille Dux, de quo jam diximus, brevi meritas poenas luit. Nam, cum Antiochum deseruisset in pugna 3 delatus ad pagos quosdam , quos in hospitiis
UeXaverat, ab omnibus te no exclusus est, cunctisque alimenta ei negantibus, huc illuc per regionem errabundus , tandem fame interiit. Heur. Valesius in Excer stis, pag. 37s. ct 3T6. De Antiochi morte varia apud varios autores referuntur. Antiochum cum Parthis praelio congressum &
ictum , sibi manus intulisse scribit Appianus in 'ri cis. Josephus , Justinus , & Julius obsequens in ipse
praelio occisum tradunt. Contra Arsacem Phrahatem eum interfecisse scribit Eusebius in Chronico. Quin etiam Antiochum, rebus male gestis, de editiori quodam l Co semet praecipitasse memorat .ssilianus, lib. de anim
P ost Antiochi mortem, Phrahatem poenitere dia missi Demetrii coepit , ad quem retrahendum, quum
turmas equitum festinanter misisset, Demetrium hoc ipsum metuentem, jam in regno missi invenerunt, frustraque omnia conati, ad Regem suum reversi sunt. Iulia. lib. 38. cap. IO. Phrahates, Antiocho Euergete Rege interfecto . universim ejus exercitum in captivitatem abduxit , eumque superbe & crudeliter tractavit. Id. lib. 42. cap. I. Interim Phrahates Regi Antiocho exequias regio more fecit : Id. lib. 38. cap. Io. Sed, antequam illum sepulturae mandaret, dixit : Audacia te partim fefellit Antioche, partim , oiantia. Sperabas enim magnis poculi regnum te meum ebibitarum. Itben.eM lib. IO.
159쪽
Post Antiochi exequias, Demetrii Nicatoris Regissiliam, quam secum adduxerat patruus ejus Antio- Chus , Captus amore virginis, Phrahates uxorem duxit. Iustin. lib. 38. cap. Io. Cujus, ut videtur, precibus, Antiochi corpus in Ioculo argenteo in sepulturam , in Syriam remisitim pervenit. Ll. bb. 39. cap. I. Phrahates, quum inferre bellum in ultionem teila
tati belli ab Antiocho Parthici regni, Syriae statuisset,
Scytharum motibus ad sita defendenda , revocatur. Namque Scycliae in auxilium Parthorum adversus
Antiochum Syriae Regem, mercede sollicitati, quum confecto jam bello supervenissent , ct in calumnia tardius lati auxilii , mercede fraudarentur ue dolentes tantum iis itineris flustra, emensum , quum vel stipendium pro vexatione, vel alium hostem dari sibi pos. Cerent 3 saperbo responso .Phrahatis offensi, sines Pa
thorum vastare coeperunt. Id. lib. 62. cap. I.
Igitur, quum adversus Scythas Rex proficisceretur, ad tutelam regni reliquit Himerum quemdam , pueritiae sibi flore conciliatum. Ipse autem Phrahates exercitum Graecorum , quem bello Antiochi captum superbo crudeliterque tractaverat, in bellum secum duxit , immemor prorsus quod hostiles eorum animos nec Captivitas minuerat, dc insuper injuriarum indignitas exacerbaverat. Itaque , quum inclinatam Parthorum aciem vidissent , arma ad hostes transtulerunt, diu cupitatu captivitatis, ultionem exercitus
160쪽
test rerum suarum aestu Parthi , praetermissis , quos Phrahates parvulos habebat, filiis, regnum ad ejus patruum Artabanum detulere.
caput Regis diademate insigniti, cum coma crispa.di barba non admodum prolixa 3 eX aversa parte, figura sedet, dextra eXtensa arcum gerens, Cum epi
LIen et Reges Parthorum omnes Arsacis nomen usur-parint , ideoque difficile videatur suum cuique nummum adsignare: tamen ex vultu unus ab altero facile dignoscitur: quin & singuli in titulis suis peculiare Auoddam epitherum ,
