장음표시 사용
301쪽
Nemo erit, opinor, qui reclamandum putet, si ex juvenili, Arsacidae illius facie nummus hic Vononi, Phrahatis Romae obsidis filio , adsignetur: quem pater , pqstquam Augusto signa militaria, Crassis atque Antonio erepta, restitui Gset ; cum aliis tribus filiis , amicitiae & fidei pignus, Romam misit. Quod sane aquila, diademati ejus quodammodo insistens, videtur omnino denotare.
Ex Tacito supra jam observavimus post mortem Phrahatis IV. & sequentium Regum, ob internas caedes , primores Parthos ad Augustum Legatos misisse, oratum, ut Vononem Plirahatis Regis filium natu majorem, Romae obsidem, sibi Regem imponeret. Quod cum libenter Augustus annuisset, Vononem auxit opibus, & dimisit. Tot & tantis Imperatoris Romani beneficiis devinctus Vonones, ac praesertim eo quod ejus consensu & gratia avitum recuperasset imperium 3 rei memor , Aquilam , Romani insigne Imperii, pone caput in nummis suis curavit apponi; ut regnum se 1 Romanis accepisse testaretur. Quod summopere Parthis displicuit , cum jam alioquin ipsum Romanorum moribus fere omnibus imbutum aegre admodum ferrent. Ejus igitur imperata facere dedignati, poenitentiaque ducti, alium ad se Regem accersere decreverunt. Rex ille imberbis sedens in omnibus Parthorum Regum
nummis drachmalibus argenteis semper occurrit, tanquam Perpetuus Parthicae monetae typus. Quemadmodum enim
in Ptolemaeis AEgypti Regibus Aquila fulmini insistens , ad Imperii eorum fortitudinem designandam observatur: ita &Arsacidae Principes ad suam ex antiquis Regibus originem
denotandam, hunc juniorem Regem apposuerunt. Arcum Rex tenet, quemadmodum omnes Parthi, cum
equites, tum pedites 3 de quibus sic Dio loquitur , lib. o.
Iaca. Armatura eorum, ususque armorum talis est. Scuto
nil 1il tribuunt, sed sagittis jaculisque ipsi equites utuntur, armatique maiori ex parte. Pedites inter eos pauci sunt, iique infirmiores: sed & ipsi sagittarii, ad quod a pueritia exorcentur : Coelo ipsis suo ac regione ad utrumque conducente. Regio enim plana ut plurimum est , & cum ad alendos equos , tumaci eqciitandum aptissima.
302쪽
n sRT AB ANUS materna origine Arsas cida, ut ex lib. 6. Amiat. Taciti discit mus, apud Dahas primum commoratUS, Mediae Rex fastus, teste Iosepho lib. I 8. Antiq. cap. 3. Ibi tamen Scythiae potius legendum, cum Mediae Atropatenae Reges
303쪽
adhuc successores haberent, ut notat Strabo pag. sas.) AxsΑe. ad Regnum Parthicum adultus a primoribus accitus, aro.
post Vononem ingenti clade profligatum , illud occupavit.
Ubi primum accepit Artabanus Vononem ab Armeniis receptum fuisse, atque etiam, missis Romam Legatis, Regnum illud affectare: potentiores Armeniorum Niphatem, montem inter Armeniam majorem S Mesopotamiam situm , incolentium sollicitavit. Ut vero Vonones repulsam passus est a Tiberio AxsAe pertaeso ignaviam hominis , dc moto Parthi Commi- - Ι.
nationibus bellum jam intentantis: cum parum subsidii sibi in Armeniis supereste , dc, vel si Romanorum armis defenderetur, bellum adversus i Parthos necessarid sibi suscipiendum fore animadverteret, a Re flore Syriae Cretico Silano excitus est. Destitutus ergo omni spe regnandi Vonones, quod potentiores Armeniorum Niphatem incolentes sequerentur factionem Artabani, huic Syriae Praesidi Silano se dedidit. Is, respeetu educationis, quae illi Romae contigerat, hominem apud
se in Syria asservavit, custodia circumdatum, manente tamen luxu dc nomine regio. Armeniis aute imo rodem unum δ filiis suis Artabanus Regem imposuit. Josephus lib. i 8. Antiq. Hae cap. 3. Caeterum Tiberio haud ingratum accidit, turbari
res Orientis , ut ea specie Germanicum suetis Le- 1 a. gionibus abstraheret, novisque Provinciis impositum dolo simul ist casibus objectaret. Tacit. An/ι. a. pινζ.
3. Essit. Antuerp. in fol. Tiberius igitur de Armenia apud patres dilIeruit, nec poste motum Orientem, nisi Germanici sapien-
304쪽
V tia, Componi. Nam suam aetatem vergere , Drusiia nondum satis adolevisse. TunC decreto Patrum, permisse Germanico Provinciae, quae mari dividun- tur, majusque Imperium quoquo adisset, quam hisis qui sorte aut missis Principis obtinerent. Sed Tibe- rius demoverat Syria Creticum Silanum , per adfiis
ianitatem Connexum Germanico. Tac. ibid. 18.
Interea Germanicus ad componendum Orientis statum missus, Orodem Armeniae Regem devicit. Sueton. in Calix. cap. I. se Armenii autem, maximis Im-- periis interjecti, saepius discordes sunt, adversus Romanos odio, & in Parthum invidia. Forte fortunais Regem illa tempestate non habebant, amoto Vono- ne: sed favor nationis inclinabat in Zenonem Pole- ,, monis Regis Ponti filium, quod is prima ab infantia instituta dc cultum Armeniorum aemulatus, venatu, epin iis , dc quae alia Barbari celebrant, proceres, ple-mbemque juxta devinxerat. Tacit. lib. a. Am. pag. 6q. V Igitur Germanicus in urbe ArtaXata , . adprobanti- ,,bus nobilibus, circumfusa multitudine, insigne re- 'gium capiti ejus imposuit. Caeteri venerantes Regem, is ArtaXiam Consalutavere, quod illi vocabulum indi- derant ex nomine urbis. Tacit. ibid. pag. 6η. Dum haec geruntur, ab Rege Parthorum Artaba,ino Legati ad Germanicum venerunt. Miserat ami- citiam ac foedus memoraturos, ct Cupere renovari, dextras , daturumque honori Germanici, ut ripam Euphratis accederet: petere interim ne Vomnes inis Syria haberetur , neu proceres gentium propinquis nuntiis ad discordias traheret. Ad ea Germanicus, de societate Romanorum Parthorumque, magnifice:
305쪽
. de adventu Regis & cultu sui, cum decore ac mΟ- AxsΑe. destia respondit. a7 . Vonones Pompeiopolim Ciliciae , maritimam urbem, amotus est. Datum id non modo precibus 'Artabani, sed contumeliae Pisenis Syriae Praefecti, iacui gratissimus erat ob plurima ossicia & dona , qui- bus Plancinam ejus uxorem devinxerat. Idem Tacitus
In Ciliciam relegatus Vonones, Corruptis Custo Ακaherdibus, effugere ad Armenios , inde in Albanos He- α a 3.niochosque dc consanguineum sibi Regem Scytharum Conatus est, specie venandi. Omissis maritimis ialocis, avia saltuum petiit, mox , pernicitate equi , ad amnem Pyranum Contendit, Cujus pontes acco- 'he ruperant, audita Regis fuga: neque enim vado penetrari poterat. Igitur in ripa fluminis a Vibio Frontone Praesedio equitum vincitur. Mox Remmius . evocatus, priori custodiae Regis adpositus, quasi per iram gladio eum transigit. Idem Tacitus ibid. pag. 68. Suetonius de morte hujus Vononis sic loquitur. Tiberius procedente mox tempore etiam ad rapinas 'convertit animum. Constat Cn. Lentulum Augurem, cui census maximus fuerit, metu dc angore ad fastidium vitae ab eo actum. . . . . Sed dc Vono- 'nem, Regem Parthorum, qui pulsus a suis , quasi in fidem P. Romani cum ingenti gaaa Antiochiam se receperat, spoliatum perfidia dc occisum. Iu Tib. α cap. 69. Germanico in Syria defianeto, Rex Parthorum in Artabanus, cte exercitatione venandi, δc convictu
Megistanum f. Megistanes simit Regni Proceres J absti--,
306쪽
AR Ac. senuit: quod apud Parthos justitii instar est. Id. Sueton. i=i Calig. cap. s. Inciderunt in ea tempora graves motus Judaeorum apud Mesopotamiam ac Babyloniam habitantium , caedesque dc Calamitates innumerae : quorum omnium malorum fons atque origo fuere Asinarus dc Anilaeus fratres, Neerdenses patria, orbati patre, dc a matre ad Textrini opificium adhibiti. Hos ossicinae magister, apud quem artem didicerant, quod serius aliquando ad operandum accessistent, castigavit verberibus. Illi affectos se injuria credentes, detraetis armis, quae in ejus domus pariete asservabantur , in quemdam sella cum Contulerunt, .ubi fluvius scinditur 3 uberem pas Cuis, dc frugum caeterorumque fructuum , qui in hi mem reponuntur, valde feracem. Ad eos moX Confluxit juvenum quisque egentissimus 3 quorum armis stipati, pro ducibus se gerebant , nemine maleficia cohibente. Iosephus Antiqitit. bb. 18. cap. I 2. AxςΑe. Cum enim facti essent inexpugnabiles, de arcem a73. sibi construxissent, dimissis exaetoribus , tributa ab accolis colligebant. Quo factum est, ut, audia eorum. potentia, ad quosiibet incursandus validissimi evad rent , nemoque vicinorum eos Offendere, aut armis cum illis congredi auderet: adeo ut ad Parthorum quoque Regem rumor haec detulerit. Id ibid. x3Ae. Satrapa autem Babyloniae postquam haec audivit, 79- malum, antequam magis ac magis incresceret, opprimere eXoptans , Collecto quantum poterat e Parthis ac Babyloniis exercitu, properaUit Contra eos, Cu
piens ex improviso opprimere , obsessinue palude, suos jussit aliquantisper quiescere. Postridie vero, Ju
307쪽
daeis Sabbaticas ferias otio publico celebrantibus, ratus non ausurum hostem in certamen descendere sed nullo negotio vinctos se omnes abducturum , paulatim procedebat , ut derepente in eos irrueret Uerum Asinarus correptis primus armis, suo exemplo' ad similem suos excivit audaciam, ad conserendas, Cum hoste manus eos animans. Et quia contemptini Satrapa veniebat, rem factam se habere putans multis eorum caesis, reliquos terga vertere coegit. Jo sephus Antiquit. Jud. tib. I 8. cap. 12.
Ejus pugnae postquam ad Parthorum Regem fama
pervenit , admiratus fratrum audaciam, adspectum eorum colloquiumque Concupivit , ac confestim ad eos misit fidissimum e Satellitibus, qui, fide data, impunitatem & amicitiam eis offerret ipsius nomine: modo tamen venire ad se vellent. Tum Asinaeus ipse quidem profectionem distulit: fratrem vero Ani-larum Cum muneribus ad Regem misit. Artabanus' autem solum venisse Anilaeum videns, rogavit, Curnam domi reliquisset Asinarum : cognitoque hunc metu intra palustria sese continere, porrecta juveni dextra securitatem promisit. Atque hoc pacto remittit Ani- laeum, persuasurum fratri, ut simul veniat. Hoc autem agebat Artabanus volens, conciliatis sibi his fratribus , per Judaeorum virtutem illas Satrapias in ossi- Cio Continere, quae, occupato alibi Rege, videbantur ad defectionem spe stare. Verebatur enim, ne, dum ipse rebelles perdomat, Asinarus, auetis apud Babyloniam viribus, sive volentibus provincialibus, sive invitis , a maleficiis non temperaret. Idem Josephus
308쪽
Paucis diebus interjectis, ambo fratres sidenter ad Artabanum perveniunt: quos ille perlibenter excepit, ostensurrique inter epulas magistro militum Abdagasi Asinaeum praedicavit, denarrans , . quanta fortitudine bella gerere soleat. Is cum rogasset, ut, bona Regis uenia, liceret illum interficere, poenasque tot malesciorum de eo sumere, quibus Parthos laeserat, ne
gavit se Rex hoc permissurum in hominem, qui se credidisset suae sidet, data dextra confirmatae, & jurejurando adhibito. Id ibid
. Interea Rex, datis mox muneribus, Asinarum dimittit. Ille domum reversus, castella partim nova condidit, partim , quae prius habuerat, firmavit munitionibus rbrevique in tantum auctus est , ut Mesepotamia tota ab ipsius penderet nutibus. Id iliae. Artabanus, domitis rebellibus, bellum adversus Circumjectas nationes gessit ex Tacito. Anmal. lib. 6.
quod illos haud dubie copiis adjuvissent: interim Asi
naeus dominatum strum in dies adaugebat, Confirmabatques quantum ante eum nemo alius, a talibus hexotaus initiis : nec Contentus honoribus Babyloni rum , a Parthorum quoque observabatur Ducibus, qui in vicinas Provincias cum imperio mittebantur. Venerat forte in Babylonicam regionem Parthorum quidam dux cum Conjuge , tam aliis dotibus, quam insigni forma, laudata usque ad miraculum. Hanc,
sive adspectu , sive fama, cognitam adamavit Asinaris ater Anilaeus: & , cum neque suas imperare posset cupidinibus , neque ulla alia spes esset potiundi muliere , bello maritum ejus petiit e primoque Conflictu caeso Partho, uxor in victoris potestatem & thalamum 2 e
309쪽
venit: quod quidem magnarum calamitatum tam ipsi, ΛRsAc. quam fratri fuit principium. . Id. ibid. Et certe de tali connubio ambos fratres merito objurgabant amici utriusque primarii, indignum facinus linia tantes , Contra Hebraicae gentis ritus ac leges duetam uxorem barbaram, deditam impiis patriae suae superstitionibus. Qtiare videndum, ne, dum Corporis voluptati nimium indulgent, a Principatu excidant, quem divino favore Consecuti sint. Sed adeo nihil profectum est his admonitionbus, ut praecipuus quidam confositis fit, dum liberius invehitur. Attam en,cum majores in dies concursus ad Asinaeum & vocisvationes fierent, tandem hiesuper ea fratrem admonuit , ante acta objurgans , α jubens, ut in posterum resipiscat, mulieremque domum ad Cognatos ipsius remittat. Nihil tamen hac admonitione esse num est: quia mulier sentiens propter se murmur esse in populo , & verita ne Anilaro .propter amorem sui durius aliquid accideret s veneno Asinarum ejus fratrem sustulit 3 secura, quod sub amatore iudice impune auferret hoc facinus. D. ibid, Caeterum Anilaeus, ad se unum jam principatu re-ARsAc. daisto; cum exercitu impetum fecit in vicos Mithri- . 337. datis, viri apud Parthos nobilissimi, qui in matrim nio habebat Artabani filiam , eosque magna praeda abacta, populatus est : nam dc pecuniam multam, &mancipia reperit , pecoraque, dc res alias, quibus fortunae positant auditores seri. Mithridates vero, qui forte non procul aberat, audita Vicorum expugnatione,indigne ferens ultro se ab Anilaeo
lacessitum injuria , habitamque ludibrio suam dignita-xem judicans , excita juvenum manu , collectpque Cc ij
310쪽
A F Ac. equitatu , quam potuit, maximo, obviam professius λ)7' est, conflicturus cum Anilaeo , &, cum ad vicum
quemdam ex suis pervenisset, ibi quievit : quod decrevisiet postridie Judaeos aggredi Sabbato instante , quod illis religioso otio colitur. IL ibid.
Qua de re praemonitus Anilaeus a barbaro natione Syro, alterius cujusdam vici incola, dc inter caetera diligenter edoetus, quo loco Mithridates celebraturus esset cum suis convivium: justa curare corpus milite, noetu'contra hostes properavit, ut inopinos Opprimeret. Quo delatus circa quartam vigiliam , partim sopitos occidit, partim attonitos fuga coegit salutem qua γrere. Mithridatem etiam vivum captum secum abduxit,
nudum super asinum impositum , quae apud Parthos gravissima habetur contumelia. Quem cum sic ad j Vam quandam perduxisset, hortantibus amicis, ut illum interficeret , ipsi diversum visum est, neganti occidendum virum genere apud Parthos praecipuum,& honoratum assinitate regia. Atque ita Mithridates dimittitur. Ll. ibid.
Astshe. domum reversus, ab uxore exceptus est co ' ass. vitio , quod Regis gener, post acceptas a Judaeis tot tam insignes injurias , nunc captivus etiam vitam eis debere sustineret precariam. Aut igitur, inquit, pristinam virtutem recipe 3 aut Deos testor, quibus curae est Regiim dignitas , me tua Conditione postea non usuram. Mithridates partim non ferem quotidianum opprobrium, partim timens mulieris elatum animum, ne divortiuna ceret , invitus quidem , coegit tamen quantas potuit
copias, indignum se ipse vita existimans, si homo Paullus Judaeis victoriam cederet. Id. ibid.
