Arsacidarum imperium, sive Regum Parthorum historia. Ad fidem numismatum accommodata. Per J. Foy Vaillant ... Tomus primussecundus Tomus primus

발행: 1725년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

ARSACES P HRAHATES IV. II

Sub duce , quι Templis Parthorum refixit. .

Interea Thermusa , quae, quidquid vellet, Phrahati persuadebat, cogitans silio suo Parthorum regnum adstruere, intellexit se nihil effecturam, nisi ablegarentur legitimi Phrahatis silii. Persita sit igitur marito, ut

Romam eos obsides mitteret: quod illis sine cunetatione faciendum fuit, Oatre voluntati Thermusae tam ob-

noxio. Iosephus Artiq. lib. i 8. cap. 3. Quod quidem Rex Parthus fecit, voluntati Thermuta nimium obtemperans , non autem metu Tiberii, qui tunc ad id adductus, ut vult Velleius Paterculus nimius Tiberii adulator. Josephum enimvero confirmat Strabo, bri 16. lam 748. ut ex sequentibus mox patebit.

Phrahates , vocato ad colloquium Titio, qui per id tempus Syriae praeerat, ut ex eodem Josepho liquet.

Antiq. bib. I 6. cap. I a. II. nempe anno V. C. Tq2.

postquam ex Oriente Romam Agrippa reversus est quatuor ei filios legitimos obsides tradidit Seraspadonem Cherospadem, aut potius Rhodaspem ex inseriptione apud Gruterum, pax . a 88 Phrahatem dc

Vononem, duas eorum uxores, & filios quatuor: seditionem enim metuens, ne sibi insidiae struerentur. Intelligebat enim neminem adversum se praevaliturum, si neminem ex Arsacio genere metuendum haberet: propterea quod Parthi valde Arsaciortim fiunt amantes: filios itaque a medio amovit, volens spem omnem inimicis auferre. Strabo ut Iupra. Et certe, ut inquit Tacitus Amrat. lib. a. ,, Phraha tes , quamquam depulisset exercitus, ducesque Romanos, cuncta venerantium ossicia ad Augustum

282쪽

1 8 ARSACES PHRAHATES IV.

,, Verterat: partemque prolis, firmandae amicitiae cau-

sa, miserat , haud perinde nostri metu , quam fidei ,, popularium diffisus. ,, Augustus quodam muneris die Parthorum obsides,, tunc primum misses per arenam mediam ad spe Ra- culum induxit ue superque se subsellio secundo coli

,, Cavit. Sueton. in Augusto, cap. 63. Tigrane Armeniae Rege defiin sto, Armenia a Romanis defecit. Armenii autem e Tigranis filiis quemdam exoptabant. Itaque eam Augustus Provinciam Τiberio mandavit, Tribunitia prius potestate ei in quinquennium Concessa. Attamen Tiberius Cati & Lucii filiorum Augusti iram veritus, in eam non abiit , sed in Insulam Rhodum se contulit. Dio lib. I 1.

Jussu Augusti impositus est Armeniae Rex Artavas, des. Tacit. Annal. I. Is erat Artaxis & Tigranis defunctorum Regum frater minor.) Etenim, victo Rege Tigrane , Armenios in hoc unum servitutis genus

Pompeius assueverat, ut rectores a Romanis acciperent. Florus , lib. q. cap. I a.

Tigranes vero Tigranis filius , paternum regnum recuperare cupiens, a Phrahate auxilium poposcit seodemque tempore Armenii in ejus gratiam iterum rebellarunt. Qua de re Velleius lib. a. Parthus desciscensa secietate Romana , adjecit Armeniae manum : &non sine Romanorum clade Artavasdes dejedius est.

Tacitas Annal. 2.

Cum Armenii defecissent, & a Parthis juvarentur; ea redolens Augustus, quid ageret, ambigebat: neque enim propter senectutem bellum gerere per se pol

283쪽

rat, neque alium ex potentioribus mittere audebat. ΑκsAe. Solus , cui bellum istud mandandum fuisset, Tibe- ab .rius tunc Rhodi degebat : Caius vero Sc Lucius adolescentes adhuc erant, ideoque rerum imperiti. Atintamen, ur ente necessitate, Caium delegit Augustus idata ei prius Proconsulari potestate , additoque, ut ait Zonaras ex Dione, Comite & rectore M. Lollio, viro Consulari, atque Orientis provinciis notissimo. . Caius Caesar, ad Parthicum bellum profectus, cum in Syriam advenisset, primum contra Arabas movit, ea aue, potissimum de causa, ut gente ista, quae minus bellicosa est, armis devieta, Parthorum animi, illius vi toriae nuntio frangerentur, Armeniique, sinitimorum auxiliis destituti, ad obsequium Citius reverterentur. Plinius hujus expeditionis mentionem facit. lib. o. cap. 28.

De bellico Cati apparatu nuntio ad Parthos peri to , Phrahates ad Augustum misit, apologia super his, quae gesta erant, laeta, pacem postulans , cui per litteras respondens Augustus, Armenia eum Cedere jussit. Tigranes vero Armenius legationem tunc nullam ad

Augustum mist. Dio Leg. Excerpt. ab Ursino Edit. Caius Arabiam tantum prospexit: deinde in AEgyptum descendit, & per Palaestinam in Syriam reversus, ibit Consulatum iniit anno V. C. 7sq. Collega L. assi milio Paullo, ut testantur Fasti Consulares. Augustus Phrahati rescribens , omisib Rem Re m ARsAe.

titulo, eum Phratatem tantum nominaverat. Ille nihil territus, imo saperbe rescribens, sibi ipsi Re ι R gum titulo dato , Augustum solummodo Caesaris vocabulo affecit. Dio lib. ys. pag. 63 6. Ex Cenotaphiis Pisanis ab Emin. Cardinale Noriso, .

284쪽

rso . ARSACES PHRAHATES IU.

. in lucem datis, eruitur Caium in hostili Parthorum bellum gessisse, superato Euphrate, dc eorum ditionem invasiste. De quo Ovidius I. de remed. amoris, mentionem facit: Caio viictoriam augurans his versibus. Ecce furax Parthus, magni nosva causa triumphi, Javi iundit in campis Caesaris arma suis Vince Cupidineas pariter, Parrbarique sagittas: Et refer ad patrios bina trophaea Deos. Artavasdes, quem ab Armeniis ejectum Caius, Augusti jussu, in regnum reducere conabatur, morbo oppressus, interiit. Tunc Tigranes, qui ab Armeniis vocatus, Parthis auxilia mittentibus , regnum invase rat , aemulo sublato , Legatos cum muneribus ad Augustum misit, nec Regis titulo in litteris usus, supplex Imperatorem rogavit, ut, mortuo jam Artavasde, regnum sibi permitteretur. Dio M. 39. in Gr.ec. a Furi . Ursino edit. Cum autem Cato injunctum fuisset, ut Artavasdem, expulse Tigrane, in Armeniae regnum reduceret: deiuneto Artavasde, Caius dubius quid consilii caperet, litteras ad Augustum dedit, quibus significabat Parthorum Regem ad pacem inclinare: nescire tamense, quemnam Armeniis Regem praeficeret. Id. ibid. Augustus, donis a Tigrane acceptis, ac simul dubiam Parthici belli fortunam veritus, bona cum spe

Tigranem in Syriam proscisci jussit ad Caium , spe

rabat enim' cuncta, quae ex Republica forent, esse se sturum. Ille tamen in castra C. Caesaris descendere recusavit 3 suspicatus, ne, cum ejus belli audior fuiL

285쪽

ARSACES PHRAHATES IV. 381

set , quidpiam acerbius Contra se a Caesare statuere-ΑRSA C. tur. Itaque satius duxit Armeniae urbes, audio praesidio munire: cum Romani procul a regni sinibus a Parthis in Syria distinerentur. LL ibid. Phrahates, senio gravatus, duo de quadrag4nta enim annis Parthis imperitabat cum se plerisque primatibus odio esse intelligeret, Ueritus, ne per eX- terni belli occasionem domesticum bellum a sediti sis Conflaretur, consilia de pace restauranda secum

agitare coepit. Artavasdis autem mors, ac misi, utrinque de pace litterae, expeditioni jam contra Parthos feliciter susceptae, moras injecerunt. Id ibid. Cum Caius litteras ab Augusto recepistet, quibus significabat se pacem cum Rege Parthorum Consciendam ea lege probare, ut ex Armenia copias revocaret, ac omnem ejus regni curam Romanis dimitteret : limites vero utriusque Imperii eosdem statui, qui ante fuissent. Id. ibid. Quamvis res contra Parthos superiori aestate gestae, spem prolatandi in Oriente Imperii multis injecissent. Postquam pacis conditiones ab Augusto transmissas Phrahati Caius significavit, convenerunt ambo Prin- .cipes, ut Rex Parthorum ad ripam Euphratis accederet, ad quam etiam Caius Caeser descendereis ac uterque aequato stipatorum numero ad colloquium veniret. Qua de re Velleius Paterculus testis oculatus inquit bb. a. , , Cum Rege Parthorum juvenis excelii stimus in insula, quam amnis Euphrates ambiebat, aequato utriusque partis numero coiit. Quod specta- Culum stantis ex diverso hinc Romani, illinc Parthorum exercitus, cum duo inter se emine missuma

286쪽

ARsAc. ,, Imperiorum & hominum coirent Capita, perquam II ,, clarum & memorabile, sub initia stipendiorum ,, meorum, Tribuno militum mihi visere contigit. .... Prior Parthus apud Caium in ripa Romana , post terior hic apud Regem in hostili epulatus est. Quo D tempore M. Lollii quem veluti moderatorem juventae,, silii sui Augustus else voluerat , perlada re plena sub- ,, doli ac versuti animi consilia , per Parthum indi-

,, cata Caestri, fama vulgavit: cujus mors intra pau- ,, cos dies fortuita an voluntaria fuerit, ignoratur. Paterc. ibist. Ulut res est, mense Maio pax cum Parthis redintegrata est.

Afighe. Caius de pace cum Parthis inita, ad Augustum scripaues. sit. Qui ubi primum de morte M. Lollii certior est faetus, alterum juventae Cati moderatorem Publ. Sulpicium Quirinum statim in Syriam misit. Interea Parthi ex Armenia recesserunt: Caius vero in Syria hiberna egit. Quo tempore usus Tigranes, cum suis ad bellum propulsandum se comparavit. Vere Caius Armeniam ingressus, primo aditu res prospere gessit. Paterculus ut supra. Eamque non incruento neC inulto tamen certamine, occupavit. Teste Floro lib. 4. cap. I a. Pulso autem vel Capto Tigrane,

illud enim incertum est Armenii devicti sesbbmiserunt, ut narrat Tacitus Annal. 1. his verbis: D Tum ,, Caius Caesar Componendae Armeniae deligitur. Is,, Ariobarzanem origine Medum, ob insignem cor- ,, poris formam & praeclarum animum, volentibus ,, Armeniis praefecit. Addus vero Artagerae urbis post Artaxatam praeCNpuae praefectus, aegre ferens Tigranis Magni stirpem.

287쪽

, ARSACES PHRAHATES IV. 18s

a Regni Armeniae possessione depulsatam , ct Medum ΛRsAc. hominem a Romanis Regem impositum , cives & alios qui id non probarent , ad seditionem sollicitavit.: Igitur palam omnes ab Ariobarzane defecerunt. Caiust Caesar Artageram urbem, rebellione intellecta, Cum Le- gionibus Romanis obsidio cinxit. At com Addus illud

impigre urgere Romanos animadvertisset,Caesarem per dolum occidere statuit, ut Romani amisso duce, ab urbe recedere cogerentur. Rem diverso modo narrant veteres Historici. Paterculus in hoc exercitu Tribunus militum , ita rem refert. ,, Armeniam deinde ingressus, prima parte introitus rem prospere gessit: mox in colloquium, cui se temere crediderat, Circa Artageram graviter a quodam, nomine Adduo, vulneratus, ex ceo, ut corpus minus habile, ita animum minus uti

lem Reipublicae habere Coepit. lib. a. Dio autem inquit , Addus , qui Artageram tenebat, eum ad moe-' nia pellectum, tanquam arcani aliquid dicturus, vulneravit. AC is quidem urbe eXpugnata, Captus est

In excerptis a nara. Strabo autem, qui tunc temporis florebat, haec ait. Artageras ad defeetionem perduxit Ador , oppidi praefectus: Caesaris autem duces diuturna oppugnatione id ceperunt, murosque deje-

Cerunt. lib. II. pag. sa9. Florus Uero rem aliter nariarat , sed huic stiperiores Scriptores fiant praeferendi. Id ineunte Arsacidarum anno accidisse Vide- Akshe. tur ex diutina obsidione. Caius autem ex Vulnere in ass. parum firmam valetudinem incidit: ideὁque reli sta Armenia in Ariobarzanis possessione, Romam reve

tens, Limyrae in Lycia pridie Kal. Martias obiit anno

288쪽

18 ARSACES PHRAHATES IU.

V. C. 7s . Sex. AElio Cato. C. Sentio Saturnino Coss. Phrahataces, Phrahatis ex Thermusa silius, qui ea instigante, Rex a patre fuerat designatus, taediosum ratus expectare, dum ab ipso decedente Imperium sibi tradatur, una cum sceleratissima matre impie adversus parentem strum Conjuravit. Atque ita Phrahates, per insidias sublatus, poenam talionis luit, cum annos quadraginta regnavisset.

289쪽

ARSACES PHRAHATES IU. 18s

Caput Regis tiara unionibus ornata & diademate Cincti, cum trabea : ex aversa parte figura Cernitur Regis more solito sedentis, arcumque dextra gerentis, cum epigraphe:

CIs ILLUSTRIS.

IDEΜ oris, qui in superiore Rege Arsacida, habitus,

quemque ad Orodem spectare ex ejus titulis diximus ;praesertim verb nasii istius cum naso hujus Principis similitudo, nummum hunc Phrahati IV ejus filio tribuendum esse, omnino persuaserunt. opinionem nostram confirmare admodum videtur eadem tiara Perssica , unionibus triplice tersertis , aliisque retro pendulis ornata ; quam Orodem inter Parthos Reges primum usurpasse observamus. Nihil est igitur cur filium imitari parentem voluisse demiremur. Parthorum Reges, relicto nomine proprio, ut nos docet

290쪽

Strabo lib. I 3. pag. 7oa. omnes, in fundatoris Imperii memoriam, sese Arsaces appellarunt. Sola igitur ΑΡΣΑΚΟΥ appellatione in monetis exarata adprime tunc noscebantur:

parum solliciti, si olim posteris ex imagine sola dignosci

facile possent. Attamen nostrum est ex diverso oris habitu, ex barba, aut crispa, aut oblonga , ex diademate, eX tiara, ex mitra, ex propriis atque illustribus epithetis, ac denique ex Arsacidarum epocha, alios ab aliis Principes discernere in quantum diuturnus noster in pertractandis antiquis nummis usus nos edocuit. Phrahates IV. cum plurimis titulis insigniendus fuisset, tum Ob ingentem M. Antonii Triumviri exercitum magna ex parte deletum, thm ob Romanos in bello captos, signaque eorum militaria sublata: sola tamen Magni appellatione , quasi hoc uno verbo omnia dixisset, contentus fuit. Caetera: vero cognomina, velut Arsacidis propria, tantum usurpavit. Duo sunt in hujus Regis nummo observanda; alterum, quod illa moneta adulterina sit, nempe argentea lamina aeri superinducta ; ad instar denariorum Antonii , quorum plu-ximi ita adulterati occurrunt. Alterum quod vox OΥΛΑIANita inverso ordine exarata ab adulteratore ignaro forsitan inscripta fuerit. Ut sermonem de figura sedente in aversa parte absolvamus, hic locus est de arcu, quem dextra extensa tenet, disserendi. Instrumentum est ex corio animalium confectum,.quo sagittae emittuntur. Arcus autem dicitur ab arcendo quod eminus arceat hostem , non cominus propulset, quemadmodum ensis, aut hasta. . Arcus inventorem fuisse Apollinem ferunt, cui Neptunum sagittas dedisse , ut Pythium serpentem interficeret , narrat Hyginus Fab T o. Eo armorum genere us fuisse Parthos nos docet Ovidius Eleg. I. lib. a. Tris. Num porrigit arcum

Parthus eques.

Certe Dio Phrahatem IV. cum ipso arcu depingit, cum ad eum , Praaspis obsidione cinctis , Legatos misit Antonius.

AUREA enim SELLA SEDENS AC NERVUM ARCUS PULSANS Rex barbarus Antonii Legatos dicitur excepisse.

SEARCH

MENU NAVIGATION