Arsacidarum imperium, sive Regum Parthorum historia. Ad fidem numismatum accommodata. Per J. Foy Vaillant ... Tomus primussecundus Tomus primus

발행: 1725년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

ARSACES PHRAHATES IV . 1

concitabant. Plutarchus in Antonio , 939. ARs c.

Antonius Parthis jam non amplius urgentibus, fri- aro. gore magnopere confli flatus est. Jam enim hyems ini rat , dc montes Armeniae, per quos solos facere iter tuto poterat , nunquam non glacie integuntur. Idcirco igitur Regi Armeniae, quanquam ei, quod se descruisset, succenseret, ac ulcisci eum in animo haberet ueadblanditus est tamen, atque ea .ratione demeruit, ut ab eo pecuniam a C alimenta acciperet. Denique ipsum adulando ac pollicitando identidem permovit, ut sibi in suo regno hyemandi potestatem faceret, vere iterum Contra Parthos exercitum dueturo. Dio lib. sopa q68. . 469. In Syriar. , teste Orosio, lib. 6. cap. ID. Venit Antonius cum tertia vix parte de sedecim Legionibus reliqua : ac deinde in assi gyptum abiit, ut Plutarchus in Antonio , Dio lib. 49. testantur. Per idem ferme tempus Regi Medorum Artavasdi Axseum Phrahate Parthorum & Artavasde Armeniorum Regibus simultas haud levis intercessit. Armenio enim si iccensebat Medus, propter indu flos sibi ab eo Romanos : Partho vero, quod neque praedae magna parte , neque ullo alio honore fuisset ab eo praeditus , atque insuper, ne regno spoliaretur, valde pertimesce ret. His omnibus de causis Rex Medus , Polemone Ponti Rege, Legato ad Antonium misse,i amicitiam Edsocietatem ejus expetivit, Copiarum praeterea suarum auxilium ei pollicitus. Quae legatio Imperatori Roma no admodum grata fuit: nans quae una res ad debellandos Partitos videbatur ei defuisse, quod minux ab equitatu & sagittariis sirmus venisset, eam accede-ie sibi putabat, danti magis, quam accipienti benefi-

272쪽

AxsAc. cium: indeque magna inflatus spe, paravit iterum δο- per Armeniam pergere,.Conventoque ad Araxem amnem Medo, tum bellum movere. Dio lib. 69. pag. 67 P. cir Plutarchus in Antonio par. .9qO.

Sub initium veris ingressiis in Armeniam Antonius Nicopolim Pompeii venit: Haec est urbs Armeniae minoris) eὀque Artavasdem Regem ad se excivit ι scilicet ut opera & Consilio ejus in bello Parthico uteretur. Cum Artavasdes, insidias este suspicatus, non veniret: iterum Dellium , hic totum bellum Parthi- Cum, cui praesens interfuerat, scripsit ad eum misit, colloquii causa : ipse interim Celeriter a.d Artaxata progressias est. Sic eum partir sociorum opera persuadendo, partim copiis terrendo , cum & scriptis & aftis

ejus se amicum omnino ostendisset , eo vix tandem adduxit, ni in castra sua veniret. Tum Comprehen-- . sum, primum absque vinculis Circum castella , in quibus thesauri erant reposti, circumduxit e spe eorum sine certamine potiundi: mox deinde catenis vinxit argenteis: nimirum turpe reputans Regem ferreis in catenis haberi. Dio lib. 69. pag. ATq. . Dum haec geruntur, arma statim capessunt Armeniis Artaxe, filiorum Artavasdis natu maximo, in ej

locum Rege prius constituto. Sed hic praelio congressus ct victus ad Parthos concessit. Post haec Antonius universam Armeniam, partim vi , partim deditione , in suam potestatem redegit: necnon propter initam cum Medo pacem, praemistm legationis Polemoni Armeniam minorem postea dedit. Dio lib, q9. pag. 47O. 74.

et T

His persectis, Antonius , Mediaequo Regis filia,

arctioris

273쪽

ARSACES PHRAHATES IV.

aristioris amicitiae causa , silio suo in matrimonium ARsAe. impetrata , relicto in Armenia eXercitu , magnam praedam , Artavasdemque cum conjuge dc liberis secum abducens, in assi gyptum reversus est, eosque inter alios captivos, ante se in triumpho Alexandriam introduxit, curru ipse invectus. Id ibid. pa'. 473'. Interea Copias undique colligens, in Mediam para- AasAc. bat ineunte vere expeditionem , Cum Athenas venisse

Oelaviam ipsi nuntiatum est : cui ille mandavit , ibi ut praestὁ laxetur , significans ei expeditionem suam. Quaesivit autem Octavia per litteras, quo mitti vellet

quae ei secum attulerat. At Cleopatra timens ne cum

illa rediret Antonius in gratiam , mori se velle simulabat. Inservientes autem assentatores Cleopatrae in tantum molliverunt Sc effemainrunt Antonium, ut,

Verens, ne ipsa mortem sibi conscisceret, Alexandriam regrederetur , Medumque in aestatis horam, quamvis nuntiarentur res Parthorum agitari seditionae, rejiceret. Plutarchus in Antonio pag. 94O.

Hoc tempore usque ad Araxem prosectus , quasi Parthis bellum illaturus, satis habuit cum Medorum Rege societatem junxisse , cujus ratione mutua sibi auxilia,

Antonius Medo contra Parthos, Medus Antonio civili bello jam intento, adversus Caesarem spoponderunt, militesque nonnullos ejus rei causa permutaverunt: & Antonius Medo parte Armeniae recens occupatae tradita, filiam ejus Jotapen, admodum parvulam, ut Alexandri sui ex Cleopatra filii cui Armeniam cum Media magna ct Parthorum regno, postquam subactum foret , attribuerat) conjugem futuram Sc signa militaria, quae amissa in Oppii Statiani pugna fuerant, recepit.

274쪽

imo ARSACES PHRAHATES IV.

AR Ac. Secundum haec Polemonem Ponti Regem Armenia minore donavit in praemium, uti jam diximus, ejus legationis. Dio lib. ηs. pag. 677. . 478.

Ubi primum Parthi Antonium ex Armenia disces siste, R in Ioniam ac in Graeciam, belli contra Caesarem adornandi causa, profectum esse cognoverunt, Cum Artaxe e suo regno pulsio , dc cum iis comm rante , adversus Artavasdem Mediar Regem moverunt. Sed hic initio, Romanorum ab Antonio relidi

Tum usus auxilio , illos devicit. Diu ut supra ,

pag. 678. ARsΑc.. Phrahates vero, ut bellum inter Caesarem & Antonium exortum, & Romanos hunc milires ex Media

non lum evocasse, sed nec Medos ipsos, quos secum. habebat, Medorum Regi reddidisse accepit: mox in Mediam cum totis viribus profectus est , destitutum Copiis Artavasdem oppressurus. Ita a Partho Rege Medus vi, sim superatus , in potestatem ejus venit Ad hunc modum Armenia simul cum Media amis. sa est. Phrahates Armeniae regnum Artaxi reddidit, ct ipse sibi Mediam reservavit. Dis ut Iupra , bb. 69..

Interjecto deinde temporis. spatio coorta est inter Parthos discordia: ac quidam Tiridates contra Phrahatem insurrexit. Ambobus autem , & primum quamdiu res Antonii adhuc salvae erant, atque etiam, post navale privlium , auxilium Caesaris petentibus, nihil aliud quam deliberaturum se, respondit Augustus , o Cupationem AEgyptiam praetendens. Ea vero discordia Mediam recuperandi opportunam Artavasdi pra buit occasionem. Dio M. Pag. Iaa

275쪽

Posteaquam die a 3. Septembris anni V. C. 723. ad ARsAc.

Actium superati devictique ab Augusto Antonius ScCleopatra fuere : haec ingentem pecuniam Confecit, Copias comparavit, auxilia quaesivit: utque Mediae Regem Artavasdem ad suam societatem pertraheret, Armeniae Regis Artavasdis , Alexandriae Captivi, Ca- put amputatum ei misit. Dio lib. 11. 1 Io. Sed Medus ad Caesarem , post devictum Antonium, confugere maluit. Ll. ibiae pa r. s2o. aum Antonius violentas sibi manus intulisset , ac . deinde Cleopatra aspidis morsu sibi quoque vitam Car- sar Alexandriae apud Antonium eripuisset , invenit permultos Principum ac Regum liberos, quorum partem domum remisit, partem Conjugio inVicem copulavit, alios retinuit. Inter quos Jotapen Artavasdis Medorum Regis filiam, Alexandro Antonii & Cleopatraestio , ut supra diximus, desponsatam, Regi Medorum, qui victus ad se confugerat , ultro reddidit : Artaxi

autem Armeniae Regi, quia is Romanos qui in regno suo superfuerant, occidisset, fratres suos quantumvis petenti, non remisit. Dio ut lupra pag. Iao.

Phrahates, commita ingenti praelio, Tiridatem fugavit : qui victus in Syriam confugit. At victor mox ad Caesarem hyberna, rebus 2Egypti compositis, agentem Legatos misit : quibus Caesar amice respondit, atque ita negotium Parthieum Composuit, ac Tiridati quidem auxilium nullum promisit, ut tamen in Syria versaretur, Concessit. Dio ibid. pag. saΣ. Hae de Tiridate relata victoria, insolentior Phra- Ak Αe.hates redditus , cum multa crudeliter consuleret, id a a .

276쪽

xilium ei tulerant, morte plexisset:) in exilium a populo suo pellitur. Di Trogi , lib. η2. cap. s. Interim Parthi Tiridatem Regem constituunt, quem e Syria advocant. Id. ibid. De quibus Horatius, bb. 3. Od. 8-

Medus infestus, sibi luctuosis

Dissidet armisisItaque cum Phrahates magno tempore finitimas civitates, & ad postremum Scythas precibus fatigasset, Scytharum maximo auxilio in regnum restituitur. Trogi, lib. 4a. cap. de quo Horatius memorat , lib. 2.

Redditum ori selio Phrahatem

Tiridates , audito Scytharum adventu, jam enina I Phrahate , ut 1upra dictum est, victus fuerat) magna amicorum manu, ad Caesarem, cum Hispanis bellum tunc temporis gerentem , profugit , obsidem Caesari minimum filium Phrahatis ferens , quem negIigentitis custoditum rapuerat. Jufinus utJupra. En Augusti nummus argenteus in istius obsidis a Tiridate huic Imperatori oblati memoriam percussita caput Augusti laureatum cum epigraphe AUGUsTI DIVIF. In aveaia parte, Augustus sellae eburneae insidet.

277쪽

ARSACES PHRAHATES IV. 1 3

Tiridates vero stans, barbatus dc chlamyde regia A ,he. indutus , puerulum fasciis involutum Imperatori etas.

porrigit. In imo IMP. XIIII.

Dubium non est, quin hie nummus argenteus fuerit ab Augusto signarus, in memoriam pueruli Phrahatis sibi a Tiridate in Hispania oblati. Quapropter nummum ipsum hic exhibere , dum Phrahatis historiam describimus , rem haud injucundam facturos nos esse existimavimus ; si ipsum hete

Augusti nummum exhiberemus: licet eo ipso tempore non fuerit percussus. Tunc enim erat tantum Augustus IMP. VIII. ob Salassios, Astures & Cantabros superatos : Imperatoris vero xiiii. titulo auctus deinde fuit, ob eosdem Cantabros, iterum rebellantes per Tiberium domitos anno V. C. 7 6. Quo sane titulo adhuc insigniebatur ; quando bellum Parthicum incoepit; Partho Armeniae regnum invadente anno V. C. 732. Quapropter ad hanc rei memoriam renovandam huncce nummum, ut & alium inscriptum DE PARTHEis . hoc anno

de quo ibi dicturi sumus, haud dubie cudendum curavit Λugustus.

Augustus parvulum Phrahatis sipum a Tiridate be- ARsAc nescii loco acceptum , Romam sucum adduxit, de obsidis loco habuit. Dio lib. si . pax. saa. Quod a Dione ordine praepostero relatum est. Quo cognito, Phra- hates legatos statim ad Caesarem mittit , servumquestum Tiridatem, S filium remitti sibi postulat. Iusem. Dis. lib. a. cap. Ita, cibis ipse Tiridates ae Legati Phrahatis Romam advenissent, suarum Controversiarum causa , in Senatum eos Augustus introduxit I

sed a Senatu litis cognitio ipsi. est demandata Dio libo Caesar Augustus, dc legatione Phrahatis audita, ScTiridatis postulatis cognitis, nam ct ipse restitui ita

278쪽

1 ARSACES PHRAHATES IV.

ARsAc. regnum desiderabat , Iuris Romanorum futuram Pam-SI- thiam assirmans , si ejus regnum numeris eorum fuisset) u que Tiridatem dediturum Je Parthis, dixit , neque ariemus Parthos Tiridati auxilia daturum. Ne tamen a Caesare nihil per omnia obtentum videretur, Phrahati silium sine pretio remisit : E it. Tro p ibid. Sed ut pro eo Captivos, signaque militaria Crassi & Antonii, cladibus amissa reciperet. Dio lib. s3. 'a'. 194. Tiridati vero, quoad manere apud Romanos vellet, opulentum sumptum praeberi jussit. Troii Epit. ut Iupra. ARsAc. Augustus ancillam generis Italici, Thermusam nomine , inter alia munera Phrahati dedit. Josieph. Antiq. lib. I 3. cap. 3. forsan ut in itinere parvuli Phrahatis silii curam haberet. Thermusa illa primum in Concubinarum numero habita est , procedente deinde tempore , Rex obstupefaetus praecellenti forma mulieris, suscepto jam ex ea Phrahatace filio, legitimo thoro eam sibi conjunxit. Josephus ut iupra. ARsAc. Artaxe Armeniae Rege a propinquis dolo occiso ; ut ex Taciti Libro Ann. a. discimus ) Artabazes ejus filius regnum occupavit: sed cum Armeniae majoris populus illum accusaret, Tigranemque fratrem ejus, quitum Romae erat, ex ocaret 3 Augustus Tiberium acce

sivit, ut Artabazem regno pelleret, Tigranemque ei praeficeret. Tiberius , ab Armeniis ante ejus adventum occiso Artabase, nihil suo apparatui respondens, perfecit. Dis lib. 6o a. sed regnum Armeniae Tigrani restituit, eique pro tribunali diadema imposuit. Sueton. in Tiberis cap. 8. Eam ob causam Augustus plurimos nummos argen-

279쪽

ARSACES PHRAHATES IV. 3 s

teos fgnavit Armenia recepta, Sc Armenia capta inserar AnsΑe. tos. En Lectori duo ad manus cetypa id genus nil a 3 6. mismata. Interim Phrahates , quia nihil dum eorum , qua pactus fuerat, perfecisset , veritus ne bello ab Augusto impeteretur , signa ei militaria, & Captivos omnes, paucis demptis, qui se ipsos pudore moti interemerant , aut in Parthia occulte remanserant, misit , eaque Augustus, quasi bello aliquo Phrali tem vicisset, aC- cepit. Nam hanc rem magnae sibi laudi ducebat, quod: praeliis prii s amissas res, Citra ullum Certamen recepis. set. Dis uisupra, pag. 6oI-6oa. QMde re Horatius, .

lib. I. D. Ia .

armentus cecidit, jus Imperiumque Phrahates Cesaris accepit genibus misior Tiberius, dum in Armenia esset, signa' militaria Augusto remissa recepit. Suet. m Tiberio cap. g. De quibus idem Scriptor ista ait in Augusto Parthi quoque & Armeniani vindicanti facile cesserunt: & signa militaria , quae M. Crasse & M. Antonis ademerant

280쪽

reposcenti reddiderunt , obsidesque insuper obtule- ,, runt i denique, pluribus quondam de regno Conce tantibus, non nisi ab ipsi electum comprobaverunt. Suetomus in Augusto, cap. a I. Augustus, Romam reversus, sacrificia , ob signa militaria a Parthis recuperata , decerni, & templum Martis ultoris in Capitolio, in quo signa ea suspenderentur, exstrui jussit, ac deinde perfecit. Dio lib. sq. pag. Coa.

Quin etiam multos aureos Sc argenteos nummos, ne

illius Disti memoria excideret, cudi praecepit. Duos hic oculis Lectoris subjicimus.

In priore visitur Parthus vestitu patrio ornatus, genii flexo signum militare dextra gerens. In posteriore Vero Arcus Triumphalis tribus conspiciendus fornicibus cernitur , in cujus fastigio Augustus ipse in Quadrigis stat, 1 duabus hinc di inde adstantibus Victoriis coronandus. De Arcu autem isto nullus meminit Scriptor : etsi certe triumphanti ob cives recuperatos Ρrincipi erectus est Romae; tanquam aeternum tam praeclarae rei monumentum.

De signis istis a. Parthis recuperatis, atque in Tem plo Martis, ejus rei causa, tribus postea annis Con

strueto , suspensis loquitur Horatius Epist. lib. I. Epis.

SEARCH

MENU NAVIGATION