Arsacidarum imperium, sive Regum Parthorum historia. Ad fidem numismatum accommodata. Per J. Foy Vaillant ... Tomus primussecundus Tomus primus

발행: 1725년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

293쪽

ARSACES XUI.

PHRAHATAcεs autem iste hujus Regis filius

erat ex Thermusa Italici generis ancilla Regi Partho ab Augusto missa, ut pueruli, quem Tiridates,

e Regno Armeniae expulsias, rapuerat , Curam in itinere susciperet. Phrahates , mulieris formota amore: Captus, ipsam in uxorem duxit. At tanti benescii immemor, foemina regnandi Cupida, Contra maritum una cum stio conspiravit. Atque ita Phrahataces, annos Circiter quinque & viginti natus, dum fratres ejus natu majores, Thermusae artibus, obsides Romae detinentur 3 Parthorum regnum OccupaVit.

Uerum cum Regii parricidii a Phrahatace perpetrati paulatim increbuisset rumors ipseque insuper stupri consuetudinem cum matre Thermusa habere crederetur: parricidio simul dc incesto exosiis popularibus , priusquam siras confirmare vires posset, per tumultum pulsiis interiit. Iosephus Antuquit. Jud. lib. 18.

cap. 3.

Tum vero nobilissimi Parthorum animadvertentes non posse sine Rege, ipsorum Rempublicam consistere 3 neC tamen volentes eligere alienum ab Arsacidarum sanguine ue putantesque satis este semel violatam regiam majestatem Italicae mulieris libidinibus: Orodem per Legatos acciverunt. Id ibid. Igitur Phrahataces, ut ex Josephi verbis constat, brevi temporis spatio, hoc est, per aliquot tantum AEa enses, Parthorum regno potitus fuisse videtur. Quod Suidem contigit ineunte, ut supra diximus, anno A aij

294쪽

Astshe. V. C. TIT. anno vero ArsaCidarum, ab Autumno asio. prioris anni Romani inchoante, a quo impiissimus iste filius in tumultu populari simul cum Thermusia matre occisus est. Brevissimum Phrahatacis imperium nummos ejus rarissimos reddit, quamvis novam vultu ejus insignena monetam regni initio percusIam fuisse, non dubitemus. Attamen inter Arsacidarum Regum, quos vidimus, nummos Rex facie Ideo juvenili nullus hactenus in nostras incidit manus.

295쪽

ARSACES XVII

O Roo s hujus nominis secundus, Arsacida qui-ARs c. dem fuit, ct regii generis , sed quis fuerit ejus

pater, quaque oriundus stirpe, plane ignoratur. Neque amplius liquet, qua in regione degeret ipse Orodes , cum post Phrahatacis caedem, nobilissimi Partho rum ad eum Legatos misere, qui ad Capessendum Parthicum Imperium ipsum a populis accersitum esse

nuntiarent.

Ubi primum Parthici Regni habenas orodes II. suscepit s cdm vir esset intractabilis , & ad iram pro-nissimus , ad subditorum caedes se Convertit. Itaque propter nimiam crudelitatem multitudini, cujus parentes occiderat, invisus, ab aliquot Conjuratis est interfectus , ct ut quidam tradunt, in Convivio: solent enim perpetuo gestare gladios. Ut vero a pluribus fertur, in venatione occisias filii. Ita Orodes brevi admodum tempore, ut innuit Josephus , nimirum paucis tantum mensibus, Parthorum Imperium occupavit. Quod itidem eruitur ex Suetonio in Tiberio cap. 16. his verbis. ,, Data rursus potestas Tribunitia in quinquennium: desogatus pacandae Germaniae status: Parthorum Legati, mandatis Au- gusto Romae redditis, eum quoque adire in Provinciam jussi. Tiberius s. Kal. Jul. ejusdem anni V. C. 7sT. quo ineunte C. Caesar re Phrahates defuncti fuerant, adoptatus ab Augusto , Tribunitiam potestatem accepit. Itaque Phrahataces re Orodes non plus quam an-

296쪽

'o ARSACES ORODES II

num inteprum ambo, scilicet, alius post alium, re- 'gnant: cum Legati Parthorum vere anni V. C. 718. Romam profecti, ab Augusto in Germaniam ad Ti- 'berium, in qua hiemem transegerat, missi sint, ut ab eo Imperii consorte per Tribunitiam potestatem ef- isecto etiam reciperentur. Tacitus Annalium lib. a. qua de causa illi Partho- lrum Legati ad Augustum missi fuerint, aperte satis lexponit, dum ait: ,, Post finem Phrahatis Sc sequen- lis tium Regum, ob internas Caedes, Venere in urbem i,, Legati a primoribus Parthis , qui Vononem vetustis, i,, simum liberorum ejus accirent. Magnificum id sibi l,, credidit Caesar, Vononem auxit opibus, & dimisit.

297쪽

ARSACES XViti' '

ARSACES VONONES. L

lium seniorem, Romae obsidem , quem per legationem ab Augusto Regem sibi dari expoposcerant, Parthi accepere la tantes , ut fermi ad nova imperia. Tacito . a. nempe Arsaciae anno Videbatur enim

298쪽

is1 ARSACES VONONES.

ARsΑc. CapaX ejus .fortunae , quam ei duo maxima in terrI,

ada. Osserebant imperia , externum simul dc domesticum. Ioseph. Antiq. Jud. lib. I 8. cap. 3. Attamen mox sebiit pudor, degeneravisse Pa D thos, petitum alio ex orbe Regem, hostium artibus is infectum. Jam inter Provincias Romanas solium Ase,, sacidarum haberi, darique. Ubi illam gloriam trucidam ,, tium Crassum, exturbantium Antonium I si mancipium ,, Caesaris , tot per annos seriuitutem perpessum, Parthis im- ,, peritet ' Accendebat dedignantes subditos & ipse Vo- ,, nones, diversus a Majorum institutis , raro venatu, D segni equorum cura , quoties per urbes incederet, 'ARsAc. ,, lecticae gestamine , fastuque erga patrias epulas. ,, Irridebantur & Graeci Comites, ac vilissima utensi- D lium anulo clausa. Sed promti aditus , obvia co- D mitas, ignotae Parthis virtutes , nova vitia , & quia

D ipserum Majoribus aliena, perinde odium pravis &,, honestis. Tacit. Annal. lib. a. Axshe. Brevi igitur poenitentia subiit Parthos natura muta-a63. biles , & indignitatum impatientissimos. Dedignaban- tur enim facere imperata mancipii, sic vocantes obsidem ,-hac appellatione exaggerantes ignominiam.

Non enim belli jure sibi Regem impostum , sed, quod

turpius sit, per pacis. ntumeliam. Josephus antiquit. Jud libo 18. cap. 3: 'His omnibus de nausis inviso despectoque Vonone. D Artabanus, Arsacidarum e sanguine, apud Dahas, Asiae populos Scythiam versus mare Caspium inco- ,, lentes, adultus excitur. Is tunc, Josepho teste, Mediar Rex erat, at forsitan potius Scythiae.

Paruit libenter Artabanus, & praesto fuit cum exertcitu.

299쪽

citu. Cui cum occurrisset Vonones primum, manente AxsAc. etiam tum in ossicio vulgo Parthorum , praelio victus a68. Artabanus, retro in Mediam repulses est. Sed paulo post instauratus copiis, denuoque Parthorum ingressus 1ines , Vononem ausum confligere vicit egregie s ita ut Cum paucis equitibus in Seleuciam Confugeret. Artabanus autem magna caede grassatus in profligatos Parthos, dc clade attonitos, in Ctesiphontem se recepit cum vi stricibus copiis. Hoc igitur modo regnum adeptus est. Iosephus antiq. Jud bb. 18. cap. II. Hoc eodem, ut videtur, tempore D Ariobarzane Rege morte fortuita assumto, stirpem ejus haud toleraverunt Armenii, tentatoque foeminae imperio, Cui nomen Erato ; eaque brevi pulsa , incerti, solutique, Sc magis sine domino, quam in libertate, profugum Vononem in regnum accipiunt. Tacit. lib. a. Annia.

300쪽

m ARSACES VONONES. NUMMUS ARSACIS VONONIS L

caput juvenile Regis barbati, & diademate cincti ,

pone quod aquila sursum sese attollens: ex aversa parte, Rex imberbis sedet, dextra arcum gerens,

REGIs REGUΜ ARsACIs JUsTI , BENEFICI , ILLUSTRU ν'AMICI GRAECORUM, PARTHORUM Regma nummi, licet omnes Arsaris appellatione prodeant, persaepe tamen plurima prae se ferunt ad digno scendos ab invicem Reges adeo conducibilia , ut vel inde suus unicuique nummus adsignari facile queat. Cum autem in eo , de quo h c agitur, nummo eadem pror sus occurrant epitheta, quae primi Arsacidae, eorumque in Ces res, quoties egregium aliquod facinus edidissent, usurpare soliti erant; ideoque peculiari trajusce Regis nomini lucem afferre nullatenus possint: ad juvenilem ejus Vultum, ut & ad aquilam, diademati ipsius velut insistentem, con fugiendum est.

SEARCH

MENU NAVIGATION