Arsacidarum imperium, sive Regum Parthorum historia. Ad fidem numismatum accommodata. Per J. Foy Vaillant ... Tomus primussecundus Tomus primus

발행: 1725년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

ARSACES VOLOGESES I. 23s

quietus Oriens s nullaque seditio legionum, quae in

Syria Judaeaque commorabantur: tantum adversus Parthos minae vario eventu. Et proximo civili bello turbatis aliis , inconcus Ia ibi pax: dein fides erga Gaubam. Haec Tacitus lib. 1. Hi or. pag. 339. Sub idem tempus Achaia atque Asia falso exterritae, velut Nero adventaret: vario super exitu ejus rumore, eoque pluribus vivere eum fingentibus, Credentibusque. . . . Tunc servus e Ponto, sive , ut alii tradidere , Libertinus ex Italia , Cytharae & Cantus peritus, unde illi super similitudinem oris propior ad fallendum fides) adjunctis desertoribus, quos inopia

vagos ingentibus promissis . corruperat, mare ingreditur , ac vi tempestatum Cythnum Insulam detrusiis &militum quosdam ex oriente Commeantium adscivit,& abnuentes interfici jussit , &, spoliatis negociat

ribus, mancipiorum valentissimum quemque armaUit.

Tacitus ibidem pag. 3 o. De eodem Pseudonerone haec quoque Xiphilinus in vita Othonis ait : Per id tempus quidam captus est, qui se Neronem esse simulabat: cujus quidem nomen a Dione ignoratum est: sed is tandem supplicio affectus est. Hunc autem Pseudoneronem eo ipse anno fabulam suam incepisso, Credibile est. Nisi forte falsi Nerones plurimi exstiterint. Quod verisimillimum videtur. Et certe tres fuisse Pseudonerones probat vir doctissimus Isaaeus Casaubonus. Cum vero in odium vitellii Vespasianus ante Idus Iulias Imperator in Syria appellatus fuisset, missi sunt ad Vologesem Parisium, Armeniumque Tiridate Legati, provisiamque ne versis ad civile bellum legi nibus , terga nudarentur. Tacit. did Hs.. lib.

392쪽

18ς ARSACES VOLOGESES I.

Legati Regis Vologesis Alexandriam veniunt ad Vespatianum, quadraginta ei Parthorum equitum millia offerentes. Magnificum laetumque tantis sociorum auxiliis ambiri, neque indigere. Gratiae Vologesi actae : mandatumque ut Legatos ad Senatum mitteret, dc pacem esse sciret. Id. Hist. bb. cap. y I. Parthorum Rex Vologesus cita enim Suetonio semper dicitur millis ad Senatum Legatis de instauranda societate, hoc etiam magnopere oravit, ut Neronis memoria coleretur. Haec stat ipsa Suetonii verba in Vita Neronis cap. Titus a patre Vespasiano ad Hierosolymorum obsidionem missis, hac urbe capta & excisa, Antiochiam profecitus est. Nec diu ibi commoratus , continuo ad Zeugma Euphratem versus, iter Contendit. Quo missi etiam ab Rege Parthorum Vologese venere, auream ei ferentes Coronam, quod Judaeos vicisset. Eaque suscepta, Convivium praebuit Legatis Regiis , atque ita Antiochiam remeavit. Ioseph. de Bello Iud bb. 7.

cap. 24.

Interea Caesennius Paetus, quem post Mucianum Syriae praefecerat Uespasianus, litteras ad Caesarem misit, Antiochum Commagenes Regem dicens desi-Cere ab Romanis cum Epiphane filio decrevisse , pactis habitis cum Rege Parthorum : proptereaque debere illos ante capere : ne, si priores novas res adorti essent, totum Romanorum Imperium bello perturbarent. Non erat autem Vespasianus hujusmodi nuntium ad se perlatum neglecturus. Nam vicinitas Regum , majore negotium providentia dignum esse faciebat. Samosata enim Commagenes maxima civitas juxta Euphratem

393쪽

sita est , ut esset Parthis c eo namque id cogitavcre

facillimus transitus, tutum autem receptaculum. Fide

igitur iis sernionibus habita, potestatem ei agendi quodcumque expedire videretur dedit Vespasianus. Josephus ibid. cap. 28. Paetus igitur, litteris a Vespasiano Augusto aCceptis , stabito in Commagenem ingressas, nil tale opinanti Antiocho totis viribus bellum infert , Samosatamque in suam redigit potestatem. Antiochus insperato perculsus nuntio, bellum quidem contra Romanos

nec Cogitatione Concepit. DeCrevit autem toto regno

in eo , quo erat, statu relicto , cum conjuge ac liberis egredi: hoc se Romanis purum ab ea suspicione, quae sibi ingereretur, probaturum esse ratus. Atque ita in Ciliciam aufugit. Attamen filiis ejus Epiphani ScCallinico adolescentibus, bellique peritis, non adna dum facile erat in ea calamitate sine pugna durare. Itaque ad virtutem se Conferunt, Vehementique pugna per totam diem habita, insignis fortitudinis specimen egregium dederunt, null'ue parte suarum virium imminuta discellerunt. Uerum hanc victoriam Antiochi fuga irritam plane fecit. Namque ejus milites, fracti animis, veluti desperato ab ipso regno, defecere , & ad Romanos sese transtulere. Id. Iosephus ibid. In tanta ergo positi calamitate Epiphanes & Calibnicus, priusquam penitus destituerentur auxiliis, cum reliquis servare se ex hostibus statuerunt. Fiuntque omnes equites decem , qui cum his una transgressi sunt flumen Euphratem. Hinc jam sine metu profecti, Cum ad Vologesem Parthorum Regem venissent, non

ctu si profugi despecti sunt , sed ac si pristinam fori

394쪽

nam retinerent, omni honore dignati sunt. Id. I eh. bid. Interim Cum Paetus accepisset Antiochum Tarsiim Ciliciae advenisse ue misso Centurione, eum vinetum Romam transmisit. Quod cum rescivisset Vespasianus , ei statim auferri vincula jubet, intermissaque interim profectione Romam,apud Lacedaemonem degere , m gnos vero ei pecuniae reditus praebet, ut non modo C piose , sed etiam regie vietum haberet. Id. Iosephus ibid. . His Epiphanes & caeteri cognitis, qui patri ant metuebant, magna cura& inextricabili animos relaxarunt, & ipsi quoqus spem reconciliandi cum Cetes ire concepere. Cum autem etiam Vologeses de iis scripsisset ad Caesarem, cum Caesar mansuete facultatem dedisset, Romam venerunt, patre autem ad eos ex Lacedaemone statim advecto: cum omnis honor eis haberetur, ibi mansere. Hujus rei meminit Dio in Vespasiano, dum ait: Vologesiam, qui ad se scripserat his verbis: Rex Regum Arsaces Haruio Vespasiano salutem : ne reprehendit quidem 3 sed ei

iisdem verbis , non adscriptis Imperatoriis nominibus, respondit. Dis lib. 66. pag. PFO. Alanorum natio ii quidem Scythae sunt, juxta flumen Tanain & Maeotides paludes sedes habentes his temporibus inito consilio, ut terram Mediam Sculterius praedandi causa pervaderent, cum Rege Hi Canorum colloquuntur. Namque is est illius transitus dominus , quem Rex Alexander ita fecerat, ut portis ferreis Clauderetur. Aditu autem sibi praebito, universi nihil suspicantibus Medis incumbunt : eorumque fines

populosos , omnigenumque pecorum plenos diripiebant.

395쪽

bant, cum resistere nullus auderet. Nam qui regnum ejus terrae obtinebat Pacorus, Vologesis frater, metu aio. perculius, in dissiciliora loca refugiens, caeteris quidem bonis omnibus cessierat, vix autem ab illis Conjugem ac concubinas suas Captas, datis centum talentis redemerat. Iosephus de Bello Dd. lib. I. cap. 27. Summa ergo facultate sine pugna praedabundi, &usque ad Armeniam , vastantes omnia, procesiere. Ejus Rex Tigranes erat Vologesis Parthorum Regis frater junior, qui cum his obvius bello conflixisset, non multum abfuit quin minus in illa acie Caperetur. Procul enim quidam mista in eum laqueo circumdam tum tracturus fuerat, nisi celeriter gladio rupisset la- queum, atque ita fugisset. Illi autem pugna multo in gis efferati, terram quidem depopulati sent ue magnam vero hominum multitudinem , aliamque ducentes praedam ex utroque regno, ad sua domicilia rediere.

Id. Iosephus ibid. .

Caeterum Vologes timorem incussisse, atque etiam in Provincias Parthis subditas irruisse videntur Alani, ex Suetonio ; ita enim hic loquitur : ,, Nec tamen eo secius, Cilm Vologeses Parthorum Rex auxilia ad- ς versus Alanos, Ducemque alterum ex Vespasiani li- beris depoposcisset ue omni ope contendit Domitianus, ut ipse potissimum mitteretur. Et quia discussa 'res est, alios Orientis Reges, ut idem postularent, donis ac pollicitationibus sollicitare tentavit. Suetonius in Domit. cap. a. Id ipsum quoque confirmare videtur

Dios sed negatum auxilium ab Vespasiano profert: inquit enim: Parthis bellum cum quibusdam populisag ς eritibus, opemque a Vespasiano postulantibus au-

396쪽

aso ARSACES VOLOGESES L

AR Ac. xilia non misit ν negavitque Convenire sibi curam re-3 3O. rum alienarum o Dio lib. 66. pag. Tra.

Vologeses Vespasiani responso iratus, bellum Romanis inferre, atque in Syriam ingredi constituit: verum, ut auguror, illico repressus est ejus conatus. Ita enim Aurelius Victor : 'logeses in pacem coactus... Quod itidem in Historiae Augusta Epitome confirmatur a Sexto Victore his . verbis: Rex Parthorum Volog sus metu solo in pace coialus es. Circa ea tempora, ut & otio, , sic & commodis pacis perfruens Vologeses, ad exhauriendam quoque cum Babyloniam, tum Ctesiphontem, aliud praeterea oppidum Hologesecertam in vicinio condidit. Sicuti disicimus ex cap. 26. lib. 6. C. Pliniis cujus heic vella ipsa, apponam. ,, Invicem ad hane Babyloniam) ὸ is hauriendam & Ctesiphonten juxta tertium ab ea. ,, lapidem in Callonitide condidere Parthi, quod est nunc caput regni. Et, postquam nihil proficiebatur, ,, nuper Vologesius Rex aliud oppidum Vologesecertam in ,, vicinio Condidit. Vologesecerta autem urbem Vologesis latine sonat. Siquidem apud Chaldaeos Carta sive Certa, oppidum est : unde apud Rabbinos Cartani ducitur OppidanuS.. Caeterum imperante Tito Artabanum quempiam Parthorum Regem indicare videtur Zonaras, at manifesto errore. Primum enim Titum dicere non debuit, sed Domitianum: ut ex Suetonii verbis colligitur. Deindo Artabanum male' vocat, quem simpliciter, nominare Arsacem debuit, si accuratius suum secutus auctorem fuisset. Nemo namque nescit res Romanas plerumque

Zonuam ex Dione hausisse qui bb. 66. lag. 71 .

397쪽

ARSACES UOLOGESES I. as I

de eo ipse Volo est loquens eum tantina modo ars- ΛRSAc. cem nuncupat. Cum igitur inter Vologesis succetares nullus ab Historiae Scriptoribus memoretur, qui artabani nomine insignitus fuerit , ita, meo periculo emem dandus ac legendus est hic Zonarae locus: Subaeo Domitiano donero exstitit homo Asianus, nomine Terentius Maximus, Neroni re facie & voce similis: nam ad citharam quoque canebat. Is, Comparata in Asia laetione, & ad Euphratem progressus, manu longe majore facta, denique ad Arsacem, id est ad Vologesem Parthorum Regem ) Conprofugit. Qui

Domitiano iratus, illum receptum, Romam reducere instituit. AEnaras ann. lib. II. cap. 18.

De eo Pseudonerone ita loquitur Suetonius: is Deistaque cilm post viginti annos , adolescente me, extitisset conditionis incertar, qui se Neronem esseς jactaret ,' tam favorabile nomen ejus apud Parthos fuit, ut vehementer adjutus dc vix redditus sit. A ton. in Nerone cap. s . Nero autem se interfecit anno V. C. Sah. cui si viginti adjiciantur anni, fiet annus V. C. 842. quo tempore jam rerum potiebatur Domitianus, ct Tribuniciam potestatem Vm. gerebat. Cui vero alii Neronis nomen adeo favorabile fuit, quam Vologesi, qui cum ad Senatum, Vespasiano Imperatore renunciato, Legatos misisset, hoc etiam

magnopere Oravit, ut Neronis memoria coleretur. Id.

que proculdubio indicare nobis voluisse videtur ipse Suetonius , qui & stultam illam perpetuandae Neronis memoriae cupidinem, & ejusdem favorabile nomen

apud Parthos ita connexuit, ut ea omnia in unum Vologesem cadant.

398쪽

1sa ARSACES VOLOGESES L

Quo anno ex Parthorum Vologeses obierit, prorsus incertum est. Attamen verisimillimum duxerim circa annum V. C. 843' , Arsacidarum vero 3 6' , scilicet , Tribunicia potestate Domitiani 1x. incipiente uehunc Barbarum Regem e vivis excessisse , relictis du, bus filiis, Pacoro & Chosroe: postquam annos circuter quadraginta regnavisset.

399쪽

ARsACES VOLOGESES I. 193 NUMMUS ARSACIS VOLOGESIS L.

Caput Regis prolixa barba conspicui, necnon mitra ut & diademate adornati : in aversa parte Rex ipse sedens, Cui figura turrita stans Coronam porrigit,

prium tantum nomen assumit: quod magnum Regem sonat; .ut quidam existimant. Atque eam fortassis ob causam videtur illud appellationi Ajacis praetulisse. Verum, utut sit , Vario vox illa apud auctores Latinos usurpatur. Aliis enim VOLO GEsus 3 aliis Votos Esus 3 quibusdam VOLOGESES. Graecis vero,

ut plurimum, OΥΟΛΟΓΑΙΣΟΣ; Luciano ΟΥΟΛΟΓΕΣΟΣιΒΟΛΟΓΕΣΟΣ Aristidit Iosepho BΟΛΟΓΕΣΗΣ. At nobis Auriquariis verum ac genuinum nomen Praebet thic nun

400쪽

mus, in Do ΒΟΛΑΓΑΣΙΣ nuncupatur Vologeses. Unde Tarthos Littera A pro V, usos esse edocemur. Usitatius

tamen Vologesis nomen in scribendo retinere maluimus. Caeterum, etiamsi riti συι, nomen non exhiberet nummus, ad eum t en Regem huncce pertinere nos edoceret sola Arsacidarum , IErat in arca conssignata. An vero Vologeses gam primus in Nummis suis signare coeperit, prorsus ignoramus. Certh hic ejus nummus argenteus maximus, omnium,

quos Vidimus, primus est, qui illam prae se ferat. Atqui optandum sane foret, ut citius Parthorum Reges eamdem quoque Aram consignandam in nummis suis curavissent. Hinc enim facilius multo dignoscerentur: neque adeo desudandum nobis foret in enucleandis variis illis cognominibus, quibus facile priscis temporibus Arsacidae ab invicem distinguebantur quorumque notitiam longa aetas abolevit.Re vera Seleucidae Reges tarde & tantummodo post centum Imperii sui annos AEram suam in nummis consignarunt. Ea 'amque usus est omnium primus Antiochus, cognomine Magnus. At serius multo Vologeses: quippequi post trecentos tantum annos Arsacidarum Eram adhibere in nummis coeperit; clim Arsacidae jam duo supra viginti regnavissent. Illa vero Arsacidarum Kra in nummo Vologesis expressa, non Seleucidarum quidem more 3 inverso scilicet ordine Litterarum , inscripta est 3 at Mao: ea ratione Litteras exhibens numerales: TH. id est ANNO 3os'. Neque idcirco scribendae Arsacidarum Epochae novam hanc esse methodum putes. Id enim aliquando & in Seleucidis , Sculptoris inc

Tia , evenit. .Et certe AEram quoque Phoenicio more inversam in quibusdam aliis Parthorum Regum nummis deprehendes. Ea autem aEra TH. hoc est , 3o8. secundum Imperii Vologesis annum designat: qui quidem incidit in annum

Arsacidarum 3o8'. Vologeses namque anno Arsacidarum 3O7'.

imperare coepit: initio sumpto ab anno os'. ab Urbe Co dita: L. Manlio Vulsone, & M. Attilio Regulo iterum Comsulibus : ut in Vita Arsacis Imperii Parthorum Conditoris supra jam retulimus: videlicet Λntiocho , cognomine DEO, apud Seleucidas . regnante.

Mulier in aversa parte staas. Genius est urbis . in qua

SEARCH

MENU NAVIGATION