Arsacidarum imperium, sive Regum Parthorum historia. Ad fidem numismatum accommodata. Per J. Foy Vaillant ... Tomus primussecundus Tomus primus

발행: 1725년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

ARSACES VOLOGESES I. a s

Cuncta respondit, Converterent aquilas, & juncti invaderent Armeniam, abscessu Vologess infirmatam. Non ea Imperatoris habere mandata Corbulo e periculo legionum commotum, e Provincia egressum. uuando in incerto habeantur Parthorum conatus , SVriam repetiturum. Sequoque optimam fortunam orandam, ut pedes confectus spatiis itinerum, alacrem e T facilitate camporum prae enientem

equitem assequeretur. Exin Paetus per Cappadociam hibernavit. Tacit. tib. I s. Annal. pag. 267. ω' Ε68.

Interea Vologesis ad Corbulonem missi nuntii, detraheret Castella trans Euphratem, amnemque, ut olim , medium faceret. Ille Armeniam quoque diversis praesidiis vacuam fieri expostulabat. Et postremo concessit Rex: dirutaque quae ultra Euphratem Communierat Corbulo , dc Armenii seo arbitrio relidii sunt. L. Tacit. ibid. Ueris principio, Legati Parthorum mandata Regis Axahe. Vologesis, litterasque in eandem formam attulere : Se 3Is priora toties iactata seper obtinenda Armenia nunc omittere, quoniam Dii quamvis potentium populorum arbitri

possessionem Parthis non sine ignominia Romana tradidissent. Nuper clausum Tigranem, pose Paetum, Diionesque cum opprimere posset, incolumes dimisisse. Satis approbatam ruim,

datum es lenitatis experimentum. Nec reculaturum Tiridatem accipiendo diademati in urbem venire , nisi Sacerdotii religione attineretur. Iturum ad signa estites Principis , ubi legionibus coram, regnum auspicaretur. Idem Tacitus ibid. pag. 2TO. Talibus Vologesis litteris, quia Paetus diversa, tanquam rebus integris, scribebat, interrogatus Centurio, qui cum Legatis advenerat, quo in statu Armenia Μm ij

382쪽

esset Omnes inde Romanos excessisse respondit. Tum intellecto Parthorum irritu, qui peterent quod eripuerant , Consuluit inter primores civitatis Nero, bellum anceps, an pax inhone ita placeret. Nec dubitatum de bello. Et Corbulo tot per annos militum atque hostium gnarus, gerendae rei praeficitur , ne Cujus alterius inscitia rursum pecCaretur, quia Paeti piguerat. Id. ibid. Igitur irriti remittuntur Legati, cum donis tamen , unde spes fieret , non frustra eadem oraturum Tiridatem, si preces ipse attulisset. Syriaeque exsecutio Cestio P, esidi ex nummis copiae militares Corbuloni permissae, & decima-quinta legio, ducente Mario Celse, e Pannonia adjeeta est. Scribitur T trarchis ac Regibus Praefectisque & Procuratoribus, &qui Praetorum finitimas Provincias regebant, jussis Corbulonis obsequi. In tantum ferme modum audia potestate , quem Populus Romanus Cn. Pompeio bellum Piraticum gesturo dederat. Regressum Partum , Cum graviora metueret, facetiis insectari satis habuit Caesar, his ferme verbis: Ignoscere se satim, ne tam promptus in pavorem , longiore sollicitudine aegresceret. Corbulo quatuor dc duodecim legionibus quae se tissimo quoque amisib, dc caeteris exterritis, parum habiles praelio videbantur , in Syriam transtatis , sextam inde ac tertiam legiones, integrum militem de Crebris ac prosperis laboribus exercitum in Armeniam ducit. Addiditque legionem quintam, quae per Pontum agens, expers cladis fuerat. Simul quintadecimanos recens adduinos, & vexilla delectorum ex Iubrico S AEgypto, quodque alarum cohortiumque, dc auxilia Regum in unum. conducta apud Melitenen,

383쪽

ARSACES VOLOGESES I. 17

qua transmittere Euphratem parabat. Id. ibid. ARs Ac. Tum Corbulo lustratum rite exercitum ad concionem vocat , orditurque magnifica de auspiciis Impetoriis rebusque a se gestis, adversum inscitiam Paeti de clinans : multa auctoritate, quae viro militari pro facundia erat. Mox iter L. Lucullo quondam penetratum, apertis quae vetustas obsepserat, pergit. Et venientes Tiridatis Vologesisque de pace Legatos haud

aspernatus, adjungit iis Centuriones Cum mandatis non immitibus. Non enita adhuc. eὸ Ῥentum, ut certamine extremo opus esset. Multa Romanis secunda, quaerim Paribis e*enisse, documenta adversus superbiam e proinde . Tiridati conducere , intactum Nastationibus regnum dono accipe- .re , es Vologesem melius societate Romana, quam damnis mutuis genti Parthorum consulturum. Scire quantum intus di cordiarum, quamque indomitas . praeferoces nationes regeret. Contra Imperatori suo immotam ubique pacem, e

unum id bellum esse. Id. ibid

Simul consilio terrorem adjicere, ct Megistanas Armenios , qui primi a Romanis defecerant , pellit sedibus , castella eorum exscindit, plana, edita, validos , invalidosque, pari metu Complet. Non infensum , nedum hostili odio Corbulonis nomen etiam Binrbaris habebatur, eoque consilium ejus fidum credebant. Ergo Vologeses neque atrox in summam, &quibusdam praefecturis inducias petit. Tiridates locum diemque colloquio poscit. Tempus propinquum, locus,,

in quo nuper obsessa: Cum Paeto legiones erant, Cum

a Parthis delectus etat, ob memoriam laetioris sibi rei, non est a Corbulone vitatus, ut dissimilitudo se tunae gloriam augeret. Neque infamia Paeti augeri

384쪽

a 8 ARSACES VOLOGESES L

ARsAc. tur: quod eo maxime patuit , quia filio ejus Tribuno 3, 9 ducere manipulos, atque opperiri reliquias malae pugnae imperavit. Id. ibid. Die paeta Tiberius Alexander illustris Eques Romanus, minister bello datus, & Vivianus Avienus gener Corbulonis, nondum Senatoria aetate, sed pro Legato quintae legioni impositus, in castra Tiridatis venere, honori ejus, ac ne metueret insidias tali pignore. Viceni dehinc equi es astumpti. Et, vise Corbulone, Rex prior equo desilivit : nec cunctatus Corbulo. Sed pedes uterque dextras miscuere. Exin Romanus laudat juvenem, omissis praecipitibus, tuta & salutaria capessentem. Ille de nobilitate generis multum

praefatus, Caetera temperanter adjungit. Iturum quippe Romam, laturumque novum Caesari decus, non adversis Parthorum rebus sapplicem Arsacidam. Tomplacuit Tiridatem ponere apud efiigiem Caesaris insigne regium, nec, nisi manu Neronis, resumere. Et colloquium osculo finitum. Id ibid. Dein, paucis diebus interjectis , magna utrimque specie, inde eques compositus per turmas, &insignibus patriis; hinc agmina legionum stetere fulgentibus aquilis , signisque re simulacris Deum in modum templi. Medio tribunal sedem curulem, & sedes eff-giem Neronis sustinebat. Ad quam progressus Tiridates , caesis ex more victimis, siablatum capite diad ma imagini subjecit. Magnis apud cunctos animorum

motibus, quos augebita insita adhuc oculis exercituum Romanorum caedes, aut obs dio. At nunc verses cases iturum Tiridatem ostentui gentibus, quanto minus

quam captivum ' Addidit gloriae Corbulo comitatem,

385쪽

epulasque , & rogitante Rege causas, quoties

aliquid adverterat: ut initia vigiliarum per Centurio- 319. Dem nuntiari, convivium buccina dimitti, & structam ante Augurale aram, subdita face, accendi, Cundia . in majus extollens , admiratione prisci moris affecit. Id. ibi LPostero die spatium oravit , quo tantum itineris aditurus, fratres ante, matremque viseret. Obsidem

interea filiam tradit, litterasque stapplices ad Ner nem. Et digrestias, Pacorum apud Medos, Vologesem Ecbatanis reperit, non incuriosum fratris: quippe& propriis nuntiis a Corbulone petierat, ne quam imaginem servitii Tiridates . perferret, neu ferrum traderet, aut complexu Provincias obtinentium arceretur, foribusve eorum assisteret: tantusque ei Romae, quantus Consulibus, honor esset. Id ibid. Cum autem Corbulo , qui: Armeniae retinendae praepositus: a Nerone fuerat, cum Parthorum Rege Vonse dem. sanxisIet, obsidesque ab eo recepisset , ad conservandam tanti facinoris memoriam , βomae hic nummus argenteus signatus est, ab una parte caput juvenile Neronis exhibens, cum ea epigraphe: NERO DivI CLAUD: CKsAras. Nero Divi Cla dii Caesaris filius di atque ab altera: Victoriam' gradie tem , dextra Coronam, lauream sinistra gestantem uecum inscriptione I ARMENIAc . id est,. UICTORIA A. MENIACA . Nisi tamen dixeris anticae & posticae partis hujus nummi; inscriptiones omnino inter se cohaerere hoc modo: NERO Dor CLAUDIr CKsARis FILIUS ARMENIACUs.. Quod unum idemque est..

386쪽

ARSACES VOLOGESES L

Dum haec aguntur, Corbulo, missis ad Neronem Augustum litteris de iis, quae cum Tiridate pacta erant , videlicet, ut Romam, resumendi Caesaris manu diadematis causa veniret: ipse in Syria, donec Tiridates proseictus esset, Cum lsgionibus suis per-

3λο- Tantus autem suit Tiridatis Romam proficiscentis . apparatus & Comitatus, ut in iis rite ac magnifice disponendis atque conficiendis duo integri anni consumti sint. Certe, referente Dione, Princeps ille habens secum non solum suos, sed etiam amborum fratrum seorum Vologesi Regis Parthorum, & Pacori Med rum Regis, necnon Monobazi Adiabenorum Reguli, liberos, Romam deduetus est. Fuitque eorum iter, ut in triumphis, per omnes regiones ab Euphrate. Vige- bat Tiridates aetate, forma, nobilitate, generose animo, magnoque famulorum comitatu, dc apparatu Regio. Consequebantur eum tria millia equitum Pa thorum, cum frequentibus Romanis: eumque uxbes magnifice ornatae, ac Populi magnis festivisque acci mationibus excipiebant e quaeque necessaria erant, om

nia gratis ei praestabantur, In quam rem Populus Ro

manus a

387쪽

ARSACES VOLOGESESI. ' dist

manus sumtum faciebat singulis diebus octingenta-ses, tertia: idque novem mensibus, quibus erant in itinere factum eodem modo fuit. Dio lib. 63. pag. 7IC. Edit. k echelia ne Hanovia I 6o6. Tiridates equo ubique vehebatur, quousque in Italiam venit: itidem uxor ejus faciebat, gerebatque galeam auream pro integumento, ne Contra morem patriae conspiceretur. In Italia vehi coepit curribus a Nerone missis; ad eumque Neapolim per agrum Picenum venit. Dum Neronem Conveniret, quanquam

jussus est gladium quem gerebat, deponere i tamen noluit, sed eum vaginae clavis affixit: quamvis illum

genu flexo, ac manus vicissim ad coelum tendens, ve-'neratus Dominum appellaverit. Idem Dio ibid. par. III. Hunc Nero ob eam causam admiratus, benigne &Comiter excipit, ac praeter caetera, ludos gladiatorios Puteolis facit. Praefectus ludorum fuit Patrobius libe tus ejus, tantaque fuit eorum magnificentia, tantus quoque sumptus 3 ut unius diei spatio nemo, praeter viros S mulieres , dc pueros AEthiopes, amphitheatrum ingrederetur. Et cum aliquis ob haec Patrobio

habendus esset honor, Tiridates desuper e sede sua sagittis feras jaculatus est, duosque tauros uno simuli stu si tamen credibile est vulneravit ac confecit. Id. ibid. His peria stis rebus,Nero Romam eum adduxit, eique diadema imposuit. Ibi tota urbe luminibus sertisque

ornata, magna visa est ubique hominum multitudo; sed forum in primis refertum erat. Nam populus albatus laureatusque certis ordinibus medium forum tenuit. Caetera tenebant milites armati splendidissime

388쪽

ARSACES VOLOGESES I.

eorumque ama dc signa relucebant instar fulguris, nulliusque apparebant illic aedificii tegulae , propter

. multitudinem eorum qui in eas ascenderant. Id ibid.

Quibus rebus jam ante nos, paratis, Nero veste triumphali ornatus, prima luce foram introiit cum Senatu & Praetorianis militibus: deinde tribunal co . 1cendit, R in sella curuli consedit. Hinc Tiridates, cum iis quos secum habebat, per ordines armatorum, qui utrimque instrueti fuerant, transiit: post, ubi ad. tribunal udstuissent, Neronem, ut antea fecerant,

venerantur. Quas ob res editis magnis clamoribus, Tiridates perterritus, mutus, quasi actum de se foret, aliquanto tempore remansit. Sed ubi indicto voce praeconis silentio, animum recepit, generosae in doli suae vim adtulit, coactus servue tempori, &ne-

Cessitati parere s non curavit, si quid paulo humilius' loqueretur, adductus spe eorum , quae postea esset Con- secuturus. Ego , inquit, Domine , Arsacis nepos, Vologesis Pacori Regum frater, tuus se us sum , venique ut te Deum meum non secus ac Mithram id est Solem )colerem. Equidem id ero quod tui fusi fila mihi attribuerint. Nam is GC Parca mihi es ET Fortuna. Id. ibid. Huic Nero ita respondit: Tu quidem, quod huc Ῥμ. neris, refle fecisi, ut pr. sens praesente me fruereris. Nam quae neque pater tuus tibi reliquit, yreque fratres, quae dederant , servaverunt s lea tibi nunc ipse do , teque Regem ase meniae facio ut tu atque illi simul intellitatis, in mea esse potesate, regna dare is adimere. Rec cum dixisset, jussit eum adscendere per sursum ducentem aditum, qui ante' tribunal ad hoc ipsem paratus fuerat. Tum Tiridates

ad pedes Neronis consedit, eique Nero diadema imil

389쪽

ARSACES VOLOGESES I. as,

posuit; dc secundum hoc, frequentes omnigenique clamores editi sunt. Id pag. 718. Ludi quoque theatri facti fuerunt ex decreto sipsumque theatrum non modo scena, sed omnis etiam

ejus ambitus intrinsecus ipsum totum ClaCa erat i auratus , itemque caetera omnia , quae inferrentur , auro ornata erant. Quibus de causis ille dies aureus nominatus est. Cortinae per aerem extensae, solis a Cendi Causa, purpureae erant. In medio earum Nero

acu pictus, currum agitabat: Circum hunc undique dera lucebant aurea. His ita peractis, sumtuosum denique convivium eis praebitum fuit. Id. Dio ibid. Post haec Nero cithara publice cecinit, currusque prasina veste indutus, Sc galero aurigarum Ornatus, agitavit. Hic Tiridates Neronem reprobare S detestari, Corbulonem c inprimis) laudare: hoc tantum in eo reprehendere, quod talem dominum ferret. Quam rem nec ipsum quidem Neronem celavit: nam aliquando ei dixit: Optimum, Domine, mancipium habes Corbulonem. Sed id Nero non intellexit, quod ei Tiridates in caeteris rebus assentaretur, seque studi sissime in ejus familiaritatem insinuaret. Id Dio ibid. pag. i 8. Edit. V echelianae. Ejus igitur rei causa Tiridates multa munera accepit, quorum pretium aiunt fuisse ad bis millies sesteristitim: permissumque est ei Artaxata instaurare , o,

Camque causam magnum numerum fabrorum, quos partim a Nerone acceperat, partim persuaserat pe- Cunia, Roma abduxit: quos tamen Corbulo non om nes, sed eos tantum, quos a Nerone a CCeperat,

390쪽

tes hunc magis admirabatur, illum damnabat. Reversus est vero non per Illyricum, & trans Ionium, qua via venerat: sed Brundisio Dyrrachium navigavit. Atque ita vidit etiam urbes Asiae, ut earum causa Imperium Romanum ei stirporem, tum ob potentiam , tum ob 'pulchritudinem suam , injiceret. Id ibid. 'Mox denique Tiridates Artaxata instauravit, eaque Neronia cognominavit. Id. ibid. Verum Vologeses, licet saepe numero accersius, venire ad Neronem noluit, ac tandem cum ei mo

lestus esset, rescripsit: Tibi quidem longe facilius es tam

magnum mare na*igare , quam mihi. Si ergo in Asiam v neris, tunc inter nos componemus, ubi mutuo nos convenire possimus. Nero tamen nec adversus eum , neC Contra

A thiopas, Portas Caspias, ut in animo habuerat ,. navigavit: sed, missis utroque exploratoribus, in Grae- Ciam transiit: non ut majores ejus fecerant, Flami Dinus, Mummius, Agrippa, Augustus: sed ut currus agitaret, cithara caneret, praeconis ossicio fungeretur, & tragedias ageret. Dio ibid. lib. 63. pag. 7is. Caeterum, post tot res bellicas egregie admodum gestas, Corbulo accitus honorificentissime quem vis Tum Nero, praeter caetera, patrem dc benefactorem

appellabat statim atque Cenchreas appulit, ab e dem occidi jussus est prius quam in conspectum ςjus

veniret. Dis lib. 63. ys- Taa.. Interim cum omnia in Armenia tranquilla essent ,

C. Cestio Syriae Praesidi sestectus est M. Licinius Mu- Cianus, qui, teste Tacito, tunc temporis Syriam et quatuor Legiones obtinebat. Quin etiam post Neronis caedem ε ut idem subdit Tacitus longa concordia

SEARCH

MENU NAVIGATION