Arsacidarum imperium, sive Regum Parthorum historia. Ad fidem numismatum accommodata. Per J. Foy Vaillant ... Tomus primussecundus Tomus primus

발행: 1725년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

ARSACES XXV.

lagesis filius junior, Pacoro fratri prim genito , inter intestinas Parthorum disicordias demortuo, successit, in locum Parthamasiridis. Pacori filii, a Parthis electiis. Ast, ubi primum Parthicum Regnum adem

412쪽

AasAc. tus est, ne a Parthamasiride, conciliatis sibi aliquando paternis amicis, bello impeteretur, Armeniae ipsi regnum quaesivit. Exeda res Arsacida , Tiridatis Armeniorum Regis silius, post patris mortem, consentientibiis Armeniis, tanquam legitimus heres , ei in regnum Armeniae QCCesserat. Romanorum autem Imperator Trajanus, quamquam inscius atque inconsultus, de ea tamen non fuerat irreverentia conquestus. At, posteaquam Exedarem, bello a Chostoe impetitum, spoliatumque regno au divit: Parthus enim Rex, quasi Armenia adhuc ad Parthos pertinuisset, Exedarem , ut puta Arsacidam , amovere se pro arbitrio posse existimabat) huic tum Vehementer succensens, eam ob causam statim bellum Parthis inferre decrevit. RasΑe. Julianus Imperator in Caesaribus Trajanum Augus, 366. tum ita fere loquentem introducit: Parthos autem, priusquam ab his injuria assectus essem, armis violandos non existimavi. Ut vero injuriam intulerunt, cum nempe Armeniam invadere ausi sunt 3 non me aetas ingravescens, & jam tum legibus mihi militiae vacationem concedentibus, ab iis invadendis revocavit. Interim Chosroes, postquam Armeniae majori Pa

thamasirim fratris sui filium, Regem praefecit , M nisiaro Regulo , quem nummus noster Abaissarum appellat, bellum intulit. Is enim, durantibus Pa

thorum discordiis civilibus, Armeniam minorem o Cupaverat , ideoque caput tiara ornatum in nummo praefert s in cujus aversa parte legitur haec inscriptio :BACIAEΩC AB AROT: cum aquila. Quin &Mesopotamiae quoque partem sibi vendicaverat. Teste Dione lis. 778.

413쪽

Trajanus, qui initio anni V. C. 86s. cum Articu leio Paeto Consulatum acceperat, ineunte Vere in AD 36 .menios & Parthos profectus est, iis bellum illaturus, propterea quod ut ipse dicebat Rex Armeniorum non ab se, sed a Rege Parthorum diadema accepisset: sed revera id bellum suscepit adductus gloriae cupiditate. Id. Dio ibid. pag. 778. Quam rem, licet intra plures annos gestam, in hunc unum annum Conjicit Eusebius: eb quod vertente Abrahami anno a I 29. fuerit inchoata : Parthis Armeniam invadentibus, quae in Imperatoris Romani clientela erat, Huc vero expeditione 'contra Parthos instituta,

Trajanus Roma egressiis est, anno Imperii sui apud Malelam 16'. sed lege I 3. mense Hyperberetaeo, seu Octobri. Nam auctor ille Antiochenus, qui maex Domnino Chronographo mutuatur, ab anno Abrahami ineunte a Ias'. computat, qui est Arsacidarum Cum autem Imperator Trajanus Athenas adpellerer, Legati quidam CDostois illic eum convenere, qui Scpacem petebant, & munera secum adferebant. Nam quia de profectione Trajani Chosroes acceperat, quodque factis ille fidem minis sitis adstrueret, trepia dare Coeperat, remissaque animi elatione , miserat oratum suppliciter, ne bello invaderetur , dc Armeniam pro Parthamasiride , Pacori & ip filio, petebat , utque diadema illi mitteretur , rogabat. Etenim Exedarem, qui nec erga Romanos, n*C erga Parthos ex officio se gereret, regno abdicatum per se aiebat. Dis lib. 68. pag. πῖ Legatis auditis, Imperator Trajanus nec accepit illa

414쪽

AasAe. munera, nec aliud quidquam vel respondit, vel resi368. cripsit, extra hoc solum, amicitiam factis, non verbis probandam: ideoque se, postquam in Syriam venisset, is sturum omnia, quae fieri par esset. Id Dio ibid. In ea igitur sententia persistens Trajanus Asiam Ciliciamque, sinitimis cum Provinciis, peragravit, ac Seleuciam adpulit ad portum Batyllum, Mn- καὶ Legendum ex Domnino apud MaLklam, A πι- ω ι mense aperio, seu Decembri. Interea Chosroes trepidus, ob Imperatoris Romani adventum, Ctesiphontem sese receperat, copias u siue colligens. At bella civilia qu-plurimos milites. abstulerant, nec cessaverat adhuc inter Parthos seditios ut innuere videtur Dio, dum Trajano Babylonem adventante , notat fulis tunc adhuc eos inter populos taetram seditionem. Dis lib. 68. pag. 783. Trajanus mensis Audinaei, sive Ianuarii, die septimo, ἐ supplendum γ feria septuna , per

portam auream, seu Daphniticam , veniens,, Antio Chiam Syriae ingressus est, coronam capite gestans ex ramusculis oleagineis contextam. Malela ut supra. Antiochiae cum esset Imperator, Abgarus sic enim sera per in nummis Osrhoenus, ei non ipse quidem Occuserit : munera tamen, & Legatos cum mandatis ab amicitia non alienis, misit. Is enim pariter & Trajanum, re Parthos metuens, utrique parti studebat , siquidem 1 Pacoro Regis nomen, ut supra dictum est, acceperat: ac proptesea cum Traiano coneredi noluit. Idem

Dis ibid. pom Postquam Trajanus vere in fines hostium penetravit, Satrapae qui eas administrabant regiones, regesquo

415쪽

cum magnis muneribus obviam ei procesSere. Partha- Ax, e.

masiris autem, ceu vi cogente, hujusmodi quiddam fecit. Primum Trajano scripsit, tanquam Rex: . , quia nihil rescriptum esset, alias denuo litteras dedit, omisse nomine regio, Marcumque Junium Cappadociae

Praesidem, ad se mitti postulavit, velut aliquid per . eum petiturus. At Trajanus Junii filio ad eum ire justa, Samosata progressas ipse , citra pugnam oppido potiatus est. Indἡ Satala pervenit, & Anchialum, Neni

chorum Machelorumque Regem donis mutuis cohonestavit. Idem Dio ibid. pag. 77s- Ad oppidum autem Armeniae Elegiam Parthamastidi copiam adeundi sui fecit. Intra munitionem casitrorum ipse pro tribunali Consederat. Parthamasiris, eo salutato , diadema capiti detraxit, eoque ad Trajanipedes posito , tacitus adstitit , dum id sibi redderetur,

expectans. Cum autem, hoc facto, milites Clamo rem una sustulissent, ac Trajanum tanquam in victo ria qu quam, Imperatorem appellanent: c quippe vi toriam hanc sine bello partam, es incruentam vocabant , propterea quod Regem Arsacidam, Pacori filium , Chositas e fratre genitum, adstantem Trajano sine diademate videbant, veluti captivum. Idem Dis ibidem. Atque ideo Trajanus secundo a Senatu optimus, Armeniacus vero a militibus est dieitas. Illo igitur . militum clamore perterritus Parthamasiris, ad Coni meliam perniciemque suam id faelum putavit. Quamobrem sese convertit, quasi fugiturus. Ubi vero: citiacumdatum se militum Corona. Conspexit deprecatus

est , ne quid in turba, dicere cogeretur. Itaque deductus in Trajani tentorium, nihil eorum quae volebat impetravit. Dis lib. 6 . pag. 7 . . PSO.

416쪽

ΑκsAe. Esiliente vero Parthamasiride prae iracundiI, etiam 336. inde mediis e Castris eum Trajanus arcessivit, iterumque Conscenso tribunali, quaecumque volebat, audientibus universis ei dici jussit: ne qui forte nescii rerum earum, quae seorsum inter ipsos adlae prolataeque filis sent, diversa quaedam Considiis fabellis spargerent. Id vero cum audiisset Parthamastris, non continere se potuit amplius , sed magna libertate, Cum alia proaulit in medium , tum quod minime vietus, nec bello captus, sed sponte sita venister, in persuasione certa, futurum uti nec ulla sibi inferretur injuria, & regnum perinde consequeretur, ac a Nerone Tiridates id impetrasset. Id. Dis ibid. pag. 78Ο. Ei autem Trajanus, praeter alia, vicissim restondit, ad rem quae facerent ι & Armeniam nemini se reli turum dixit, quod ea juris Romani Praesidem Romanum habitura:esset: Ipsi tamen abeundi, quo vellet, potestatem facturum. Hoc modo Parthamasirim cum

iis Parthis, quos secum habebat, dimisit , cum equites quosdam ipsis duces dedisset, uti nec cum aliquo

colloquerentur, nec novi quid moliri possent. Omnes autem Armenios, quotquot cum ipse venerant, tota

regione jam veluti suae subjectos ditioni manere jussit.

Id. . Dio ibid.

AxaΑe. , Cum igitur praesidia Trajanus in locis opportunis reliquisset, Edessam venit, ibique primum Abganim

vidit. Nam antea quidem ille tam Legatos, quam mu- mera siepius ad . Imperatorem miserat: sed ipse modo propter has, modo propter illas causas non accesserat, uti nec Mannus cita ex nummis Arabiae sinitimae Regulus, nec Anthemusiae Phylarchus, sive Rex Spor

417쪽

ces. Tunc vero partim persuasus ab Arbande filio, Astshe. egregia forma praestante, ideὁque Trajani familiariatatem adepto, partim hujus jamjam praesentis metu perculsus, adventanti profectus est obviam, seque purgato, veniam consecutus est. Nam situs ei splendidae silpplicationis instar aderat. Abgarus quidem inde Trajani amicitiam meruit, eique tunc epulum praebuit, in quo filium barbaro quodam more saltantem produxit. Id. Dis ibid. pag. 78o. Cum autem venisset in Mesepotamiam Trajanus . jamque missi pacis componendae Praecones dc Legati essent tam a Manno , quam ab Abaissam , cui bellum Chosioes inferebat, ideoque se hic Armenia minore Mesopotamiaque, quam ceperat, ultro Cessurum οὐ serret : nec Abaissaro se fidem prius habiturum respondit, quam profectus ad se, quemadmodum pollicebatur, ipsis factis promissa confirmasset: & cum aliis de causis Mannum sispeetum habuit 3 tdm quod auxiliares ille copias Adiabenae Regi Bebariapi iuppeditasset. Id ibid. .

Ideo igitur Trajanus non amplius eos , ut ad se venirent , expediandos duxit , sed in Adiabenen ad ipsos deflexit. Hoc modo tum Singara, tum alia quaedam Oppida, Citra pugnam ullam , opera Lucii Quieti Le

gati in potestatem Venerunt.

Adenystim permunitum erat castellum. Eo missus Legati nomine filii ad Bebarsapem Centurio quidam Sentius nomine , ct ab eo in vincula Conjesitus, in Castello commorabatur. Cum autem Romani propius illuc accessissent, quosdam ex iis, quos vinculorum

Mios habebat, instruxit , ct e vinculis una cum ipsis

418쪽

elapsus, interfecto praesidii magistro , portas suae nationis militibus aperuit. Dio ibid. 78 I. In ea autem expeditione Trajanus pedibus iter faciebat semper cum exercitu, instruebatque milites, quoties proficisceretur, eosque variis modis du stabat. Itaque pedibus non aliter quam illi, transibat flumnia. Ea ratione suos & verbo ct exemplo docens, nil non

tentat, nil non expugnat: atque inter caetera, validis simis urbibus Nisibi, Batnisque captis, PARTIcus in Mesopotamia cognominatus est , &, hieme tunc asventante , Antiochiam est reversiis. Id ibid. Antequam vero Trajanus Antiochiam proscisceretur, Mesepotamiae Praefectum imposuit , cum eam in Provinciam Romanam, sicuti & prius redegerat A meniam , jam tum quoque redegisset. Senatus autem, quo utriusque rei memoriam posteris mandaret, eam in aereis hujus Imperatoris nummis Consignavit. Ex quibus unum lisc, Lectoris gratia, adponendum esse existimavimus. In antiqua Nummi parte caput cernitur Trajani Imperatoris, cum selita epigraphe: IΜP. Cata. NE. TRAIANO AUG. GEM DAc. R M. TR. P. Cps. V. P. P.

419쪽

ARSACES CHOS ROES. III

In postica vel b stat Trajanfis ipse paludatus , dextra hastam , laeva paragonium gestans: inter duas fluviorum figuras, hinc & inde cum urnis suis & arundinibus humi decumbentes, Tigrimque & Euphratem designantes; a quibus Mesopotamia circumscribitur. Ad pedes Imperatoris Armenia etiam humi sedet, capite tiara exornato, at moesto ac demistis vultu, & manibus revinctis, cum Epigraphe: ARMENIA ET MESO

Dum autem Trajanus immoraretur Antiochiae, Dominica die a 3. mensis Apellari, seu Decembris, anno Antiochiae 16 . ex Malela rite emendato, terra motus ingens factus est, quo eorum , qui in urbe remanserant , infinita multitudo periit. Multi enim domibus collapsis urbis aliisque aedificiis obruti sunt. In quorum numero fuit Pedo Consul, qui statim mo tuus est. Trajanus autem per fenestram ex aedibus, in quibus erat, effugit. Nam cum quidam inusitatae dc plusquam humanae magnitudinis ad eum venisset, eduxit Ioras , ita quidem, ut parumper alicubi vulneratus , superstes manserit. Cumque plures ad dies terrar- motus duraret, in circo sub dio agitabat. Dio uisupra lib. 68. 782, 783. Ineunte vere Trajanus in hostilem terram ingreditur. Cumque ea regio, quae ad Tigrina fluvium spe labat, materiam ad aedificandas naves non ferret, ea

navigia, quae in silvis apud Nisibim fecerat, plaustris in flumen convehi jussit. Sic enim comparata fuerant, ut disssolvi facile ac conjungi possent. Inde naves has junxit, magnis quidem cum molestiis, ad montem

Cardynum , cum Parthi ex adverso consistentes impedirent. Sed tanta Trajano erat navium copia, tam laque multitudo militum, ut aliae celerrime Conjunis: Rr

420쪽

ARsAc. gerentur 3 aliae plenae gravis armaturae militibus atque 37 . sagittariis, vim Parthorum ante prohiberent , aliae hinc

Ec illinc periculum facerent , quasi transiturae essent. Dis ibid. pag. 78 . His rebus perterriti Barbari, simuI quod tanta multitudo navigiorum in regione arboribus vacua conspi- Ceretur, ipsi terga dant. Romani flumen transeunt,

Adiabenemque omnem , quae pars est Assyriae ad Ninum pertinentis, in suam potestatem redigunt , item que Arbela & Gaugamela , ubi Alexander olim Darium superaverat. Post Babylonem usque veniunt, propter hostium, a quibus prohiberentur , solitudinem. Nam

Parthorum vires comminutae erant bellis civilibus rc scilicet , regnante Pacoro, nuper mortuo:) eratquo tunc inter eos adhuc seditio. Sin autem heic conjicere

liceat, ei seditioni locum dedisse putem Pacori filium Parthamasirim, Armenia expulsum , nec sat gnavitera patruo Chostoe defensum. Interea Constituerat Trajanus Euphratem , facta fossa in Tigrim derivare, ut per eam naves ad pontem faciendum duceret. Sed, ubi eum altiorem Tigri esse intellexit, mutavit consilium , veritus, ne, si id faceret, Euphrates navigari non posset, quod amnis impetuosiore fluxu in partem declivem tenderet. Itaque navibus per phalangas, sive pulvinos, transportatis per interjectum utrique flumini spatium, quod perex guum est, nam Euphrates totus in paludem fluit,

indeque cum Tigri conjungitur ) Tigrim trajicit, post

Ctesiphontem ingreditur. Qua urbe Capta, Imperator appellatus est, confirmato Parthici cognomine. Dio ibid. pag. 784-

SEARCH

MENU NAVIGATION