Arsacidarum imperium, sive Regum Parthorum historia. Ad fidem numismatum accommodata. Per J. Foy Vaillant ... Tomus primussecundus Tomus primus

발행: 1725년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

3 6 ARSACES ARTABANUS IR

AxsΑe. sciret Antoninum verbo quidem postulare nuptias

6 3. re autem Parthorum regnum auferre cupere. Tum regionem , quae Mediam attingit, in quam de improviso irruerat, magna ex parte vastavit: multa castella diruit, Arbela subegit, ac sepulcra Regum Parthorum, abjectis ossibus, subvertit. Verum, quia Parthi cum eo non venerunt ad manus, nihil de rebus tunc gestis scribi a me eximium potest. Dio lib. 77. pag. 88 I. Interea Parthi perfugerunt in montes, & trans Tigrim , ut se ad bellum compararent. Idque celabat Antoninus, &, quasi omnino superior fuisset, eos, quos ne viderat quidem, se vicisse gloriabatur: tum Vero , quod Leo, qui improvise de monte descenderat, pro eo pugnasset. Nam id in litteris scripsit. Dis

Antoninus exinde in Mese tamram se recepit, atque Edeflete hiemavit. Parthi autem postquam videre hunc , ejusque milites dis lutos voluptatibus , quod praeter caetera , hiemarent in aedibus , in iisque omnes facultates hospitum non aliter, quam suas, confirm rent: vehementer animis elati sunt, tanquam si essene illos socios pro hostibus habituri. Contra parabat etiam se Antoninus, cui tamen non licuit hoc bellum conficere, propterea quod medios inter milites, quos habebat in maximo honore quibus potissimum comsidebat , occisus est. Dio ibid. Axahe. - FIaue multo post enim cum ageret ille Carrhis, quae est Mesopotamiae urbs Dei Luni invisit te plum, quod in ea regione , distans aliquantum ab

urbe, praecipuo honore ab incolis Colebatur. Eo secum. 8aucos equitum eduxit, relicto exercitu caetero, ut, sacrificio

482쪽

ARSACES ARTABANUS IV. 37

sacrificio facto, in urbem reverteretur. Medio autem AMAc. itinere, ventre urgente, uno tantum famulo comitatus, 47

ac reliquis absistere jussis, recessit ad requisita naturae ueatque a Martiale Tribuno militum accurrente illico aversus, dc subligacula sibi deducens, pugione trajeetus est, 8'. Id. Aprilis, Spartianum sequamur: γ', si Di

nem. Herodianus lib. q.

. Ea ratione extincto Antonino, incerti, ignarique quid agerent milites, biduo sine Imperatore fuerunt, quaerentes inter se, quem potissimum Principem deligerent. Siquidem adventare magnis copiis Artabanus nuntiabatur, poenas exacturus, & Carsis inter pacem ac libationes missurus inferias. Igitur Principem deligunt, primo quidem Audentium, militarem scilicet virum . Praefectumque non improbum. Sed ille, se- neelutem excusens, abnuit Imperium.) Dein vero Macrinum, Praetorio Praefectum e suadentibus potissimum Tribunis, quos etiam conscios insidiarum Antonini , ac Macrino participes consilii sutile, post illius mortem sitspicio exstitit. Herodianus ibid. Hoc pacto adeptus Imperium Macrinus, cum Uidisset Artabanum cum magnis Copiis, infestoque animo sibi bellum inferre: conatus est, missis ad eum captivis, quos habebat, mitique oratione placare ejus animum, & a proposito abducere. Sed cum ille non leve quid exigeret, ac juberet, ut Macrinus urbes eversas ab Antonino restitueret, decederetque protinus ex Mesopotamia, & damnum, quod illatum erat monumentis Regum, resarciret, nullum tempus ad deliberandum sumpsit, sed ei, quod jam ad Nisibin v

483쪽

3ν8 ARSACES ARTABANUS IV.

ARsAc. His adlis, jam scilicet Artabanus multis Copiis ac ψ7 - viribus aderat, equitatum ingentem, & sagittariorum multitudinem adducens , praeterea cataphractos Camelis insidentes, qui piae longis contis praeliarentur. Quo Cognito, Macrinus, convocatum exercitum adlocutus est. Confestimque, cognita necessitate, milites in ordines se recepere, atque in arniis agitabant. Sole autem Ogiente conspicuant Artabanum maximas secum Copias adducentem. Herodianus lib. q. Ut autem Parthi Solem de more propitiarunt, Confestim edito ingenti clamore Concurrunt in Romanos,

iisque adequitantes sagittas ingerunt. At Romani, decenti ordine, & magna cum cautione acie instructa, Maurorumque equitatu per latera disposito, ac receptis per intcrvalla expeditis militibus, quibus facilis esset excursio, fortiter resistentes , impetum Parthorum sustinebant: qui scilicet & sagittarum multitudine, &praelongis contis, quibus cataphracti ex equis aut camelis depugnabant, pessime Romanos accipiebant Idem ibi. Contra Romani, quoties pedem conserebant, facile scilicet adversarios stiperabant: posteaverὁ quam ab equitatu, & camelorum nrultitudine premebantur, fuga simulata, tribulos aliaque machinamenta ferrea acuminata projiciebant: quae, sub arenis lateiuia, neque cuiquam conspeeta, perniciem equitibus, & c melorum insesseribus a Grebant. Quippe, illis Calcatis, equi, potissimum vero cameli, quoniam huic generi mollissimae sent ungulae succiduae Claudicabant, e caesis tergo infestaribus. Id. ibid. Caeteriam Parthi, quandiu equis aut camelis inv

484쪽

ARsACES ARTABANUS IU. 3 8

huntur, acerrime scilicet Confligunt: ubi autem vel Asts e.

descendere jam, vel excidere , faciles sunt captu , ε7 . neque praelium in manibus gerere audent , &, si fugiendus, aut insequendus sit hostis crura scilicet fluxa veste praepediuntur. Id. ibid..Uno igitur alteroque die a mane ad vesperam pugnatum et nox praelium diremit 3 reversique sitnt in Castra utrique, quasi victores. Idem Herodianus ibidem. Rem tamen diversa ratione narrat Dio his fere verbis: Ibique vidius est Macrinus) praelio a militibus, . dum Contraria Castra facerent, propter aquam faeto. Cumque iterum Congressiis esses, non successit ei ex sententia. 78. 886. Iani vero audiamus Herodianum talia super hoc bello referentem. Tertia die in eandem planitiem pugnaturi Convenere. Tentante autem Partho culpote qui numero praestabat) Circumvenire Romanum, quasique indagine Concludere: contra non jam profundiorem, sed in frontem productam constituebant Romani aciem, ac se circumveniri prohibebant. Tanta autem virorum jumentorumque multitudo cecidit, ut

omnis Compleretur Campus, maximique cadaverum acervi in altum attollerentur 3 praesertim vero Camelorum , qui alii super alios procubuerunt. Ergo nec liber pugnantibus cursus erat, neC inter se cernendi copia , velut ingenti quodam ac vix pervio aggere cadaverum in medium exstructo, quo scilicet prohibente transitum ad reliquos, singuli se in sua castra re-

Ceperunt. Id Herodianus ibid. At Macrinus, cognito non alia de causa tam acri-

ver asi pertinaciter pugnare Artabanum, nisi quia se Bbb ij

485쪽

quam paratam & instruelam habere non solenti pa- Ακς c. cem admiserunt. Dion. lib. 78. pag. 887. 67

De eo ipse bello ita quoque Julius Capitolinus. Appellatus igitur Imperator Macrinus) suscepto bello contra Parthos, profectus est magno apparatu , studens ser-des generis & prioris vitae infamiam victoriae magnitudine abolere. Sane cum esset inferior in eo bello , quod Antoninus gesserat, Artabano graviter necem suoru nT civium vindicante, primo Macrinus repugnavita postea vero missis Legatis petiit pacem , quam libenti animo, interfecto Antonino, Parthus Concessit. Capitolinus in Vita Macrini. Ut ut est, pace, inter Romanos & Parthos Composita, Artabanus in proprias sedes revertitur. Sed &Macrinus, deducto ex Mesopotamia exercitu, Anti chiam profectus est. Quemadmodum refert Herodian. lib. q. cap. Ios. Ubi vero hanc in urbem pervenit, litteras Senatui Populoque Romano misit, quibus significaret a militibus appellatum se esse Imperatorem, ac Parthicum bellum, longe maximum, S in quo omne Romanum Imperium stinctuaverit, ita confe- Cisse, ut nec in acie fortiter dimicando hostibus cesserit, ct Regem maximas secum trahentem copias, idioscedere, ex inimico non facile expugnabili , amicum reddiderit. Id Herodianus lib. s. cap. IIO. Neque tamen, addit Dio , Omnia Macrinus, quae inter ipsos aeta sunt, accurate Senatui perscripsit. Propterea decreta fuerunt ei sacrificia , . victoriar ergo s/datumque Parthici nomen. Sed hoc ipse non accepit , quod eum puderet cuti quidem consentaneum est ab iis hostibus sumere cognomentum , , a quibus fuisset superatus. Dio bb. 78. pag. 9oo.

486쪽

381 ARSACES ARTABANUS IU.

Ecce tamen aereum primae formae Numisina , quod Senatus ad memoriam ejus Parthicae victoriae percuti

curavit.

De Macrino ita loquitur Capitolinus in ejus Vita.

Pugnavit tamen & Contra Parthos, & contra Ammenios, & Contra Arabas, quos Eudaemonas vocant, non minus fortiter quam feliciter. De bello Armeniaco a Macrino Imperatore Comp

to , talia refert Dio. Fuit hoc quoque bellum compostum, quod in Armenia gestum erat: cum Tiridates V kgesis fllius , diadema sibi a Macrino missum accepisset, ac matrem, quam Caracalla undecim mensibus in carcere detinuerat, scilicet a mense Iunio anni superi ris una cum praeda, quae capta fuerat ex Armenia, dc iis cum agris, quos pater ejus in Cappadocia possederat, impetrasset. Dio ex Theodos lib. 78. pag. 887. Vologeses itaque, Tiridatis pater, in carcere perierat cum aliis filiis suis. Nondum e Syria discesserat Macrinus Romam petiturus, cum Elagabalus , Caracallae Creditus situs, contra eum a militibus Imperator est appellatus A. D. Id. April. anni V. C. s i. eique statim bellum intulit.

487쪽

ARSACES ARTABANUS IU.

Chim vero ventum ad manus esset, acie vietus ac fu-AR Ac

gatus Macrinus chlamydem sibi, Caeterumque imperatorium detrahit ornatum: paucisque e fidissimis suorum Comitatus, Clum fugam occupat: misso prius ad Artabanum filio Diadumentano. Quo facto, Antio-'chiam venit , victorem se est e simulans, ut in urbem reciperetur. Sed, clade ejus per nuntios Cognita, DCtisque propterea multis caedibus per vias atque in ipsa urbe , ut propensa erat cujusque erga alterum eorum benevolentia: inde noctu equo admisse, raseque penituε Capite ac mento, pullaque veste indutus supra purpuream , ut privatus esse videretur 3 AEgas, quae urbs est Ciliciae, pervenit cum paucis: ibique veredum. Conscendit, perinde ac si miles estat veredarius, ve stusque per Cappadociam , Galatiam & Bithyniam usque ad Eribolum , quod navale est i regione Nicomediae situm : Nicomediam ingredi non est ausiis , sed Chancedonem navigavit, mandavitque uni ex procuratoribus , ut ad se pecuniam mitteret. Qua ex re Cognitus est, Sc Chalcedone remansit. Eo autem venere

paulo post missi ab Elasabalo milites , a quibus comprehensus, perductus est in Cappadociam. Ubi, postquam intellexit etiam filium suum fugientem ad Parthos, esse interceptum: amisia spe omni, dejecit se ex vehiculo, nec enim vinetus erat ) fregitquo humerum: nec ita multo post occisus est Idibus Iuniis. Auia

phimus ex Dione 389. Dionis Auspicatus est Iinperium suum Elagabalus ab eo die , quo Imperator ab exercitu est appellatus e vi felicet ab

Idibus Aprilis, quemadmodum supra jam di stum est. . Atque idcirco fgnavit in nummis Tribunitiam potesta-

488쪽

384 ARSACES ARTABANUS IV.

tem. Occisus est vero mense Septembri anni V. C. 971'. uti Comes Mediobarba pluribus argumentis probavit in Fastis suis. Eo iose enim & anno dc mense Severus Alexander Elagabalo successit, ac Tribunitiam

potestatem accepit. Eo vero tempore, ineunte Arsacidarum anno 479. sub initium Imperii Severi Alexandri, Artabanus Arsacem fratrem suum, Tiridate Armeniorum Rege mortuo, Armeniae Regem Constituit: ut refert Armeniorum

Historia, teste Procopio lib. 3. de Aedilis. Jusiniani.

Dum autem, Armenia fratri suo concessa, Artabanus securum se a Romanis existimat ; ecce ArtaXerxes, educatus a Pauceo Persa, ejusque filius dictus , obscuro quidem natus loco, ingentis tamen animi re spiritus vir, veterem Persarum gloriam instauraturus, suis ad rebellionem sollicitatis, ab Artabano Rege suo defecit, eique bellum intulit. Igitur ab Artaxerxe duobus praeliis superatus, tertio demum occisus est Artabanus IV. qui Rex Magnus primus appellatus, duplicique usus diademate fuerat. Ejus vero filii ad patruum suum Arsacem in Armeniam

se receperunt.

Ad hunc igitur modum Parthorum Imperium ab Artaxerxe ad Persas translatum est, ut refert Agathias lib. q. pag. 13 . his fere verbis: Illud vero selum addiderim, quod annis 1 38. post Magnum illum Alexandrum Macedonem. quarto vero alterius illius Alexandri, Mamaeae filii, regni anno, Cum ArtaXares, quodietum est modo, Persarum regnum occupasset, qui decim in eo annos peregit, duobus mensibus demtis. Annus autem 138. post Alexandrum Magnum: imtelligendus

489쪽

ARSACES ARTABANUS IV.

telligendus est de Seleucidarum Epocha inchoante ab Autumno anni V. C. 44 a. atque incidente in annum V. C. 979. quo Severus Alexander quartum Imperii sui agebat annum, inchoatum videlicet amense Septembri anni V. C. s 8. atque ad Septembrem usque anni V. C. 979. decurrentem. Si vero Agathias quatuor annos regni Severi Alexandri tum fuisse completos in- . tellexit, dicendum est Parthorum Regum Imperium per annos quadringentos unum atque octoginta comet pletos duravisse.

490쪽

Caput Regis barbati, ac diademate cincti. Ante caput litterae numerales Ao T. Ex altera parte caput muliebre turritum , cum fascia. oblonga, vultum ejus circumvolitante. Ante caput littera initialis A.

INTER plurimos Regum nummos, quos Vir clarissimus Carolus Caesar Baudetotius I. C. Parissinus, in suo Libro

de Peregrinationum utilitate , Gallice vulgato , protulit 3 duae cernuntur Parthorum Regum effigies. Verum cum ipsimet nummi ad describendam Arsacidarum Historiam essent mihi adprime necessarii ; libenter eos mecum communicavit Vir summa praeditus humanitate. Horum Numismatum unum jam prodiit cum litteris numeralibus ΔΟT, quae illud adjudicandum esse Cho stoi plane nos edocuerunt. Alterum vero , de quo helc agitur, litteras habet numerales AOΥ ; quae Arsa-eidarum Epochae annum designant Ti. Artabanoque IV. nummum haud dubie adscribunt. Qtiis vero primo intuitu tantulum nummum ad dignoscendas Arsacidarum estiles tanti eo momenti, tantaeque utilitatis arbitretur r

SEARCH

MENU NAVIGATION